Glossa ordinaria

Capitulum 21

Numérotation du verset Gn. 21,1 

Visitavit autem Dominus Saram
sicut promiserat et implevit que locutus est.
Numérotation du verset Gn. 21,2 

Concepitque et peperit filium in senectute sua tempore quo predixerat ei Deus.
Numérotation du verset Gn. 21,3 

Vocavit autem1 Abraham nomen filii sui quem genuit ei Sara Isaac
1 vocavit autem Rusch ] vocavitque Weber
Numérotation du verset Gn. 21,4 

et circumcidit eum octavo die
sicut preceperat ei Deus.
Numérotation du verset Gn. 21,5 

Cum centum esset annorum, hac quippe etate patris natus est Isaac.
Numérotation du verset Gn. 21,6 

Dixitque Sara: Risum fecit mihi Deus et2 quicumque audierit conridebit
2 et Rusch ] om. Weber
mihi.
Numérotation du verset Gn. 21,7 

Rursumque ait:
Quis auditurum
crederet Abraham quod Sara lactaret
filium quem peperit ei iam seni?
Numérotation du verset Gn. 21,8 

Crevit igitur puer et ablactatus est. Fecitque Abraham grande convivium in die ablactationis eius.
Numérotation du verset Gn. 21,9 

Cumque vidisset Sara filium Agar Egyptie ludentem cum Isaac filio suo3,
3 cum Isaac filio suo Rusch ] om. Weber
dixit ad Abraham:
Numérotation du verset Gn. 21,10 

Eice ancillam hanc et filium eius. Non enim heres erit4 filius ancille cum filio meo Isaac.
4 heres erit Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 21,11 

Dure accepit hoc Abraham pro filio suo.
Numérotation du verset Gn. 21,12 

Cui dixit Deus: Non tibi videatur asperum super puero
et super ancilla tua. Omnia que dixerit tibi Sara audi vocem eius quia in Isaac vocabitur tibi semen.
Numérotation du verset Gn. 21,13 

Sed et filium ancille faciam in gentem magnam
quia semen tuum est.
Numérotation du verset Gn. 21,14 

Surrexit itaque Abraham mane et, tollens panem
et utrem aque,
imposuit scapule eius
tradiditque puerum
et dimisit eam,
que cum abisset errabat in solitudine
Bersabee.
Numérotation du verset Gn. 21,15 

Cumque consumpta esset aqua in utre,
abiecit puerum
subter unam arborum que erat ibi5
5 erat ibi Rusch ] ibi erant Weber
Numérotation du verset Gn. 21,16 

et abiit. Seditque e regione procul
quantum potest arcus iacere. Dixit enim: Non videbo morientem puerum.
Et sedens
contra,
levavit vocem suam et flevit.
Numérotation du verset Gn. 21,17 

Exaudivit
autem Deus vocem pueri vocavitque angelus Domini
Agar de celo
dicens: Quid agis Agar? Noli timere, exaudivit enim Deus
vocem pueri
de loco in quo est.
Numérotation du verset Gn. 21,18 

Surge,
tolle puerum
et tene manum illius
quia in gentem magnam faciam eum.
Numérotation du verset Gn. 21,19 

Aperuitque oculos eius Deus,
que videns
puteum aque abiit et implevit utrem
deditque puero bibere.
Numérotation du verset Gn. 21,20 

et fuit cum eo.
Qui crevit et moratus est
in solitudine
et factus est iuvenis sagittarius.
Numérotation du verset Gn. 21,21 

Habitavitque in deserto Pharan et accepit illi mater sua
uxorem de terra Egypti.
Numérotation du verset Gn. 21,22 

Eodem tempore dixit Abimelech et Fichol princeps exercitus eius ad Abraham: Deus tecum est in universis que agis.
Numérotation du verset Gn. 21,23 

Iura ergo per Dominum ne noceas mihi et posteris meis stirpique mee sed iuxta misericordiam quam feci tibi facies mihi et terre in qua versatus es advena.
Numérotation du verset Gn. 21,24 

Dixitque Abraham: Ego iurabo.
Numérotation du verset Gn. 21,25 

Et increpavit Abimelech propter puteum aque
quem vi abstulerant servi illius.
Numérotation du verset Gn. 21,26 

Respondit Abimelech: Nescivi quis fecerit hanc rem.
Sed et tu non indicasti mihi et ego non audivi preter hodie.
Numérotation du verset Gn. 21,27 

Tulit itaque Abraham oves et boves
et dedit Abimelech percusseruntque ambo fedus
Numérotation du verset Gn. 21,28 

et statuit Abraham septem agnas gregis seorsum.
Numérotation du verset Gn. 21,29 

Cui dixit Abimelech: Quid sibi volunt septem agne iste quas stare fecisti seorsum?
Numérotation du verset Gn. 21,30 

At ille: Septem, inquit, agnas accipies de manu mea
ut sint in testimonium mihi
quoniam ego fodi puteum istum.
Numérotation du verset Gn. 21,31 

Idcirco vocatus est locus ille Bersabee
quia ibi uterque iuravit6
6 iuravit Rusch ] iuraverunt Weber
Numérotation du verset Gn. 21,32 

et inierunt fedus pro puteo iuramenti.
Numérotation du verset Gn. 21,33 

Surrexit autem Abimelech et Fichol princeps militie7*
7 militie Weber ] exercitus Rusch Clementina
eius, reversique sunt in terram Palestinorum. Abraham autem8 plantavit nemus
8 autem Rusch ] vero Weber
in Bersabee
et invocavit ibi nomen9 Dei eterni
9 nomen Rusch ] + Domini Weber
Numérotation du verset Gn. 21,34 

et fuit colonus
terre Philistinorum
diebus multis.

Capitulum 21

Numérotation du verset Gn. 21,1 
interl.| Ecclesiam que longo tempore sterilis fuerat
sicut promiserat et implevit que locutus est.
interl.| per prophetas
marg.| VISITAVIT  AUTEM  DOMINUS. Circumcisionis figura multiformis est Signaculum enim est secundum apostolum iustitie fidei Abrae et semini eius. Et indicium castigandi eos qui ad hoc semen et fidem pertinerent. Et prophetia nascituri de hoc semine salvatoris quod nos in presenti per baptismum ab omni peccato mundaret et in futuro post resurrectionem ab omni mortis corruptione liberaret. Octonarius autem resurrectionis glorie convenit. Dominus enim octavo die id est post septimam sabbati resurrexit et nos post sex etates huius seculi et septimam sabbati id est quietem animarum que interim in alia vita geritur quasi octavo tempore resurgemus ab omnibus carnalis concupiscentie corruptionibus et vitiis (in quibus luxuria maxime regnat) expoliati.
Numérotation du verset Gn. 21,2 
{t.   1 : Erfurt, f.   28va ; facsim., p.   58a} Concepitque et peperit filium in senectute sua tempore quo predixerat ei Deus.
interl.| novissimis temporibus natus est de virgine Christus
Numérotation du verset Gn. 21,3 
Vocavit autem1 Abraham nomen filii sui quem genuit ei Sara Isaac
1 vocavit autem Rusch ] vocavitque Weber
interl.| gaudium quia in nativitate Christi gavisi sunt pastores et angeli
Numérotation du verset Gn. 21,4 
et circumcidit eum octavo die
interl.| quia post septimam sabbati omnis corruptionis et mortalitatis propago tolletur
sicut preceperat ei Deus.
marg.| CIRCUMCIDIT  EUM etc. STRABO. Circumcisio cum ob multas causas precepta sit specialiter figuram Christi pretendit qui nos per baptismum veteri homine exuit et in futuro post resurrectionem circumcidet omnem mortalitatem et corruptionem. Quod autem octava die circumcisus est Isaac designatur octava seculi etas quando generalis resurrectio sanctorum celebrabitur.
Numérotation du verset Gn. 21,5 
Cum centum esset annorum, hac quippe etate patris natus est Isaac.
Numérotation du verset Gn. 21,6 
Dixitque Sara: Risum fecit mihi Deus et2 quicumque audierit conridebit
2 et Rusch ] om. Weber
interl.| congaudebit
mihi.
Numérotation du verset Gn. 21,7 
Rursumque ait:
interl.| verba exultantis de collato sibi beneficio
Quis auditurum
interl.| vel auditorum
crederet Abraham quod Sara lactaret
interl.| quod scilicet de corporibus enim iam exhaustis infans nasceretur et contra naturam lactaret anus et est commendatio gratie
filium quem peperit ei iam seni?
Numérotation du verset Gn. 21,8 
Crevit igitur puer et ablactatus est. Fecitque Abraham grande convivium in die ablactationis eius.
interl.| non nativitatis quia quod ortum est occidit. Nec circumcisionis hoc non est huius temporis. Sed ab lactationis ubi intelligitur profectus mentis.
marg.| CREVIT  TIGITUR etc. Crescit qui ascensiones in corde disponens ad solidum doctrine cibum pervenit. Unde: cresce et manducabis me.
marg.| AUGUSTINUS. Crevit igitur etc. Nec die nativitatis nec circumcisionis filii sui sed in die ablactationis convivium fecit quia debet magnum esse gaudium spiritualis etatis quando talis factus est homo qui pascatur solido cibo nec eis similis quibus dicitur: lac vobis potum dedi non escam.
Numérotation du verset Gn. 21,9 
Cumque vidisset Sara filium Agar Egyptie ludentem cum Isaac filio suo3,
3 cum Isaac filio suo Rusch ] om. Weber
interl.| lubricum et lascivum esse docebat sicut ipse erat
interl.| sic Iudei tenebrarum filii illudunt Christi anis deridentes mortem Christi quod Sara id est Ecclesia graviter accipit et legis litteram cum carnali populo littere dedito in sortem suam non recipit
dixit ad Abraham:
marg.| CUMQUE  VIDISSET  SARA. HIERONYMUS. Dupiciter hoc exponitur vel quod idolis ludos fecerit. Iuxta illud: sedit populus manducare et bibere et surrexerunt ludere. Vel quod adversum Isaac quasi maioris etatis ioco sibi primogenita vendicaverit quod Sara audiens non tulit.
Numérotation du verset Gn. 21,10 
{t.   1 : Erfurt, f.   28vb ; facsim., p.   58b} Eice ancillam hanc et filium eius. Non enim heres erit4 filius ancille cum filio meo Isaac.
4 heres erit Rusch ] inv. Weber
interl.| quia nesciebat hoc Sare fuisse revelatum
marg.| EIICE  ANCILLAM etc. Queritur cur ante Sara voluit de ancilla filium suscipere? aut cur cum matre nunc iubet expelli? Quod non facit zelo accensa sed prophetie mysterio compulsa. Agar enim secundum apostolum in servitute genuit carnalem populum; Sara vero spiritualem et liberum qua libertate Christus nos liberavit. Significabatur ergo hoc mysterio priorem populum in servitute generatum non manere in domo Sare id est Ecclesie ineternum nec esse heredem vel consortem christianorum nec cum filio nobili id est populo fideli regnum glorie possidere.
Numérotation du verset Gn. 21,11 
Dure accepit hoc Abraham pro filio suo.
marg.| DURE  ACCEPIT etc. AUGUSTINUS. Queritur quare contristatus sit Abraham cum hec prophetia fuerit quam ipse magis quam Sara nosse debuit? Sed ex revelatione hoc dixit Sara quod sibi prius fuerat revelatum. Ille vero paterno affectu commotus est cui Dominus postea revelavit. Vel forte ambo prius nescierunt quid esset et per Saram nescientem prophetizatum est cum muliebri animo mota est propter ancille superbiam.
Numérotation du verset Gn. 21,12 
Cui dixit Deus: Non tibi videatur asperum super puero
interl.| sicut de minoribus revelatum quid fuerit prior taceat
et super ancilla tua. Omnia que dixerit tibi Sara audi vocem eius quia in Isaac vocabitur tibi semen.
interl.| spirituale
Numérotation du verset Gn. 21,13 
Sed et filium ancille faciam in gentem magnam
interl.| quia populus iudaicus ante adventum Christi et numerositate et temporali felicitate diu floruit
quia semen tuum est.
interl.| carnale
marg.| QUIA  SEMEN  TUUM. AUGUSTINUS. Notandum quod et Hismael a Deo semen Abrae dictus est quod apostollus ait: non filii carnis sed filii promissionis estimabuntur in semine . Sed hoc proprie ad Isaac pertinet qui non filius carnis sed promissionis et semen spirituale ex promissione est non ex carne.
Numérotation du verset Gn. 21,14 
Surrexit itaque Abraham mane et, tollens panem
interl.| panes propositionum carnalia sacramenta Iudeorum
et utrem aque,
interl.| insipidam intelligentiam littere clausam mortua pelle his oneratur synagoga servilia implens mandata
imposuit scapule eius
interl.| et hoc facto
tradiditque puerum
interl.| matri commendavit
et dimisit eam,
interl.| servus non manet in domo in eternum
que cum abisset errabat in solitudine
interl.| errant qui viam que est Christus ignorant
Bersabee.
interl.| per anticipationem
marg.| TOLLENS  PANEM etc. Cum ergo Abraham eiiceret Agar tollens panem in humeris imposuit et utrem aque etc. Exiens Agar infantem humeris imposuit quia peccator populus insipiens cervicem matris synagoge gravavit dicens: sanguis eius super nos et super filios nostros. Panes autem significant quod vetus sacerdotium panes propositionis portaret secum et vesceretur. Uter vero aque que deficit iudaica purificatio defectura vel doctrina carnalis in pelle mortua clausa id est in carne veteris hominis prevaricationis sententia damnata que nec refrigerat nec sanat sed estu tepida vomitum facit. Errat Agar in solitudine cum filio et synagoga per orbem cum populo expulsa a terra sua sine sacerdotio et sacrificio et viam que est Christus ignorat. Filius siti perit scilicet populus nullam spiritualem habens purificationem. Filium siti morientem sub arbore proiicit et monstrante angelo fontem aspicit quia quidam de populo sub umbra ligni crucis refugium petituri sunt.
marg.| AUGUSTINUS. Sumpsit panem et utrem aque etc. Queritur quomodo imposuit in humeris puerum tam grandem. Nam qui fuerat antequam esset natus Isaac tredecim annorum circumcisus cum esset Abraham nonaginta novem et natus sit Isaac centenario patre. Ludebat autem Hismael cum Isaac quando Sara commota est utique cum grandiusculo qui iam fuerat ablactatus profecto plusquam sedecim annorum fuit quando cum matre expulsus est. Sed ut hoc quod cum parvulo lusit per recapitulationem dictum accipiamus antequam ablactetur Isaac etiam sic amplius quam tredecim annorum puer humeris matris non potuit imponi sed subaudiendum est dedit puerum suum etc.
marg.| IMPOSUIT  SCAPULE  EIUS. HIERONYMUS. Quando Isaac natus est tredecim annorum erat Hismael et post ablactationem eius cum matre expellitur apud Hebreos varia opinio est aliis asserentibus quinto anno ablactationis tempus statutum aliis duodecimo. Nos igitur ut breviorem eligamus etatem post decem et octo annos supputamus Hismael eiectum esse cum matre nec convenire iam adolescentem matris sedisse cervicibus. Verum est autem illud hebree lingue idioma quod omnis filius ad comparationem parentum infans vocetur et parvulus. Rome quoque usque hodie omnes filii infantes vocantur.
Numérotation du verset Gn. 21,15 
Cumque consumpta esset aqua in utre,
interl.| carnalis observantia
abiecit puerum
interl.| ab animo et a cura sua
interl.| quando synagoga clamavit: sanguis eius super nos et super filios nostros
subter unam arborum que erat ibi5
5 erat ibi Rusch ] ibi erant Weber
marg.| ABIECIT  PUERUM etc. HIERONYMUS. Quod sequitur et proiecit puerum subter unam abietem et abiens sedit contra longe quasi iactus sagitte dixit enim non videbo mortem parvuli mei et sedit contra eum et statim iungitur exclamavitque puer et flevit et audivit Dominus vocem pueri de celo ubi erat et dixit angelus ad Agar nullum moveat. In hebreo enim prius hoc scriptum est: non videbo mortem pueri mei etc. Ita consequenter legitur quod Agar sederit contra puerum et levaverit vocem et fleverit et exaudivit Deus vocem parvuli. Flente enim matre et mortem filii prestolante Deus exaudivit puerum quem pollicitus erat futurum in gentem magnam. Mater enim non suam mortem sed filii deplorat.
marg.| AUGUSTINUS. Queritur quomodo mater puerum annorum amplius quindecim sub arbore proieceritur? Videtur enim dici quod eum portaverit sed intelligendum est ab animo proiectum esse tamquam moriturum secundum illud: Proiectus sum a facie oculorum tuorum. Usualiter quoque aliquis proiici dicitur ab eo cum quo erat ne ab illo videatur aut cum illo maneat. Subaudiendum est autem matrem a filio discessisse puero quo abierit ignorante et ne filium deficientem videret in silva latuisse. Quid autem mirum puerum in illa etate et diu non visa et tamquam perdita matre in tali loco flevisse? Postea dicitur accipe puerum non ut eum quasi iacentem de terra tolleret sed ut ei se comitem iungeret et manu teneret sicut sepe faciunt cuiuslibet etatis ambulantes.
Numérotation du verset Gn. 21,16 
et abiit. Seditque e regione procul
interl.| adhuc procul sedet dum sententias acuit quas procul a veritate fidei iacit
quantum {t.   1 : Erfurt, f.   29ra ; facsim., p.   59a} potest arcus iacere. Dixit enim: Non videbo morientem puerum.
interl.| mori crederet quos vere fidei subiici videret
Et sedens
interl.| studiose
contra,
interl.| fidem
levavit vocem suam et flevit.
interl.| dolet amisso regno et sacerdotio
Numérotation du verset Gn. 21,17 
Exaudivit
interl.| ut non penitus occidantur unde: ne occidas eos ne quando obliviscantur populi mei
interl.| flente matre pro puero
autem Deus vocem pueri vocavitque angelus Domini
interl.| sermo prophetie
Agar de celo
interl.| scriptura
dicens: Quid agis Agar? Noli timere, exaudivit enim Deus
interl.| ut non occidatur
vocem pueri
interl.| iudaici populi in infidelitate manentis
de loco in quo est.
marg.| EXAUDIVIT  AUTEM. Puer exclamat plorans et Deus exaudivit et monstrante angelo illa fontem aspicit pro illis dicitur qui ad Christum convertuntur et deflentes peccata exaudiuntur apertis oculis cordis vident fontem aque id est Christum qui ait: qui sitit veniat ad me et bibat. Angelus Heliam significat per quem populus crediturus est. Unde: ecce ego mittam vobis Heliam qui convertat corda patrum in filios.
marg.| ANGELUS  DOMINI. ISIDORUS. Quod cum qui loquitur ad Agar prius angelum postea Dominum scriptura pronunciat Filium Dei fuisse credendum est qui per legem et prophetas locutus est qui per obedientiam paterne voluntatis angelus vocatur secundum naturam Deus.
Numérotation du verset Gn. 21,18 
Surge,
interl.| patet non onus fuisse matri sed comitem quod autem manu parentis tenetur solicitus monstratur affectus
tolle puerum
interl.| sustenta ambulando cum eo
et tene manum illius
interl.| manus tenetur dum opera carnis exercere permittitur
quia in gentem magnam faciam eum.
interl.| ut etiam ex suis reges habeat
Numérotation du verset Gn. 21,19 
Aperuitque oculos eius Deus,
interl.| in reliquiis tuis preparabis vultum eorum
que videns
interl.| intelligens sacramentorum profunditatem credidit
puteum aque abiit et implevit utrem
interl.| cor mortale
deditque puero bibere.
interl.| intellectis scripturis omnis: Israel salvus fiet
Numérotation du verset Gn. 21,20 
et fuit cum eo.
interl.| concordia legis et evangelii
Qui crevit et moratus est
interl.| ad priorem statum allegoria revocanda est
interl.| in multitudine non in merito
in solitudine
interl.| in infidelitate
et factus est iuvenis sagittarius.
interl.| acuens sententias ad impugnandam fidem
Numérotation du verset Gn. 21,21 
Habitavitque in deserto Pharan et accepit illi mater sua
interl.| perversi similium societate gaudent
uxorem de terra Egypti.
Numérotation du verset Gn. 21,22 
Eodem tempore dixit Abimelech et Fichol princeps exercitus eius ad Abraham: Deus tecum est in universis que agis.
marg.| EODEM  TEMPORE. AUGUSTINUS. Queri potest quando cum Abimelech pactum fecit Abraham et dictus est puteus quem fodit puteus iurationis quomodo congruat veritatis? Agar enim de domo Abrae cum filio expulsa iuxta puteum iurationis (sicut dictum est) errabat qui longe post dicitur factus ab Abraham. Ibi enim Abimelech et Abraham iuraverunt. Agar cum filio prius expulsa. Forte iam factum fuisse intelligendum est sed per recapitulationem memoratum quod egit Abraham cum Abimelech nisi forte qui librum postea scripsit ex puteo iurationis regionem appellaverit in qua errabat quasi errabat in illa regione in qua factus est puteus iuramenti quamvis postea factus sit. Longe tamen ante etatem scriptoris sic dicebatur puteus cum liber scriberetur nomen tenens antiquum quod imposuerat Abraham. Nec movere debet quod puteum quem foderat Abraham nesciebat Agar si ante est fossus quam illa expulsa. Fieri enim potuit ut pecorum suorum causa longe a domo puteum foderet quem illa nesciret.
Numérotation du verset Gn. 21,23 
Iura ergo per Dominum ne noceas mihi et posteris meis stirpique mee sed iuxta misericordiam quam feci tibi facies mihi et terre in qua versatus es advena.
interl.| Palestine que nunc dicitur salutaris hec est Gerara
marg.| IURA etc. Sepe qui foris sunt fidelium conversatione inducti eisdem desiderant sociari et eorum exemplis ad melius informari ut et sibi consulant et proximorum saluti.
Numérotation du verset Gn. 21,24 
Dixitque Abraham: Ego iurabo.
Numérotation du verset Gn. 21,25 
Et increpavit Abimelech propter puteum aque
interl.| Abraham quia inter fideles et eos qui foris sunt de profunditate sacramentorum solet esse contentio
quem vi abstulerant servi illius.
Numérotation du verset Gn. 21,26 
{t.   1 : Erfurt, f.   29rb ; facsim., p.   59b} Respondit Abimelech: Nescivi quis fecerit hanc rem.
interl.| nullius crimen maculat nescientem
Sed et tu non indicasti mihi et ego non audivi preter hodie.
Numérotation du verset Gn. 21,27 
Tulit itaque Abraham oves et boves
interl.| reddite omnibus debitum cui tributum tributum. Et alibi: reddite ergo que sunt Cesaris Cesari
et dedit Abimelech percusseruntque ambo fedus
Numérotation du verset Gn. 21,28 
et statuit Abraham septem agnas gregis seorsum.
Numérotation du verset Gn. 21,29 
Cui dixit Abimelech: Quid sibi volunt septem agne iste quas stare fecisti seorsum?
Numérotation du verset Gn. 21,30 
At ille: Septem, inquit, agnas accipies de manu mea
interl.| he sunt septem mulieres apud Esaiam id est septem dona Spiritus Sancti que per manus impositionem episcoporum accipiunt in Ecclesia neophici
ut sint in testimonium mihi
interl.| doctoribus qui hec sacramenta in scripturis scrutati sunt
quoniam ego fodi puteum istum.
Numérotation du verset Gn. 21,31 
Idcirco vocatus est locus ille Bersabee
interl.| puteus septimus propter septem agnas ibi datas vel puteus iuramenti
quia ibi uterque iuravit6
6 iuravit Rusch ] iuraverunt Weber
marg.| IDCIRCO  VOCATUS  EST etc. Duplex causa est cur appellatus sit in hebreo Bersabee. Vel quia septem agnas accepit Abimelech de manu Abrae septem enim dicuntur sabee. Vel quia ibi iuraverunt sabee enim significat iuramentum. Si ante hanc causam supra hoc nomen legimus per prolepsim dictum est sicut Bethel et Galgala que antequam haberent hec vocabula aliter vocabantur. Notandum est prioribus et presenti loco quod Isaac non sit natus ad quercum Mambre vel in alone Mambre (aulon hebraice latine quercus) ut in hebreo habetur sed in Geraris ubi Bersabee usque hodie oppidum est que provincia ante non grande tempus ex divisione presidum Palestine salutaris dicta est unde habitavit Abraham in terra Palestinorum diebus multis.
Numérotation du verset Gn. 21,32 
et inierunt fedus pro puteo iuramenti.
interl.| hoc ineunt fideles supra fontem baptismi
Numérotation du verset Gn. 21,33 
Surrexit autem Abimelech et Fichol princeps militie7*
7 militie Weber ] exercitus Ed1455 Rusch Clementina
interl.| exercitus 8
8 militie... exercitus] corr., inv. Rusch
eius, reversique sunt in terram Palestinorum. Abraham autem9 plantavit nemus
9 autem Rusch ] vero Weber
interl.| hec est agricultura que divini fontis imbribus irrigator
interl.| circa locum empti putei
in Bersabee
interl.| quasi in hereditatem
et invocavit ibi nomen10 Dei eterni
10 nomen Rusch ] + Domini Weber
interl.| salvatoris quem exspectabat
marg.| ABRAHAM  AUTEM  PLANTAVIT etc. AUGUSTINUS. Abraham sicut Stephanus dicit non acceperat hereditatem ibi nec spacium pedis. Sed intelligenda est hereditas quoniam Deus gratis daturus erat non pretio empta. Intelligitur autem spacium circa puteum ad illud emptionis pactum pertinere in quo fuerant septem agne date quando Abimelech et Abraham sibi iuraverunt.
Numérotation du verset Gn. 21,34 
et fuit colonus
interl.| civis patrie celestis inquilinus est mundi
terre Philistinorum
interl.| vel Palestinorum
diebus multis.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Gn. Capitulum 21), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=03&chapitre=03_21)

Notes :