Glossa ordinaria

Capitulum 22

Numérotation du verset Gn. 22,1 

Que postquam gesta sunt, temptavit Deus Abraham
et dixit ad eum: Abraham. Ille respondit: Assum
Numérotation du verset Gn. 22,2 

Ait illi1: Tolle filium tuum2 quem diligis Isaac
1 illi Rusch ] ei Weber |
2 filium tuum Rusch ] + unigenitum Weber |
et vade in terram visionis
atque ibi3 offeres4 eum in5 holocaustum
3 ibi Rusch ] om. Weber |
4 offeres Rusch ] offer Weber |
5 in Rusch ] om. Weber |
super unum montium quem monstravero tibi.
Numérotation du verset Gn. 22,3 

Igitur Abraham de nocte consurgens stravit asinum suum
ducens secum duos iuvenes et Isaac filium suum.
Cumque concidisset ligna
in holocaustum abiit ad locum quem preceperat ei Deus.
Numérotation du verset Gn. 22,4 

Die autem tertio,
elevatis oculis, vidit locum procul
Numérotation du verset Gn. 22,5 

dixitque ad pueros suos: Exspectate hic cum asino,
ego et puer illuc usque properantes, cum6
6 cum Rusch ] postquam Weber
adoraverimus
revertemur ad vos.
Numérotation du verset Gn. 22,6 

Tulit quoque ligna holocausti et imposuit super Isaac filium suum.
ipse vero portabat in manibus
ignem et gladium.
Cumque pergerent duo7 simul,
7 pergerent duo Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 22,7 

dixit Isaac patri suo: Pater mi. At ille respondit: Quid vis, fili? Ecce, inquit, ignis et ligna; ubi est victima holocausti?
Numérotation du verset Gn. 22,8 

Dixit autem8 Abraham: Deus providebit sibi victimam holocausti, fili mi. Pergebant ergo pariter.
8 autem Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 22,9 

Veneruntque ad locum quem ostenderat ei Deus in quo edificavit altare
et desuper ligna composuit. Cumque alligasset9
9 alligasset Rusch ] colligasset Weber
Isaac filium suum, posuit eum in altari super struem lignorum
Numérotation du verset Gn. 22,10 

extenditque manum et arripuit gladium
ut immolaret filium.
Numérotation du verset Gn. 22,11 

Et ecce angelus Domini
de celo clamavit dicens: Abraham, Abraham. Qui respondit: Assum.
Numérotation du verset Gn. 22,12 

Dixitque ei: Non extendas manum tuam
super puerum neque facies10 illi quicquam. Nunc cognovi quod timeas Dominum
10 facies Rusch ] facias Weber
et non peperceris
filio tuo unigenito propter me.
Numérotation du verset Gn. 22,13 

Levavit Abraham oculos viditque post tergum
arietem
inter vepres
herentem cornibus, quem assumens obtulit holocaustum pro filio.
Numérotation du verset Gn. 22,14 

Appellavitque nomen loci illius Dominus Videt,
unde usque hodie dicitur: in monte Dominus Videbit.
Numérotation du verset Gn. 22,15 

Vocavit autem
angelus Domini
secundo Abraham11 de celo dicens:
11 secundo Abraham Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 22,16 

Per memet ipsum
iuravi,
dicit Dominus, quia fecisti rem hanc et non pepercisti filio tuo unigenito.
Numérotation du verset Gn. 22,17 

Benedicam tibi et multiplicabo semen tuum sicut stellas celi
et velut arenam
que est in litore maris. Possidebit semen tuum portas inimicorum suorum
Numérotation du verset Gn. 22,18 

et benedicentur
in semine tuo
omnes gentes terre
quia obedisti voci mee.
Numérotation du verset Gn. 22,19 

Reversus est Abraham ad pueros suos
abieruntque Bersabee simul
et habitavit ibi.
Numérotation du verset Gn. 22,20 

His itaque gestis, nuntiatum est Abraham quod Melcha
quoque genuisset filios Nahor fratri suo.
Numérotation du verset Gn. 22,21 

Hus12 primogenitum
12 Hus] Us Weber
et Buz
fratrem eius et13 Chamuel patrem Syrorum
13 et Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 22,22 

et Chased
et Azau Pheldas quoque et Iedlaph
Numérotation du verset Gn. 22,23 

et14 Bathuel de quo nata est Rebecca.
14 et Rusch ] ac Weber
Octo istos genuit Melcha Nahor fratri Abraham.
Numérotation du verset Gn. 22,24 

Concubina vero illius, nomine Roma, peperit Tabee et Gaon15 et Thaas et Maacha.
15 Gaon Rusch ] Gaom Weber

Capitulum 22

Numérotation du verset Gn. 22,1 
{t.   1 : Erfurt, f.   29rb ; facsim., p.   59b} Que postquam gesta sunt, temptavit Deus Abraham
interl.| +ut notam faceret eius perfectionem quam ipse non ignorabat temptatione que probatA
A ¶Codd. : P14398, diff. Rusch {MM2023}
interl.| ut notificaret ei eius perfectionem quam ipse ignorabatB
B ¶Codd. : Rusch, diff. P14398 {MM2023}
interl.| +Hinc apparet quam promptus sit ad obedientiamC
C ¶Codd. : P14398, diff. Rusch {MM2023}
interl.| ut probaret quam promptus esset ad obedientiamD
D ¶Codd. : Rusch, diff. P14398 {MM2023}
et dixit ad eum: Abraham. Ille respondit: Assum
marg.| QUE  POSTQUAM etc. AUGUSTINUS. Iacobus dicit quod neminem tentat Deus sed usualiter tentare pro eo quod est probare dicimus. Iacobus autem dicit de ea tentatione qua quisque peccato implicatur. Unde: ne forte tentaverit vos is qui tentat. Alibi enim scriptum est: tentat vos Deus vester ut sciat si diligatis eum id est vos scire faciat. Vires enim dilectionis sue homo ignorat nisi experimento cognoscat.
Numérotation du verset Gn. 22,2 
Ait illi1: Tolle filium tuum2 quem diligis Isaac {t.   1 : Erfurt, f.   29va ; facsim., p.   60a}
1 illi Rusch ] ei Weber
2 filium tuum Rusch ] + unigenitum Weber
interl.| sic Deus dilexit mundum ut Filium suum unigenitum daret
et vade in terram visionis
interl.| ubi tibi revelabitur quid hac immolatione portendatur
atque ibi3 offeres4 eum in5 holocaustum
3 ibi Rusch ] om. Weber
4 offeres Rusch ] offer Weber
5 in Rusch ] om. Weber
interl.| signum holocausti veri
super unum montium quem monstravero tibi.
interl.| eminentium fidei quam revelabo tibi
marg.| TOLLE  FILIUM  TUUM etc. ALCUINUS. Non statim iussus est Abraham filium occidere sed triduo ad immolandum ducere ut longitudine temporis tentatio augeretur per triduum enim crescentibus curis paterna viscera cruciantur et prolixo spacio pater filium intuetur cibum cum eo sumit tot noctibus pendet puer in amplexu patris cubat in gremio et per singula momenta in paterno affectu dolor occidendi filii incumulatur.
marg.| QUEM  DILIGIS etc. Ex caritatis admonitione et nominis recordatione tentatio cumulatur et paternus affectus movetur et ex memoria promissionis quia dictum est in Isaac vocabitur tibi semen tamquam si ille occideretur tota spes promissionis frustraretur.
marg.| VADE  IN  TERRAM etc. HIERONYMUS. Aiunt Hebrei hunc montem esse in quo postea templum edificatum est in area orne Iebusei. Unde in Paralipomenon: ceperunt edificare templum mense secundo secunda die mensis in monte Moria qui idcirco illuminans interpretatur et lucens quia ibi est dabir hoc est oraculum Dei et lex et spiritus qui homines docet veritatem et prophetias inspirat.
Numérotation du verset Gn. 22,3 
Igitur Abraham de nocte consurgens stravit asinum suum
interl.| preparavit necessaria holocausti
ducens secum duos iuvenes et Isaac filium suum.
interl.| quia duo populi in morte Christi consensuerunt et Pater proprio Filio non pepercit
Cumque concidisset ligna
interl.| quia duobus lignis compacta est crux Christi
in holocaustum abiit ad locum quem preceperat ei Deus.
marg.| ASINUM  SUUM etc. Asinus insensatam stulticiam Iudeorum significat que portabat omnia sacramenta et nesciebat.
Numérotation du verset Gn. 22,4 
Die autem tertio,
interl.| feria quarta de proditione cum Iuda pactum est quinta comprehensus est tertia die id est parasceve crucifixus est
elevatis oculis, vidit locum procul
interl.| longe existens a malitia Iudeorum
Numérotation du verset Gn. 22,5 
dixitque ad pueros suos: Exspectate hic cum asino,
interl.| quia Iudei a summa tarditate non intelilgunt mysterium crucis
ego et puer illuc usque properantes, cum6
6 cum Rusch ] postquam Weber
interl.| vel postquam
adoraverimus
interl.| hoc erit in fine mundi cum plenitudo gentium intraverit
revertemur ad vos.
marg.| DIE  AUTEM  TERTIO HIERONYMUS. Notandum quia de Geraris usque ad montem Moria id est sedem templi iter trium dierum sit et Abraham illuc die tertio pervenisse dicitur. Male ergo putant Abraham illo tempore habitasse apud quercum Mambre cum inde ad montem Moria vix unius diei plenum iter sit.
Triduum quo venerunt ad locum sacrificii tres etates significat ante legem ab Abraham usque ad Moysen. Sub lege a Moyse usque ad Ioannem. Inde usque ad Dominum et quicquid restat tertius dies est gratie in qua tertia etate sacrificium completum est Christi.
marg.| EXSPECTATE  HIC etc. Cecitas ex parte contigit in Israel hoc est cum asino ut plenitudo gentium intraret hoc est postquam adoraverimus. Ubi sacrificium crucis per gentes fuerit predicatum hoc est ubi plenitudo gentium intraverit revertemur ad vos hoc est et sic omnis Israel salvus fiet.
Duo servi dimissi nec perducti ad locum sacrificii Iudei sunt qui serviliter viventes et carnaliter sapientes non intellexerunt humilitatem et passionem Christi. Duo quidem quia in duas partes dividendi quod factum est peccante Salomone quando divisus est populus loco regni non errore impietatis quibus dicitur adversatrix Israel et prevaricatrix Iuda.
marg.| EGO  ET  PUER etc. ALCUINUS. Indubitanti animo mactare filium volebat. Laudandus in constantia offerendi et in fide suscitandi. Sciebat enim certissime Deum fallere non posse et licet puer occideretur promissionem tamen Dei salvam permanere. Unde apostolus: fide Abraham non hesitavit cum uni cum offerret in quo acceperat repromissionem credens quia et a mortuis potens est suscitare Deus.
Numérotation du verset Gn. 22,6 
Tulit quoque ligna holocausti et imposuit super Isaac filium suum.
interl.| quia Christus angariatus est portare crucem unde factus est principatus super humerum eius
ipse vero portabat in manibus
interl.| operibus
ignem et gladium.
interl.| bonum zelum quia separat patrem et filium
Cumque pergerent duo7 simul,
7 pergerent duo Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 22,7 
dixit Isaac patri suo: Pater mi. At ille respondit: Quid vis, fili? Ecce, inquit, ignis et ligna; ubi {t.   1 : Erfurt, f.   29vb ; facsim., p.   60b} est victima holocausti?
interl.| quantum ad innocentiam suam ignorare videtur Christus cur patiatur unde: congregata sunt super me flagella et ignoravi
Numérotation du verset Gn. 22,8 
Dixit autem8 Abraham: Deus providebit sibi victimam holocausti, fili mi. Pergebant ergo pariter.
8 autem Rusch ] om. Weber
interl.| quia obedivit Patri Filius usque ad mortem
marg.| DIXIT  AUTEM  ABRAHAM. ISIDORUS. Abraham unicum filium ducens ad immolandum Deum patrem significat. Abraham senex filium suscepit Deus autem non senescit sed promissio de Christo quodammodo senuerat quando natus est. Inchoavit ab Adam quando dictum est: erunt duo in carne una et completa est sexta etate seculi. Senectus Sare in plebe Dei hoc est in multitudine prophetarum hoc idem significat quia in fine temporum ex plebe sanctarum animarum natus est Christus. Sterilitas eius significat quod in hoc seculo spe salvi factisumus et in Christo tamquami Isaac ommnenatisumus quem partum acclesia infine temprum nonntura sed gratia procreavit. Sicut eim Abraham unicum et dilectum filum victimam Deo obtuit sic Due Pater unigentitum Filium pronobis tradidit e sicut Isaac ligna porabet quibus impnondume rat sic Christu cruce in qua figendus erat.
Numérotation du verset Gn. 22,9 
Veneruntque ad locum quem ostenderat ei Deus in quo edificavit altare
interl.| hoc est figura altaris in quo consecratur corpus et sanguis Christi
et desuper ligna composuit. Cumque alligasset9
9 alligasset Rusch ] colligasset Weber
interl.| quia vinctis manibus ante presidem ductus
Isaac filium suum, posuit eum in altari super struem lignorum
marg.| CUMQUE  ALLIGASSET etc. Isaac ligatis pedibus altari superponitur et Christus cruci affigitur sed quod figuratum est per Isaac translatum est ad arietem quia Christus ovis. Ipse enim Filius quia natus aries quia immolatus. In vepribus heret aries crux cornua habet. Si enim duo ligna compingantur crucis species redditur. Unde cornua in manibus eius. Cornibus ergo herens aries Christus crucifixus est. Vepres autem spine. Spine iniqui qui Dominum suspenderunt. Inter spinas enim peccatorum suspensus est. Unde Hieremias: Spinis peccatorum suorum circumdedit me populus hic. Alii hunc arietem in vepribus ligatum Christum ante immolationem spinis coronatum intelligunt.
Numérotation du verset Gn. 22,10 
extenditque manum et arripuit gladium
interl.| quo separaverat omnem carnis affectum
ut immolaret filium.
Numérotation du verset Gn. 22,11 
Et ecce angelus Domini
interl.| prophetia prenuncians cuncta que de Christo ventura
de celo clamavit dicens: Abraham, Abraham. Qui respondit: Assum.
Numérotation du verset Gn. 22,12 
Dixitque ei: Non extendas manum tuam
interl.| quia caro potuit crucifigi divinitas non potuit tangi
super puerum neque facies10 illi quicquam. Nunc cognovi quod timeas Dominum
10 facies Rusch ] facias Weber
interl.| cognoscere feci te similiter in sequentibus dicitur: vocavit nomen loci illius Dominus videt id est videri fecit significans per efficientem id quod efficitur ut frigus pigrum quod pigros facit
et non peperceris
interl.| vel pepercisti
filio tuo unigenito propter me.
interl.| id est obedientiam meam
marg.| NON  PEPERCERIS. AUGUSTINUS. Numquid non pepercit Abraham filio suo propter angelum. Sed in angelo figuratus est Dominus qui Deus est et magni consilii angelus erat enim in angelo Deus et ex eius persona loquebatur hoc magis in sequentibus apparet cum dicitur: et vocavit angelus Domini Abraham secundo de celo dicens per memet ipsum iuravi dicit Dominus. Non enim facile invenitur Christum Patrem Dominus diceret tamquam suum Dominum presertim ante incarnationem. Nam secundum carnem hoc congrue dicitur secundum quam in psalmo dicitur: Dominus dixit ad etc. Quod autem dictum est dixit Dominus Domino meo ad prophetam hoc refertur qui loquitur sicut illud pluit Dominus a Domino id est Dominus noster scilicet Filius a Domino nostro Patre scilicet.
Numérotation du verset Gn. 22,13 
Levavit Abraham oculos viditque post tergum
interl.| quia longe post veritas huius umbre declaranda
arietem
interl.| tamquam ovis ad occisionem ductus est
interl.| inter duo brachia crucis suspensus est
herentem cornibus, quem assumens obtulit holocaustum pro filio.
marg.| ARIETEM. ALCUINUS. Aries qui pro Isaac immolatus est non putativus sed verus est. Ideo magis putatur angelum cum aliunde attulisse quam ibi de terra post sex dierum opera procreasse.
marg.| ARIETEM  INTER  VEPRES  HERENTEM etc. HIERONYMUS. Aquila veprem vel spinetum posuit et ut verbi interpretatio est condensa et inter se complexa virgulta. Unde Simachus eadem opinione ductus ait: et apparuit aries post hec retentus in rete cornibus. Sed Septuaginta et Theodocio videntur melius interpretari qui ipsum nomen sabeth posuerunt. In virgultis sabeth cornibus suis. Et enim sicheon sive rete quod Aquila posuit et Simachus per sin litteram scribitur hic vero samech littera posita est. Unde patet non interpretationem stirpium condensarum et in modum retis inter se virgulta contexta verbum sabeth. Sed nomen sonare virgulti quod ita hebraice dicitur.
Numérotation du verset Gn. 22,14 
Appellavitque nomen loci illius Dominus Videt,
interl.| ubique Dominus videt sed vidit dixit pro apparuit id est videre fecit ut illud nunc cognovi quod timeas Dominum id est cognosci feci per efficientem enim significatur id est quod efficitur sicut pigrum frigus dicimus eo quod pigros facit.
unde usque hodie dicitur: in monte Dominus Videbit.
marg.| APPELLAVITQUE  NOMEN etc. HIERONYMUS. Pro eo quod hic habetur videt in hebreo videbitur scriptum est hoc apud Hebreos exivit in Proverbium ut in angustiis constituti et Dei optantes auxilio sublevari dicant in monte Dominus videbitur id est sicut Abrae misertus est miserebitur nostri. Unde et in signum dati arietis solent cornu clangere.
marg.| Peracto sacrificio dicitur Abrae: In semine tuo benedicentur omnes gentes. Quod factum est cum aries dixit: foderunt manus meas et pedes meos etc. Peracto enim sacrificio dicitur: Convertentur ad Dominum universi fines terre et adorabunt in conspectu tuo etc. Immolato ergo ariete vocavit Abraham nomen loci illius Dominus vidit id est videri fecit per incarnationem scilicet.
Numérotation du verset Gn. 22,15 
Vocavit autem
interl.| replicat prophetia ventura de Christo
angelus Domini
interl.| magni consilii vel ipse angelus in persona Dei loquebatur
interl.| Christus
secundo Abraham11 de celo dicens:
11 secundo Abraham Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 22,16 
Per memet ipsum
interl.| quia maiorem non habui
iuravi,
interl.| quia immutabiliter a Deo statutum est
dicit Dominus, quia fecisti rem hanc et non pepercisti filio tuo unigenito.
interl.| quia Pater Filium tradidit dedit ei nomen quod est super omne nomen ut in eius nomine omne genu flectatur
Numérotation du verset Gn. 22,17 
Benedicam tibi et multiplicabo semen tuum sicut stellas celi
interl.| spirituales pauciores fugentes
interl.| Israel Dei
et velut arenam
interl.| Israel secudum carnem quia erant et degeneres futuri et de bona oliva in oleastrum transituri
interl.| plures carnales steriles
que est in litore maris. Possidebit semen tuum portas inimicorum suorum
interl.| quia descendit Christus infernum spoliaturus
Numérotation du verset Gn. 22,18 
et benedicentur
interl.| catezizabuntur id est baptizabuntur
in semine tuo
interl.| Christo
omnes gentes terre
interl.| predestinati de omnibus gentibus
quia obedisti voci mee.
Numérotation du verset Gn. 22,19 
Reversus est Abraham ad pueros suos
interl.| in fine mundi fides de gentibus ad Iudeos revertetur
abieruntque Bersabee simul
interl.| tunc concorditer vivent in Ecclesia
et habitavit ibi.
Numérotation du verset Gn. 22,20 
His itaque gestis, nuntiatum est Abraham quod Melcha
interl.| que soror Sare Saram duxit Abraham Melcham vero Nachor
quoque genuisset filios Nahor fratri suo.
marg.| MELCHA. HIERONYMUS. De Melcha uxore Nachor filia Aram natus est Hus de cuius stirpe Iob descendit sicut scriptum est: vir erat in terra Hus nomine Iob. Male igitur estimant quidam Iob de genere Esau esse quod enim in fine eius libri habetur quod de Syro sermone translatus sit et quartus ab Esau et reliqua que continentur ibi in hebreo non habentur. Secundus natus est de Melcha Buz ex cuius genere Balaam divinus sicut Hebrei tradunt qui in Iob dicitur Heliu primum vir sanctus et prophetes Dei postea per inobedientiam et desiderium munerum dum Israeli maledicere cupit divini vocabulo nuncupatur. Unde iratus est Heliu filius Barathel Buzites etc Chamuel vero pater est Damasci. Ipsa enim vocatur Aran que hic pro Syria scripta est et ipso nomine legitur in Esaia.
Numérotation du verset Gn. 22,21 
Hus12 primogenitum
12 Hus] Us Weber
interl.| ve Chus de cuius stirpe Iob unde: vir erat in terra Hus nomine Iob.
interl.| de quo dicitur terra Hus secundum illud: vir erat in terra Hus etc.
et Buz
interl.| a quo Buzites dicitur quem Hebrei putant Balaam fuisse
fratrem eius et13 Chamuel patrem Syrorum
13 et Rusch ] om. Weber
interl.| hoc non est referendum ad eum qui nunciabat sed qui longe post hoc scripsit
Numérotation du verset Gn. 22,22 
et Chased
interl.| a quo Casdim id est Chaldei postea vocati
et Azau Pheldas quoque et Iedlaph
Numérotation du verset Gn. 22,23 
et14 Bathuel de quo nata est Rebecca.
14 et Rusch ] ac Weber
interl.| pro qua rememorata est genealogia quam dicturus erat Isaac nec mirum si non hec omnia misticos sensus gerunt quia nec omnes rami arboris fructum ferunt
Octo istos genuit Melcha Nahor fratri Abraham.
Numérotation du verset Gn. 22,24 
Concubina vero illius, nomine Roma, peperit Tabee et Gaon15 et Thaas et Maacha.
15 Gaon Rusch ] Gaom Weber



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Gn. Capitulum 22), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 23/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=03&chapitre=03_22)

Notes :