Glossa ordinaria

Capitulum 32

Numérotation du verset Gn. 32,1 

1Iacob autem2 abiit itinere quo ceperat.
1 Hic incipit cap. .XXXII. ΩJ ΩS |
2 autem Rusch ] quoque Weber |
3Fueruntque4 ei obviam angeli Dei,5
3 Hic incipit cap. iuxta capitala Stephani Langton ( ) |
4 Fueruntque] Fuerunt P14417 , Veneruntque ΨF |
5 Dei] Domini ΩS |
Numérotation du verset Gn. 32,2 

quos cum vidisset ait: Castra Dei sunt hec.
Et appellavit nomen loci illius Manaim, id est Castra.
Numérotation du verset Gn. 32,3 

Misit autem et nuntios ante se ad Esau fratrem suum in terram Seir regionis Edom.
Numérotation du verset Gn. 32,4 

Precepitque eis dicens: Sic loquimini domino meo Esau: Hec dicit frater tuus Iacob:
Apud Laban peregrinatus sum et fui usque in presentem diem.
Numérotation du verset Gn. 32,5 

Habeo boves
et asinos
et6 oves
6 et Rusch ] om. Weber
et ancillas7
7 et ancillas et servos Rusch ] et servos atque ancillas Weber
et servos.
Mittoque nunc legationem ad dominum meum ut inveniam gratiam in conspectu tuo.
Numérotation du verset Gn. 32,6 

Reversi sunt nuntii ad Iacob dicentes: Venimus ad Esau fratrem tuum et ecce properat in occursum tibi cum quadringentis viris.
Numérotation du verset Gn. 32,7 

Timuit Iacob valde et perterritus divisit populum qui secum erat,
greges quoque et oves et boves et camelos in duas turmas
Numérotation du verset Gn. 32,8 

dicens: Si venerit Esau ad unam turmam et percusserit eam, alia turma que reliqua est salvabitur.
Numérotation du verset Gn. 32,9 

Dixitque Iacob:
Deus patris mei Abraham et Deus patris mei Isaac, Domine qui dixisti mihi: Revertere in terram tuam et in locum nativitatis tue et benefaciam tibi,
Numérotation du verset Gn. 32,10 

minor sum
cunctis miserationibus tuis8
8 tuis Rusch ] om. Weber
et veritate tua9 quam explesti servo tuo. In baculo meo transivi Iordanem istum
9 tua Rusch ] om. Weber
et nunc cum duabus turmis regredior.
Numérotation du verset Gn. 32,11 

Erue me de manu fratris mei10 Esau quia valde eum timeo ne forte veniens percutiat matrem cum filiis.
10 fratris mei Rusch ] + de manu Weber
Numérotation du verset Gn. 32,12 

Tu locutus es ut11
11 ut Rusch ] quod Weber
benefaceres mihi12 et dilatares semen meum sicut arenam maris que pre multitudine numerari non potest.
12 benefaceres mihi Rusch ] bene mihi faceres Weber
Numérotation du verset Gn. 32,13 

Cumque dormisset ibi nocte illa, separavit de his que habebat munera Esau fratri suo
Numérotation du verset Gn. 32,14 

capras ducentas,
hircos viginti,
oves ducentas et13 arietes viginti,
13 et Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 32,15 

camelos fetas cum pullis suis triginta, vaccas quadraginta et tauros viginti, asinas viginti et pullos earum decem.
Numérotation du verset Gn. 32,16 

Et misit per manus servorum suorum singulos seorsum greges
dixitque pueris suis: Antecedite me et sit spatium inter gregem et gregem.
Numérotation du verset Gn. 32,17 

Et precepit priori dicens: Si obviam14 habueris Esau fratrem meum et interrogaverit te: Cuius es et quo vadis et cuius sunt ista que sequeris?
14 obviam Rusch ] obvium Weber
Numérotation du verset Gn. 32,18 

Respondebis: Servi tui Iacob, munera misit domino suo15 Esau. Ipse quoque post nos venit.
15 suo] meo Weber
Numérotation du verset Gn. 32,19 

Similiter dedit mandata16 secundo ac tertio et cunctis qui sequebantur greges dicens: Iisdem17 verbis loquimini ad Esau cum inveneritis eum
16 dedit mandata Rusch ] inv. Weber |
17 iisdem Rusch ] hisdem Weber |
Numérotation du verset Gn. 32,20 

et addetis: Ipse quoque servus tuus Iacob iter nostrum insequitur. Dixit enim: Placabo illum muneribus que precedunt et postea videbo illum18. Forsitan propitiabitur mihi.
18 illum Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 32,21 

Precesserunt itaque munera ante eum,
ipse vero mansit nocte illa in castris.
Numérotation du verset Gn. 32,22 

Cumque mane19 surrexisset, tulit duas uxores20 et totidem famulas cum undecim filiis et transivit vadum Iaboc.
19 mane Rusch ] mature Weber |
20 uxores Rusch ] + suas Weber |
Numérotation du verset Gn. 32,23 

Transductisque omnibus que ad se pertinebant,
Numérotation du verset Gn. 32,24 

remansit solus. Et ecce vir luctabatur cum eo usque mane,
Numérotation du verset Gn. 32,25 

qui cum videret quod eum superare non posset, tetigit nervum femoris eius et statim emarcuit.
Numérotation du verset Gn. 32,26 

Dixitque ad eum: Dimitte me. Iam enim ascendit aurora.
Respondit: Non dimittam te nisi benedixeris mihi.
Numérotation du verset Gn. 32,27 

Ait ergo: Quod nomen est tibi?
Respondit: Iacob.
Numérotation du verset Gn. 32,28 

At ille: Nequaquam, inquit, Iacob appellabitur nomen tuum
sed Israel,
quoniam si contra Deum fortis fuisti
quanto magis contra homines prevalebis.
Numérotation du verset Gn. 32,29 

Interrogavit eum Iacob: Dic mihi quo appellaris nomine. Respondit: Cur queris nomen meum, quod est Mirabile21? Et benedixit ei in eodem loco.
21 quod est Mirabile Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 32,30 

Vocavitque Iacob nomen loci illius Phanuel dicens: Vidi Deum facie ad faciem et salva facta est anima mea.
Numérotation du verset Gn. 32,31 

Ortusque est ei statim sol postquam transgressus est Phanuel. Ipse vero claudicabat pede.
Numérotation du verset Gn. 32,32 

Quam ob causam non comedunt filii Israel nervum qui emarcuit in femore Iacob usque in presentem diem, eo quod tetigerit nervum femoris eius et obstupuerit22.
22 obstupuerit Rusch ] obstipuerit Weber

Capitulum 32

Numérotation du verset Gn. 32,1 
1Iacob autem2 abiit itinere quo ceperat.
1 Hic incipit cap. .XXXII. ΩJ ΩS
2 autem Rusch ] quoque Weber
interl.| non aspiciens retro
3Fueruntque4 ei obviam angeli Dei,5
3 Hic incipit cap. iuxta capitala Stephani Langton ( P14417 )
4 Fueruntque] Fuerunt P14417 , Veneruntque ΨF
5 Dei] Domini ΩS
Numérotation du verset Gn. 32,2 
quos cum vidisset ait: Castra Dei sunt hec.
interl.| multitudo angelorum que militia celi nominatur quibus confortatus non metueret fratrem securus eorum auxilio
Et appellavit nomen loci illius Manaim, id est Castra.
marg.| CASTRA  DEI  SUNT etc. Ubi castra posita sunt in hebreo habetur manaim ut sciamus si quando interpretatum in alio loco ponitur quem locum significet. Et plucre ad fratrem inimicum iturus angelorum comitantium es choris excipitur.
Numérotation du verset Gn. 32,3 
Misit autem et nuntios ante se ad Esau fratrem suum in terram Seir regionis Edom.
interl.| superatis preteritis tentationibus tamquam hostibus et tergo sequentibus imminent future tamquam hostes obviam venientes quos oportet prevenire orando et bene operando ad quod perficiendum prosunt aliquando persuasibilia humane sapientie verba.
Numérotation du verset Gn. 32,4 
Precepitque eis dicens: Sic loquimini domino meo Esau: Hec dicit frater tuus Iacob:
interl.| consors nature non gratie
Apud Laban peregrinatus sum et fui usque in presentem diem.
interl.| Omnis qui patrie celestis civis est peregrinus est mundi toto tempore vite presentis
Numérotation du verset Gn. 32,5 
Habeo boves
interl.| sapientes
et asinos
interl.| fatuos
et6 oves
6 et Rusch ] om. Weber
interl.| simplices
et ancillas7
7 et ancillas et servos Rusch ] et servos atque ancillas Weber
interl.| quorum imbecillitati providendum ne iuducantur in tentationem
et servos.
interl.| qui timore serviunt non amore
Mittoque nunc legationem ad dominum meum ut inveniam gratiam in conspectu tuo.
Numérotation du verset Gn. 32,6 
Reversi sunt nuntii ad Iacob dicentes: Venimus ad Esau fratrem tuum et ecce properat in occursum tibi cum quadringentis viris.
Numérotation du verset Gn. 32,7 
Timuit Iacob valde et perterritus divisit populum qui secum erat,
interl.| imminente periculo quod humana ratio habet faciamus ne totum Deo committentes tentare videamur
greges quoque et oves et boves et camelos in duas turmas
marg.| TIMUIT  IACOB etc. AUGUSTINUS. Queri potest quomodo fidem habuit promissis Dei quod hoc dixit. Sed fieri potuit ut everteret castra eius Esau et tunc post illam afflictionem adesset et que promisit impleret. Et admonemur hoc exemplo ut quamvis credamus in Deum faciamus tamen que facienda sunt in salutis presidium. Verba quoque Iacob consideranda sunt dicentis Deus patris mei Abraham etc. quia in his verbis et humana infirmitas et fides pietatis apparet.
Numérotation du verset Gn. 32,8 
dicens: Si venerit Esau ad unam turmam et percusserit eam, alia turma que reliqua est salvabitur.
Numérotation du verset Gn. 32,9 
Dixitque Iacob:
interl.| ne iterum totum humano consilio tribuat adiungit orationem quia predestinatio Dei precibus adiuvatur
Deus patris mei {t.   1 : Erfurt, f.   40va ; facsim., p.   82a} Abraham et Deus patris mei Isaac, Domine qui dixisti mihi: Revertere in terram tuam et in locum nativitatis tue et benefaciam tibi,
Numérotation du verset Gn. 32,10 
minor sum
interl.| indignus
cunctis miserationibus tuis8
8 tuis Rusch ] om. Weber
interl.| mihi impensis
et veritate tua9 quam explesti servo tuo. In baculo meo transivi Iordanem istum
9 tua Rusch ] om. Weber
interl.| antequam diceretur baptizate omnes gentes lege verberante non miserante nitebatur populus Dei
et nunc cum duabus turmis regredior.
marg.| TRANSIVI  IORDANEM. Per baptismum coniunctus est paries de gentibus ei qui ex Iudeis primitive tamen Ecclesie non deest timor Iudeorum quos significat Esau.
Numérotation du verset Gn. 32,11 
Erue me de manu fratris mei10 Esau quia valde eum timeo ne forte veniens percutiat matrem cum filiis.
10 fratris mei Rusch ] + de manu Weber
marg.| ERUE  ME  DE  MANU etc. Sic orat ut spem timore moderetur et timorem spe consoletur significans ut vite nostre et domesticorum ratione consulamus et tamen Dei auxilium invocemus.
Numérotation du verset Gn. 32,12 
Tu locutus es ut11
11 ut Rusch ] quod Weber
interl.| vel quod
benefaceres mihi12 et dilatares semen meum sicut arenam maris que pre multitudine numerari non potest.
12 benefaceres mihi Rusch ] bene mihi faceres Weber
Numérotation du verset Gn. 32,13 
Cumque dormisset ibi nocte illa, separavit de his que habebat munera Esau fratri suo
interl.| parat eum placare muneribus cui displicebat in moribus
Numérotation du verset Gn. 32,14 
capras ducentas,
interl.| binarius princeps alteritatis placet Esau
hircos viginti,
interl.| placet ei vicesimum propter dualitatem denarii
oves ducentas et13 arietes viginti,
13 et Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 32,15 
camelos fetas cum pullis suis triginta, vaccas quadraginta et tauros viginti, asinas viginti et pullos earum decem.
Numérotation du verset Gn. 32,16 
Et misit per manus servorum suorum singulos seorsum greges
interl.| ut placerent munera multitudine sicut magnitudine
dixitque pueris suis: Antecedite me et sit spatium inter gregem et gregem.
Numérotation du verset Gn. 32,17 
Et precepit priori dicens: Si obviam14 habueris Esau fratrem meum et interrogaverit te: Cuius es et quo vadis et cuius sunt ista que sequeris?
14 obviam Rusch ] obvium Weber
Numérotation du verset Gn. 32,18 
Respondebis: Servi tui Iacob, munera misit domino suo15 {t.   1 : Erfurt, f.   40vb ; facsim., p.   82b} Esau. Ipse quoque post nos venit.
15 suo] meo Weber
interl.| ut ante esset muneribus reconciliatus quam a fratre visus
Numérotation du verset Gn. 32,19 
Similiter dedit mandata16 secundo ac tertio et cunctis qui sequebantur greges dicens: Iisdem17 verbis loquimini ad Esau cum inveneritis eum
16 dedit mandata Rusch ] inv. Weber
17 iisdem Rusch ] hisdem Weber
Numérotation du verset Gn. 32,20 
et addetis: Ipse quoque servus tuus Iacob iter nostrum insequitur. Dixit enim: Placabo illum muneribus que precedunt et postea videbo illum18. Forsitan propitiabitur mihi.
18 illum Rusch ] om. Weber
interl.| hec interposita sunt a scriptore. Ordo verborum Iacob placabo eum et post hoc videbo faciem eius
marg.| PLACABO  ILLUM etc. Hec interposita sunt a scriptore. Non est enim prudentis artem suam detegere et sic eis cum quibus agitur suspectum se facere.
Numérotation du verset Gn. 32,21 
Precesserunt itaque munera ante eum,
interl.| hoc prudenter fecit ut per nuncios voluntatem fratris agnosceret
ipse vero mansit nocte illa in castris.
Numérotation du verset Gn. 32,22 
Cumque mane19 surrexisset, tulit duas uxores20 et totidem famulas cum undecim filiis et transivit vadum Iaboc.
19 mane Rusch ] mature Weber
20 uxores Rusch ] + suas Weber
interl.| post aquam salutis Ecclesie ut Deum contemplari valeat aptus est locus solitudinis
Numérotation du verset Gn. 32,23 
Transductisque omnibus que ad se pertinebant,
Numérotation du verset Gn. 32,24 
remansit solus. Et ecce vir luctabatur cum eo usque mane,
interl.| quia in contemplatione quasi in luctamine modo Dei suavitas utcumque complectitur modo superat ut non sentiatur
marg.| ET  ECCE  VIR etc. GREGORIUS.  MYSTICE. Iacob cum ad parentes proprios redit in via angelum invenit cum quo magnum certamen in luctamine habuit. Qui autem luctatur aliquando se superiorem aliquando inferiorem invenit. Significat ergo angelus Deum et Iacob qui cum eo contendit contemplativi viri animam exprimit que cum Deum contemplari nititur velut in certamine modo quasi superat quia intelligendo et sentiendo de incircumspecto lumine aliquid gustat modo vero succumbit quia degustando iterum deficit. Quasi ergo vincitur angelus quando intellectu intimo apprehenditur Deus. Sed notandum quod idem victus nervum tetigit et marcescere fecit et ex tunc Iacob uno pede claudicavit quia omnipotens Deus cum per intellectum et desiderium cognoscitur voluptatem carnis arefacit et qui prius quasi duabus pedibus nitentes eum videbamur querere et seculum tenere post agnitionem suavitatis Dei unus in nobis pes sanus permanet alter claudicat quia debilitato amore seculi solus amor Dei convalescit. Si ergo tenemus angelum uno claudicamus pede quia dum crescit fortitudo in nobis amoris intimi infirmatur fortitudo carnis. Qui enim claudicat tantum sano pedi innititur cui enim desiderium terrenum arefactum est in solo pede amoris Dei tota virtute se sustinet et in ipso stat quia pedem amoris seculi quem in terra ponebat iam suspensum portat. Nos ergo si ad spirituales patres redimus angelum in via teneamus ut suavitate intima Deum apprehendamus.
marg.| ISIDORUS. Et ecce vir etc. In hoc principaliter sacramenti dominici imago figurata est. Vir enim iste Christum significat cui volenti prevaluit Iacob ut mysterium significaret passionis in qua visus est in corpiris sui sobole prevaluisse Deo et quasi cum infirmo ita cum carne eius luctamen inire et invalescere cum diceret: crucifige crucifige. Et tamen Iacob ab angelo quem vicerat benedictionem impetravit. Nominis enim impositio benedictio fuit. Interpretatur autem Israel videns Deum quod erit in fine premium omnium sanctorum tetigit angelus latitudinem femoris eius et claudum fecit. Sicque erat benedictus et claudus in fidelibus benedictus etiam in fidelibus claudus. Femoris enim nervus vel latitudo generis multitudo est. Plures quippe a fide patrum degenerantes et a preceptis sui auctoris deviantes in erroris sui semitis claudicant. Unde: et claudicaverunt a semitis suis. Qui tamen populus tactis viribus non solum claudicat sed torpescit. Ne ultra iam generare possit.
Numérotation du verset Gn. 32,25 
qui cum videret quod eum superare non posset, tetigit nervum femoris eius et statim emarcuit.
interl.| quia in contemplativis propaganda mortalitatis usus aboletur
Numérotation du verset Gn. 32,26 
Dixitque ad eum: Dimitte me. Iam enim ascendit aurora.
interl.| quasi tempus est ut ab invisilibus ad temporalia tractanda descendas
Respondit: Non dimittam te nisi benedixeris mihi.
interl.| quia anima que internam dulcedinem degustat in ea semper morari desiderat
Numérotation du verset Gn. 32,27 
Ait ergo: Quod nomen est tibi?
interl.| quasi priorem statum ignoret
Respondit: Iacob.
interl.| luctator
Numérotation du verset Gn. 32,28 
At ille: Nequaquam, inquit, Iacob appellabitur nomen tuum
interl.| quasi non luctator sed victor vocaberis quia pulsans perseverasti
sed Israel,
interl.| mutatio nominis benedictio est
quoniam si contra Deum fortis fuisti
interl.| perseverans in pulsando
quanto magis contra homines prevalebis.
interl.| contra Esau quem times
marg.| NEQUAQUAM  INQUIT etc. HIERONYMUS. Iosephus in libro primo Antiquitatum Israel ideo dictum putat quos adversus angelum steterit. Ego autem hoc in hebreo invenire non potui sed ethimologiam nominis angelus posuit dicens: quoniam si contra Deum fortis fuisti etc. Saruch enim quod ab Israel vocabulo derivatur principem sonat. Quasi: non vocabitur nomen tuum supplantator id est Iacob sed princeps cum Deo id est Israel. Quomodo enim ego princeps sum sic et tu qui mecum luctari potuisti princeps vocaberis. Si autem mecum qui Deus sum vel angelus quia plerique varie interpretantur pugnare potuisti quanto magis cum hominibus id est cum Esau quem formidare non debes? Quod autem in libro Hebreorum nominum interpretatur Israel vir videns Deum vel mens videns Deum non tam vere quam violenter interpretatum videtur. Hic enim Israel per has litteras scribitur ioth sin res aleph lamech quod interpretatur princeps Deus vel directus Deus. Vir vero videns Deum his litteris scribitur ut vir tribus litteris scribatur: aLeph ioth sin et dicatur his. videns ex tribus: res aleph he et dicatur rah. El vero ex duabus: aleph et lamech et interpretatur Deus vel fortis. Quamvis igitur grandis autoritatis sint et eloquentie ipsorum umbra nos opprimat qui Israel virum vel mentem videntem Deum transtulerunt nos magis scripture et angeli vel Dei qui Israel ipsum vocavit autoritate ducimur quam cuiuslibet eloquentie secularis.
Numérotation du verset Gn. 32,29 
Interrogavit eum Iacob: Dic mihi quo appellaris nomine. Respondit: {t.   1 : Erfurt, f.   41ra ; facsim., p.   83a} Cur queris nomen meum, quod est Mirabile21? Et benedixit ei in eodem loco.
21 quod est Mirabile Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 32,30 
Vocavitque Iacob nomen loci illius Phanuel dicens: Vidi Deum facie ad faciem et salva facta est anima mea.
marg.| VOCAVITQUE  IACOB etc. Illud quoque quod sequitur et benedixit eum ibi vocavitque Iacob nomen loci illius facies Dei etc. In hebreo dicitur Phanuel ut sciamus ipsum esse locum qui in ceteris scripture voluminibus secundum hebreos Phanuel legitur.
marg.| GREGORIUS. Queritur cum veritas dicat: nemo videbit faciem meam. Et: Deum nemo vidit umquam quomodo testatur Iacob: vidi Deum facie ad faciem? humane enim mentes oculo interiori purgato cum vitiorum erugo tribulationis igne fuerit cremata letitiam patrie celestis aspiciunt ut purgemus lugendo prius que fecimus et post contemplemur gaudia que querimus. Prius enim exurente tristitia caligo detergitur et sic resplendente raptim in circumscripto lumine mens illustratur. Quo in gaudio cuiusdam securitatis absorbetur et quasi post defectum presentis vite ultra se rapta in quadam novitate recreatur. Ibi mens ex immenso fonte visionis superno rore aspergitur. Ibi non se sufficere ad id ad quod rapta est contemplatur et veritatem sentiendo videt quia quanta est veritas ipsa non videt et cui tanto se longe estimat quanto appropinquat quia nisi illam utcumque conspiceret non eam conspicere se posse sentiret. Visus ergo anime dum intenditur immensitatis choruscatione reverberatur. Ipsa enim cuncta implens cuncta circumstat et idcirco mens non se ad comprehendam incircumscriptam substantiam dilatat quam inopia sue circumscriptionis angustat. Unde ad se citius relabitur et prospectis quibusdam varietatis vestigiis ad sua intima revocatur. Hec ipsa cum per contemplationem facta non solida et permanens visio sed quasi quedam visionis imitatio Dei facies dicitur. Quia enim per faciem quemlibet agnoscimus cognitionem Dei faciem vocamus. Iacob ergo postquam cum angelo luctatus est ait: vidi Dominum facie ad faciem. Quasi: cognovi Deum quia ipse me cognocere dignatus est. Hec cognitio in fine plenissime fiet. Unde: tunc cognoscam sicut et cognitus sum.
Numérotation du verset Gn. 32,31 
Ortusque est ei statim sol postquam transgressus est Phanuel. Ipse vero claudicabat pede.
Numérotation du verset Gn. 32,32 
Quam ob causam non comedunt filii Israel nervum qui emarcuit in femore Iacob usque in presentem diem, eo quod tetigerit nervum femoris eius et obstupuerit22.
22 obstupuerit Rusch ] obstipuerit Weber



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Gn. Capitulum 32), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 23/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=03&chapitre=03_32)

Notes :