Capitulum 37
Numérotation du verset
Gn. 37,1
Habitavit autem Iacob in terra Chanaan in qua pater suus peregrinatus est1.
1 p. s. – p. est. ΩS
Rusch Ed1530 Clementina
]
inv Weber Edmaior.
(p. s. est. p.)
Numérotation du verset
Gn. 37,2
Et he sunt generationes eius. 2Ioseph,
2
Hic incipit cap. 37 iuxta capitala Stephani Langton Cava ² X
Σ ΩM² ΩJ ΩS
Rusch
, § 65 ΩM*
cum sedecim esset annorum,
pascebat
gregem
cum fratribus suis.
Adhuc puer et erat cum filiis Bale et Zelphe, uxorum patris sui. Accusavitque fratres suos apud patrem crimine pessimo.
Numérotation du verset
Gn. 37,3
Israel
autem diligebat Ioseph
super omnes filios suos
,
eo quod in senectute genuisset eum,
fecitque ei tunicam polymitam.
Numérotation du verset
Gn. 37,4
Videntes autem fratres eius
quod a patre
plus cunctis filiis amaretur, oderant eum nec poterant ei quicquam pacificum loqui.
Numérotation du verset
Gn. 37,5
Accidit quoque ut visum somnium referret fratribus que causa maioris odii seminarium fuit.
Numérotation du verset
Gn. 37,6
Dixitque ad eos:
Audite somnium meum quod vidi.
Numérotation du verset
Gn. 37,7
Putabam colligare3 nos manipulos in agro et quasi consurgere
3 colligare
Rusch
] ligare
Weber
manipulum meum et stare, vestrosque4 circumstantes adorare manipulum meum.
4 vestrosque
Rusch
] + manipulos
Weber
Numérotation du verset
Gn. 37,8
Responderunt fratres eius: Numquid rex noster eris aut subiciemur dicioni tue?
Hec ergo causa somniorum atque sermonum invidie
et odii fomitem ministravit.
Numérotation du verset
Gn. 37,9
Aliud quoque vidit somnium, quod narrans fratribus ait:
Vidi per somnium quasi solem
et lunam
et stellas undecim
adorare me.
Numérotation du verset
Gn. 37,10
Quod cum patri suo et fratribus retulisset, increpavit eum pater suus5
5 suus
Rusch
]
om. Weber
et dixit: Quid sibi vult hoc somnium quod vidisti? Num
ego
et mater tua
et fratres tui6
6 tui
Rusch
]
om. Weber
adorabimus te super terram?
Numérotation du verset
Gn. 37,11
Invidebant igitur ei fratres sui,
pater vero rem tacitus considerabat.
Numérotation du verset
Gn. 37,12
Cumque fratres illius
in pascendis gregibus
patris morarentur in Sichem.
Numérotation du verset
Gn. 37,13
Dixit ad eum Israel:
Fratres tui
pascunt oves in Sycimis.
Veni, mittam te
ad eos.
Quo respondente:
Numérotation du verset
Gn. 37,14
Presto sum.
Ait: vade et vide
si cuncta sint prospera7 erga fratres tuos
7 sint prospera
Rusch
]
inv. Weber
et pecora,
et renuntia mihi quid agatur. Missus de valle Hebron venit in Sichem.
Numérotation du verset
Gn. 37,15
Invenitque eum vir
errantem in agro
et interrogavit quid quereret
Numérotation du verset
Gn. 37,16
at ille respondit: Fratres meos quero. Indica mihi ubi pascant greges.
Numérotation du verset
Gn. 37,17
Dixitque ei vir:
Recesserunt de loco isto.
Audivi autem eos dicentes: Eamus in Dothaim8.
8 Dot(h)aim Ω etc.] Dothain
Clementina Weber
etc.
hic et ubique
Perrexit ergo Ioseph post fratres suos
et invenit eos in Dothaim.
Numérotation du verset
Gn. 37,18
Qui cum vidissent eum procul antequam accederet ad eos,
cogitaverunt eum9 occidere.
9 eum
Rusch
] illum
Weber
Numérotation du verset
Gn. 37,19
Et mutuo loquebantur: Ecce somniator venit.
Numérotation du verset
Gn. 37,20
Venite, occidamus eum
et mittamus in cisternam veterem.
Dicemusque fera pessima devoravit eum et tunc apparebit
quid illi prosint somnia sua.
Numérotation du verset
Gn. 37,21
Audiens hoc Ruben nitebatur liberare eum de manibus eorum et dicebat:
Numérotation du verset
Gn. 37,22
Non interficiamus animam eius
nec effundamus10 sanguinem
10 effundamus
Rusch Edmaior.
] effundatis
Weber
sed proicite eum in cisternam veterem11
11 veterem
Rusch
] hanc
Weber
que est in solitudine. Manusque vestras servate innoxias. Hoc autem dicebat, volens eripere eum de manibus eorum et reddere patri suo.
Numérotation du verset
Gn. 37,23
Confestim igitur ut pervenit
ad fratres suos12,
12 suos
Rusch
]
om. Weber
nudaverunt eum tunica talari et polymita
Numérotation du verset
Gn. 37,24
miseruntque in cisternam veterem13
13 veterem
Rusch
]
om. Weber
que non habebat aquam.
Numérotation du verset
Gn. 37,25
Et sedentes, ut comederent panem, viderunt Ismaelitas viatores14 venire de Galaad et camelos eorum portantes15 aromata et resinam
14 Ismaelitas viatores
Rusch
]
inv. Weber
|
15 portantes
Rusch
] portare
Weber
|
et stacten
in Egyptum.
Numérotation du verset
Gn. 37,26
Dixit ergo Iudas fratribus suis:
Quid nobis prodest si occiderimus fratrem nostrum et celaverimus sanguinem ipsius?
Numérotation du verset
Gn. 37,27
Melius est ut vendatur Ismaelitis et manus nostre non polluantur; frater enim et caro nostra est. Acquieverunt fratres sermonibus eius
Numérotation du verset
Gn. 37,28
et pretereuntibus Madianitis negotiatoribus
extrahentes eum de cisterna vendiderunt eum16
16 eum
Rusch
]
om. Weber
Ismaelitis triginta17 argenteis. Qui duxerunt eum in Egyptum.
17 triginta
Rusch
] viginti
Weber
Numérotation du verset
Gn. 37,29
Reversusque Ruben ad cisternam non invenit puerum
Numérotation du verset
Gn. 37,30
et scissis vestibus pergens ad fratres ait:
Puer non comparet et ego quo ibi18?
18 ibi
Rusch
] ibo
Weber
Numérotation du verset
Gn. 37,31
Tulerunt autem tunicam eius et in sanguinem hedi quem occiderant tinxerunt.
Numérotation du verset
Gn. 37,32
Mittentes qui ferrent ad patrem
et dicerent: Hanc invenimus. Vide utrum tunica filii tui sit an non.
Numérotation du verset
Gn. 37,33
Quam cum agnovisset pater ait: Tunica
filii mei est. Fera pessima
comedit eum,
bestia devoravit Ioseph.
Numérotation du verset
Gn. 37,34
Scissisque vestibus
indutus est
cilicio lugens filium multo tempore.
Numérotation du verset
Gn. 37,35
Congregatis autem cunctis liberis eius ut lenirent dolorem patris; noluit consolationem recipere sed19 ait: Descendam ad filium meum lugens
19 sed
Rusch
] et
Weber
in infernum.
Et illo perseverante in fletu
Numérotation du verset
Gn. 37,36
Madianei vendiderunt Ioseph in Egypto
Putiphari20 eunucho pharaonis magistro militum21.
20 Putiphari
Rusch
] Putiphar
Weber
|
21 militum
Rusch
] militie
Weber
|
Capitulum 37
Numérotation du verset
Gn. 37,1
{t.
1
:
Erfurt, f.
43va
;
facsim., p.
88a}
Habitavit autem Iacob in terra Chanaan in qua pater suus peregrinatus est1.
1 p. s. – p. est. ΩS
Ed1455
Rusch Ed1530 Clementina
]
inv Weber Edmaior.
(p. s. est. p.)
Numérotation du verset
Gn. 37,2
Et he sunt generationes eius. 2Ioseph,
2
Hic incipit cap. 37 iuxta capitala Stephani Langton Cava ² X
Σ ΩM² ΩJ ΩS
Rusch
, § 65 ΩM*
P14417
interl.|
Christus
cum sedecim esset annorum,
interl.|
quod esse cepit ante mortem Isaac
interl.|
perfecte scilicet vite et doctrine
pascebat
interl.|
evangelico pane
gregem
interl.|
oves sibi a patre commissas
cum fratribus suis.
interl.|
apostolis
Adhuc puer et erat cum filiis Bale et Zelphe, uxorum patris sui. Accusavitque fratres suos apud patrem crimine pessimo.
interl.|
quod est fraternum odium vel quod cum pecoribus miscebantur vel solum Ruben accusavit pro concubina patris ut per Synodochen partem a toto accipiamus non enim omnes accusavit
marg.|
IOSEPH
CUM
SEDECIM etc. AUGUSTINUS. Quomodo potuerit mors Isaac decem et septem annorum Ioseph invenire sicut scriptura videtur ex ordine narrare? invenire difficile est. Si enim post mortem avi sui Isaac decem et septem annorum fuit quando eum fratres in Egypto vendiderunt pater eius Iacob septimo decimo anno filii sui Ioseph centum viginti annorum fuit. Genuit enim eum Isaac cum esset annorum sexaginta sicut scriptum est. Vixit ergo Isaac postea centum viginti annos quia centesimo octogesimo anno mortuus est. Idcirco dimisit filios centum viginti annos habentes et Ioseph decem et septem. Ioseph autem triginta annorum fuit quando apparuit in conspectu pharaonis. Secuti sunt autem septem anni ubertatis et duo famis donec ad eum pater cum fratribus venit. Triginta ergo novem annos habebat Ioseph quando Iacob introivit in Egyptum qui tunc sicut pharaoni dixit centesimum tricesimum annum agebat etatis. Centum autem viginti annorum erat Iacob quando erat Ioseph decem et septem quod verum esse non potest. Si enim decimo septimo anno Ioseph Iacob centum viginti agebat tricesimo nono anno Ioseph non centum trigenta sed centum quadraginta duos agebat annos. Si autem die mortis Isaac nondum erat Ioseph decem et septem annorum sed aliquanto post mortem avi ad septimum decimum pervenit annum. Quo anno testante scriptura venditus est in Egyptum plusquam centum quadraginta duorum annorum debuit esse pater eius quando filium in Egyptum secutus est. Scriptura enim postquam narravit ultimum annum vite Isaac centesimum et octogesimum et eius mortem et sepulturam deinde memoravit quomodo digressus est Esau a fratre suo de terra Chanaan in montem Seyr et contexuit memorationem regum et principum gentis illius in qua se constituit vel qua propagavit Esau postea de Ioseph sic intulit habitabat Iacob in terra Chanaan hec autem procurante Iacob. Ioseph decem et septem annorum erat pascens cum fratribus oves. Deinde narrantur cause somniorum quomodo odiosus factus sit fratribus et venditus. Aut ergo eodem decimo et septimo anno aut aliquanto maior venit in Egyptum et quolibet modo manet questio. Si enim decem et septem annorum fuerit post mortem avi quando pater eius centum viginti annorum fuit profecto anno eius triginta nono quando Iacob venit in Egyptum centum quadraginta duo annum idem Iacob debuit agere. Fuit autem centum triginta. Si ergo decem et septem annorum Ioseph venditus est ante duodecim annos quam moreretur avus eius venditus invenitur. Decem enim et septem
{t. 1: Erfurt, f. 43vb; facsim., p. 88b}
annorum esse non potuit nisi ante duodecim annos mortis Isaac. Centesimo et octavo anno vite patris sui Iacob his enim cum adiacerimus vigintiduos annos quibus usque ad adventum patris sui fuit in Egypto fient anni Ioseph triginta et novem et Iabob centum triginta et nulla erit questio. Sed quia scriptura post mortem Isaac hec narravit putatur Ioseph post mortem eius decem et septem annorum fuisse. Intelligamus ergo de vita Isaac tamquam multum decrepiti tacuisse scriptura cum de Iacob et eius filiis loquaretur vivo tamen Isaac decem et septem annorum cepit esse Ioseph.
marg.|
ET
ERAT
CUM
FILIIS. Ioseph unus ex duodecim filiis Iacob preceteris patri dilectus Christum significavit quem Deus Pater secundum carnem natum ceteris fratribus ex Abrae stirpe progenitis pretulit. Unde: amabat eum Iacob eo quod in senectute genuisset eum. Senescente enim mundo Filius Dei de virgine natus fuit tamquam filius senectutis.
marg.|
Et erat cum etc. In primitiva Ecclesia nec abiiciebat sibi adherentes per predicationem pseudo apostolorum quos significant ancille Iacob quos et noluit prohiberi cum in nomine eius miracula facerent.
Numérotation du verset
Gn. 37,3
Israel
interl.|
Deus Pater
autem diligebat Ioseph
interl.|
Christum
super omnes filios suos
{t.
1
:
Erfurt, f.
43vb
;
facsim., p.
88b}
,
interl.|
in humano genere
eo quod in senectute genuisset eum,
interl.|
scilicet mundi incarnari fecisset
fecitque ei tunicam polymitam.
interl.|
per gratiam virtutum
interl.|
allegorice: tunicam polimitam id est varietatem populorum ex omnibus gentibus congregatam in Christi corpore
interl.|
adherentem sibi Ecclesiam ex omnibus gentibus
marg.|
FECIT
EI
TUNICAM. HIERONYMUS. Pro tunica varia Aquila interpretatus est astrolognon id est talarem. Simachus manicatam sive quod ad talos usque descenderet et manibus artificis mira esset varietate distincta sive quod haberet manicas. Antiqui enim magis colobiis id est vestibus sine manicis utebantur.
marg.|
GREGORIUS. Quia Ioseph inter fratres usque ad finem vite iustus perseverasse describitur solus talarem tunicam habuisse perhibetur. Quid est talaris tunica nisi actio consummata? Quasi enim protensa tunica talum corporis operit cum bona actio ante oculos Dei usque ad terminos vite nos regit3. Unde Moyses caudam hostie offerri precepit ut opus bonum quod incipimus perseveranti fine compleamus.
3 regit] rgit
Rusch
Numérotation du verset
Gn. 37,4
Videntes autem fratres eius
interl.|
Iudei secundum carnem
quod a patre
interl.|
Deo
plus cunctis filiis amaretur, oderant eum nec poterant ei quicquam pacificum loqui.
interl.|
non est hic homo a Deo qui sabbatum non custodit
marg.|
VIDENTES
AUTEM
FRATRES etc. Fratres Christi secundum carnem Iudei de quorum cognatione carnem suscepit. Sed quia videbant quod gratia virtutum in eo fiebat quod testabatur patris precipuam dilectionem invidebant nec poterant ei quicquam pacifice loqui et sepius insidias tendebant et patremfamilias in beelzebub principe demoniorum demonia eiicere blasphemabant.
Numérotation du verset
Gn. 37,5
Accidit quoque ut visum somnium referret fratribus que causa maioris odii seminarium fuit.
Numérotation du verset
Gn. 37,6
Dixitque ad eos:
interl.|
alias: dixit Ioseph fratribus suis
Audite somnium meum quod vidi.
Numérotation du verset
Gn. 37,7
Putabam colligare4 nos manipulos in agro et quasi consurgere
4 colligare
Rusch
] ligare
Weber
interl.|
in resurrectione
manipulum meum et stare, vestrosque5 circumstantes adorare manipulum meum.
5 vestrosque
Rusch
] + manipulos
Weber
interl.|
Christo flectitur omne genu celestium terrestrium et infernorum
marg.|
PUTABAM
COLLIGARE etc. ISIDORUS. Hoc spiritualiter in Christo impletum. Unde: adorabunt eum omnes reges omnes gentes servient ei per fidem scilicet bonorum operum manipulos offerentes. Ipse est quem sol luna et stelle adorant secundum illud: laudate eum sol et luna laudate eum omnes stelle et lumen. Ipsum enim adorat sanctorum excellentia tamquam sol et Ecclesie claritas tamquam luna et omnium populorum numerositas in stellarum figura.
Numérotation du verset
Gn. 37,8
Responderunt fratres eius: Numquid rex noster eris aut subiciemur dicioni tue?
interl.|
quasi dicant Iudei non habemus regem nisi Cesarem
Hec ergo causa somniorum atque sermonum invidie
interl.|
quia sibi prophetias aptabat dicens: Moyses de me scripsit et prophete
et odii fomitem ministravit.
Numérotation du verset
Gn. 37,9
Aliud quoque vidit somnium, quod narrans fratribus ait:
interl.|
repetita est per alias imagines futurorum confirmatio
Vidi per somnium quasi solem
interl.|
sanctorum excellentiam
et lunam
interl.|
Ecclesie claritatem
et stellas undecim
interl.|
populorum multitudinem
adorare me.
Numérotation du verset
Gn. 37,10
Quod cum patri suo et fratribus retulisset, increpavit eum pater
{t.
1
:
Erfurt, f.
44ra
;
facsim., p.
89a}
suus6
6 suus
Rusch
]
om. Weber
interl.|
hec increpatio duriciam significat Iudeorum qui Christum contemnunt quia ex se natum cognoscunt
et dixit: Quid sibi vult hoc somnium quod vidisti? Num
interl.|
vel numquid
ego
interl.|
quasi sol
et mater tua
interl.|
quasi luna
et fratres tui7
7 tui
Rusch
]
om. Weber
interl.|
quasi stelle
adorabimus te super terram?
marg.|
NUM
EGO etc. Queri potest secundum litteram quando a patre adoratus sit qui per solem et a matre que per lunam designatur. Neque enim Iacob quando descendit in Egyptum legitur adorasse eum. Mater vero iam defuncta erat. Sed ad allegoriam recurramus que in Christo impletur.
Numérotation du verset
Gn. 37,11
Invidebant igitur ei fratres sui,
interl.|
pharisei
pater vero rem tacitus considerabat.
Numérotation du verset
Gn. 37,12
Cumque fratres illius
interl.|
pharisei
in pascendis gregibus
interl.|
subditis sibi populis
patris morarentur in Sichem.
interl.|
que interpretatur humerus quia pressi onere legis
marg.|
CUMQUE
FRATRES
ILLIUS etc. usque RENUNCIA
MIHI etc. ISIDORUS. Iacob mittit filium ut de fratribus curam gereret et Deus Pater Filium unigenitum ut genus humanum peccatis languidum visitaret. Unde: misit Deus Filium suum in similitudinem carnis peccati. Missus est Ioseph ut videret si cuncta prospera essent erga oves. Et Christus ait: non veni nisi ad oves que perierunt domus Israel.|
Numérotation du verset
Gn. 37,13
Dixit ad eum Israel:
interl.|
Deus Pater
Fratres tui
interl.|
ad quos visitandos misit Pater Filium qui curam eorum gereret
pascunt oves in Sycimis.
interl.|
pressi onere legis
Veni, mittam te
interl.|
incarnatum
ad eos.
interl.|
visitandos
Quo respondente:
Numérotation du verset
Gn. 37,14
Presto sum.
interl.|
obediens sine mora
Ait: vade et vide
interl.|
ut videatur si est intelligens aut requirens Deum
si cuncta sint prospera8 erga fratres tuos
8 sint prospera
Rusch
]
inv. Weber
interl.|
phariseos
et pecora,
interl.|
subditos
et renuntia mihi quid agatur. Missus de valle Hebron venit in Sichem.
Numérotation du verset
Gn. 37,15
Invenitque eum vir
interl.|
propheticus sermo
errantem in agro
interl.|
querentem quis se agnosceret et non invenientem
et interrogavit quid quereret
Numérotation du verset
Gn. 37,16
at ille respondit: Fratres meos quero. Indica mihi ubi pascant greges.
Numérotation du verset
Gn. 37,17
Dixitque ei vir:
interl.|
non invenienti Iudeos quos querebat. Respondit sermo propheticus
Recesserunt de loco isto.
interl.|
omnes declinaverunt simul inutilis etc.
Audivi autem eos dicentes: Eamus in Dothaim9.
9 Dot(h)aim Ω
Ed1455
etc.] Dothain
Clementina Weber
etc.
hic et ubique
interl.|
defectioneminterl.|interl.|
Perrexit ergo Ioseph post fratres suos
interl.|
sequens fugitivos
et invenit eos in Dothaim.
marg.|
IN
DOTHAIM. Defectionem. In grandi enim defectione erant qui de fratricidio cogitabant.
Numérotation du verset
Gn. 37,18
Qui cum vidissent eum procul antequam accederet ad eos,
interl.|
quia credere nolebant
cogitaverunt eum10 occidere.
10 eum
Rusch
] illum
Weber
interl.|
sic Iudei cogitaverunt Christum occidere et consilium statuerunt dicentes: crucifige crucifige eum quod et aliis verbis dicitur:mittamus lignum in panem eius
Numérotation du verset
Gn. 37,19
Et mutuo loquebantur: Ecce somniator venit.
interl.|
Iudei verba Christi somnia reputant
Numérotation du verset
Gn. 37,20
Venite, occidamus eum
interl.|
deleamus nomen eius
et mittamus in cisternam veterem.
interl.|
in infernum
Dicemusque fera pessima devoravit eum et tunc apparebit
interl.|
iudaica sevitia unde: ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum
quid illi prosint somnia sua.
interl.|
vaniloquia sua
Numérotation du verset
Gn. 37,21
Audiens hoc Ruben nitebatur liberare eum de manibus eorum et dicebat:
marg.|
RUBEN. Previdens hoc sermo propheticus quem Ruben significat (qui interpretatur visio filii) propheticis comminationibus deterrebat ut innocentes se servarent a sanguine Christi fratris sui secundum carnem.
Numérotation du verset
Gn. 37,22
Non interficiamus animam eius
interl.|
que cum carne moritur
interl.|
veritatem
nec effundamus11 sanguinem
{t.
1
:
Erfurt, f.
44rb
;
facsim., p.
89b}
11 effundamus
Rusch Edmaior.
] effundatis
Weber
interl.|
quia damnabilius est veritatem negare quam tacendo celare
sed proicite eum in cisternam veterem12
12 veterem
Rusch
] hanc
Weber
interl.|
taciturnitatis
que est in solitudine. Manusque vestras servate innoxias. Hoc autem dicebat, volens eripere eum de manibus eorum et reddere patri suo.
Numérotation du verset
Gn. 37,23
Confestim igitur ut pervenit
interl.|
Christus
ad fratres suos13,
13 suos
Rusch
]
om. Weber
interl.|
Iudeos
nudaverunt eum tunica talari et polymita
interl.|
carne assumpta que omni virtute perfecta
marg.|
NUDAVERUNT
EUM etc. ISIDORUS. Et Iudei Christum per mortem expoliaverunt tunica corporali et polimita id est decorata omnium virtutum diversitate. Resperserunt autem tunicam sanguine hedi quia falsis testimoniis eum accusantes in invidiam peccati deduxerunt. Ioseph mittitur in cisternam id est in lacum et Christus expoliatus carne humana descendit ad infernum.
Numérotation du verset
Gn. 37,24
miseruntque in cisternam veterem14
14 veterem
Rusch
]
om. Weber
interl.|
in infernum
que non habebat aquam.
interl.|
refrigerium
Numérotation du verset
Gn. 37,25
Et sedentes, ut comederent panem, viderunt Ismaelitas viatores15 venire de Galaad et camelos eorum portantes16 aromata et resinam
15 Ismaelitas viatores
Rusch
]
inv. Weber
16 portantes
Rusch
] portare
Weber
interl.|
mundi contemptores qui de gentibus ad fidem veniente testimoniis legis et prophetarum odorifera et salutifera mundo languenti superposuerunt malagmata
et stacten
interl.|
gutta est mirre arboris et ipsa mirra vocatur
in Egyptum.
marg.|
VIDERUNT
HYSMAELITAS. AUGUSTINUS. Queritur quare Hysmaelitas scriptura quibus venditus est Ioseph etiam Mandianitas vocat cum Hismael sit de Agar filius Abrae de Cethura vero Madianite. An quia scriptura dixerat de Abraham quod munera scilicet dederat filiis concubinarum.suarum. Agar scilicet et Cethure divisitque eos ab Isaac filio suo in terram orientis et ideo unam gentem fecisse intelligendi sunt? An vera est opinio Hebreorum qui dicunt Agar et Cethuram unam fuisse.
Numérotation du verset
Gn. 37,26
Dixit ergo Iudas fratribus suis:
interl.|
qui credentes Iudeos significat qui nec morti Christi vult consentire nec tacendo supponere sed gentibus communionem fidei patenter exponere
Quid nobis prodest si occiderimus fratrem nostrum et celaverimus sanguinem ipsius?
Numérotation du verset
Gn. 37,27
Melius est ut vendatur Ismaelitis et manus nostre non polluantur; frater enim et caro nostra est. Acquieverunt fratres sermonibus eius
interl.|
quia Iudei Christum gentibus reliquerunt et a se repulerunt
Numérotation du verset
Gn. 37,28
et pretereuntibus Madianitis negotiatoribus
interl.|
felix negocitor ubi salus emitur et vita a morte redimitur
extrahentes eum de cisterna vendiderunt eum17
17 eum
Rusch
]
om. Weber
interl.|
tamquam vile mancipium
Ismaelitis triginta18 argenteis. Qui duxerunt eum in Egyptum.
18 triginta
Rusch
] viginti
Weber
interl.|
quia doctores fidei predicaverunt eum in mundo
marg.|
EXTRAHENTES
EUM. ISIDORUS. Ioseph de cisterna levatus hismaelitis venditur et Christus ab inferno regressus ab inferno regressus ab omnibus gentibus fidei commertio comparatur. Ille per Iude consilium triginta argentis distrahitur et hic per concilium Iude Scarioth numero eodem venundatur.
marg.|
ET
VENDIDERUNT etc. HIERONYMUS. Hebraica veritas habet argenteis neque enim viliori metallo Dominus vendi debuit quam Ioseph.
Numérotation du verset
Gn. 37,29
Reversusque Ruben ad cisternam non invenit puerum
interl.|
et nos cum revertimur ad propheticum sermone videmus quia sic oportebat Christum pati et resurgere
Numérotation du verset
Gn. 37,30
et scissis vestibus pergens ad fratres ait:
interl.|
apertis sacramentis legis dicitur Iudeis quia Christus surrexit
Puer non comparet et ego quo ibi19?
19 ibi
Rusch
] ibo
Weber
interl.|
quasi: quia indignos vos fecistis vel exhibuistis verbo Dei transibo ad gentes
Numérotation du verset
Gn. 37,31
Tulerunt autem tunicam eius et in sanguinem hedi quem occiderant tinxerunt.
interl.|
in suspitionem peccati vitam eius blasphemantes quantum in se erat duxerunt
Numérotation du verset
Gn. 37,32
Mittentes qui ferrent ad patrem
interl.|
quia apud homines eum infamabant apud Patrem quoque infamare volebant dicentes:non esse Filium Dei
et dicerent: Hanc invenimus. Vide utrum tunica filii tui sit an non.
interl.|
testimonium perhibet Filio Pater: hic est Filius meus dilectus
Numérotation du verset
Gn. 37,33
Quam cum agnovisset
{t.
1
:
Erfurt, f.
44va
;
facsim., p.
90a}
pater ait: Tunica
interl.|
innocentia
filii mei est. Fera pessima
interl.|
sevitia iudaica
comedit eum,
interl.|
iuxta illud: zelus domus tue comedit me.
bestia devoravit Ioseph.
interl.|
bestialis populus
Numérotation du verset
Gn. 37,34
Scissisque vestibus
interl.|
apertis sacramentis
indutus est
interl.|
singulis annis ex paterna traditione recordatur Ecclesia tristitiam apostolorum de morte Christi
cilicio lugens filium multo tempore.
interl.|
planctus Iacob propheticus de morte Christi filii plus luget Iudeorum perditionem quam filii sui passionem
marg.|
SCISSISQUE
VESTIBUS etc. ISIDORUS. Iacob posteritatis sue plorans dispendia quasi pater filium legebat amissum et quasi propheta interitum Iudeorum. Scidit vestimentum quod in passione Domini fecit princeps sacerdotum. Sed et velum templi scissum est ut propheta et nudatum populum suum et divisum ostenderet regnum.
Numérotation du verset
Gn. 37,35
Congregatis autem cunctis liberis eius ut lenirent dolorem patris; noluit consolationem recipere sed20 ait: Descendam ad filium meum lugens
20 sed
Rusch
] et
Weber
interl.|
quia potestas paterna per filium debellavit infernum
in infernum.
interl.|
de cecitate Iudeorum
Et illo perseverante in fletu
interl.|
indurata perfidia Iudeorum
marg.|
DESCENDAM
LUGENS
IN
INFERNUM etc. Queritur quomodo hoc intelligatur utrum mali tantum an etiam boni in infernum descendant? Si tantum mali quomodo iste ad filium suum dicit se lugentem descendere velle? Non enim penis inferni credibile est eum esse. An perturbati et dolentis verba sunt mala sua etiam hic exaggerantis an credibile est apud infernum quedam loca secreta et minus penalia ante passionem Domini fuisse ad que etiam sancti descendebant quia nullus paradisum ingredi poterat donec Christus rhompheam igneam amoveret.
marg.|
HIERONYMUS. Madianei autem vendiderunt Ioseph in Egypto Phutiphari eunucho pharaonis Archimachiro. Plerumque Archimachiros id est cocorum principes pro magistris exercitus scriptura point. Machires quippe grece interpretatur occidere. Venditus est igitur Ioseph principi exercitus et bellatorum non Petephre ut in latino scriptum est sed Phutiphari eunucho. Ubi queritur quomodo postea uxorem habere dicatur. Tradunt hebrei emptum ab hoc Ioseph ob nimiam pulcritudinem in turpe ministerium et a domino virilibus eius arefactis postea ereptum esse iuxta morem gerophantarum id sacra loquentium in pontificatum Heliopoleos et huius filia esse asenem quam postea Ioseph accepit uxorem.
Numérotation du verset
Gn. 37,36
Madianei vendiderunt Ioseph in Egypto
interl.|
doctores ex gentibus accepto fidei pretio Chistum in universo mundo predicaverunt
Putiphari21 eunucho pharaonis magistro militum22.
21 Putiphari
Rusch
] Putiphar
Weber
22 militum
Rusch
] militie
Weber
interl.|
quia emit eum in disciplinis ecclesiasticis castus populus qui sub malis principibus christianam novit exercere militiam
Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Gn. Capitulum 37), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 23/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=03&chapitre=03_37)
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Gn. Capitulum 37), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 23/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=03&chapitre=03_37)
Notes :