Glossa ordinaria

Capitulum 38

Numérotation du verset Gn. 38,1 

Eo tempore
descendens Iudas a fratribus suis divertit ad virum Odollamitem nomine Hiram.
Numérotation du verset Gn. 38,2 

Viditque ibi filiam hominis Chananei vocabulo Sue et uxore accepta ingressus est ad eam.
Numérotation du verset Gn. 38,3 

Que concepit et peperit filium vocavitque nomen eius Her.
Numérotation du verset Gn. 38,4 

Rursum concepto fetu natum filium nominavit1 Onam2.
1 nominavit Rusch Weber ] vocavit Ed1530 |
2 Onam G Λ Π ΣO B Amiatinus T M Φ ΘAMG* P Ω] Honam Cava X , Onã ΨB Rusch , Onan ΣTM Θ ΨDFM Ed1530 Clementina Weber |
Numérotation du verset Gn. 38,5 

Tertium quoque peperit quem appellavit Sela,
quo nato parere ultra cessavit.
Numérotation du verset Gn. 38,6 

Dedit autem Iudas uxorem primogenito suo Her nomine Thamar.
Numérotation du verset Gn. 38,7 

Fuit quoque3 Her primogenitus Iude nequam in conspectu Domini
3 fuit quoque Rusch ] Fuitque Weber
et ideo4 ab eo occisus est.
4 ideo Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 38,8 

Dixit ergo Iudas ad Onam5* filium suum: Ingredere ad uxorem fratris tui et sociare illi ut suscites semen fratri tuo.
5 Onam G Λ Π ΣO B Amiatinus T M Φ ΘAMG* P Ω] Honam Cava X, Onan ΣTM ΘMG² ΨDFM Rusch Ed1530 Clementina Weber, Onã ΨB (Αυναν, וְאֹונָ֛ן)
Numérotation du verset Gn. 38,9 

Ille, sciens non sibi nasci filios, introiens ad uxorem fratris sui semen fundebat in terram
ne liberi fratris nomine nascerentur.
Numérotation du verset Gn. 38,10 

Et idcirco percussit eum Dominus, eo6 quod rem detestabilem faceret.
6 eo Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 38,11 

Quam ob rem dixit Iudas Thamar nurui sue: Esto vidua in domo patris tui donec crescat Sela filius meus. Timebat enim ne et ipse moreretur sicut fratres eius. Que abiit et habitavit in domo patris sui.
Numérotation du verset Gn. 38,12 

Evolutis autem multis diebus, mortua est7 Sue uxor Iude. Qui post luctum consolatione suscepta, ascendebat ad tonsores ovium suarum, ipse
7 est Rusch ] + filia Weber
et Hiras8
8 Hiras] sic pro Hiram plerique codd. Rusch
opilio gregis Odollamita in Thamnas.
Numérotation du verset Gn. 38,13 

Nuntiatumque est Thamar quod socer illius ascenderet in Thamnas ad tondendas oves.
Numérotation du verset Gn. 38,14 

Que, depositis viduitatis vestibus, assumpsit theristrum
et mutato habitu
sedit in bivio itineris quod ducit Thamnam, eo quod crevisset Sela et non eum accepisset maritum.
Numérotation du verset Gn. 38,15 

Quam cum vidisset Iudas suspicatus est esse meretricem, operuerat enim vultum suum ne agnosceretur9.
9 agnosceretur Rusch ] cognosceretur Weber
Numérotation du verset Gn. 38,16 

Ingrediensque ad eam ait: Dimitte me ut coeam tecum. Nesciebat enim quod nurus sua esset.
Qua respondente: Quid dabis mihi10 ut fruaris concubitu meo?
10 d. m. Rusch ] inv Weber
Numérotation du verset Gn. 38,17 

Dixit: Mittam tibi hedum de gregibus.
Rursum illa dicente: Patiar quod vis, si dederis mihi arrabonem donec mittas quod polliceris.
Numérotation du verset Gn. 38,18 

Ait Iudas: Quid vis tibi pro arrabone dari? Respondit: Annulum tuum
et armillam
et baculum
quem manu tenes. Ad unum igitur coitum concepit mulier
Numérotation du verset Gn. 38,19 

et surgens abiit. Depositoque habitu quem assumpserat, induta est viduitatis vestibus.
Numérotation du verset Gn. 38,20 

Misit autem
Iudas
hedum
per pastorem suum Odollamitem
ut reciperet pignus
quod dederat mulieri. Qui cum non invenisset eam
Numérotation du verset Gn. 38,21 

interrogavit homines loci illius:
Ubi est mulier que sedebat in bivio? Respondentibus cunctis: Non fuit in loco isto meretrix.
Numérotation du verset Gn. 38,22 

Reversus est ad Iudam et dixit ei: Non inveni eam sed et homines loci illius dixerunt mihinumquam ibi sedisse scortum.
Numérotation du verset Gn. 38,23 

Ait Iudas: Habeat sibi; certe mendacii nos arguere non poterit.
Ego misi hedum quem promiseram et tu non invenisti eam.
Numérotation du verset Gn. 38,24 

Ecce autem post tres menses nuntiaverunt Iude dicentes:
Fornicata est Thamar nurus tua et videtur uterus eius11 intumescere. Dixit Iudas:
11 eius Rusch ] illius Weber
Producite eam ut comburatur.
Numérotation du verset Gn. 38,25 

Que cum educeretur ad penam misit ad socerum suum dicens: De viro cuius hec sunt concepi. Cognosce cuius sit annulus et armilla et baculus?
Numérotation du verset Gn. 38,26 

Qui agnitis muneribus ait: Iustior me est,
quia non tradidi eam Sela filio meo. Attamen ultra non cognovit illam.
Numérotation du verset Gn. 38,27 

Instante autem partu apparuerunt gemini
in utero atque in ipsa effusione infantum unus protulit manum
in qua obstetrix ligavit coccinum dicens:
Numérotation du verset Gn. 38,28 

Iste egreditur prior.
Numérotation du verset Gn. 38,29 

Illo vero retrahente manum,
egressus est alter.
Dixitque mulier: Quare divisa est propter te maceria?
Et ob hanc causam vocavit nomen eius Phares.
Numérotation du verset Gn. 38,30 

Postea egressus est frater eius12 in cuius manu erat coccinum, quem appellavit Zaram13.
12 eius Rusch ] om. Weber |
13 Zaram Rusch ] Zara Weber |

Capitulum 38

Numérotation du verset Gn. 38,1 
Eo tempore
interl.| antequam Ioseph esset venditus
descendens Iudas a fratribus suis divertit ad virum Odollamitem {t.   1 : Erfurt, f.   44vb ; facsim., p.   90b} nomine Hiram.
marg.| EO  TEMPORE etc. AUGUSTINUS. Queritur quomodo ista fieri potuerunt. Si enim postea quam Ioseph venit in Egyptum quomodo intra viginti et duos annos. Nam post tantum temporis colligitur in Egyptum ad Ioseph eos venisse cum patre suo fieri potuit ut filii Iude eius etatis possent omnes ducere uxores? Nam Thamar nurum suam mortuo primogenito alteri filio dedit quo etiam mortuo exspectavit tu cresceret tertius et cum crevisset nec illi dedit timens ne et ipse moreretur. Unde factum est ut eidem socero se supponeret. Quomodo hec omnia infra tam paucos annos fieri potuerunt merito queritur? Nisi forte ut solet scriptura per recapitulationem aliquot annos ante venditum Ioseph hoc fieri cepisse intelligi velit. Quia sic positum est ut diceretur: fantum est autem in illo tempore. Ubi tamen queritur: Si sedecim annorum erat Ioseph quando venditus est quot annorum potuerit esse Iudas quartus filius Iacob quando ipse primogenitus Ruben ut plurimum fratrem suum Ioseph quinque aut sex annis potiut precedere. Evidenter autem scriptura dicit triginta annorum fuisse Ioseph quando innotuit pharaoni. Cum ergo ipse anno septimodecimo venditus credatur tredecim annos in Egypto peregerat ignotus pharaoni. Ad hos autem tredecim accesserunt septem anni ubertatis et facti sunt viginti. His adduntur duo anni famis quia secundo anno famis intravit Iacob in Egyptum cum filiis suis decem et sunt vigintiduo quibus aufuit Ioseph a patre et fratribus eius. Quo medio tempore quomodo fieri potuerunt de uxore et filiis et nuru Iude omnia que narrantur inveniri difficile est nisi forte credamus mox ut adolescere cepit Iudas incidisse eum in amorem eius quam duxit uxorem nondum vendito Ioseph.
marg.| IUDAS A  FRATRIBUS etc. Hic sicut ceteri patriarche Christum significat qui descendit ad baptismum Ioannis. Hyras enim interpretatur videns Deum. Odolamites testimonium in aqua quia Ioannes videns Christum venientem ad baptismum ait: ecce agnus Dei. Ad hoc testimonium adhesit Christo synagoga quam significat sue filia chananei quia ei danda erat terra humilis professionis quod interpretatur Chanaan. Hec ergo synagoga primo adhesit Christo quando Petrus et Andreas et ceteri Ioannis discipuli facti sunt discipuli Christi quo ordine completa sunt sequens significat historia narrans quomodo Iudas intravit ad Thamar que idem significat quod sue.
Numérotation du verset Gn. 38,2 
Viditque ibi filiam hominis Chananei vocabulo Sue et uxore accepta ingressus est ad eam.
Numérotation du verset Gn. 38,3 
Que concepit et peperit filium vocavitque nomen eius Her.
interl.| principes qui nocent. pelliceus
Numérotation du verset Gn. 38,4 
Rursum concepto fetu natum filium nominavit1 Onam2.
1 nominavit Rusch Weber ] vocavit Ed1455 Ed1530
2 Onam G Λ Π ΣO B Amiatinus T M Φ ΘAMG* P Ω] Honam Cava X , Onã ΨB Rusch , Onan ΣTM Θ ΨDFM Ed1455 Ed1530 Clementina Weber
interl.| principes inutiles. meror eorum
marg.| QUE  CONCEPIT etc. Genuit synagoga principes qui ei tamquam mariti profuerunt quorum alii fuerunt nocentes quos significat Her qui interpretatur pelliceus. Pellis enim mortem significat quia primi parentes pellibus induti addicti sunt morti. Alii inutiles quos significat Onan qui interpretatur meror eorum quibus scilicet non prosunt.
Numérotation du verset Gn. 38,5 
Tertium quoque peperit quem appellavit Sela,
interl.| dimissio eius quia regnum Iudeorum postquam nocuit aut non profuit iudea reges habere desiit
quo nato parere ultra cessavit.
marg.| TERTIUM  QUOQUE. ISIDORUS. Tertius filius qui Thamar non iungitur significat tempus ex quo reges de tribu Iude illi populo defecerunt. Erat quidem filius Iude sed eum Thamar non accepit quia erat tribus Iuda sed de ea nemo regnabat. Unde Sela interpretatur dimissio eius. Non pertinent ad hanc significationem viri sancti qui licet illo tempore fuerunt ad novum pertinent testamentum qui prophetando utiles fuerunt sicut David. Eo sane tempore quo Iudea ceperat ex Iuda reges non habere non est comparandus maior Herodes in regibus eius tamquam maritus Thamar qui alienigena. Hec ei sacramento illo mystice unctionis tamquam coniugali federe coherebat. Sed extraneus potestatem a Romanis acceperat sicut filius eius tetrarche quorum unus Herodes qui cum Pilato in passione Domini concordavit. Hi ergo alienigene a Deo non deputabantur in regno mystico Iudeorum ut ipsi Iudei publice clamarent: non habemus regem nisi Cesarem. Cum enim de tribu Iuda regnum defecerat venturum erat regnum Christi qui non obesset et multum prodesset. Unde: non deficiet princeps ex Iuda donec veniet qui mittendus est. Illo enim tempore omne magisterium Iudeorum et mystica unctio unde christi vocabantur defecerat quando secundum prophetiam Danielis venit cui repositum est. Et unctus est sanctus sanctorum oleo exultationis pre participibus suis. Natus enim Herodis maioris tempore passus in tempore Herodis tetrarche. Huius venientis ad oves que perierant domus Israel figuram gessit Iudas cum iret ad tondendas oves inThamnas quod interpretabatur deficiens. Iam enim defecerat princeps ex Iuda et omne magisterium et unctio Iudeorum. Venit autem cum Hyra Odollamite. Odollamites interpretatur testimonium in aqua. Cum hoc testimonio Dominus venit habens testimonium quidem maius Ioanne. Sed propter infirmas oves hoc testimonio usus est in aqua. Hyras enim interpretatur fratris mei visio vidit fratrem suum Ioannes cognate enim erant Maria et Elizabeth. Vidit quoque Dominum et Deum suum quia sicut ait: ex plenitudine eius accepit. Unde: inter natos mulierum non surrexit maior Ioanne Baptista quia ex omnibus prenunciantibus Christum ipse vidit quia: multi iusti et prophete voluerunt videre et non viderunt. Salutavit ex utero agnovit perfectius in columba et ideo tamquam Odollamites perhibuit testimonium in aqua.
Numérotation du verset Gn. 38,6 
Dedit autem Iudas uxorem primogenito suo Her nomine Thamar.
marg.| IUDAS  UXOREM  PRIMOGENITO etc. De Iuda regia tribus processit que diu prefuit iudaice plebi quam significat Thamar que interpretatur amaritudo quia amaram se in passione exhibuit Christo.
marg.| THAMAR. ISIDORUS. Plebs iudaica cui de tribu Iuda reges tamquam mariti dabantur que amaritudo interpretatur quia Domino fellis poculum dedit. Duo genera principum non recte operantium in plebe. Unum quod obest alterum quod non prodest significantur in filiis Iude quorum unus malignus ante Dominum alter fundebat semen in terra ne fecundaret Thamar. Nec sunt amplius quam duo genera hominum inutilia. Nocentes scilicet et prodesse nolentes et si quid boni habent in hac vita perdunt tamquam in terra fundentes et quia in malo peior est qui nocet quam qui non prodest ideo maior dicitur malignus non minor qui semen fundebat. Her quoque interpretatur pelliceus qualibus tunicis induti sunt primi homines in pena damnationis. Onan meror quibus scilicet non prodest cum habeat unde prosit. Maior vero malum est ablate vite quam significat pellis quam non adiute quod significat meror eorum Deus tamen utrosque occidit quia regnum a talibus tollit.
Numérotation du verset Gn. 38,7 
Fuit quoque3 Her primogenitus Iude nequam in conspectu Domini
3 fuit quoque Rusch ] Fuitque Weber
interl.| quia peior est in nequitia nocens quam non proficiens
et ideo4 ab eo occisus est.
4 ideo Rusch ] om. Weber
interl.| quia talium potestas destructa
Numérotation du verset Gn. 38,8 
Dixit ergo Iudas ad Onam5* filium suum: Ingredere ad uxorem fratris tui et sociare illi ut suscites semen fratri tuo.
5 Onam G Λ Π ΣO B Amiatinus T M Φ ΘAMG* P Ω] Honam Cava X, Onan ΣTM ΘMG² ΨDFM Ed1455 Rusch Ed1530 Clementina Weber, Onã ΨB (Αυναν, וְאֹונָ֛ן)
interl.| per hunc significantur qui prodesse nolunt
Numérotation du verset Gn. 38,9 
Ille, sciens non sibi nasci filios, introiens ad uxorem fratris sui semen fundebat in {t.   1 : Erfurt, f.   45ra ; facsim., p.   91a} terram
interl.| sic Iudei terreno intellectu verba legis adulterantur ne auditores eorum christiani fiant
ne liberi fratris nomine nascerentur.
Numérotation du verset Gn. 38,10 
Et idcirco percussit eum Dominus, eo6 quod rem detestabilem faceret.
6 eo Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 38,11 
Quam ob rem dixit Iudas Thamar nurui sue: Esto vidua in domo patris tui donec crescat Sela filius meus. Timebat enim ne et ipse moreretur sicut fratres eius. Que abiit et habitavit in domo patris sui.
Numérotation du verset Gn. 38,12 
Evolutis autem multis diebus, mortua est7 Sue uxor Iude. Qui post luctum consolatione suscepta, ascendebat ad tonsores ovium suarum, ipse
7 est Rusch ] + filia Weber
interl.| Christus
et Hiras8
8 Hiras] sic pro Hiram plerique codd. Rusch
interl.| fratris mei visio id est Ioannes Baptista
opilio gregis Odollamita in Thamnas.
interl.| testimonium in aqua
marg.| AD  TONSORES  OVIUM. STRABO. Venit Dominus ad oves tondendas id est peccatis exonerandas de quibus dicitur:dentes tui sicut grex tonsarum Thamar habitum mutat. Nam et commutans interpretatur. Mutat habitum et nomen et fit de synagoga Ecclesia. Sed nomen amaritudinis manet non in qua fel Domino ministravit sed in qua Petrus amare flevit. Nam et Iudas confessio dicitur. Confessioni ergo amaritudo misceatur ut vera penitentia presignetur. Hac penitentia fecundetur in omnibus gentibus Ecclesia constituta. Oportebat enim pati Christum et resurgere et predicari in nomine eius penitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes. Habitus quoque meretricis confessio peccatorum est. Thamar quippe Ecclesiam de gentibus vocatam significat sedens cum hoc habitu ad portam Enam quod interpretatur fons quia currebat velut cervus ad fontes aquarum pervenire ad semen Abrae. Illo non cognoscente fecundatur secundum illud: Populus quem non cognovi servivit mihi. Accepit in occulto anulum monile et virgam quia vocatione signatur iustificatione decoratur glorificatione exaltatur. Quos enim predestinavit vocavit iustificavit glorificavit sed in occulto ubi conceptio sancte ubertatis fit.
Numérotation du verset Gn. 38,13 
Nuntiatumque est Thamar quod socer illius ascenderet in Thamnas ad tondendas oves.
Numérotation du verset Gn. 38,14 
Que, depositis viduitatis vestibus, assumpsit theristrum
interl.| velamen est quo utebantur Palestine mulieres
et mutato habitu
interl.| de synagoga fit Ecclesia
sedit in bivio itineris quod ducit Thamnam, eo quod crevisset Sela et non eum accepisset maritum.
marg.| QUE  DEPOSITIS etc. Notandum etiam in temporibus patriarcharum certa et sua fuisse vestimenta viduarum nec qualia coniugatarum.
marg.| SEDIT  IN  BIVIO. HIERONYMUS. Et sedit ad portam Enam que est in transitu Thamna. Sermo hebraicus Enam transfertur in oculos. Non est igitur nomen loci et est sensus. Sedit in bivio sive in compito ubi diligentius debet viator aspicere quo gradiatur.
Numérotation du verset Gn. 38,15 
Quam cum vidisset Iudas suspicatus est esse meretricem, operuerat enim vultum suum ne agnosceretur9.
9 agnosceretur Rusch ] cognosceretur Weber
Numérotation du verset Gn. 38,16 
Ingrediensque ad eam ait: Dimitte me ut coeam tecum. Nesciebat enim quod nurus sua esset.
interl.| iam enim propter prevaricationes post dorsum posuerat synagogam
Qua respondente: Quid dabis mihi10 ut fruaris concubitu meo?
10 d. m. Rusch ] inv Weber
Numérotation du verset Gn. 38,17 
Dixit: Mittam tibi hedum de gregibus.
interl.| exprobrationem peccati que penitenti anime obiicitur dum dicitur: quem fructum habuistis tunc in quibus nunc erubescitis
Rursum illa dicente: Patiar quod vis, si dederis mihi arrabonem {t.   1 : Erfurt, f.   45rb ; facsim., p.   91b} donec mittas quod polliceris.
Numérotation du verset Gn. 38,18 
Ait Iudas: Quid vis tibi pro arrabone dari? Respondit: Annulum tuum
interl.| signaculum secretorum
et armillam
interl.| fidei sponsionem
et baculum
interl.| iustitiam fidei
quem manu tenes. Ad unum igitur coitum concepit mulier
interl.| que sub antiquis infecunda manserat nunc Christo sociata filios diversi generat meriti
Numérotation du verset Gn. 38,19 
et surgens abiit. Depositoque habitu quem assumpserat, induta est viduitatis vestibus.
interl.| quia tempore primitive Ecclesie multi ex Iudeis ad iudaicas reversi sunt observantias
Numérotation du verset Gn. 38,20 
Misit autem
interl.| ut plebs iudaica veteri vite renunciaret
Iudas
interl.| Christus
hedum
interl.| exprobrationem peccati
per pastorem suum Odollamitem
interl.| dicentem: genimina viperarum etc.
ut reciperet pignus
interl.| ut sacramenta commissa non perderet
quod dederat mulieri. Qui cum non invenisset eam
marg.| MISIT  AUTEM  IUDAS. Mittitur promissus hedus tamquam meretrici id est exprobratio peccati per Odollamitem tamquam increpantem. Genimina viperarum etc. Sed eam non invenit peccati exprobratio quam mutavit confessionis amaritudo.
marg.| In hoc facto Iude non iustitie cernitur sinceritas sed promissionis fidelitas. Si enim servaret iustitiam servando castitatem non introisset ut opinabatur ad meretricem. Sed quod promisit fideliter per pastorem transmisit.
Numérotation du verset Gn. 38,21 
interrogavit homines loci illius:
interl.| quia Iudea postquam firmiter adhesit Christo non sedit in bivio nec fit mentio preteritorum delictorum
Ubi est mulier que sedebat in bivio? Respondentibus cunctis: Non fuit in loco isto meretrix.
Numérotation du verset Gn. 38,22 
Reversus est ad Iudam et dixit ei: Non inveni eam sed et homines loci illius dixerunt mihinumquam ibi sedisse scortum.
Numérotation du verset Gn. 38,23 
Ait Iudas: Habeat sibi; certe mendacii nos arguere non poterit.
interl.| quasi habeat pignora que accepit quam confessio peccati immunem fecit ab exprobratione delicti
Ego misi hedum quem promiseram et tu non invenisti eam.
Numérotation du verset Gn. 38,24 
Ecce autem post tres menses nuntiaverunt Iude dicentes:
interl.| post confessionem Trinitatis accusantur Iudei conversi a non conversis tamquam post deos alienos abierint et semen Abrae se non fuisse monstraverint
Fornicata est Thamar nurus tua et videtur uterus eius11 intumescere. Dixit Iudas:
11 eius Rusch ] illius Weber
interl.| qui hic Iudaicum populum significat, iniuste condemnantem Christianorum fidem.
Producite eam ut comburatur.
Numérotation du verset Gn. 38,25 
Que cum educeretur ad penam misit ad socerum suum dicens: De viro cuius hec sunt concepi. Cognosce cuius sit annulus et armilla et baculus?
interl.| Accusata a Iudeis, Ecclesia ostendit in se esse completa legis et prophetarum sacramenta; quibus comprobatis, liberatur ab infamia.
marg.| QUE  CUM  EDUCERETUR. ISIDORUS. Postea vero publicis anuli monilis et virge vicit temere iudicantes Iudeos quos iam Iudas significabat qui hodie quoque dicunt non hunc esse populum Christi nec Abrae semen sed prolatis documentis nostre vocationis iustificationis et glorificationis confunduntur et nos magis quam se iustificatos esse confitentur. Pignora enim se habere refert Ecclesia que accusatur a Iudeis quasi adultera legis sed ostendit virgam signum passionis et monile legittima legis et anulum pignus immortalitatis.
Numérotation du verset Gn. 38,26 
Qui agnitis {t. 1 : Erfurt, f. 45va ; facsim., p. 92a} muneribus ait: Iustior me est,
interl.| laudatur fides Ecclesie cognocitur enim regnum Iudeorum defecisse
quia non tradidi eam Sela filio meo. Attamen ultra non cognovit illam.
interl.| id est carnales non approbavit observantias
marg.| QUI  AGNITIS etc. HIERONYMUS. Cognovit autem Iudas etc. In hebreo habetur: iustificata est ex me non quod iusta fuerit sed quod comparatione illius minus male fecerit non vaga turpitudine sed requirendo filios.
Numérotation du verset Gn. 38,27 
Instante autem partu apparuerunt gemini
interl.| figura duorum populorum
in utero atque in ipsa effusione infantum unus protulit manum
interl.| iudaicus qui manum in exterioribus exercuit pollutam sanguine sanctorum et ipsius Christi
in qua obstetrix ligavit coccinum dicens:
interl.| figuram sanguinis effundendi
marg.| INSTANTE  AUTEM etc. Quod prius qui dicitur Zara manum emisit et obstetrix coccinum ligavit et ipso manum retrahent posterior qui vocatur Phares manum porrexit et nascendo processit significavit quod Israel in opere legis manum extenderet et prophetarum et ipsius Christi cruore pollutam contraheret. Populus vero gentium postea prorumperet ut essent primi novissimi et novissimi primi.
Numérotation du verset Gn. 38,28 
Iste egreditur prior.
Numérotation du verset Gn. 38,29 
Illo vero retrahente manum,
interl.| quia carnalia Christo veniente exercere non potuerunt sacrificia
egressus est alter.
interl.| qui gentilem populum significat
Dixitque mulier: Quare divisa est propter te maceria?
interl.| secundinarum membranula quam rupit cum manum emisit ut alter nasceretur miratur ergo mater de hac contentione quod primus fit novissimus et novissimus primus
Et ob hanc causam vocavit nomen eius Phares.
interl.| divisiointerl.|interl.|
marg.| QUARE  DIVISA etc. HIERONYMUS. Pro maceria Aquila et Simachus divisionem transtulerunt quod hebraice dicitur phares. Ab eo igitur quod diviserit membranulam secundinarum divisionis nomen accepit. Unde et pharisei qui se quasi iustos a populo separaverant id est divisi dicebantur.
Numérotation du verset Gn. 38,30 
Postea egressus est frater eius12 in cuius manu erat coccinum, quem appellavit Zaram13.
12 eius Rusch ] om. Weber
13 Zaram Rusch ] Zara Weber
interl.| id est orientem
marg.| ZARA. interpretatur oriens quia primus apparuit. Vel quia plurimi iusti ex eo nati sunt sicut dicitur in Paralipomenon.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Gn. Capitulum 38), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 27/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=03&chapitre=03_38)

Notes :