Capitulum 21
Numérotation du verset
Dt. 21,1
Quando inventum fuerit in terra quam Dominus Deus tuus daturus est tibi
hominis cadaver
occisi et ignorabitur1 cedis reus
1 ignorabitur] ignoratur
Weber
Numérotation du verset
Dt. 21,2
Egredientur maiores natu et iudices tui et metientur a loco cadaveris singularum per circuitum spatia civitatum
Numérotation du verset
Dt. 21,3
et quam viciniorem ceteris esse perspexerint seniores
civitatis illius2 tollent vitulam
2 illlius] eius
Weber
de armento
que non traxit iugum
nec terram
scidit vomere
Numérotation du verset
Dt. 21,4
et ducent eam
ad vallem asperam
atque saxosam
que numquam arata
est nec sementem recepit et cedent in ea cervices vitule
Numérotation du verset
Dt. 21,5
accedentque sacerdotes filii Levi
quos elegerit Dominus Deus tuus
ut ministrent ei
et benedicant in nomine eius
et ad verbum eorum omne negotium et quicquid mundum vel immundum est iudicetur
Numérotation du verset
Dt. 21,6
et venient3 maiores natu civitatis illius ad interfectum lavabuntque manus suas super vitulam que in valle percussa est
3 venient]
om. Weber
Numérotation du verset
Dt. 21,7
et dicent manus nostre non effuderunt sanguinem hunc4
4 sanguinem hunc]
inv. Weber
nec oculi viderunt
Numérotation du verset
Dt. 21,8
propitius esto populo tuo Israel
quem redemisti Domine et non reputes sanguinem innocentem
in medio populi tui Israel
et auferetur ab eis reatus sanguinis
Numérotation du verset
Dt. 21,9
tu autem alienus eris ab innocentis cruore qui fusus est cum feceris quod precepit Dominus
Numérotation du verset
Dt. 21,10
si egressus fueris ad pugnam
contra inimicos tuos
et tradiderit eos Dominus Deus tuus in manu tua captivosque duxeris
Numérotation du verset
Dt. 21,11
et videris in numero
captivorum
mulierem pulchram
et adamaveris eam voluerisque habere uxorem
Numérotation du verset
Dt. 21,12
introduces eam5 in domum tuam
5 eam]
om. Weber
que radet cesariem
et circumcidet ungues
Numérotation du verset
Dt. 21,13
et deponet vestem
in qua capta est
sedensque in domo tua flebit
patrem
et matrem suam
uno mense et postea intrabis ad eam
dormiesque cum illa et erit uxor tua
Numérotation du verset
Dt. 21,14
sin autem postea non sederit animo tuo dimittes eam liberam nec vendere poteris pecunia nec opprimere per potentiam quia humiliasti eam
Numérotation du verset
Dt. 21,15
si habuerit homo
uxores duas
unam dilectam
et alteram odiosam
genuerintque ex eo liberos
et fuerit filius odiose primogenitus
Numérotation du verset
Dt. 21,16
volueritque
substantiam
inter filios suos dividere non poterit filium
dilecte
facere primogenitum et preferre filio
odiose
Numérotation du verset
Dt. 21,17
sed filium odiose
agnoscet
primogenitum dabitque ei de his que habuerit cuncta duplicia iste est enim principium liberorum eius et huic debentur primogenita
Numérotation du verset
Dt. 21,18
si genuerit
homo
filium contumacem et protervum qui non audiat
patris
ac6 matris
6 ac] aut
Weber
imperium
et coercitus
obedire contempserit
Numérotation du verset
Dt. 21,19
apprehendent eum
et ducent ad seniores civitatis illius
et ad portam
iudicii
Numérotation du verset
Dt. 21,20
dicentque ad eos filius noster iste protervus et contumax est monita nostra audire contemnit
comesationibus vacat et luxurie atque conviviis
Numérotation du verset
Dt. 21,21
lapidibus
eum obruet populus civitatis
et morietur
ut auferatis
malum
de medio vestri
et universus Israel audiens pertimescat
Numérotation du verset
Dt. 21,22
quando peccaverit homo
quod morte plectendum est
et adiudicatus
morti appensus fuerit in patibulo
Numérotation du verset
Dt. 21,23
non permanebit cadaver eius in ligno sed in eadem die sepelietur quia maledictus
a Deo
est qui pendet
in ligno
et nequaquam contaminabis
terram tuam
quam Dominus Deus tuus dederit tibi in possessionem.
Capitulum 21
Numérotation du verset
Dt. 21,ad litteram
marg.|
.1.
Quando
inventum
.
Postquam actum est de homicidio cuius actor cognoscitur, hic consequenter agitur de illo cuius actor ignoratur, ad cuius investigationem secundum quod dicit Rabbi Moyses de civitate propinquiori loco in quo fuerat factu homicidium, vitula accipiebatur et occidebatur et carnes eius in loco occisionis relinquebantur in putredinem convertende. Locus etiam ille remanebat incultus, et in his duobus damnificabatur illa civitas Senes etiam civitatis iurabant, quod non fuerant negligentes de custodia viarum, ita {1578} quod per negligentiam eorum non contigerat illud homicidium. Hoc autem iuramentum non libenter facerent, si scirent aliquid de perpetratione dicti homicidii, nec cives predicta damna sustinerent, et ideo ad evitandum predicta frequenter prodebatur homicida, qui ut communius est de civitate propinquiori loco facti homicidii, quia difficile erat, quin verba aliqua et suspiciones cucurrissent inter cives de actore illius homicidii. His dictis pro magna parte patet littera.
marg.|
.2.
Tollent vitulam de armento.
Ita quod sit sufficiens etatis.
marg.|
.3.
Que non tradit iugum.
Quia debebat esse fortis et non fracta labore, et hoc erat ad inferendum maius damnum civibus, nisi proderent homicidium.
prol.|
{1579}
Numérotation du verset
Dt. 21,ad litteram
marg.|
.1.
Et ducent eam ad vallem asperam atque saxosam.
Per quod designatur horror homicidii perpetrati.
marg.|
.2.
Et cedent in ea cervices vitule.
Ad designandum quod homicida et celantes homicidium essent digni dolorosa morte.
marg.|
.3.
Accedentque sacerdotes.
Qui erant ceteris certiores in iudiciis, et perspicatores in factis inquirendis, ad videndum si de auctoribus homicidii appareret aliquod signum.
marg.|
.4.
Lavabuntque manus suas super vitulam que in
etc. Ad designandum innocentiam suam.
marg.|
.5.
Et dicent.
cum iuramento.
marg.|
.6.
Manus nostre non effuderunt sanguinem
etc. Dicit Rabbi Salomon hic, quod nulli debebat esse dubium, quod senes illi qui erant meliores in toto populo civitatis, non fecerant homicidum illud manibus propriis, et ideo non erat de hoc ipsorum iuramentum, sed iurabant quod hoc non esset factum per eorum negligentiam vel consensum.
marg.|
.7.
Nec oculi viderunt.
Per hoc intelligitur, quod nihil omnino scirent, quia per visionem omnis alia cognitio designatur.
marg.|
.8.
Si egressus fueris ad pugnam.
Postquam egit de homicidio, hic consequenter agitur de his que solens procedere ex odio, licet enim odium {1580} sit passio partis concupiscibilis sicut et amor, tamen passiones irascibilis omnes oriuntur ex passionibus concupiscibilis, et in ipsis terminantur, quia oriuntur ex amore et odio, et terminantur in delectationem et tristitiam, ita quod passiones irascibilis, que malum respiciunt oriuntur ex odio. Igitur de talibus agit. Et primo respectu persone coniuncte. secundo respectu extranee, ibi : Quando peccaverit. Prima in duas, quia primo excluditur effectus odii respectu uxoris, secundo respectu prolis, ibi : Si habuerit homo. Circa primum sciendum quod licet esset prohibitum filiis Israel, ne acciperent mulieres alieni genas de terra promissionis, ut dictum est supra vii. capitulo tamen propter suam concupiscentiam permissum erat eis accipere uxores de aliis gentibus, dimisso prius Gentilitatis ritu, et quia frequenter contingebat quod talis mulier fiebat odiosa marito, ideo lex prohibet hic iniuriam fiendam illi mulieri, et hoc est quod dicitur : Si egressus fueris, etc. et sequitur :
marg.|
.9.
Et videris in numero captivorum mulierem pulchram.
Que frequenter plus allicit hominem ad se, quam aurum et argentum.
marg.|
.10.
Voluerisque habere uxorem.
Ductus concupiscentia illius, licet esset melius abstinere ab alienigenis mulieribus.
marg.|
.11. In
troduces eam in domum tuam.
Istud est permissio, ut dictum est.
Numérotation du verset
Dt. 21,ad litteram
marg.|
marg.| {1581}
.1.
Que radet cesariem et circumcidet ungues,
etc. Per ista designatur dimissio Gentilitatis, et conversio ad Iudaismum.
marg.|
.2.
Si autem postea non sederit in animo tuo.
Sicut frequenter contingit de alienigenis mulieribus, quia habent mores dissimiles et odibiles viris suis.
marg.|
.3.
Dimittes eam liberam.
Absque pretio ab ea vel eius amicis pro dimissione accipiendo.
marg.|
.4.
Nec vendere poteris.
Quia ex quo facta est uxor, non debet redire ad conditionem ancillarum.
marg.|
.5.
Nec opprimere per potentiam.
Imponendo ei in domo tua opera servilia et dura.
marg.|
.6.
Si habuerit homo.
Hic consequenter excluditur effectus odii respectu prolis. Et primo ponitur propositum, secundo ex dictis concluditur {1582} corollarium, ibi : Si genuerit. Circa primum dicitur. Quod si filius odiose esset primogenitus, pater non poterat propter odium privare iure primo geniture, quod consistebat in duobus, quia primogenitus erat aliis in honore preponendus et tantum debebat accipere de bonis paternis quantum duo alii. unde et Ioseph qui successit patri suo Iacob in iure primo geniture, quantum ad hereditatem accepit duplicem partem, ut dictum fuit Gn. xlix. Ex dictis patet littera.
marg.|
.7.
Si genuerit homo filium contumacem.
Quia dictum est, quod ex odio non debet filius a bono sibi debito impediri. Ex hoc corollario concluditur, quod ex amore inordinato non debet in malis foveri, sed magis iudicibus tradi, ut moriatur antequam ad peiora per insolentias deducatur, et sic mors talis ei proficiebat, inquantum ei precludebatur augmentatio malorum et aliis, quia per hoc dabatur eis correctionis exemplum, tamen per hoc non debebat fieri nisi de illis, de quibus non apparebat probabilitas correctionis, et patet littera.
Numérotation du verset
Dt. 21,ad litteram
marg.|
marg.| {1583}
.1.
Quando peccaverit homo,
etc. Hic consequenter excluditur effectus odii in personis non coniunctis. Et primo in mortuis, secundo in vivis, in principio 32. capitulo Circa primum sciendum quod sepelire mortuum est opus misericordie, et ideo de condemnatis ad mortem et suspensis in patibulo precipitur hic quod non priventur sepultura, licet eorum vita fuerit odiosa, et assignatur ratio cum dicitur.
marg.|
.2.
Quia maledictus a Deo est qui pendet in ligno. In
hebreo habetur : Vilificatio Dei est suspensio. Quod exponit Rabbi Salomon dicens, quod {1584} homo ad imaginem Dei factus est, et ideo si diu remaneret suspensus hoc quodammodo rediret in dehonorationem Dei, secundum vero translationem nostram maledictio Dei hic accipitur pro pena suspensionis inflicta a iudicibus qui tenent locum Dei, ut sit sensus : Quia maledictus a Deo est qui pendet in ligno id est quia debet sufficere talis pena a tenentibus locum Dei imposita, ideo non debet ultra hoc privari sepultura, et quod dictum est hic de sepultura suspensi intelligendum est de sepultura lapidati, vel decapitati, vel alio modo condemnati ad mortem.
Numérotation du verset
Dt. 21,moraliter
marg.|
marg.| {1577}
.1.
Quando inventum fuerit,
etc. Homo primus a die transgressionis fuit occisus, Gn. 2 capitulo In quacumque enim die comederis ex eo, morte morieris. Cuius homicida fuit diabolus, qui dicitur hic Mystice occultus, eo quod est invisibilis hominibus.
prol.|
{1578}
marg.|
† Seniores civitatis, etc. Per istos seniores intelliguntur prophete veteris testamenti. Per vitulam autem humanitas Christi. hanc autem vitulam tulerunt prophete id est tolli predixerunt in eius passione.
marg.|
.3.
Que non traxit iugum
id est nullum contraxit peccatum.
Numérotation du verset
Dt. 21,{1579}
moraliter
moraliter
marg.|
† Nec terram scidit vomere id est nullam seditionem commovit.
marg.|
.1.
Et ducent eam ad vallem asperam et saxosam
id est eam duci predicent ad Ierusalem, que dicitur vallis, propter eius lapsum in malis, aspera et saxosa, propter eius duritiam et rebellionem contra prophetas, et etiam Christi verba Mt. xiii.g. Ierusalem Ierusalem que occidis prophetas, et lapidas eos qui ad te missi sunt etc. ideo subditur :
marg.|
† Que numquam arata est scilicet aratro timoris Domini.
marg.|
† Nec sementem recepit id est verbum Dei, quod dicitur semen Luce viii.
marg.|
.2.
Et cedent, in ea cervices vitule
id est cedi predicent. Nam prophete predixerunt Christum hominem passurum in Ierusalem, ubi cervix eius cesa fuit corona spinea.
marg.|
† Et auferetur ab eis reatus, etc scilicet homicidii, qui auferebatur a civibus, non tamen ab homicidis, per quod significatum fuit, quod mors Christi profutura erat sanctis patribus et prophetis in {1580} limbo detentis, non autem diabolo et angelis eius, quorum peccatum est inexpiabile et pena interminabilis.
marg.|
.8.
Si egressus fueris,
etc. Sequitur :
marg.|
† Captivosque duxeris etc. Per hanc mulierem significatur peccatrix anima, que pulchra dicitur ratione imaginis, sed captiva ratione criminis, Io. viii. Qui fecit peccatum. servus est peccati Hanc mulierem adamat Christus aliquando, sicut patet de Magdalena. Lc. 7.g. Et vult eam sponsam habere per fidem formatam caritate, sed oportet quod deponat vestes in quibus capta fuit id est omnia vitia et peccata preterita per veram contritionem et confessionem, et quod radat cesariem et circumcidat ungues, per quod designatur quod debet peccatorum circunstantias aggravantes per confessionem deponere et occasitiones peccandi canere, et quod fleat patrem suum et matrem, id est dolere debet et plangere, quod habuit diabolum patrem, sicut dicitur Io. 8.f. Vos ex patre diabolo estis, et. quod matrem habuit malorum congregationem, sicut ecclesia, que est congregatio fidelium, mater est iustorum.
Numérotation du verset
Dt. 21,{1581}
moraliter
moraliter
marg.|
.6.
Si habuerit homo uxores
etc. Hominis Christi due sunt uxores scilicet Iudea et Gentilitas. Iudea facta est odiosa, quia pro maiori parte remansit in infidelitate. Gentilitas vero facta est dilecta, quia fidem Christi recepit devote.
marg.|
† Non poterit filium dilecte facere, etc. Per quod significatur quod nullus de Gentilitate renatus in Christo prepositus est apostolis {1582} in donis gratie et glorie, sed magis econverso qui renati sunt de Iudea.
marg.|
.7.
Si genuerit homo.
Prelatus vel predicator bonus, pater spiritualis est illius, qui per eius exhortationem vel ministerium suscepit baptismum, et si talis renatus in malis fuerit obstinatus, debet per prelatum excommunicari, et ulterius si in contumacia perseveraverit, in casibus aliquibus tradi iustitie seculari.
Numérotation du verset
Dt. 21,moraliter
marg.|
marg.| {1583}
.1.
Quando.
Sequitur :
marg.|
† Non permanebit etc. Cadaver dici potest clericus vel religiosus {1584} pro patienti crimen infamis effectus, et dicit pendens in ligno id est in aperto, nam ex eo maius scandalum nascitur quam ex laico, propter quod debet per reclusionem sepeliri, ne ex eius habitatione inter homines scandalum augmentetur.
Numérotation du verset
Dt. 21,Additio.
marg.|
marg.| {1583} In capitulo xxi. ubi dicitur in postilla : in hebreo habetur maledictio Dei est suspensus, ad quod assignatur ab Hebreis duplex ratio. Una est ipsius Rabbi Salomon quam postillator hic assignat. Alia est, quia nullus {1584} suspendebatur in ligno apud eos, nisi blasphemus et idololatria, et ideo si diu remaneret suspensus, dabatur occasio hominibus ut loquerentur de blasphemia illa, vel de idololatria. Que quidem peccata erant tam abominabilia, quod nolebat deus quod nominarentur, iuxta illud Apostoli ad Eph. 5.a. Fornicatio autem et omnis immunditia nec nominetur in vobis.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Dt. 21), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 30/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=07&chapitre=07_21)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Dt. 21), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 30/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=07&chapitre=07_21)
Notes :