Nicolaus de Lyra

Capitulum 30

Numérotation du verset Dt. 30,1 

Cum ergo venerint super te omnes sermones isti benedictio sive maledictio quam proposui in conspectu tuo et ductus penitudine cordis tui in universis gentibus in quas disperserit te Dominus Deus tuus
Numérotation du verset Dt. 30,2 

reversus fueris ad eum et obedieris eius imperiis sicut ego hodie precipio tibi cum filiis tuis in toto corde tuo et in tota anima tua
Numérotation du verset Dt. 30,3 

et1 reducet
1 et] om. Weber
te2 Dominus Deus tuus de captivitate tua3 ac miserebitur tibi4 et rursum congregabit te de cunctis populis in quos te ante dispersit
2 te] om. Weber |
3 de captivitate tua] captivitatem tuam Weber |
4 tibi] tui Weber |
Numérotation du verset Dt. 30,4 

si ad cardines celi fueris dissipatus inde te retrahet Dominus Deus tuus
Numérotation du verset Dt. 30,5 

et assumet atque introducet in terram quam possederunt patres tui et obtinebis eam et benedicens tibi maioris numeri te esse5 faciet quam fuerunt patres tui
5 te esse] inv. Weber
Numérotation du verset Dt. 30,6 

circumcidet Dominus Deus tuus
cor tuum et cor seminis tui ut diligas Dominum Deum tuum in toto corde tuo et in tota anima6 et possis vivere
6 anima] + tua Weber
Numérotation du verset Dt. 30,7 

omnes autem maledictiones has convertet super inimicos tuos et eos qui oderunt te7 persequuntur
7 te] + et Weber
Numérotation du verset Dt. 30,8 

tu autem reverteris et audies vocem Domini Dei tui faciesque universa mandata que ego precipio tibi hodie
Numérotation du verset Dt. 30,9 

et abundare te faciet Dominus Deus tuus in cunctis operibus manuum tuarum in sobole uteri tui et in fructu iumentorum tuorum in ubertate terre tue et in rerum omnium largitate revertetur enim Dominus ut gaudeat super te in omnibus bonis sicut gavisus est in patribus tuis
Numérotation du verset Dt. 30,10 

Si tamen audieris vocem Domini Dei tui et custodieris precepta eius et cerimonias que in hac lege
conscripta8 sunt
8 conscripta Rusch ] conscripte Weber
et revertaris ad Dominum Deum tuum in toto corde tuo et in tota anima tua
Numérotation du verset Dt. 30,11 

mandatum hoc
quod ego precipio tibi hodie non supra te est neque procul positum
Numérotation du verset Dt. 30,12 

nec in celo situm ut possis dicere quis nostrum valet ad celum9 conscendere ut deferat illud ad nos et audiamus atque opere compleamus
9 valet - ad celum] inv. Weber
Numérotation du verset Dt. 30,13 

neque trans mare positum ut causeris et dicas quis e nobis poterit mare transfretare10 et illud ad nos usque deferre ut possimus audire et facere quod preceptum est
10 poterit mare - transfretare] inv. Weber
Numérotation du verset Dt. 30,14 

sed iuxta te est
sermo valde in ore tuo et in corde tuo ut facias illum
Numérotation du verset Dt. 30,15 

considera quod hodie proposuerit11 in conspectu tuo
11 proposuerit] proposuerim Weber
vitam et bonum et e contrario mortem
et malum
Numérotation du verset Dt. 30,16 

ut diligas Dominum Deum tuum et ambules in viis eius et custodias mandata illius ac12 cerimonias atque iudicia et vivas ac multiplicet te benedicatque tibi in terra ad quam ingredieris possidendam
12 ac] et Weber
Numérotation du verset Dt. 30,17 

sin autem aversum fuerit cor tuum et audire nolueris atque errore deceptus adoraveris deos alienos et servieris eis
Numérotation du verset Dt. 30,18 

predico tibi hodie quod pereas et parvo tempore moreris in terra ad quam Iordane transmisso ingredieris possidendam
Numérotation du verset Dt. 30,19 

testes invoco hodie celum et terram quod proposuerim vobis vitam et bonum13 benedictionem et maledictionem elige ergo vitam ut et tu vivas et semen tuum
13 vitam et bonum Rusch ] vitam et mortem bonum et malum Weber
Numérotation du verset Dt. 30,20 

et diligas Dominum Deum tuum atque obedias voci eius et illi adhereas ipse enim14 est enim vita tua et longitudo dierum tuorum ut habites in terra pro qua iuravit Dominus patribus tuis Abraham Isaac et Iacob ut daret eam illis.
14 enim] om. Weber

Capitulum 30

Numérotation du verset Dt. 30,ad litteram 
marg.| marg.| {1643} .1. Cum ergo venerint. Hic consequenter ponitur maledictionem predictarum mitigatio, que quidem mitigatio primo penitentibus promittitur, secundo in peccato perseverantibus denegatur,ibi : Si autem aversum fuerit cor tuum. Prima in duas, quia primo penitentibus promittitur Dei miseratio, secundo tollitur hominis excusatio, ibi : Mandatum hoc, etc. Circa primum dicitur. {1644} Cum ergo venerint super te. per effectum divine benignitatis seu iustitie.
marg.| .2. Benedictio. Si legem servaveris.
marg.| .3.  Sive maledictio. Si eam transgressus fueris.
marg.| .4. Et ductus penitudine cordis. Interius.
marg.| .5. Et obedieris eius imperiis. Per opus exterius.
marg.| .6. In toto corde tuo id est affectu.
marg.| .7.  Et in tota anima tua id est intellectu.
marg.| .8. Reducet te, etc.   de captivitate tua. Ad libertatem et prosperitatem pristinam.
marg.| .9. Si ad cardines celi id est ad extrema terre.
prol.| {1645}
Numérotation du verset Dt. 30,ad litteram 
marg.| .1. Circuncidet etc.   cor tuum. Auferendo malas cogitationes.
marg.| .2. Revertetur enim dominus, ut gaudeat. Quia sicut letatus fuerat effectu iustitie sue te puniendo, ita letabitur in effectu sue misericordie tibi benefaciendo.
marg.| .3. Mandatum hoc. Hic consequenter tollitur hominis excusatio, ne possent aliquis dicere : Si scirem Dei voluntatem et eius mandatum libenter adimplerem, hoc removet per hoc quod Dei mandatum non est super hominem nec ultra, sed iuxta et infra, ideo subditur :
marg.| .4. Sed iuxta te, etc. sermo in ore tuo. Ad confitendum.
marg.| .5. Et in corde tuo. Ad credendum.
marg.| .6. Ut facias illum. Per effectum. Aliter exponitur, cum dicitur : In corde tuo : quia precepta decalogi sunt quedam conclusiones prime principiorum in operabilibus, que sunt dilectio Dei et proximi. Alia {1646} autem precepta sunt quedam conclusiones secundarie deducte ex predictis principiis mediantibus preceptis decalogi, ut dictum fuit supra 6. capitulo et sic patet quod omnia legis precepta sunt quodammodo de dictamine iuris naturalis, et per consequens scripta sunt aliquo modo in cordibus humanis, secundum quod dicitur Roma. 2.a. Cum gentes que legem non habent, naturaliter ea que legis sunt faciunt. ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis, et hoc est quod dicitur hic, Iuxta te est sermo valde in corde, tuo. quia ibi scriptum est modo predicto, et per consequens, In ore tuo, quia verbum conceptus mentis indicativum. Ut facias illum, opere adimplendo, quia non adiutores legis tantum iustificabuntur, sed factores. Rm. 2.a.
marg.| .7. Considera, etc. Si mandatis Dei. obedieris.
marg.| .8. Et e contrario mor etc. Si transgressus fueris.
marg.| .9. Si autem. Hic consequenter venia obstinatis denegatur, et patet littera ex supradictis usqueibi :
prol.| {1647}
Numérotation du verset Dt. 30,ad litteram 
marg.| .1. Testes inno id est angelos et homines, accipiendo continens {1648} pro contento.
marg.| .2. Ipse. Non formaliter sed effective.
Numérotation du verset Dt. 30,moraliter 
marg.| .1. Cum ergo. Hic inducit transgressores ad penitentiam, promittendo eis divinam misericordiam, cum dicitur.
marg.| .6. Si ad cardines celi fueris dissipatus. Per cardines celi intelliguntur quatuor partes mundi principales. Moraliter igitur homo ad orientem dissipatur, quando tempore iuventutis consumitur {1644} in peccatis. Ad meridiem autem dissipatur, quando tempore virilitatis utitur iniuriis et rapinis. Ad occidentem vero dissipatur, quando senectute sua declinat ad enormia, sicut de rege Salomone dicitur 3. Re. 11.a. Cumque esset senex, depravatum est cor eius per mulieres, etc. Ad aquilonem vero dissipatur, quando ex multitudine et magnitudine peccatorum ad desperationem propinquare videtur,
Numérotation du verset Dt. 30,moraliter 
marg.| marg.| {1645} † Inde retrahet te dominus Deus tuus. Si vere et perfecte penitueris. Peccatorem enim retrahit ab Aquilone, quando respectu sue clementie dat ei spem venie, sicut fecit regi Manasse, ut habetur 2. Paralipo. In fine, ab occidente vero retrahit peccatorem, quando gratiam penitendi sibi confert prope mortem, a meridie vero ipsum retrahit, quando voluntatem satisfaciendi de iniuriis et rapinis sibi immittit, sicut de Zacheo legitur, ab oriente vero peccatorem retrahit, quando ad deplorandum iuventutem{1646} in lasciviis et carnalitatibus consumptam inducit. Exemplum de Magdalena Lc. 8. de qua dicit Gregorius Quot in se habuit oblectamenta, tot de se invenit holocausta.
marg.| † Et assumet id est ad se sumet, peccatorem enim vere penitentem ad se sumit per gratiam in vita presenti.
marg.| † Atque introducet in terram. scilicet viventium.
marg.| † Quam possederunt patres tui. Illam enim iam possident apostoli et alii sancti patres nostri.
marg.| † Et obtinebis eam. Sine timore amissionis, nam certitudo tenendi includitur in ratione beatitudinis.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Dt. 30), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 09/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=07&chapitre=07_30)

Notes :