Capitulum 10

Numérotation du verset Dt. 10,1 

fuerunt et ascende ad me in montem faciesque arcam ligneam
Numérotation du verset Dt. 10,2 

et scribam in tabulis verba que fuerunt in his quas ante confregisti ponesque eas in arca
Numérotation du verset Dt. 10,3 

Feci igitur arcam de lignis Sethim cumque dolassem duas tabulas lapideas instar priorum ascendi in montem habens eas in manibus
Numérotation du verset Dt. 10,4 

scripsitque in tabulis iuxta id quod prius scripserat verba decem que locutus est Dominus ad vos in monte de medio ignis quando populus congregatus est et dedit eas mihi
Numérotation du verset Dt. 10,5 

reversusque de monte descendi et posui tabulas in arcam quam feceram que hucusque ibi sunt sicut mihi precepit Dominus
Numérotation du verset Dt. 10,6 

Filii autem Israel castra moverunt ex Beroth filiorum Iacham in Mosera1 ubi Aaron mortuus ac sepultus est pro quo sacerdotio functus est
1 Iacham] scrips., Iachan Rusch, Iacan Weber | Mosera] Musera Weber
filius eius Eleazar
Numérotation du verset Dt. 10,7 

inde venerunt in Gadgad de quo loco profecti castrametati sunt in Ietabatha in terra aquarum atque torrentium
Numérotation du verset Dt. 10,8 

eo tempore separavi2 tribum Levi ut portaret arcam federis Domini et staret coram eo in ministerio ac benediceret in nomine illius usque in presentem diem
2 separavi] separavit Weber
Numérotation du verset Dt. 10,9 

quam ob rem non habuit Levi partem neque possessionem cum fratribus suis quia ipse Dominus possessio eius est sicut promisit ei Dominus Deus tuus
Numérotation du verset Dt. 10,10 

ego autem steti in monte sicut prius quadraginta diebus ac noctibus exaudivitque me Dominus etiam hac vice et te perdere noluit
Numérotation du verset Dt. 10,11 

dixitque mihi vade et precede populum ut ingrediatur et possideat terram quam iuravi patribus eorum ut traderem eis
Numérotation du verset Dt. 10,12 

et nunc Israel quid Dominus Deus tuus petit a te nisi ut timeas Dominum Deum tuum et ambules in viis eius et diligas eum ac servias Domino Deo tuo in toto corde tuo et in tota anima tua
Numérotation du verset Dt. 10,13 

custodiasque mandata Domini et cerimonias eius quas ego hodie precipio ut bene sit tibi
Numérotation du verset Dt. 10,14 

en Domini Dei tui celum est et celum celi terra et omnia que in ea sunt
Numérotation du verset Dt. 10,15 

et cum3 patribus tuis conglutinatus est Dominus et amavit eos elegitque semen eorum post eos id est vos de cunctis gentibus sicut hodie comprobatur
3 cum] tamen Weber
Numérotation du verset Dt. 10,16 

circumcidite igitur preputium
cordis
vestri et cervicem vestram
ne induretis amplius
Numérotation du verset Dt. 10,17 

quia Dominus Deus vester ipse est
Deus
deorum et Dominus dominantium Deus magnus et potens et terribilis
qui personam non accipit nec munera
Numérotation du verset Dt. 10,18 

facit iudicium pupillo et vidue amat peregrinum et dat ei victum atque vestitum
Numérotation du verset Dt. 10,19 

et vos ergo amate peregrinos
quia et ipsi fuistis advene in terra Egypti
Numérotation du verset Dt. 10,20 

Dominum Deum tuum timebis
et ei soli4 servies
4 soli] om. Weber
ipsi adherebis
iurabisque
in nomine illius
Numérotation du verset Dt. 10,21 

ipse
est laus tua et Deus tuus qui fecit tibi hec magnalia
et terribilia
que viderunt oculi tui
Numérotation du verset Dt. 10,22 

in septuaginta animabus descenderunt patres tui in Egyptum et ecce nunc multiplicavit te Dominus Deus tuus sicut astra celi.

Capitulum 10

Numérotation du verset Dt. 10,ad litteram 
marg.| .1. In tempore illo. Hic consequenter describitur divine placationis fedus, et primo describitur propositum. secundo concluditur intentum.ibi : et nunc Israel. Prima in duas, in partem principalem et incidentalem. secundaibi : Fili autem Israel. Circa primum sciendum : quod signum divine placationis {1520} fuit legis reparatio in secundis tabulis, et hec reparatio describitur, cum dicitur. In tempore illo dixit dominus ad me, in signum reconciliationis perfecte.
marg.| .2. Dola tibi duas tabulas etc. Hoc fuit expositum Exodi 34. Sequitur :
marg.| .3. Feci igitur, etc. Dicit Rabbi Salomon quod ista arca fuit alia ab ea quam fecit Beseleel, sed non est verisimile, quia postea subditur :
prol.| {1521}
Numérotation du verset Dt. 10,ad litteram 
marg.| .1. Et posui   tabulas   in, etc. ex quo sequitur secundum dictum Rabbi Salomon quod illa arca cum tabulis erat intra arcam. quam fecit Beseleel, quia iam quadragesimus annus ab exitu de Egypto inceperat, quando Moyses dixit ista. In epistola ad Heb. 9. habetur : quod in arca quam fecit Beseleel, non erant nisi due tabula, manna, et virga Aaron, et ideo melius videtur dicendum quod arca de qua hic fit sermo, est illa eadem quam fecit Beseleel. dicitur tamen hic Moyses eam fecisse, quia precepit eam fieri et disposuit qualiter fieri deberet tanquam architector.
marg.| .2. Filii autem Israel, etc. Hec est pars incidentalis que primo ponitur. secundo ad precedentia Moyses revertitur.ibi : Ego autem steti. Circa primum incidentaliter ponitur motio filiorum Israel per aliquas mansiones, et sepultura Aaron, et separatio Levitarum ab aliis tribubus, et videtur satis extraneum, quod ista hic interponuntur, maxime quia alique contrarietates ad supradicta hic poni videntur. primo quia hic dicitur. Filii autem Israel, etc. In Moysera. et Nm. 33. ubi describuntur mansiones per ordinem, cum dicitur. Et de Moyseroth castrametati sunt in Beneiaacan. Moyseroth autem eadem est mansio cum Moysera, ut dicunt Hebrei, et Beroth filiorum Iachan cum Beniacan, quia Hebraice [hébreu] bene idem est quod filiorum, et subintelligitur Beroth. Secundo quia hic dicitur.
marg.| .3. Ubi Aaron mortuus et sepultus est scilicet in Moysera. sed Nm. 20. dicitur quod mortuus est, et sepultus fuit in monte Hor ; tertio quia hic dicitur.
marg.| .4. Eo tempore separavi. Et tamen fuit separata et sanctificata Domino a tempore quo interfecerunt idolatras in adoratione vituli, ut habetur Ex. 32. quod fuit anno primo egressionis filiorum Israel de Egypto, et Nume. 2. expresse habetur : quod fuerunt separati Levite ab aliis tribubus ad serviendum Domino ante recessum filiorum Israel de monte Sinai, et tamen recesserunt inde anno secundo egressionis de Egypto, secundo mense, ut habetur Nume. 10. Motio autem filiorum Israel, de qua fit hic sermo, fuit anno 49. ab egressu de Egypto. Dubitationes autem istas expositores nostri parum aut nihil tangunt, sed Rabbi Salomon ad solutionem auctoritatis prime dicit, quod quando filii Israel pugnaverunt contra regem Arad, et victi fuerunt ab eo, ut habetur Nm. 21.a. quod quidem bellum fuit 49. anno ab exitu de Egypto. populus vel saltem magnam pars eius territus, incepit reverti versus Egyptum. et sic ex {1522} Beroth filiorum, Iacham reversi fuerunt in Moysera, et ad quedam alia loca declinaverunt, que hic nominantur. Et ideo istud interponitur hic ad arguendum filios Israel de tali rebellione contra dominum, eo quod capitulo prece. Moyses arguendo eos ad memoriam reduxerat plures eorum rebelliones alias. Secunda vero dubitatio soluta fuit Nume. 20. ad tertiam dicit Rabbi Salomon quod filii Levi qui perfectius ceteris tribubus Domino adheserant, sicut ex zelo Dei interfecerunt idolatras post adorationem vituli anno primo egressionis de Egypto, ut habetur Ex. 32. sic 49. anno a dicta egressione contra populum retrocedentem modo predicto pugnaverunt, et interfectis pluribus illorum alios reduxerunt ad obediendum Domino. et sic secundo pugnaverunt contra regem Arad et devicerunt, et ideo istud factum. Levitarum per recordationem coniungitur, et cum eo quod fecerunt tempore fabricationis vituli, ut sit sensus. Eo tempore separavi tribum id est sicut tempore fabricationis vituli aliis tribub. recedentibus a Domino per idolatriam, tribus Levi non sic declinavit. sic et in retrocessu predicto, aliis se male habentibus tribub. Levi bene se habuit et ideo ex utroque facto fuit digna separari ab aliis, et Domino applicari.
marg.| .5. Ego autem steti. Positis incidentibus predictis, Moyses ad propositum revertitur dicens. Ego autem steti in monte sicut prius 40. diebus. hoc refertur ad secundam quadragenam supradictam, secundum expositores catholicos, qui communiter dicunt, tantum Moysen duas quadragenas in monte fecisse, ut predictum est : secundum Hebreos vero refertur ad tertiam de qua dictum est. c. prece.
marg.| .6. Et te perdere noluit. Licet meruisses.
marg.| .7. Dixitque   mihi. In quo ostenditur magna Dei misericordia, quia non solum pepercit populo a morte quam meruerat, sed etiam adimplevit In eo promissum, quodpatribus fecerat de obtinenda terra promissionis.
marg.| .8. Et   nunc   Israel. Hic concluditur ex predictis propositum, videlicet, quod debeant timere et diligere Deum, qui propter peccata predicta eos non dimisit, cum tamen in nullo eis indigeret, sed magis econverso. unde subditur :
marg.| .9. En Domini Dei scilicet celum sydereum visibile. .10.   Et   celum   celi, scilicet empyreum nobis invisibile, quod dicitur celum per antonomasiam. ideo dicitur : Celum celi, terra, et omnia que in ea sunt. Per hoc intelligitur omnis creatura, que celi ambitu continetur, quasi dicat ex hoc patet quod tui non indiget. .11.   Et tamen   patribus id est glutino caritatis coniunctus ex sua mera liberalitate, quia non indigeat eis, sicut nec te.
prol.| {1523}
Numérotation du verset Dt. 10,ad litteram 
marg.| .1. Circuncidi, etc.   cordis   vestri id est omnem malam cogitationem et voluntatem auferendo.
marg.| .2. Et cervicem vestram ne induretis   amplius   . Per rebellionem contra eum.
prol.| {1524} .3. Quia, etc.   Deus Deo est id est precellens diis per participationem, sicut sancti angeli et homines sequitur :
marg.| .4. Amate peregrinos, quia et ipsi fuistis advene. Propria enim passio debet inducere ad aliorum compassionem. Cetera patent ex predictis.
prol.| {1519} Deuteronomii
Numérotation du verset Dt. 10,moraliter 
marg.| .1. In tempore illo dixit dominus ad me. Dola tibi duas tabulas lapideas sicut priores fuerunt, etc. Sicut dictum fuit supra, tabule prime que fracte fuerunt, significant vetus testamentum, quod factum est irritum, quantum ad cerimonialia precepta et iudicialia. Secunde vero tabule que remanserunt integre, significant nonum testamentum, quod est permansivum. In primis autem tabulis homo nihil operatus est, sed dominus dedit Moysi tabulas illas dolatas et scriptas, ut habetur Ex. 31. In secundis autem tabulis homo scilicet Moyses cooperatus fuit, scilicet eas dolando, ut dicitur hic, et Ex. 34. per quod significatum fuit, quod tempore dationis veteris testamenti, Deus non erat homo. et sic datum fuit a solo Deo, sed tempore{1520} novi testamenti in una persona est Deus et homo, qui dedit novum testamentum, et ille secunde tabule posite fuerunt in arca de lignis Sethim imputribilibus facta, ut dicitur hic, per quam significatur fidelis anima, que per naturam est immortalis, et per gratiam a putrefactione peccati conservatur. In hac autem arca servari debet novum testamentum, per veram et firmam fidem caritate formatam. Ad de portationem autem huius arce deputata fuit tribus Levi. sicut dicitur infra eodem c. Eo tempore separavit tribum Levi, ut portaret arcam etc. per quod significatum fuit, quod sacerdotes qui per tribum Levi significantur, et maxime curam animarum habentes, per exempla bone vite et horta menta sane doctrine, et opera misericordie debent portare fideles. Cetera huius capituli moralia sunt, ideo non est alia mortalitas querenda.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Dt. 10), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 02/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=07&chapitre=07_10)

Notes :