Capitulum 26
Numérotation du verset
Dt. 26,1
Cumque intraveris
terram
quam Dominus Deus tuus tibi daturus est possidendam et obtinueris
eam atque habitaveris in illa
Numérotation du verset
Dt. 26,2
tolles de cunctis frugibus tuis1
1 tuis]
om. Weber
primitias et pones in cartallo
pergesque
ad locum
quem Dominus Deus tuus elegerit ut ibi invocetur
nomen eius
Numérotation du verset
Dt. 26,3
accedesque ad sacerdotem
qui fuerit in diebus illis
et dices ad eum profiteor
hodie coram Domino Deo tuo
quod ingressus sim terram
pro qua iuravit
patribus nostris
ut daret eam nobis
Numérotation du verset
Dt. 26,4
suscipiensque sacerdos cartallum de manu eius
ponet ante altare
Domini Dei tui
Numérotation du verset
Dt. 26,5
et loqueris in conspectu Domini Dei tui Syrus persequebatur patrem meum
qui descendit in Egyptum
et ibi peregrinatus est
in paucissimo numero
crevitque in gentem
magnam ac2 robustam
2 ac] et
Weber
et infinite multitudinis
Numérotation du verset
Dt. 26,6
afflixeruntque nos
Egyptii et persecuti sunt imponentes
onera gravissima
Numérotation du verset
Dt. 26,7
et clamavimus ad Dominum Deum patrum nostrorum qui exaudivit nos
et respexit humilitatem nostram
et laborem
atque angustias
Numérotation du verset
Dt. 26,8
et eduxit nos de Egypto
in manu forti
et brachio extento in ingenti pavore
in signis
atque portentis
Numérotation du verset
Dt. 26,9
et introduxit ad locum istum
et tradidit nobis terram
lacte
et melle manantem
Numérotation du verset
Dt. 26,10
et idcirco nunc offero primitias
frugum terre quam Dominus Deus dedit3
3 Dominus Deus dedit] dedit Dominus
Weber
mihi
et dimittes eas
in conspectu Domini Dei tui
et adorato
Domino Deo tuo4
4 et - adorato Domino Deo tuo]
inv. Weber
Numérotation du verset
Dt. 26,11
epulaberis5
5 epulaberis] et
praem. Weber
in omnibus bonis
que Dominus Deus tuus dederit tibi et domui tue tu et Levites
et advena
qui tecum est
Numérotation du verset
Dt. 26,12
quando compleveris
decimam
cunctarum frugum tuarum anno decimarum tertio
dabis Levite
et advene
et pupillo
et vidue
ut comedant intra portas tuas et saturentur
Numérotation du verset
Dt. 26,13
loquerisque
in conspectu Domini Dei tui abstuli quod sanctificatum est de domo mea et dedi illud Levite et advene pupillo et vidue sicut iussisti mihi non preterivi mandata tua nec sum oblitus imperii tui6
6 tui]
om. Weber
Numérotation du verset
Dt. 26,14
non comedi ex eis in luctu meo nec separavi ea in qualibet immunditia nec expendi ex his quicquam in re funebri obedivi voci Domini Dei mei et feci omnia sicut precepisti mihi
Numérotation du verset
Dt. 26,15
respice de sanctuario tuo et7 de excelso celorum habitaculo et benedic populo tuo Israel et terre quam dedisti nobis sicut iurasti patribus nostris terre lacte et melle mananti
7 et] om. Weber
Numérotation du verset
Dt. 26,16
hodie Dominus Deus tuus precepit tibi ut facias mandata hec atque iudicia ut8 custodias et impleas ex toto corde tuo et ex tota anima tua
8 ut] et
Weber
Numérotation du verset
Dt. 26,17
Dominum elegisti hodie ut sit tibi Deus et ambules in viis eius et custodias cerimonias illius et mandata atque iudicia et obedias eius imperio
Numérotation du verset
Dt. 26,18
et Dominus elegit te hodie ut sis ei populus peculiaris sicut locutus est tibi et custodias omnia precepta eius
Numérotation du verset
Dt. 26,19
et faciat te excelsiorem cunctis gentibus quas creavit in laudem et nomen et gloriam suam ut sis populus sanctus Domini Dei tui sicut locutus est.
Capitulum 26
Numérotation du verset
Dt. 26,1
differentia
differentia
marg.|
{LYR#T#.1}
De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 27ra
Numérotation du verset
Dt. 26,ad litteram
marg.|
marg.| {1619}
.1.
Cumque
intraveris.
Superius 12 capitulo citra posita sunt illa precepta que sunt quasi quedam conclusiones elicite ex preceptis decalogi : hic consequenter ponitur intenta conclusio respectu dictorum a dicto loco videlicet, ut homo sit gratus Deo beneficiis acceptis, et obediens eius mandatis, secundum quod ponitur ibi : Hodie dominus Deus tuus precepit tibi. Gratitudo autem hominis ad Deum debet esse non tantum in corde, sed etiam in ore et opere, secundum quod dicitur Rm. 10.b. Corde creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem. Et ideo confessio huiusmodi gratitudinis statuitur hic per legem. Primo in redditione primitiarum. Secundo in redditione decimarum,ibi : Quando compleveris decimam, Circa primum dicitur sic.
prol.|
Cumque intraveris. Ex hoc patet, quod non tenebantur ad primitias donec terra promissionis esset obtenta et divisa.
marg.|
.2.
Tolles de,
etc. Dicit hic Rabbi Salomonquod primitie quantum ad terre nascentia de septem rebus tantum dabantur, scilicet de frumento, hordeo, vinea, oliva, malogranato, ficu, et palma, de aliis autemfructibus seu terre nascentibus non tenebantur dare. unde salvator Mt. 23 capitulo improperat Phariseis quod sub ostentatione maioris iustitie decimabant mentam et anethum, et talia minima, ad que non tenebantur secundum aliquos doctores nostros, graviora legis, ad que necessario astringebantur, relinquentes. Quod autem ibidem subditur : Hec oportuit facere, et illa non omittere, ly
oportuit
, non videtur posse referri ad utrumque, quia {1620} tunc esset necessitas eadem faciendi hec et illa, quia non omittere aliquid, idem est quod facere illud, quod tamen salvator intendit excludere. Et ideo salvator addidit, et illa non omittere, ad ostendendum quod solvere decimas de talibus minimis, non erat malum de se, sed bonum, quamvis non esset necessarium, dabantur etiam primitie de lana. ut habetur supra 18 capitulo
marg.|
.3.
Pergesque
ad
locum
scilicet in Ierusalem, et idem intelligendum est de aliis locis, ubi fuit arca Domini, et cultus divinus, post acquisitionem terre promissionis, et antequam cultus ille esset in Ierusalem.
marg.|
.4.
Profiteor
hodie
coram
Domino
.
opere et ore beneficia eius cognoscendo.
marg.|
.5.
Ponet ante
altare
. In
hebreo habetur : ventilabit. quia sacerdos supponebat manus suas manibus offerentis et tenentis primitias suas, et elevabat sursum, et retrahebat deo rsum, et postea vertendo ad quatuor partes orbis, ad designandum quod ille cui talia offerebantur, erat dominus celi et terre, et totius orbis sive creature.
marg.|
.6.
Syrus persequebatur,
etc. quia Laban qui fuit de Mesopotamia Syrie, persecutus est Iacob ut habetur Gn. 31. qui fuit pater totius populi Israel.
marg.|
.7.
Qui descendit in,
etc. fame urgente, ut habetur Gn. xlvi.
marg.|
.8. In
paucissimo
scilicet in 70. animab. ut ibidem dicitur.
marg.|
.9.
Crevitque
in
etc. Quia cum exiverunt de Egypto fuerunt sexcenta millia absque parvulis et mulieribus Ex. 12.
marg.|
.10.
Afflixeruntque
nos.
ut habetur Ex. 1.
marg.|
.11.
Et eduxit nos de Egypto in manu forti.
Egyptios plagis percutiendo.
Numérotation du verset
Dt. 26,ad litteram
marg.|
marg.| {1621}
.1.
Et brachio extento.
eos in mare submergendo.
marg.|
.2. In
genti pavore.
quia alie gentes ex auditu talium fuerunt territe.
marg.|
.3. In
signis.
de celo datis, ut in columna ignis, et nubis, et descensu manne.
marg.|
.4.
Atque portentis,
in terra datis, ut in eductione aquarum de petra. Cetera patent usque ibi :
marg.|
.5.
Epulaberis in
omnibus bonis
.
non de primitiis que erant sacerdotum sed de oblationibus pacificis, quarum maior pars erat offerentium.
marg.|
.6.
Quando
compleveris
.
Hic describitur confessio gratitudinis in redditione decimarum, cum dicitur.
marg.|
.7.
Anno
decimatum tertio
.
quod exponunt aliqui, eo quod tertio anno erant tres decime, ut dicunt. una enim erat ad sustentationem Levitarum, secunda erat de novem partibus residuis, et ista portabatur in Ierusalem, et inde epulabantur offerentes cum suis familiis et Levitis, et fiebat similiter singulis annis. Tertia fiebat tertio anno solum, et dabatur pauperibus sed secunda decima que ab istis ponitur videtur conficta. quia non habetur ex textu, nec ex gl. sed solum due alie, ut habitum est supra 14 capitulo Et ideo dicendum quod cum dicitur : Anno decimatum tertio. Intelliguntur iste due decime, scilicet prima, que erat Levitarum, et alia que erat pauperum, que ambo fiebant anno tertio, et ideo dicitur anno decimarum in plurali, duobus vero annis precedentibus fiebat tantum prima, que erat Levitarum.
marg.|
.8.
Dabis
Levite
scilicet primam decimam, que Levitis debebatur.
marg.|
.9.
Et advene, et
pupillo
et
vidue
.
aliam decimam, que pro pauperibus fiebat.
marg.|
.10.
Loquerisque
in
conspectu
.
profitendo eius bonitatem.
marg.|
.11.
Attuli quod
sanctificatum
. In
hebreo habetur : abstuli quod sanctificatum est de domo mea id est separavi ab aliis rebus ad usum meum pertinentibus.
marg.|
.12.
Et dedi,
etc. modo iam exposito, ideo littera nostra que habet attuli, videtur falsificata vitio scriptorum propter similitudinem dictionum, quia decime predicta que vocantur hic sanctificatum, non afferebantur in Ierusalem, {1622} sed dabantur Levitis et pauperibus ad domum decimantium venientibus nisi forsitan in casu, ut si in tertio anno esset de eis aliquid residuum, quod non fuisset Levitis et pauperibus traditum, tunc debebat apportari in Ierusalem.
marg.|
.13.
Non preterivi man.
hoc non dicebatur ad sui ipsius commendationem, sed agendo gratias Deo, qui voluntatem et fortitudinem dederat homini adimplendi mandata eius, sicut Ezechias dixit Is. 37.a. Memento domine quomodo ambulaverim coram te in veritate et corde perfecto.
marg.|
.14.
Non
come
id est tempore indigentie mee non consumpsi talia in usus meos.
marg.|
.15.
Nec separavi :.
quia illud quod separabatur pro decima, debebat esse mundum ex parte rei separate, ita quod non esset polluta ex contactu alicuius rei immunde. Similiter ex parte hominis separantis, qui debebat esse mundus quando talia separabat. Aliter etiam exponitur.
marg.|
.16. In
qualibet
etc. id est aliquid pertinens ad idololatriam que in Scriptura immunditia nominatur.
marg.|
.17.
Nec
expendi
.
faciendo inde convivia in sepulturis aut anniversariis mortuorum. Cetera patent.
marg.|
.18.
Hodie dominus,
etc. Hic ponitur intenta conclusio quantum ad partem secundam, que est obedientia in divinis mandatis, cum dicitur : Hodie dominus, etc. id est semper debes esse paratus ad obediendum divinis mandatis, ac si presentialiter preciperet tibi, sicut fecit in mone Sinai.
marg.|
.19.
Ut facias.
quantum ad moralia.
marg.|
.20.
Atque
iudicia
.
quantum ad iudicialia.
marg.|
.21.
Ex toto,
etc. hoc est expositum supra 6 capitulo
marg.|
.22.
Dominum,
etc. id est hoc semper debet esse in corde tuo, sicut quando elegisti eum in monte Sinai legem recipiendo.
marg.|
.23.
En dominus,
etc. id est ita familiariter se habet ad te et habebit, sicut se habuit in monte Sinai, dum tamen obedias ei.
marg.|
.24.
Ut sis ei,
etc. id est singulariter dilectus.
marg.|
.25.
Et faciet,
etc. In sanctitate, fama, et potestate, quod adimpletum est in Christo.
marg.|
.26.
Quas creavit in,
etc. quia quicquid est excellentie et boni in quacumque creatura, ordinatur finaliter ad gloriam Dei.
Numérotation du verset
Dt. 26,moraliter
marg.|
marg.| {1619}
.1.
Cumque
intra.
Secundum sensum allegoricum ista terra significat ecclesiam militantem, in quam per Iordanis transitum id est baptismi sacramentum intratur, et per bonam vitam, susceptionem baptismi sequentem possidet, sed de cunctisfrugibus primitie ad sacerdotem offeruntur, cum opera bona Christo, qui est sacerdos secundum ordinem Melchisedechh attribuuntur, qui primitias huiusmodi ponit super altare Domini, quoniam offert eas Deo patri, et tunc offerens potest dicere.
marg.|
.6.
Syrus persequebatur patrem meum.
Per Syrum qui sublimis interpretatur, diabolus intelligitur, de quo dicitur Iob. 49.1.d. Omne sublime videt. Per patrem intelligitur Adam primus pater : hunc {1620} enim diabolus persecutus fuit quando eum decepit.
marg.|
.7.
Qui descendit in,
etc. id est a paradiso deiectus fuit.
marg.|
.9.
Crevitque
in
gentem
magna
.
per divine legis susceptionem, quam posteritas Ade per Seth et alios patres sanctos in monte Sinai suscepit.
marg.|
.10.
Afflixeruntque
nos Egyptii.
Per Egyptios qui tenebrosi interpretantur demones significantur, qui affligunt fideles suis eos tentationibus impugnantes.
marg.|
† Et clamavimus ad dominum Deum patrum nostrorum, qui exaudivit nos, etc. Ad clamorem enim sanctorum patrum venit filius Dei in mundum.
marg.|
.11.
Et eduxit nos,
etc. id est de diaboli servitute.
Numérotation du verset
Dt. 26,moraliter
marg.|
marg.| {1621}
marg.|
† In manu etc scilicet in crucis ligno.
marg.|
† Et introduxit etc. id est ad ecclesiam militantem per sacramentum baptismi, quod habet a Christi passione virtutem.
prol.|
{1622}
marg.|
† Et adorato Domino Deo, etc. id est recipies sacramentum Eucharistie, quod non administratur nisi baptizatis, et est cibus in se continens omne bonum, et quia non proficit nisi recipientibus devote, ideo premittitur. Et adorato Domino Deo t scilicet ex mag. devotione.
Numérotation du verset
Dt. 26,Additio 1
marg.|
marg.| {1621} In capitulo 26. ubi dicitur in postilla : Ventilabitque, quia sacerdos supponebat {1622} manus suas, etc. In hac ventilatione sacerdos proprie faciebat signum crucis, prout fuit dictum supra Lv. 7. In additione quadam.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Dt. 26), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=07&chapitre=07_26)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Dt. 26), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=07&chapitre=07_26)
Notes :