Capitulum 25

Numérotation du verset Dt. 25,1 

Si fuerit causa
inter aliquos et interpellaverint
iudices quem iustum esse perspexerint illi iustitie palmam
dabunt quem impium condemnabunt impietatis
Numérotation du verset Dt. 25,2 

sin autem eum qui peccavit dignum viderint plagis prosternent et coram se facient verberari pro mensura peccati erit et plagarum modus
Numérotation du verset Dt. 25,3 

ita dumtaxat ut quadragenarium numerum
non excedant ne fede laceratus ante oculos tuos abeat frater tuus
Numérotation du verset Dt. 25,4 

non ligabis
os bovis
triturantis1
1 triturantis] terentis Weber
in area
fruges tuas
Numérotation du verset Dt. 25,5 

quando habitaverint
fratres simul et unus ex eis
absque liberis
mortuus fuerit uxor
defuncti
non nubet alteri
sed accipiat2 eam
2 accipiat] accipiet Weber
frater eius
et suscitabit
semen fratris sui
Numérotation du verset Dt. 25,6 

primogenitum3
3 primigenitum] et praem. Weber
ex ea filium nomine illius appellabit
ut non deleatur nomen eius ex Israel
Numérotation du verset Dt. 25,7 

si4 autem noluerit
4 si] sin Weber
accipere
uxorem
fratris sui
que ei lege debetur
perget mulier
ad portam civitatis
et interpellabit maiores
natu dicetque non vult frater
viri mei suscitare semen5 fratris sui in Israel
5 semen] nomen Weber
nec me in coniugium sumere
Numérotation du verset Dt. 25,8 

statimque accersiri eum facient et interrogabunt si responderit nolo eam uxorem accipere
Numérotation du verset Dt. 25,9 

accedet mulier ad eum coram senioribus
et tollet
calciamentum
de pede
eius spuetque in faciem illius
et dicet sic fiet6 homini qui non edificat domum fratris sui
6 fiet] fit Weber
Numérotation du verset Dt. 25,10 

et vocabitur nomen illius in Israel domus Discalciati7
7 Discalciati Cava... Ω M ΩJ ΩS Rusch Ed1530 ] Disculciati Amiatinus ... Weber
Numérotation du verset Dt. 25,11 

si habuerint inter se iurgium viri
et unus contra alterum
rixari ceperit volensque uxor
alterius eruere
virum suum
de manu fortioris
miseritque8
8 miseritque] miserit Weber
manum et apprehenderit verenda eius
Numérotation du verset Dt. 25,12 

abscides manum illius nec flecteris super ea9 ulla misericordia
9 ea] eam Weber
Numérotation du verset Dt. 25,13 

non habebis
in sacculo diversa pondera maius et minus
Numérotation du verset Dt. 25,14 

nec erit in domo tua modius maior et minor
Numérotation du verset Dt. 25,15 

pondus habebis iustum et verum et modius equalis et verus erit tibi ut multo vivas tempore super terram quam Dominus Deus tuus dederit tibi
Numérotation du verset Dt. 25,16 

abominatur enim Dominus eum qui facit hec et aversatur omnem iniustitiam
Numérotation du verset Dt. 25,17 

memento que
fecerit tibi Amalech
in via
quando egrediebaris ex Egypto
Numérotation du verset Dt. 25,18 

quomodo occurrerit tibi
et extremos
agminis tui
qui lassi
residebant
ceciderit
quando tu eras fame
et labore confectus et non timuerit Deum
Numérotation du verset Dt. 25,19 

cum ergo Dominus Deus tuus dederit tibi requiem
et subiecerit cunctas per circuitum nationes
in terra
quam tibi
pollicitus est
delebis nomen eius sub celo
cave ne obliviscaris.

Capitulum 25

Numérotation du verset Dt. 25,1 
ad litteram
marg.| {1613} .1. Si fuerit. Hic consequenter ordinatur rationalis in severitate iustitie contra rebelles. et primo erga indigenas. Secundo erga alienigenas, ibi: Memento que fecerit tibi Amalec. Circa primum per severitatem pene excludit iniustitiam : et secundo concludit iustitiam, ibi : non habebis in sacculo diversa. Adhuc primo declarat severitatem in sexu virili. secundo in sexu muliebri, ibi: Si habuerint inter se iurgium. Adhuc primo facit propositum in casu litigii. secundo in casu matrimonii,ibi : Quando habita. Prima adhuc in duas, in partem principalem et incidentalem,ibi : Non ligabis os bovis.
marg.| Circa primum sciendum quod pax communis frequenter impeditur et turbatur per litiga iniusta, et ideo lex arcet a talibus per severitatem pene erga iniuste litigantes, et per exhibitionem honoris erga iustam causam habentes, quia exhibitio huius honoris reflectitur in penam iniuste partis. et hoc est quod dicitur : Si fuerit. Et subditur :
marg.| .2. Quem   iustum id est victorem, pronuntiantes cum causam iustam habuisse. nomine autem palme significatur victoria, eo quod antiquitus victores in preliis ramis palme In capite et manibus ornabantur. Vel ad litteram habenti iustam causam dabatur palma in manu, ad ostendendum quod habuisset victoriam in causa.
marg.| .3. Sin autem. ut pote quia eius malitia non potest convenienter puniri pecunia.
marg.| .4. Prosternent. Ex quo patet, quod non erat verberandus stando vel sedendo, sed in terra iacendo ad maiorem confusionem.
marg.| {1614} .5. Et coram ne in eorum absentia executores iustitie deficerent propter favorem a debita punitione, vel odio seu alia occasione excederent, ideo subditur :   Pro mensura, etc. sequitur :
marg.| .6. Non ligabis. Hec est pars incidentalis, ubi reprimitur iniustitia erga bruta animalia, ad quandam enim iniustitiam videtur pertinere irrostrare bovem, ut non possit de frugique in quibus actualiter laborat comedere. Dicit autem Rabbi Salomon quod idem intelligendum est de omni animali laborante circa rem ab eo comestibilem, sed ponitur tantum exemplum de bove, in quo frequentius hoc accidit. Fuit etiam hoc institutum ad assuefaciendum homines in pietate circa bruta animalia, ut ex hoc magis moverentur ad pietatem erga creaturam rationabilem.
marg.| .7. Quando   habitaverint   . Hic determinatur pena in causa matrimonii, videlicet quando homo moriebatur sine liberis, et ideo ne deleretur nomen eius, eo quod non habebat successorem in hereditate sua, quod est contra inclinationem naturalem, eo quod omnes appetunt post mortem remanere in hominum memoria, preceptum fuit in lege, ut frater defuncti uxorem eius acciperet, et primus filius ex illo matrimonio procreatus fratri defuncti ascriberetur, et ei succederet in hereditate. Ratio autem quare talis suscitatio seminis statuta fuit fieri per fratrem defuncti est, quia filius sic procreatus magis videbatur pertinere ad defunctum, quam si hoc fieret per extraneum. Item quia frater defuncti magis tenebatur esse sollicitus de conservatione nominis fratris sui defuncti quam extraneus et ideo quando nolebat hoc facere puniebatur pena confusibili tanquam devians a fraterna caritate, que pena describitur, cum dicitur.
Numérotation du verset Dt. 25,ad litteram 
marg.| marg.| {1615} .1. Tollet   calciamentum etc. tanquam hominis ab omnibus despicabilis. Dicit autem Rabbi Salomon quod spuebat coram eo in terram in contemptum illius.
marg.| .2. Et   vocabitur etc. ita quod istud vituperium transibat ad posteros ipsius, ut magis abhorrerent homines denegare suscitationem seminis fratrum suorum.
prol.| {1616} .3. Si habuerint inter, etc. Hic determinatur severitas iustitie in sexu muliebri, quia precipitur amputari manus mulieris apprehendentis verenda hominis, ut liberet maritum suum de manu illius, et patet littera. Et multo fortius imponi debebat hec pena si in alio casu minus habente de motivo apprehenderet virilia hominis. Dicit autem hic Rabbi Salomonquod manus mulieris non erat amputanda, quin poterat se redimere per pecuniam, et tunc secundum arbitrium iudicum taxabatur manus pretium. Sed hoc dictum non consonat ei quod subditur :
prol.| {1617}
Numérotation du verset Dt. 25,ad litteram 
marg.| .1. Nec   flecteris etc. Si autem manus posset redimi pecunia, fieret sibi aliqua misericordia.
marg.| .2. Non   habebis   . Exclusa iniustitia per severitatem pene, hic consequenter concluditur iustitia, cum dicitur. Non habebis in sacculo etc. ut cum maiori emas, et cum minori vendas.
marg.| .3. Pondus   habebit etc. tam in vendendo quam in emendo tam erga extra neos quam erga propinquos.
marg.| .4. Memento. Hic ponitur severitas iustitie erga alienigenas scilicet erga {1618} Amalechitas, qui in exitu de Egypto invaserunt filios Israel primo, et sic dederunt occasionem aliis gentibus per circuitum impugnandi eos.
marg.| .5. Et   extremos etc scilicet filios Dan, qui erant ultimi in motione castrorum, et aliquos de aliis tribubus, qui lassi non poterant sequi locum suarum tribuum.
marg.| .6. Et non timuerit Deum, in vadendo populum cuius erat ductor in columna nubis, et defensor in mirabilibus factis.
marg.| .7. Delebis nomen eius sub. quod factum fuit tempore Saulis, ut habetur 1Rg. 15.
Numérotation du verset Dt. 25,moraliter 
marg.| {1613} .1. Si   fuerit.   . Morale est usqueibi : Non liga. Mystice. Bos triturans predicans est sive docens, cuius non debet os ligari scilicet eius doctrinam impediendo, vel ei victum denegando. 1. Cor. 9.b. Si nos vobis spiritualia seminamus, non est magnum si nos carnalia etc.
marg.| {1614} .7. Quando ha. per hanc fratrumcohabitationem figurata fuit habitatio Christi cum apostolis, aliisque discipulis, de quibus dicitur Heb. 2. propter quam causam non confunditur eos vocare fratres. Christus autem dici potest mortuus absque liberis. nam ante mortem eius pauci valde comparative fuerunt eius filii per fidem, quod autem modicum est, non est computandum, ut habetur 2. Phy.
Numérotation du verset Dt. 25,moraliter 
marg.| marg.| {1615}† Accipiet eam frater etc. quod impletum est mystice in apostolis, quia quilibet eorum in solidum accepit officium generandi filios in ecclesia ipsi Christo, et ex eius nomine nominandos. Christiani namque dicuntur, et non Petrini vel Paulini. {1616} Et apostolorum successores per se et per alios inferiores ecclesie ministros debent hoc officium exercere. Quod si noluerint, sed magis circa terrena lucra occupari voluerint, ecclesia debet In eorum faciem spuere id est viles et contemptibiles reputare.
Numérotation du verset Dt. 25,moraliter 
marg.| {1617}.2. Non habebis in   sacculo etc scilicet maius ad accipiendum ab aliis, et minus ad tradendum aliis. Igitur moraliter ille habet in sacculo diversa pondera, qui magna beneficia accipit in ecclesia et Deo reddit prava obsequia. Contra quos dicit Greg. Hom. 31. Tanto ergo esse humilior atque ad serviendum Deo promptior quisque debet ex munere, quanto se obligatiorem esse conspicit in reddenda ratione.
marg.| † Cum ergo, etc. Per Amalech, qui interpretatur, gens bruta, significatur {1618} sensualitas, per quam homo convenit cum brutis. Israel, qui interpretatur videns Deum ipsa ratio, seu pars intellectiva. Per requiem vero gratia contemplandi. Per hoc ergo quod habita requie nomen Amalech per Israel deleri precipitur, significatum, fuit, quod homo habens gratiam contemplandi delere debet nomen sensualitatis. Quod tunc deletur, quando sensualitas iam non repugnat rationi, sed sibi subiicitur. ab hoc enim sensualitas nominatur, quod rationi contradicit, secundum illud Gal. 5 capitulo Caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Dt. 25), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 02/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=07&chapitre=07_25)

Notes :