Nicolaus de Lyra

Capitulum 8

Numérotation du verset Dt. 8,1 

Omne mandatum quod ego precipio tibi hodie cave diligenter ut facias ut possitis vivere et multiplicemini ingressique possideatis terram pro qua iuravit Dominus patribus vestris
Numérotation du verset Dt. 8,2 

et recordaberis cuncti itineris per quod adduxit te Dominus Deus tuus quadraginta annis per desertum ut affligeret te atque temptaret et nota fierent
que in tuo animo versabantur utrum custodires mandata eius1 an non?
1 eius] illius Weber
Numérotation du verset Dt. 8,3 

afflixit te penuria et dedit tibi cibum manna quod2 ignorabas tu et patres tui ut ostenderet tibi quod non in solo pane vivit3 homo sed in omni verbo
2 quod] quem Weber |
3 vivit] vivat Weber |
quod egreditur ex ore Domini
Numérotation du verset Dt. 8,4 

vestimentum tuum
quo operiebaris nequaquam vetustate defecit
et pes tuus
non est subtritus en quadragesimus annus est
Numérotation du verset Dt. 8,5 

ut recogites in corde tuo
quia sicut erudit homo filium suum sic Dominus Deus tuus erudivit te
Numérotation du verset Dt. 8,6 

ut custodias mandata Domini Dei tui et ambules in viis eius et timeas eum
Numérotation du verset Dt. 8,7 

Dominus enim Deus tuus introducet te in terram bonam terram rivorum aquarumque et fontium in cuius campis
et montibus
erumpunt fluviorum abyssi
Numérotation du verset Dt. 8,8 

terram frumenti
ordei
vinearum
in qua ficus
et mala granata
et oliveta
nascuntur terram olei
ac mellis
Numérotation du verset Dt. 8,9 

ubi absque4 penuria comedes
4 absque] + ulla Weber
panem tuum
et rerum omnium abundantia perfrueris cuius
lapides ferrum sunt
et de montibus
eius aeris metalla fodiuntur
Numérotation du verset Dt. 8,10 

ut cum comederis et saturatus5 fueris benedicas
5 saturatus] satiatus Weber
Domino Deo tuo
pro terra optima
quam dedit tibi
Numérotation du verset Dt. 8,11 

observa et cave nequando obliviscaris Domini Dei tui et negligas mandata eius
atque iudicia
et cerimonias quas ego precipio tibi hodie
Numérotation du verset Dt. 8,12 

ne postquam comederis et satiatus fueris domus6 pulchras edificaveris et habitaveris in eis
6 fueris domus] domos . Weber
Numérotation du verset Dt. 8,13 

habuerisque armenta et ovium greges argenti et auri cunctarumque rerum copiam
Numérotation du verset Dt. 8,14 

elevetur cor tuum et non reminiscaris Domini Dei tui qui eduxit te de terra Egypti de domo servitutis
Numérotation du verset Dt. 8,15 

et ductor tuus fuit in solitudine magna atque terribili in qua erat serpens flatu adurens et scorpio ac dipsas et nulle omnino aque qui eduxit rivos
de petra durissima
Numérotation du verset Dt. 8,16 

et cibavit te manna
in solitudine
quod nescierunt patres tui
et postquam afflixit ac roboravit7
7 roboravit] probavit Weber
ad extremum misertus est tui
Numérotation du verset Dt. 8,17 

ne diceres in corde tuo
fortitudo mea et robur meum ac8 manus mee hec mihi omnia prestiterunt
8 meum ac] om. Weber
Numérotation du verset Dt. 8,18 

sed recorderis
Domini Dei tui quod ipse tibi vires prebuerit
ut impleret pactum suum
super quo iuravit patribus tuis
sicut presens indicat dies
Numérotation du verset Dt. 8,19 

sin autem oblitus Domini Dei tui secutus fueris deos alienos9 coluerisque illos et adoraveris ecce nunc predico tibi quod omnino disperias10
9 deos alienos] inv. Weber |
10 disperias] dispereas Weber |
Numérotation du verset Dt. 8,20 

sicut gentes quas delebit11 Dominus in introitu tuo ita et vos peribitis si inobedientes fueritis voci Domini Dei vestri.
11 delebit] delevit Weber

Capitulum 8

Numérotation du verset Dt. 8,1 
differentia
marg.| {LYR#T#.1} De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 25rb
Numérotation du verset Dt. 8,1 
ad litteram
marg.| marg.| {1511} .1. Omne mandatum. Hic ponuntur incitamenta ad Dei dilectionem sumpta in respectu ad Deum, et primo ex consideratione sue munificentie. Secundo ex consideratione sue misericordie. 9 capitulo Prima in duas, quia primo ponuntur incitamenta ex Dei munificentia in beneficiis preteritis. Secundo in futuris,ibi : Dominus Deus tuus introducet te Circa primum dicitur. Omne mandatum etc. facias. et hoc ex Dei dilectione, cuius incitamenti subditur causa, cum dicitur.
marg.| .2. Et recordaberis cuncti. ab egressu de Egypto usque ad diem hanc.
marg.| .3. Ut affligeret te. non ex defectu dilectionis, sed ad bonum tuum. sicut pater aliquando ex dilectione permittit affligi filium. ideo subditur :
marg.| .4. Atque tentaret. ut patientia tua aliis esset nota ad eorum, exemplum et tibi ad meritum. Et loquitur hic scriptura quantum ad bonos illius populi, quia secundum regulam Isidor. ad intelligendum sacram scripturam Sacra Scripturafrequenter attribuit toti populo, quod tamen ei convenit ratione unius partis.
marg.| .5. Afflixit te penuria id est defectu cibi et potus, ut habetur in Exodo, et libro Numeri in pluribus locis. Hoc tamen cessit ad bonum eorum, quia ex hoc dulcior et acceptior fuit abundantia potus et cibi a Deo dati. {1512} ideo subditur :
marg.| .6. Non   in solo pane vivat homo id est cibo hominis labore parato.
marg.| .7. Sed in omni verbo quod egreditur, etc. id est ex manna, que ad preceptum Domini descendebat in hebreoenim non habetur verbo : tamen secundum translationem nostram, ubi habetur manna. potest dici verbum inquantum ex mandato Domini descendebat, sicut, et verbum aliquando accipitur pro re que verbo dicitur, sicut habetur. 2Rg. 1.a. Quod est verbum quod factum est id est res gesta vel facta.
marg.| .8. Vestimentum, etc. Dicit autem hic Rabbi Salomon quod vestimenta puerorum crescebant cum eis secundum augmentum sue quantitatis.
marg.| .9. Et pes tuus non est subtritus. Hoc non potest intelligi generaliter, sed tantum de bonis, prout dictum fuit. Nm. 11. In principio, super illud. Dolentium pro labor. quia si ex itinere fuit dolor in corporibus, hoc maxime fuit in pedibus, et ibi requiratur expositio huius passus.
marg.| .10. Dominus enim Deus tuus. Hic ponitur incitamentum ex Dei beneficiis futuris, et primo facit propositum. secundo infert corollariumibi : Observa et cave. Circa primum dicitur sic, dominus enim. Hoc dicitur ut scirent, quod terram illam non obtinerent virtute propria, sed divina.
marg.| .11. Terram rivorum aqua. dicuntur autem fontes aque existentes origine rivi fluentes ab origine, Stagna, lacus, et paludes retinent sibi nomen commune, scilicet aquarum.
Numérotation du verset Dt. 8,ad litteram 
marg.| marg.| {1513} .1. In cuius campis et montibus erumpunt, etc. Hoc dicitur, ad ostendendum quod illa terra erat humida et pascualis pro animalibus nutriendis.
marg.| .2. Terram frumenti. ad ostendendum fertilitatem terre pro sustendis hominibus.
marg.| .3. Cuius lapides ferrum sunt. quia minera ferri est in terra lapidosa, ut communiter.
marg.| .4. Et de   montibus   eius eris metalla, etc. id est minere unde fiunt metalla Ista autem dicuntur ad ostendendum bonitatem illius terre, quantum ad metalla, de quibus fiunt vasa varia et instrumenta in usus vite humane necessaria.
marg.| .5. Benedicas Domino Deo tuo id est ista dicta sunt, ut diligas dominum {1514} Deum tuum corde, et benedicas ore pro suis beneficiis tibi collatis.
marg.| .6. Observa et cave   nequando   obliviscaris Domini Dei tui. Hic infert corollarium. Frequenter enim contingit. quod ex divinis beneficiis, que debent esse materia diligendi Deum et obediendi sibi, homines in solescunt. et mandata dei contemnunt, ideo ad hoc excludendum dicit. Observa et cave, ne quando obliviscaris Domini Dei tui, et negligas mandata eius, etc. et patet littera ex predictis usque ibi :
marg.| .7. In qua erat serpens flatu adurens, et scorpio, ac dipsas. a quorum lesione te defendit. Et accipitur hic singulare pro plurali. Serpens id est serpentes, et sic de aliis sicut Ex. 8.f. Venit musca gravissima id est multitudo muscarum. Sciendum etiam quod secundum quod dicit gl. Dipsas est genus minimum serpentis, ita quod vix percipitur, et quemcumque momorderit, siti perit. Cetera patent ex dictis.
Numérotation du verset Dt. 8,moraliter 
marg.| marg.| {1511}
marg.| .1.  Omne mandatum quod ego precipio, etc. Sequitur infra.
marg.| † Dominus enim Deus tuus introducet te in terram bonam etc.
prol.| Secundum sensum allegoricum per terram istam significatur militans {1512} ecclesia, que bene dicitur terra rivorum, aquarum, et fontium. Per fontes intelliguntur doctores in scolis. Per rivos scolares audientes ab ipsis : Per aquas vero predicantes populis. Prv. 5. capitulo Deriventur fontes tui foras, et in plateis aquas tuas divide.
Numérotation du verset Dt. 8,moraliter 
marg.| marg.| {1513} .1. In cuius campis et montibus, etc. Per quod designatur sacramentum baptismi quod datura sacerdotibus, qui dicuntur montes propter altitudinem status super populum, datur etiam in necessitate a simplicibus laicis, qui camporum planicie designantur, et sic fluvius baptismalis erumpit de montibus et campis.
marg.| .2. Terram   frumenti hordei ac vinearum. Dicitur autem ecclesia terra frumenti ratione corporis Christi, quod in ea consecratur in pane frumenti, propter quod Christus grano frumenti se comparat dicens Io. 12.d. Nisi granum frumenti cadens in terram, etc. Dicitur etiam terra vinearum ratione sanguinis Christi, qui in ea conficitur in vino vitis. Dicitur autem hordei terra propter sacramentum penitentie, que exigit austeritatem vite.
marg.| † In qua ficus id est dulcedo mansuetudinis, que debet esse in fidelibus et maxime in prelatis ecclesie.
marg.| † Et mala granata. ubi grana interius connectuntur, et per hoc connexio fidelium in caritate significatur.
marg.| † Et oliveta id est pietatis opera.
marg.| † Terram olei, id est exultationis interne Ps. 44.b. Propterea unxit te Deus Deus tuus, oleo letitie.
marg.| † Ac mellis. degustationis divine bonitatis, Ps. 33.b. Gustate et videte, quoniam suavis est dominus.
marg.| marg.| {1514} .3. Cuius lapides ferrum. per quos significantur simplices Christiani, qui dicuntur ferrum propter firmitate fidei, que frequenter magis viget in eis, quam in hominibus litteratis.
marg.| .4. Et de. Per montes intelliguntur prelati et doctores. per metalla vero que sunt sonorosa, intelliguntur sonus predicationis, et sonus divine laudis, qui educuntur de prelatis et eorum ministris, et de doctoribus et eorum discipulis.
marg.| † Ductor tuus fuit in solitudine scilicet dominus. Per solitudinem intelligitur religionis status. de quo dicitur Ps. 54.b. Ecce elongavi fugiens, et mansi in solitudine. Ad hanc solitudinem adducit dominus sua sancta inspiratione.
marg.| .7. In qua erat serpens flatu adurens id est diabolus cuius anhelitus prunas ardere facit, ut dicitur Io. 49.b. Diabolus enim fortius tentat religiosos communiter quam seculares. Unde dicit Leo papa de diabolo. Illos pulsare negligit, quos quasi subiectos tenet.
marg.| † Et scorpio. qui vultu blanditur, et cauda pungit, propter quod tentationem significat, qua sub specie boni ad malum inducit, et hoc modo tentandi diabolus frequenter religiosos seducit.
marg.| † Et dipsas. que illum quem percutit, siti mori facit, ideo significat tentationem de vitio proprietatis, qua religiosus percussus moritur siti cupiditatis.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Dt. 8), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=07&chapitre=07_8)

Notes :