Nicolaus de Lyra

Capitulum 13

Numérotation du verset Dt. 13,1 

Si surrexerit in medio tui prophetes aut qui somnium se vidisse1 dicat et predixerit signum atque portentum
1 se vidisse] inv. Weber
Numérotation du verset Dt. 13,2 

et evenerit quod locutus est et dixerit tibi eamus et sequamur deos alienos quos ignoras et serviamus eis
Numérotation du verset Dt. 13,3 

non audies verba prophete illius
aut somniatoris quia temptat vos Dominus Deus vester ut palam fiat utrum diligatis eum an non in toto corde vestro2 et in tota anima vestra
2 vestro] om. Weber
Numérotation du verset Dt. 13,4 

Dominum Deum vestrum sequimini et ipsum timete et3 mandata illius custodite et audite vocem eius ipsi servietis et ipsi adherebitis
3 et] om. Weber
Numérotation du verset Dt. 13,5 

propheta autem ille aut fictor somniorum interficietur
quia locutus est ut vos averteret a Domino Deo vestro qui eduxit vos de terra Egypti et redemit de domo servitutis ut errare te faceret de via quam tibi precepit Dominus Deus tuus et auferes malum de medio tui
Numérotation du verset Dt. 13,6 

si tibi voluerit persuadere frater tuus filius matris tue aut filius tuus vel filia tua4 sive uxor que est in sinu tuo aut amicus quem diligis ut animam tuam clam dicens eamus et serviamus diis alienis quos ignoras tu et patres tui
4 tua] om. Weber
Numérotation du verset Dt. 13,7 

cunctarum in circuitu gentium que iuxta vel procul sunt ab initio usque ad finem terre
Numérotation du verset Dt. 13,8 

non acquiescas ei nec audias neque parcat ei oculus tuus ut miserearis et occultes eum
Numérotation du verset Dt. 13,9 

sed statim interficies sit primum manus tua super eum et post te omnis populus mittat manum
Numérotation du verset Dt. 13,10 

lapidibus obrutus necabitur quia voluit te abstrahere a Domino Deo tuo qui eduxit te de terra Egypti de domo servitutis
Numérotation du verset Dt. 13,11 

ut omnis Israel audiens timeat et nequaquam ultra faciat quippiam huius rei simile
Numérotation du verset Dt. 13,12 

si audieris in una urbium tuarum quas Dominus Deus tuus dabit tibi ad habitandum dicentes aliquos
Numérotation du verset Dt. 13,13 

egressi sunt filii Belial de medio tui et averterunt habitatores urbis tue atque dixerunt eamus et serviamus diis alienis quos ignoratis
Numérotation du verset Dt. 13,14 

quere sollicite et diligenter rei veritate perspecta si inveneris certum esse quod dicitur et abominationem hanc opere perpetratam
Numérotation du verset Dt. 13,15 

statim percuties habitatores urbis illius in ore gladii et delebis eam omniaque que in illa sunt usque ad pecora
Numérotation du verset Dt. 13,16 

quicquid etiam supellectilis
fuerit congregabis in medio5 platearum eius et cum ipsa civitate
5 medio] medium Weber
succendes ita ut universa consumas
Domino Deo tuo et sit tumulus sempiternus non edificabitur amplius
Numérotation du verset Dt. 13,17 

et non adherebit de illo anathemate quicquam in manu tua ut avertatur Dominus ab ira furoris sui et misereatur tui multiplicetque te sicut iuravit patribus tuis
Numérotation du verset Dt. 13,18 

quando audieris vocem Domini Dei tui custodiens omnia precepta eius que ego precipio tibi hodie ut facias quod placitum est in conspectu Domini Dei tui.

Capitulum 13

Numérotation du verset Dt. 13,ad litteram 
marg.| marg.| {1535} .1. Si surrexerit. Hic consequenter precipitur destructio idololatrie in particulari, et per consequens confirmatio latrie sibi opposite. Et primo quantum ad unam personam, secundo quantum ad unam civitatem ibi : Si audieris in una urbium. Adhuc primo facit propositum in persona non coniuncta, secundo in coniuncta ibi : Si tibi voluerit persuadere frater tuus. Circa primum sciendum quod sicut dictum fuit super librum Nume. xxii. homines aliquando instruuntur de veritatibus supernaturalibus per demones, et tales dicuntur prophete demonum, ut dictum fuit ibidem de Balaam, et isti etiam aliquando habent revelationes a Deo immediate vel mediantibus sanctis angelis, licet ab eis non querant sicut fuit idem dictum de Balam, tamen quando revelationes fiunt eis a {1536} Deo vel a sanctis angelis, hoc fit ad bonum finem, ut dictum fuitibi : de prophetia Balaam. Sed quando ordinatur talis revelatio ad malum finem, et deceptionem, hoc fit a demonibus, qui quandoque plures veritates dicunt hominibus, ut postea magis credant eis in falsi suggestione, sicut ibidem fuit declaratum per exemplum. Et de tali propheta est hic sermo, qui deceptus a demonibus nititur homines pertrahere ad idololatriam cum dicitur :
marg.| .2.  Surrexerit in me etc. Deceptus modo predicto in vigilia.
marg.| .3.  Aut qui somnium, etc. ab eis confictum vel immissum a diabolo.
marg.| .4.  Et predixerit, etc. mirabile venturum de propinquo.
marg.| .5. Atque   portentum. futurum magis de longinquo, et dicitur a portendo, dis, quod significat protensionem in longum.
marg.| .6.  Et evenerit, etc. quia demones aliquando predicunt vera futura, que excedunt cognitionem humanam, prout declaratum est Nume. xxii.
marg.| .7. Et dixerit tibi. Ex hoc patet quod revelatio sibi facta fuit per demones, {1537} ideo subditur, Non audies verba prophete illius. Sequitur :
Numérotation du verset Dt. 13,ad litteram 
marg.| .1. Quia tentat vos dominus. Permittit talia fieri, ut probemini.
marg.| .2. Ut palam fiat id est ab aliis sciri faciat ipse de novo non accipit alicuius rei notitiam, sed omnia novit ab eterno, et hoc modo loquitur Gn. 22 capitulo Nunc cognovi, quod timeas dominum id est cognoscere feci, quia per oblationem Isaac nota fuit hominibus obedientia Abrahe et posita eis in exemplum.
marg.| .3. Propheta aut etc. In  terficietur. Sine misericordia, dum tamen convictus fuerit per testes vel confessus, et patet littera.
marg.| .4. Si tibi. Hic precipitur destrui idololatria respectu persone coniuncte quacumque propinquate, et hoc est quod dicitur ; Frater tuus, etc.
marg.| .5. Clam dicens : Eamus, etc. Corrumpens in secreto et inducens homines ad idololatriam.
marg.| .6. Non   acquiescas   . Recipiendo eius persuasionem iniquam.
prol.| {1538} .7. Neque parcat. Falso iudicio iustificando eum, vel tacendo malum suum.
marg.| .8. Sed statim. Cum iudicatus fuerit per iudices.
marg.| .9. Sit primum. Quia testes habebant interficere tales condemnatos, ut habetur infr. 17 capitulo Unde Act. 7.g. de beato Stephano dicitur : Et testes deposuerunt vestimenta sua, etc. Cetera patent.
marg.| .10. Si audieris. Hic precipitur idololatria destrui respectu unius civitatis, que si fuerit corrupta idololatria, precipiuntur hic homines interfici et pecora, et supellectilia comburi, et omnia que pertinent ad illam civitatem. et ipsa civitas destrui absque reedificatione, et patet littera usque ibi :
marg.| .11. Ut avertatur. Quia tali corruptione unius civitates ira Domini provocatur contra totum regnum, et maxime quando negligitur puniri eius peccatum.
marg.| .12. Multiplicetque   . Hoc in fine huius capituli additur, ut ex destructione idololatrie, latria fortius confirmetur.
Numérotation du verset Dt. 13,moraliter 
marg.| .1. Si surrexit in medio tui prophetes etc. Per istum prophetam falsum, qui precipitur interfici significantur omnes divinatores {1536} et doctores superstitiosi, qui primo sunt occidendi spirituali gladio per excommunicationem, et si permanserint obstinati, dimittendi sunt iustitie seculari occidendi per mortem corporalem.
Numérotation du verset Dt. 13,moraliter 
marg.| marg.| {1537} .4. Si tibi voluerit. Ex hoc videtur, quod in ecclesia nulli persone quantumcumque propinque parcendum sit in perfidia heresis, si fuerit obstinata, et maxime si studeat ad subversionem aliorum. Mt. 18.6. Si manus tua vel pes tuus scandalizat te, abscinde {1538} et proiice eum abs te. Per manum enim vel pedem intelligitur ibi persona familiaris et propinqua.
marg.| .10. Si audieris. Ex hoc patet, quod licet in multis casibus parcendo sit communitati, non tamen in casu idololatrie vel heresis est parcendum.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Dt. 13), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=07&chapitre=07_13)

Notes :