Capitulum 4

Numérotation du verset Dt. 4,1 

Et nunc Israel audi precepta et iudicia que ego doceo te ut faciens ea vivas et ingrediens possideas terram quam Dominus Deus patrum vestrorum daturus est vobis
Numérotation du verset Dt. 4,2 

non addetis
ad verbum
quod vobis loquor nec1 auferetis ex eo custodite mandata Domini Dei vestri que ego precipio vobis
1 nec] neque Weber
Numérotation du verset Dt. 4,3 

oculi vestri viderunt omnia que fecit Dominus contra Beelphegor
quomodo contriverit omnes cultores eius de medio vestri
Numérotation du verset Dt. 4,4 

vos autem qui adheretis Domino Deo vestro vivitis
universi usque in presentem diem
Numérotation du verset Dt. 4,5 

scitis quia2 docuerim vos precepta atque iustitias sicut mandavit mihi Dominus Deus meus sic facietis ea in terra quam possessuri estis
2 quia] quod Weber
Numérotation du verset Dt. 4,6 

et observabitis et implebitis opere hec est enim vestra sapientia et intellectus coram populis ut audientes universa precepta hec dicant en populus sapiens et intelligens gens magna
Numérotation du verset Dt. 4,7 

nec est alia natio tam grandis que habeat deos appropinquantes
sibi sicut Dominus Deus noster adest cunctis obsecrationibus nostris
Numérotation du verset Dt. 4,8 

que est enim alia gens sic inclita ut habeat cerimonias iustaque iudicia et universam legem quam ego proponam hodie ante oculos vestros
Numérotation du verset Dt. 4,9 

custodi igitur temet ipsum et animam tuam sollicite ne obliviscaris verborum que viderunt
oculi tui et ne excidant3 de corde tuo cunctis diebus vite tue docebis ea filios ac nepotes tuos
3 excidant] excedant Weber
Numérotation du verset Dt. 4,10 

diem in quo stetisti coram Domino Deo tuo in Horeb quando Dominus locutus est mihi dicens congrega ad me populum ut audiat sermones meos et discat timere me omni tempore quo vivit in terra doceatque4 filios suos
4 doceatque] doceantque Weber
Numérotation du verset Dt. 4,11 

et accessistis ad radices montis qui ardebat
usque ad celum
erantque in eo tenebre et5 nubes et caligo
5 et] om. Weber
Numérotation du verset Dt. 4,12 

locutusque est Dominus ad vos de medio ignis vocem verborum eius audistis et formam penitus non vidistis
Numérotation du verset Dt. 4,13 

et ostendit vobis pactum suum quod precepit ut faceretis et decem verba que scripsit in duabus tabulis lapideis
Numérotation du verset Dt. 4,14 

mihique mandavit in illo tempore ut docerem vos cerimonias et iudicia que facere deberetis in terra quam possessuri estis.
Numérotation du verset Dt. 4,15 

Custodite igitur sollicite animas vestras non vidistis aliquam similitudinem in die qua locutus est Dominus vobis in Horeb de medio ignis
Numérotation du verset Dt. 4,16 

ne forte decepti faciatis vobis sculptam similitudinem aut imaginem
masculi vel femine
Numérotation du verset Dt. 4,17 

similitudinem omnium iumentorum
que sunt super terram vel avium sub celo volantium
Numérotation du verset Dt. 4,18 

atque reptilium que moventur in terra sive piscium qui sub terra morantur in aquis
Numérotation du verset Dt. 4,19 

ne forte oculis elevatis
ad celum videas solem et lunam et omnia astra celi et errore deceptus adores ea et colas que creavit
Dominus Deus tuus in ministerium
cunctis gentibus que sub celo sunt
Numérotation du verset Dt. 4,20 

vos autem tulit Dominus et eduxit de fornace ferrea Egypti ut haberet populum hereditarium sicut est in presenti die
Numérotation du verset Dt. 4,21 

iratusque est Dominus contra me propter sermones vestros et iuravit ut non transirem Iordanem nec ingrederer terram optimam quam daturus est vobis
Numérotation du verset Dt. 4,22 

ecce morior in hac humo non transibo Iordanem vos transibitis et possidebitis terram egregiam
Numérotation du verset Dt. 4,23 

cave nequando obliviscaris pacti Domini Dei tui quod pepigit tecum et facias tibi sculptam similitudinem eorum que facere6
6 facere] fieri Weber
Dominus prohibuit
Numérotation du verset Dt. 4,24 

quia Dominus Deus tuus ignis consumens
est Deus emulator
Numérotation du verset Dt. 4,25 

si genueritis filios ac nepotes et morati fueritis in terra deceptique feceritis vobis aliquam similitudinem patrantes malum coram Domino Deo vestro ut eum ad iracundiam provocetis
Numérotation du verset Dt. 4,26 

testes invoco hodie celum
et terram
cito perituros vos esse de terra quam transito Iordane possessuri estis non habitabitis in ea longo tempore sed delebit vos Dominus
Numérotation du verset Dt. 4,27 

atque disperget in omnes gentes et remanebitis pauci in nationibus ad quas vos ducturus est Dominus
Numérotation du verset Dt. 4,28 

ibique servietis diis qui hominum manu fabricati sunt ligno et lapidi qui non vident non audiunt non comedunt non odorantur
Numérotation du verset Dt. 4,29 

cumque quesieris ibi Dominum Deum tuum invenies eum si tamen toto corde quesieris et tota tribulatione anime tue
Numérotation du verset Dt. 4,30 

postquam te invenerint omnia que predicta sunt novissimo autem7 tempore reverteris ad Dominum Deum tuum et audies vocem eius
7 autem] om. Weber
Numérotation du verset Dt. 4,31 

quia Deus misericors Dominus Deus tuus est non dimittet te nec omnino delebit neque obliviscetur pacti in quo iuravit patribus tuis
Numérotation du verset Dt. 4,32 

interroga de diebus antiquis qui fuerunt ante te ex die quo creavit Dominus8 Deus hominem super terram
8 Dominus] om. Weber
a summo celi usque ad summum eius si facta est aliquando huiuscemodi res aut umquam cognitum est
Numérotation du verset Dt. 4,33 

ut audiret populus vocem Dei loquentis de medio ignis sicut tu audisti et vidisti9
9 vidisti] vixisti Weber
Numérotation du verset Dt. 4,34 

si fecit Dominus10 ut ingrederetur et tolleret sibi gentem de medio nationum per temptationes signa et prodigia11 atque portenta per pugnam et robustam manum extentumque brachium et horribiles visiones iuxta omnia que fecit pro vobis Dominus Deus vester in Egypto videntibus oculis tuis
10 Dominus] Deus Weber |
11 et prodigia] om. Weber |
Numérotation du verset Dt. 4,35 

ut scires quoniam Dominus ipse est Deus et non est alius preter unum
Numérotation du verset Dt. 4,36 

de celo te fecit audire vocem suam ut doceret te et in terra ostendit tibi ignem suum maximum et audisti verba illius de medio ignis
Numérotation du verset Dt. 4,37 

quia dilexit patres tuos et elegit semen eorum post eos eduxitque te precedens in virtute sua magna ex Egypto
Numérotation du verset Dt. 4,38 

ut deleret nationes maximas et fortiores te in introitu tuo et introduceret te daretque tibi terram earum in possessionem sicut cernis in presenti die
Numérotation du verset Dt. 4,39 

scito ergo hodie et cogitato in corde tuo quod Dominus ipse est12 Deus in celo sursum et in terra deorsum et non sit alius
12 est] sit Weber
Numérotation du verset Dt. 4,40 

custodi precepta eius atque mandata que ego precipio tibi ut bene sit tibi et filiis tuis post te et permaneas multo tempore super terram quam Dominus Deus tuus daturus est tibi
Numérotation du verset Dt. 4,41 

tunc separavit Moyses tres civitates trans Iordanem ad orientalem plagam
Numérotation du verset Dt. 4,42 

ut confugiat ad eas qui occiderit nolens proximum suum nec fuerit inimicus ante unum et alterum diem ut13 ad harum aliquam urbium possit evadere
13 ut] et Weber
Numérotation du verset Dt. 4,43 

Bosor in solitudine que sita est in terra campestri de tribu Ruben et Ramoth in Galaad que est in tribu Gad et Golam14 in Basan que est in tribu Manasse
14 Golam Weber ] Golan Rusch
Numérotation du verset Dt. 4,44 

ista est lex quam proposuit Moyses coram filiis Israel
Numérotation du verset Dt. 4,45 

et hec testimonia et cerimonie atque iudicia que locutus est ad filios Israel quando egressi sunt de Egypto
Numérotation du verset Dt. 4,46 

trans Iordanem in valle contra fanum Phogor in terra Seon regis Amorrei qui habitavit in Esebon quem percussit Moyses filii quoque Israel egressi ex Egypto
Numérotation du verset Dt. 4,47 

possederunt terram eius et terram Og regis Basan duorum quoque15 regum Amorreorum qui erant trans Iordanem ad solis ortum
15 quoque] om. Weber
Numérotation du verset Dt. 4,48 

ab Aroer que sita est super ripam torrentis Arnon usque ad montem Sion qui est et Hermon
Numérotation du verset Dt. 4,49 

omnem planitiem trans Iordanem ad orientalem plagam usque ad mare Solitudinis et usque ad radices montis Phasga.

Capitulum 4

Numérotation du verset Dt. 4,ad litteram 
marg.| marg.| {1481} .1. Et nunc. Postquam Moyses induxit populum ad Dei reverentiam et legis observantiam, hic consequenter incipit explicare legem et explanare, et primo replicat explanando legis dationem, secundo legem ipsam c. 5. Adhuc circa primum primo premittitur dicta explanatio secundo infertur conclusio ibi : Ista est lex. Prima in duas, in partem principalem, et incidentalem secundaibi : Tunc separavit. Circa primum describitur per modum replicationis et explanationis, legis eminentia secundo legislatoris, ibi : Nec est alia natio, etc. Eminentia vero legis primo ostenditur ex effectu, qui est prolongare vitam et multiplicare possessionem temporalem, si lex observetur, et hoc est quod dicitur ; Ut faciens ea vivas et ingrediens terram possideas. Secundo ex eius perfectione, cum dicitur.
marg.| .2. Non addetis. Istum enim perfectum est, quod non habet aliquid superfluum aut diminutum. Considerandum tamen quod hic prohibetur additio depravans intellectum legis, non autem additio declarans aut illucidans, secundum quod scribitur Eccles. 24. Qui elucidant {1482} me, vitam eternam habebunt. Quod autem observantia legis prolonget vitam, ostendit per hoc quod violatores legis per idolatriam fuerant omnes mortui, et observantes eam adhuc erant vivi. et hoc est quod dicitur. Oculi vestri viderunt, etc. Et patet littera. De idololatri autem predicta, et morte idololatrarum dictum fuit Nm. 25. Tertio ostenditur eminentia legis ex eius conditione, cum dicitur.
marg.| .3. Hec est id est sapida scientia, que inducit ad Dei amorem. Sapientia autem philosophorum magis inducebat ad elationis tumorem.
marg.| .4. Et intellectus. In tellectus proprie dicitur habitus principiorum, de quorum veritate non est hesitatio. et per hunc modum lex divina vocatur intellectus, quia eius veritatis est certissima certitudine adhesionis, licet non certitudine evidentie. Item sicut ea que manifeste sequuntur ex principiis per se notis, absque hesitatione tenentur per se vera, que aptem repugnant, repudiantur tanquam falsa, sic ea que sequuntur ex divina lege debent tanquam vera adprobari, et que repugnant tanquam falsa repudiari.
marg.| .5. Nec est alia natio tam, etc. Hic replicatur explanando eminentiam legislatoris, que potissime apparuit in datione legis : Quam quidem eminentiam quatuor ostendunt, que primo sigillatim explicantur : {1483} secundo ut melius commendentur memorie in simul brevius replicantur, ibi : Interroga de diebus antiquis. Illorum autem quatuor primum est benignitatis amor. secundum potestatis terror, ibi : Ne obliviscaris. tertium pietatis dulcor, ibi : Vos autem tulit. quartum severitatis rigor, ibi : Cave ne quando obliviscaris. Primum autem ostenditur hic quod dominus filiis Israel familiariter condescendebat, ut patet in descensu manne quotidie, et in populi allocutione, in legis datione et ceteris aliis beneficiis, et hoc est quod dicitur : Nec est alia natio tam grandis, non numero vel corporali quantitate, sed dignitate, quia multe alie nationes fuerunt maiores in fortitudine et multitudine, sed ista fuit dignior alii aliis, inquantum accepit legem divinitus datam disponentem ad Christum, qui erat nasciturus secundum carnem ex Iudeis, in quo consistebat maxima dignitas illius populi.
Numérotation du verset Dt. 4,ad litteram 
marg.| .1. Que habeat Deos appropinquantes sibi id est condescendentes. Et dicit Deos in plurali, quia alie nationes colebant pluralitatem Deorum.
marg.| .2. Sicut dominus Deus noster ad est cunctis obsecrationibus. Licet enim demones in idolis gentium aliquando darent eis responsa, hoc tamen erat raro. Erant etiam illa responsa obscura et ambigua, et per consequens deceptiva, sicut illud : Aio te Aeacida Romanos vincere posse. per quod deceptus Pyrrhus pugnavit contra Romanos, et fuit devictus. Posse enim vincere, poterat referri ad ipsum vel ad Romanos, et ipse retulit ad se quod ad Romanos secundum veritatem erat referendum. Verba autem Domini semper sunt vera, et nullo modo deceptiva, familiaritas autem quam ostendit Deus filiis Israel in veteri {1484} testamento, fuit figura illius maxime familiaritatis quam nobis ostendit in beneficio sue incarnationis, de qua habetur Ioan. 1.a. Verbum caro factum est, et habitavit in nobis, etc. Et quia divina familiaritas requirit munditiam cordis et corporis, ideo concluditur : Custodi igitur temetipsum. et sequitur :
marg.| .3. Ne obliviscaris. Hic consequenter ostenditur sue potestatis terror, quia sicut amor attrahit ad bonum, ita terror retrahit a malo. Et ideo sicut in datione legis alloquendo populum ostendit eis sue benignitatis amorem, ita per signa terribilia que tunc fiebant, scilicet tonitrua et coruscationes et similia, incussit sue potestatis timorem. Et primo ostendit propositum, secundo ex hoc infert corollarium, ibi : Custodite igitur. Circa primum dicitur : Ne obliviscaris verborum. de quibus dicitur Ex. xx capitulo Cunctus autem populus videbat voces et lampades et sonitum buccine montemque fumantem, et perterriti ac pavore concussi, etc. et hoc est quod subditur : Et discant timere me. Sequitur :
marg.| .4. Et ostendit id est legem quantum ad decem precepta que dedit immediate et quantum ad alia precepta que dedit mediante Moyse, et patet littera.
marg.| .5. Custodire igitur. Hic consequenter concluditur corollarium, scilicet quod latria soli Deo sit tribuenda. per hoc quod in datione legis non apparuit figura alicuius creature viventis. et hoc est quod dicitur : Custodite igitur sollicite animas vestras scilicet a cultu idolatrie. Cuius causa subditur :
marg.| .6. Non vidistis aliquam similitudinem. Et ideo primo prohibet latriam impendi creature viventi sub celo, cum dicitur. Ne forte decepti faciatis vobis sculptam imaginem, etc. secundo corporibus celestibus, cum dicitur. Ne forte elevatis oculis ad celum, etc. subditur causa cum dicitur.
Numérotation du verset Dt. 4,ad litteram 
marg.| marg.| {1485} .1. Que creavit dominus Deus tuus in mi. Et ideo si creature humane non debet impendi latria, multo minus corporibus celestibus, que propter hominem sunt facta, unde et motus celi ad completionem numeri electorum ordinatur. Et ideo ipso completo cessabit. Unde habetur Apoc. x.b. Iuravit per viventem in secula seculorum, quod tempus amplius non erit. .2.   Vos autem tulit. Hic autem describitur in legislatore pietatis dulcor, per hoc quod filios Israel sua mera pietate eduxit de Egyptiaca servitute, et hoc est quod dicitur : Vos autem tulit dominus, et eduxit de fornace, quia ad litteram coquebant lateres in fornace, Ferrea, quia illa servitus erat durissima, ut habetur Ex. 1.
marg.| .3. Ut haberet populum hereditarium id est immobiliter sibi adherentem, sicut hereditas est possessio immobilis. .4.   Iratusque est dominus contra me. Hoc addidit Moyses ad ostendendum, quod debebant esse multum grati Deo, eo quod faciebat eis beneficium quod Moysi negaverat, introducendo eos in terram promissionis, et patet littera. .5.   Cavene   quando   obliviscaris   pacti   . Hic consequenter circa legislatorem describitur severitatis rigor, ne ratione sue pietatis insolescerent, et ad idolatriam declinarent, et hoc quod dicitur : Cave ne quando obliviscaris pacti, etc. id est legis, que primo precepto prohibet idololatriam.
marg.| .6. Si genueritis id est acriter puniens, sicut ignis inter elementa est magis activus. et quia ista pena non solum erat eis inferenda, sed etiam posteris eorum, si ad idolatriam declinarent, ideo subditur : Si genueritis filios. Sequitur : .7.   Testes invoco hodie celum et terram, cito   perituros id est omnem creaturam intellectualem in celo et in terra existentem, {1486} quia sola creatura intellectualis potest proprie testificari. Et exprimit consequenter multas penas. Prima est plurimorum mors sive perditio, cum dicit : Cito perituros vos. Secunda de terra eiectio, ibi : Non habitabitis etc. Tertia inter infideles dispersio, ibi : Atque disperget. Quarta idolatrie servitus et subiectio, ibique servietis etc. Verumtamen quia cum Dei iustitia semper currit misericordia, ideo consequenter promittit eis pene remissionem, si agant veram penitentiam, cum dicitur. .8.   Cumque quesieris. et patet littera. .9. In   terroga de diebus antiquis. Hic consequenter predicta de legislatoris eminentia replicat breviter, ut ea memorie firmius imprimatur, et primo de benignitate et familiaritate legislatoris, cum dicitur. Interroga de diebus an id est de his que facta sunt ab antiquo. .10.   A summo celo etc. id est ab omni creatura que celi ambitu continetur. .11.   Si facta est aliquando id est tanta Dei benevolentia ostensa alteri populo. .12.   Ut audiret populus   vocem   Domini dei loquentis de me. dando sibi immediate mandata. .13.   Sicut tu audisti. In hebreo habetur : Et vixisti. quasi dicat hoc non est factum alteri populo. Consequenter repetit de pietate legislatoris in eductione populi de Egypto, cum dicitur.
marg.| .14. Si fecit Deus scilicet alteri populo.
marg.| .15. Ut ingrederetur et tolleret sibi gentem. sicut per effectus sue virtutis egressus est Egyptum, ut te inde tolleret.
marg.| .16. Per tentationes. Primo mandando Pharaoni simplici verbo, ut te dimitteret, ut habetur Ex. 5. quasi tentans si dimitteret populum absque flagello.
prol.| {1487}
Numérotation du verset Dt. 4,ad litteram 
marg.| .1. Signa. que dedit fieri per Moysen, ut sibi crederetur quod esset nuntius Dei sicut fuit versio virge in serpentem et similia.
marg.| .2. Atque portenta id est plagas Egypto illatas.
marg.| .3. Per pugnam et robustam manum extentumque scilicet in mari rubro, secundum quod dicitur Ex. xiiii.d. Dominus pugnabit pro nobis, etc.
marg.| .4. Et horribiles. secundum quod habetur : Sapi. 18 capitulo Visus malorum somniorum turbaverunt eos, etc.
marg.| .5. De celo. Hic accipitur celum ereum, quia uxor illa formabatur in cacumine montis Sinai immediate a deo vel ministerio angelico et audiebatur a populo existente circa pedem montis. Consequenter repetit de terrore potestatis cum dicitur.
marg.| .6. Et in terra ostendit tibi ignem suum maximum et audisti verba illius de medio. qui erat valde terribilis, ut habetur Ex. 19.
marg.| .7. Quia dilexit patres. Hoc inducitur ad ostendendum, quod ista beneficia non fecit Deus filiis Israel propter bonitatem eorum, sed propter merita patrum Abraham, Isaac, et Iacob.
marg.| .8. Sicut cernis in. De terra Sehon et Og. data tibi, Consequenter ex predictis concluditve, quod latria foli Deo sit impendenda, cum dicitur : Scito ergo hodie etc. Secundo, quod lex eius sic custodienda, cum dicitur.
prol.| {1488} .9. Custodi precepta eius. et patet littera.
marg.| .10. Tunc separavit. Videns enim Moyses imminere mortem suam, se paravit tres civitates trans Iordanem, ut possent ibi refugere et salvari, que absque inimicitiis et casu proximum occiderent. et patet littera. Sciendum tamen, quod iste civitates non fuerunt simpliciter determinate ad refugium, quousque alie tres fuerunt institute in terra Chanaan, prout dictum fuit Nm. xxxv, ubi etiam determinatum fuit, qui et qualiter deberent ibi salvari, et qui non.
marg.| .11. Ista est. Hic ponitur conclusio intentata in hoc capitulo Ad hoc enim replicavit legis dationem declarando eminentiam legis, et legislatoris, ut per hoc redderentur filii Israel attenti ad intelligendum et retinendum legem, que erat replicanda et declaranda capitulo se. et ultra usque in finem libri. et quantum ad hoc dicitur, Ista est lex, quam proposuit Moyses scilicet ca. se.
marg.| .12. Et hec testimonia. per legem enim intelliguntur precepta decalogi, per testimonia intelliguntur alia precepta moralia.
marg.| .13. Et cerimonie. Per hoc intelliguntur cerimonialia precepta, que ordinant hominem ad cultum Dei.
marg.| .14. Atque iudicia. que ordinantur ad iustum convictum cum proximo. Tangitur etiam tempus huius explanationis legis, cum dicitur : Quando egressi sunt de Egypto, et locus, ibi : trans Iordanem etc. et qualiter fuit acquisitus, cum subditur : Filii quoque Israel egressi de Egypto possederunt terram eius.
prol.| {1481} Deuteronomii
Numérotation du verset Dt. 4,moraliter 
marg.| .1. Et nunc. In hoc capitulo Moyses promitit filiis Israel facilem ingressum terre promissionis, et eius possessionem pacifici, si tamen observent Dei mandata diligenter. si vero transgrediantur, eis eiectionem de terra illa comminatur, et captivitatem in aliena terra, ubi diis servient alienis, sicut frequenter dictum est. Per terram promissionis intelligitur terra viventium, cuius duplex est ingressus. Unus in re, sicut ingressi sunt beati. et qui sic ingrediuntur numquam eiicienter. omnes enim sunt certi de sue beatitudinis stabilitate. Alius est ingressus eius in spe, et sic ingrediuntur {1482} fideles Dei gratiam recipientes, quia tamen ab ipsa possunt cadere per mortale peccatum Deo permittente et diabolo procurante. et aliquando sic cadunt, et sic de terra viventium eiiciuntur, et fiunt captivi et servi vitiorum. Ioan. 8. Qui facit peccatum, servus est peccati. Et quia multa sunt viti a et peccata, ideo serviunt diis alienis, in plurali Gulosus enim ventri suo servit sicut Deo suo, Phil. 3.d. Quorum Deus venter est, et gloria in confusione eorum, qui terrena sapiunt. Similiter avarus servit auro, et argento, et lapidibus pretiosis tanquam idolis suis. propter quod Apostolus Col. 3. avaritiam vocat idolorum servitutem nam avarus tot idola sibi colenda statuit, quot contra Deum concupiscit.
Numérotation du verset Dt. 4,Additio 1 
marg.| marg.| {1487} In capitulo 4. ubi dicitur in postilla : Ne forte elevatis oculis in celum, {1488} etc. Non videtur sufficiens ratio in proposito, quam postillator hic assignat, dicens, quod si creature humane non debet impendi latria, {1489} multo minus corporibus celestibus, que propter hominem sunt facta. Primo quia non erat notum his quibus loquebatur, quod motus celi esset ordinatus ad completionem numeri electorum, et quod ipso completo cessaret. Non enim hoc habetur ex auctoritate divina in lege Mosaica contenta, quam ille populus recipere tenebatur, sed potius ex auctoritate novi te. quod erat eis ignotum. unde ratio predicta non concludebat eis, qui medium huius consequentie ignorabant. secundo, quia posito, quod motus celi ordinetur ad completionem numeri electorum ex hoc non tollitur, quin huiusmodi motus hebeat efficaciam in his inferioribus, magis quam alia creature, quarum similitudines hic prohibet, ut iumentorum, avium, reptilium et huiusmodi. Et ideo ex hoc quod aliis creaturis inferioribus prohibetur cultus latrie impendi non sequeretur quod talis cultus non deberet impendi corporibus celestibus, que sunt altioris et maioris efficacie. Tertio quia secundum sanctum Thomam in Prima parte, qu. 70, a. 3 in responsione ad secundum argumentum. Nihil prohibet dici quod dignior creatura facta sit propter inferiorem, non secundum quod in se consideratur, sed secundum quod ordinatur ad integritatem universi. Et ideo dato quod corpora celestia propter hominem sint facta, ex hoc non tollitur, quin sint digniora, et per consequens eis aliquis cultus impenderetur a suis inferioribus, presertim ab hominibus qui temporalia principaliter sequuntur, in quibus celestia corpora evidentes habent effectus. Unde aliter videtur dicendum hic. Ad quod sciendum est, quod ubi translatio nostra habet : Que creavit dominus Deus in ministerium cunctis gentibus : Hebraica littera habet : Que distribuit dominus Deus tuus cunctis gentibus. Cuius sensus secundum quosdam Hebreorum expositores est, quod sicut Deus deputavit ad custodias singularum gentium singulos angelos, ut patet Dan. 10. de principe regni Persarum et de principe regni Grecorum, sic etiam singulis gentibus deputavit singula astra, quibus tales gentes exhibebant cultum. quod sane intelligendum est, prout in glos. traditur. et est August. ubi sic dicit ; Non ita dictum est tanquam Deus preceperit ea, scilicet astra a ceteris gentibus coli, et a populo suo non coli, sed quia presciverit gentes culturam eis exhibituras et tamen presciens creavit, populum enim suum futurum esse prescivit, qui ista non coleret. hec in glo. Unde convenienter immediate subiungitur : Vos autem tulit dominus et eduxit de fornace ferrea Egypti, ut haberet populum hereditarium. quasi dicat vos non immerito estis subtrahendi a cultura corporum celestium, quam cetere gentes eis exhibent, quia a solo Deo educti fuistis de fornace etc. ut immobiliter adhereretis soli Deo, tanquam populus hereditarius.
Numérotation du verset Dt. 4,Additio 2 
prol.| In eodem capitulo iiii. ubi dicitur in postilla : Sicut tu audisti et vidisti. In hebreo habetur : Sicut tu audisti et vivet. et est sensas, quia a seculis non est auditum, quod aliquis populus totus simul audiret vocem Dei loquentis, dum esset in hac vita, sicut infra v. c. dicitur, Quid est omnis caro, ut audiat vocem Dei viventis, qui de medio ignis loquitur, sicut nos audivimus, et possit vivere ? Licet enim aliqui demones vel falsos Deos colentes audiant vocem deorum suorum, vel fingant se audire, numquam tamen a toto populo presertim cum sit magnus, simile dicitur fieri. Et ideo dicit. Interroga a diebus antiquis, si facta est aliquando huiuscemodi res, scilicet quod populus in hac vita audiret vocem Dei.
Numérotation du verset Dt. 4,replica 
prol.| REPLICA correct. contra Burgensem In capitulo iiii. Deuteronomii, {1490} ubi postillator dicit, quod corporibus celestibus cultus latrie prohibet exhiberi, ea ratione, quia prohibetur impendi humane creature, quam rationem confirmat, eo quia corpora celestia tanquam minoris perfectionis, in obsequium hominum sunt creata etc. Huic rationi se opponit Burgen. asserens eam non sufficere. primo quia per auctoritatem novi testamenti confirmata. secundo quia dicit corpora celestia esse altioris et maioris efficacie, ideo negat consequentiam postil. Et illud secundum dictum confirmat per sanctum Thomam, Prima parte, q. 70, a. 3, in responsione ad secundum argumentum. Putavit Burgensis quod ratio non concluderet Iudeis, sed si virtus rationis postillatoris inspicitur, non solum Iudeo, verum et pagano et cuilibet lumine recte rationis utenti concludit. Quis utens recte rationis dictamine respiciens ad ordinem essentialis eminentie, audebit negare consequentiam illam ? Latria non debet impendi homini, igitur nulli corpori celesti, cum talis consequentia teneat per locum a maiori destructive, qui locus fundatur in regula communi. Si illud quod magis videtur inesse non inest, nec illud quod minus, cum igitur latria impenditur alicui ratione perfectionis essentialis, si non impenditur homini, qui est essentialiter perfectior et dignior non modo corpori celesti, sed et toto celo, minus impendetur corpori celesti cuicumque. Quod autem homo perfectior sit essentialiter celo, non indiget probatione, quia eius oppositum sapit multos errores. Parisiis damnatos, et quilibet utens recta ratione iudicabit substantiam rationalem essentialiter perfectiorem substantia non rationali, Homo autem est rationalis substantia, celum non, apud antiquos philosophos qui celi animam dicunt celo coniungi secundum operari non secundum esse, unde celum non dicitur rationale, sed a rationali moveri, de quo alias erit sermo. Nec valet quod Burgen. adducit, quia videlicet Iudei non recipiunt novum testamentum, igitur in expositione veteris testamenti in sufficienter assumitur. Nec valet in lege Mosaica non habetur : igitur inconvenienter assumitur in expositione sacre scripture. Burgens. enim et Iudei videre possunt ex lege Mosaica, quod sol et luna sunt in ministerium hominum creata, ut patet Gn. 1. et eadem lege videre possunt resurrectionem mortuorum finalem retributionem, et remunerationem iustorum et principium electorum et complementum, quibus simul computatis videre possunt recta ratione dirigente id quod postillator de novo testamento assumpsit. Et quia ex Gn. principio habent corpora celestia creata, recta ratione habere debent ea secundum se fore transitoria. Ex quibus omnibus concluditur, cultum latrie eis exhiberi non debere, imo minus quam humane creature ratione perfectionis essentialis. Audeo dicere, quod minus quam iumentis eadem ratione. Nam omne formaliter vivum (etiam si musca) est essentialiter perfectius celo. Nec influentia corporum celestium arguit eorum perfectionem specificam ultra formaliter viventia. Stat enim in causis equivocis maxime partialibus, effectum esse specifice perfectiorem sua causa vel econverso. Nec deductio sancti Thome quam Burgensis adducit, valet. Per scolam enim Parisiensem reprobatur et ad errorem redducitur, quod celum sit dignius homine. Nam etsi sit dignius in genere corporum, non tamen in genere viventium. Super totam enim latitudinem perfectionis substantie corporee, substantia animata, et maxime rationis addit essentialem perfectionem, nec influxus vel efficientia manifesta corporum celestium in inferiora, arguit perfectionem vel dignitatem essentialem. Nam ignis manifestam habet efficientiam ad hominem comburendum, tamen non est dignior homine. Nec valet expositio Burgens. quam addit, quia innititur fabule paganorum et Iudeorum dicentium, singulis gentibus singula astra, sicut singulos angelos presidere quod fictam est.
Numérotation du verset Dt. 4,differentia 
marg.| {LYR 7.4DE1 } Didaci de Deza defensio circa Dt. 4



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Dt. 4), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 02/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=07&chapitre=07_4)

Notes :