Nicolaus de Lyra

Capitulum 27

Numérotation du verset Dt. 27,1 

Precepit autem Moyses et seniores
populo Israel1 dicentes custodite omne mandatum quod precipio vobis hodie
1 populo Israel] inv. Weber
Numérotation du verset Dt. 27,2 

cumque transieritis Iordanem in terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi eriges ingentes lapides
et calce
levigabis eos
Numérotation du verset Dt. 27,3 

ut possis in eis scribere omnia verba legis huius Iordane transmisso ut introeas terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi terram lacte et melle manantem sicut iuravit patribus tuis
Numérotation du verset Dt. 27,4 

quando ergo transieritis Iordanem
erige lapides
quos ego hodie precipio tibi2 in monte Hebal
2 tibi] vobis Weber
et levigabis eos3 calce
3 eos] om. Weber
Numérotation du verset Dt. 27,5 

et edificabis ibi altare Domino Deo tuo
de lapidibus quos ferrum non tetigit
Numérotation du verset Dt. 27,6 

et de saxis informibus et impolitis et offeres super eo
holocausta Domino Deo tuo
Numérotation du verset Dt. 27,7 

et immolabis hostias pacificas
comedesque
ibi et epulaberis
coram Domino Deo tuo
Numérotation du verset Dt. 27,8 

et scribes super lapides
omnia verba legis
huius plane et lucide
Numérotation du verset Dt. 27,9 

dixeruntque Moyses et sacerdotes levitici generis ad omnem Israel4 attende et audi Israel hodie factus es populus Domini Dei tui
4 Israel] Israelem Weber
Numérotation du verset Dt. 27,10 

audies vocem eius et facies mandata atque iustitias quas ego precipio tibi
Numérotation du verset Dt. 27,11 

precepitque Moyses populo in die illo dicens
Numérotation du verset Dt. 27,12 

hii stabunt
ad benedicendum Dominum5 super montem Garizim
5 Dominum] Domino Weber
Iordane
transmisso Simeon Levi Iudas Isachar Ioseph et Beniamin
Numérotation du verset Dt. 27,13 

et e regione isti
stabunt ad maledicendum in monte Hebal Ruben Gad et Aser Zabulon Dan et Neptalim
Numérotation du verset Dt. 27,14 

et pronuntiabunt
Levite dicentque ad omnes viros Israel excelsa voce
Numérotation du verset Dt. 27,15 

maledictus homo
qui facit sculptile et conflatile abominationem Domini opus manuum artificum ponetque illud in abscondito et respondebit omnis populus
et dicet amen
Numérotation du verset Dt. 27,16 

maledictus qui non honorat
patrem suum
et matrem
et dicet
omnis
populus amen
Numérotation du verset Dt. 27,17 

maledictus qui transfert terminos proximi sui
et dicet omnis populus : Amen.
Numérotation du verset Dt. 27,18 

maledictus qui errare facit
cecum
in itinere
et dicet omnis populus amen
Numérotation du verset Dt. 27,19 

maledictus qui pervertit iudicium
advene
pupilli
et vidue
et dicet omnis populus amen
Numérotation du verset Dt. 27,20 

maledictus qui dormit cum uxore
patris sui et revelat operimentum lectuli eius et dicet omnis populus amen
Numérotation du verset Dt. 27,21 

maledictus qui dormit cum omni iumento
et dicet omnis populus amen
Numérotation du verset Dt. 27,22 

maledictus qui dormit cum sorore sua
et6 filia patris sui vel7 matris sue et dicet omnis populus amen
6 et] om. Weber |
7 vel] sive Weber |
Numérotation du verset Dt. 27,23 

maledictus qui dormit cum socru
sua et dicet omnis populus amen
Numérotation du verset Dt. 27,24 

maledictus qui clam percusserit
proximum suum
et dicet omnis populus amen
Numérotation du verset Dt. 27,25 

maledictus qui accipit munera
ut percutiat animam sanguinis innocentis
et dicet omnis populus amen
Numérotation du verset Dt. 27,26 

maledictus qui non permanet
in sermonibus
legis huius nec eos opere perficit
et dicet omnis populus amen.

Capitulum 27

Numérotation du verset Dt. 27,ad litteram 
marg.| marg.| {1623} .1. Precepit autem Moyses, etc. Hec est tertia pars principalis huius libri, in qua excitatur populus ad reverentiam et observationem legis per benedictiones observatoribus conferendas, et maledictiones observatoribus inferendas. Et primo ponitur benedictionum et maledictionum institutio, secundo earum imprecatio c. 28. tertio carum susceptio. c. xxix. quarto maledictionum mitigatio 30 capite. Circa primum preponitur institutioni actus, secundo subditur pronuntiationis modus ibi : Et {1624} pronuntiabunt Levite. Quantum ad proximum describitur tempus cum dicitur.
marg.| .2. Cumque transieris. quia ante ingressum terre promissionis non debebant iste benedictiones et maledictiones fieri, sed postea, fuerunt facte, ut habetur Iosue. viii. Secundo describitur solennitatis ritus in decalogi descriptione, et altaris edificatione, holocaustorum immolatione.
marg.| .3. Ut postis scilicet decem precepta decalogi, quia omnia alia non possent ibi scribi.
marg.| .4. Edificabis ibi altare. Causa huius dicta est Ex. 20 capitulo in fine. Tertio tangitur locus cum subditur ? Hi stabunt ad benedicendum Domino super montem Garizim, cum subditur post.
Numérotation du verset Dt. 27,ad litteram 
marg.| marg.| {1625} .1. Et e regione. Sunt enim duo monticuli propinqui et prope civitatem Sichem.
marg.| .2. Et   pronuntiabunt   . Hic consequenter ponitur pronuntiationis modus. Et primo circa observationem et transgressionem aliquorum preceptorum specialiter. Secundo totius legis generaliter, ibi : Maledictus. Circa primum dicitur : Et pronunt scilicet benedictiones et maledictiones. Sed contra hoc videtur quod iam dictum est, quodtribus Levi est de stantibus ad benedicendum. Ad quod dicunt aliqui expositores, quod sacerdotes et Levite primo cum arca ascendebant montem Garizim, et pronuntiabant ibi benedictiones, et populus ibi existens per singulos respondebat amen, et post ad maledicendum cum arca ascendebant montem Hebal, et populus ibi existens respondebat amen. tamen supra tribus Levi nominata est, cum benedicentibus tamen, ad de signandum quod ad prelatos et rectores ecclesie per se pertinet benedicere. non autem maledicere, nisi per accidens pro peccantium contumacia. Rabbi Salomon dicit quod sex tribusstabant in monte Garizim, ita quod Ioseph accipiatur hic pro duabus tribub scilicet Ephraim et Manasse. Sex autem alie erant in monte Hebal. Sacerdotes autem et Levite erant in medio duorum montium, et primo vertebant facies suas versus montem Garizim, et pronuntiabant unam benedictionem per modum qui post dicetur, et omnis populus existens in utroque monte respondebat amen. postea vertebant facies suas ad montem {1626} Hebal pronuntiando maledictionem oppositam, et populus hinc et inde populo respondebat, amen. Dicuntur tamen illi, qui erant in monte Garizim stare ad benedicendum, eo quod sacerdotes et Levite pronuntiando benedictiones vertebant facies suas et ad illos, et eodem modo dicuntur alii stare ad maledicendum. Quod autem Levi numeratur inter benedicentes tantum, ratio iam dicta est. Potest etiam dici quod aliqui de tribu Levi erant in monte Garizim, quia non omnes erant necessarii ad pronuntiandum benedictiones, sed nulli eorum erant in monte Hebal.
marg.| .3. Maledictus   homo   , etc. Hic non ponitur aliqua benedictio expresse, et tamen de ipsis facta est supra mentio. Ad hoc dicit Rabbi Salomon quod intelliguntur per maledictiones oppositas, ita quod sacerdotes et Levite primo dixerunt : Benedictus homo qui non facit sculpitile et conflatile etc. et responsio a populo, amen, dicebant, Maledictus homo qui facit sculpitile et sic consequenter de aliis maledictionibus et benedictionibus oppositis.
marg.| .4. Maledictus qui non. In hebreo habetur : Maledictus qui vilificat patrem. vilificare enim peius est, quam non honorare.
marg.| .5. Maledictus. Per talem translationem furando partem terre proximi.
marg.| .6. Maledictus. Cecus vocatur hic non solum ille qui privatus est visu quia tales non incedunt sine ductore communiter, sed etiam ille qui ignorat viam per quam debet incedere. Cetera patent.
prol.| {1527}
Numérotation du verset Dt. 27,ad litteram 
marg.| .1. Maledictus. Hic ponitur maledictio et benedictio ei proposita respectu observantie et transgressionis totius legis generaliter, et sicut in aliis predictis primo pronuntiabatur benedictio super observantes, {1528} et maledictio super transgredientes legem in aliquo particulari mandato, sic in isto generaliter primo pronuntiabunt Levite dicentes Benedictus qui permanet in sermonibus legis huius : et responsio a populo, amen pronuntiabant et maledictionem oppositam, dicentes, Maledictus qui non permanet, etc.
Numérotation du verset Dt. 27,moraliter 
marg.| marg.| {1623} .1. Precepit etc.   Custodite. Huius autem precepti ponitur {1624} executio Iosue viii. et ibidem ponetur sensus mysticus Domino concedente.
Numérotation du verset Dt. 27,moraliter 
marg.| marg.| {1625} .5. Maledictus, etc. Per istum proximum significatur Christus, de quo dicitur Io. 1.a. Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Igitur transferre terminos huius proximi est discedere a doctrina evangelii, quod faciunt heretici et schismatici propter quod sunt a Domino maledicti.
marg.| .6. Maledictus. Greg. Homi. 36. In presenti etenim vita, quasi in via sumus, qua ad patriam pergimus. Igitur prelati, curati, et doctores, qui per malam doctrinam suam vel vitam simplices faciunt peccare, cecos in itinere faciunt errare. Gregorius in pastorali. {1626} Cum pastor per abrupta graditur, consequens est ut ad precipitum grex sequatur.
marg.| † Maledictus qui dormit cum. Prelatus, curatus, sive predicator cum uxore patris sui dormit, quando verbo malo vel facto ecclesiam Christi patris sui sponsam polluit.
marg.| † Maledictus qui dormit cum omni. Per iumenta possunt intelligi homines voluptuosi. Greg. exponens illud Iohel. 1.d. Computruerunt iumenta in stercore suo, dicit, Iumenta in stercore suo computrescere, est in fetore luxurie vitam finire. Igitur moraliter cum iumento dormit, qui cum luxurioso in malis actibus se coniungit.
Numérotation du verset Dt. 27,moraliter 
marg.| marg.| {1527} .1. Maledictus qui dormit cum sorore sua,   filia patris   . Per istam sororem intelligitur, sapientia. Prv. 7. Dic sapientie soror mea Is. Ipsa etiam est filia dei patris omnium. Eccl. 1.a. Omnis sapientia a Domino Deo est. Ille igitur prelatus vel doctos cum sorore sua, filia patris sui dormit, qui sapientiam a Domino sibi datam, immunditia vite polluit, et contemptibilem aliis reddit. Gregorius Homi. xxxvii. Cuius {1528} vita despicitur, restat ut eius predicatio contemnatur.
marg.| † Maledictus etc. Hoc autem facit qui occulte proximo detrahit.
marg.| † Ut percutiat. Hoc moraliter faciunt qui propter temporale lucrum personas simplices innocentes ad mortale peccatum inducunt sicut faciunt frequenter mediatores et mediatrices fornicationis et adulterii vel alterius cuiusque mortalis peccati.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Dt. 27), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 09/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=07&chapitre=07_27)

Notes :