Nicolaus de Lyra

Capitulum 16

Numérotation du verset Dt. 16,1 

Observa mensem novarum frugum et verni primum temporis ut facias
phase Domino Deo tuo
quoniam in isto mense eduxit te Dominus Deus tuus
de Egypto nocte
Numérotation du verset Dt. 16,2 

immolabisque
phase Domino Deo tuo de ovibus
et de bobus
in loco quem elegerit Dominus Deus tuus
ut habitet nomen eius ibi
Numérotation du verset Dt. 16,3 

non comedes in eo panem fermentatum
septem diebus comedes absque fermento afflictionis
panem quoniam in pavore egressus es de Egypto ut memineris diei egressionis tue de Egypto omnibus diebus vite tue
Numérotation du verset Dt. 16,4 

non apparebit fermentum
in omnibus terminis tuis septem diebus et non manebit de carnibus eius quod immolatum est vesperi in die primo mane
Numérotation du verset Dt. 16,5 

non poteris immolare Phase
in qualibet urbium tuarum
quas Dominus Deus tuus daturus est tibi
Numérotation du verset Dt. 16,6 

sed in loco quem elegerit Dominus Deus tuus
ut habitet nomen eius ibi immolabisque1 phase vespere2
1 immolabisque] immolabis Weber |
2 vespere] vesperi Weber |
ad solis
occasum
quando egressus es de Egypto
Numérotation du verset Dt. 16,7 

et coques et comedes
in loco
quem elegerit Dominus Deus tuus maneque consurgens vades in tabernacula tua
Numérotation du verset Dt. 16,8 

sex diebus comedes azyma
et in die septima3
3 septima (sic)] septimo Weber
quia collecta
est Domini Dei tui non facies opus
Numérotation du verset Dt. 16,9 

septem hebdomadas
numerabis tibi
ab ea die qua falcem in segetem miseris
Numérotation du verset Dt. 16,10 

et celebrabis diem festum hebdomadarum
Domino Deo tuo
oblationem spontaneam
manus tue
quam offeres iuxta benedictionem Domini Dei tui
Numérotation du verset Dt. 16,11 

et epulaberis
coram Domino Deo tuo
tu et filius tuus et filia tua et servus tuus
et ancilla et Levites qui est intra portas tuas et advena ac pupillus et vidua qui morantur vobiscum in loco quem elegerit Dominus Deus tuus ut habitet nomen eius ibi
Numérotation du verset Dt. 16,12 

et recordaberis quoniam servus fueris in Egypto custodiesque ac facies que tibi4 precepta sunt
4 tibi] om. Weber
Numérotation du verset Dt. 16,13 

sollemnitatem quoque tabernaculorum
celebrabis
per septem dies quando collegeris de area et torculari fruges tuas
Numérotation du verset Dt. 16,14 

et epulaberis in festivitate
tua tu et filius tuus et filia et servus tuus
et ancilla Levites quoque et advena et pupillus et5 vidua qui
5 et] ac Weber
intra portas tuas sunt
Numérotation du verset Dt. 16,15 

septem diebus Domino Deo tuo festa celebrabis in loco quem elegerit Dominus benedicetque tibi Dominus Deus tuus
in cunctis frugibus
tuis et in omni opere manuum tuarum erisque in letitia
Numérotation du verset Dt. 16,16 

tribus
vicibus per annum
apparebit omne masculinum tuum in conspectu Domini Dei tui in loco quem elegerit in sollemnitate azymorum et in sollemnitate hebdomadarum et in sollemnitate tabernaculorum
non apparebit ante Dominum vacuus
Numérotation du verset Dt. 16,17 

sed offeret
unusquisque secundum quod habuerit
iuxta benedictionem Domini Dei sui quam dederit ei
Numérotation du verset Dt. 16,18 

iudices
et magistros
constitues in omnibus portis tuis
quas Dominus Deus tuus dederit tibi per singulas tribus tuas ut iudicent populo6 iusto iudicio
6 populo] populum Weber
Numérotation du verset Dt. 16,19 

nec in alteram partem
declinent. Non accipies personam nec munera quia munera excecant oculos sapientium
et mutant verba iustorum
Numérotation du verset Dt. 16,20 

iuste quod iustum est persequeris7*
7 persequeris Som47 Weber ] exsequeris Rusch
ut vivas
et possideas terram
quam Dominus Deus tuus dederit tibi.
Numérotation du verset Dt. 16,21 

Non plantabis lucum
et omnem arborem iuxta altare
Domini Dei tui
Numérotation du verset Dt. 16,22 

nec facies tibi atque constitues statuam que odit Dominus Deus tuus.

Capitulum 16

Numérotation du verset Dt. 16,ad litteram 
marg.| marg.| {1549} .1. Observa mensem. Hic declarantur precepta que ordinant hominem ad Deum ex consideratione temporis. Circa quod sciendum quod tribus temporibus in anno celebrabant Iudei festa solennia, videlicet primo mense festum phase, propter beneficium egressionis de Egypto, et tertio mense festum pentecostes, propter beneficium legis date, et septimo mense festum tabernaculorum, propter beneficium conservationis ipsorum in deserto quadraginta annis, quibus Deus providit habitantibus in tabernaculis. Primo ergo agitur de primo festo, secundo, de secundo,ibi : Septem hebdomadas, tertio, de tertio,ibi : Solennitatem quoque tabernaculorum. Sciendum etiam, quod de istis tribus festis habentur plura Nm. 28.et Levi. 23. et aliqua hic adduntur, et aliqua repetuntur. {1550} Quantum igitur ad primum festum dicitur.
prol.| Observa mensem. Non quia tunc tempus esset messium, sed quia circa 14. diem mensis primi in aliqua parte terre promissionis aliqua fruges propinquabant ad maturitatem, et de illis colligebantur spice, de quibus fiebat manipulus, qui offerebatur in solennitate paschali, et torrebatur, et tunc per confricationem grana excutiebantur, et de illis fiebat sacrificium.
marg.| .2. Immolabisque. Non loquitur hic scriptura de immolatione agni paschalis, de quo postea agetur, sed de aliis sacrificiis que offerebantur in illa solennitate, quorum aliqua offerebantur a tota communitate, que determinantur Nm. 28. Aliqua vero offerebantur a personis singularibus ex devotione, et talia non cadunt sub numero determinato, quia in talibus cuilibet permittebatur facere suam voluntatem, sequitur :
prol.| {1551}
Numérotation du verset Dt. 16,ad litteram 
marg.| .1. Quoniam   . In hebreo habetur : Subito vel festinanter egressus es de Egypto, et propter hoc tunc comederunt azyma, quia fermentare non poterant Egyptiis cogentibus eos exire, ut habetur Ex. xii. .2.   Et non re. Scilicet agni paschalis, de cuius carnibus nihil debebat remanere usque mane, ut habetur Ex. xii. .3.   Non poteris immo. Hoc precipiebatur ad evitandum occasionem idolatrie, quia sub pretextu huius et occasione possent fieri alie immolationes pertinentes ad idolatriam, et ut cum maiori reverentia fieret ista immolatio in civitate electa ad divinum cultum, et hoc est quod dicitur.
marg.| .4. Sed in. Et accipitur hic locus pro tota civitate Hierusalem, que fuit electa a Deo ad cultum divinum, quia in qualibet domo poterat immolari, dum tamen haberetur, numerus animarum, que sufficerent ad esum agni, ut dicitur Ex. xii. Debebat etiam poni de sanguine super utrumque postem, et in superliminaribus domus ubi comedebatur quod non potest intelligi de domo templi, quia ibi nihil ponebatur de sanguine agni.
marg.| .5. Ad solis id est post declinationem solis. .6.   Quando. Non quod illa nocte egressi fuerint filii Israel de Egypto, sed quia ipsa immolatio erat quedam preparatio ad exitum, et quia illa nocte se preparaverunt ad exitum, et mane sequenti egressi sunt, ut habetur Ex. 12.
marg.| .7. Et coques et   comedes   . De modo coquendi et comedendi habetur Ex. 12.
marg.| .8. Maneque   . Hic accipitur mane secunde diei, prima autem dies incipiebat a vespera 14. diei primi mensis, et terminabatur in primo vespere 15. diei, et tota die illa et nocte sequenti debebant remanere in Hierusalem, et mane sequenti poterant recedere qui vellent.
marg.| .9. Sex diebus   comedes   . supra eo. ca. dicitur : Non apparebit fermentatum in omnibus terminis tuis septem diebus. Ad hoc solvendum dixerunt aliqui Hebrei, quod dies septimus non est de precepto, sed qui volebant, comedebant azyma. Dicunt etiam quod nec alii sex dies sicut nec septimus, sed solum vespere prime diei in qua immolabatur agnus. Sed hoc videtur contra tex. Ex. 12. ca. ubi sic dicitur : Quicumque comederit {1552} fermentatum, peribit anima illa de Israel a primo die usque ad septimam diem. Et ideo dicendum quod per hoc quod dicitur hic : Sex diebus comedes azyma, non excluditur septimana ab ista observatione, quia senarius includitur in septenario, et qui observat septenarium observat senarium. Distinguitur tamen hic dies septima, quia erat celebrior quinque precedentibus, quia prohibitum erat opus servile in illa sicut et in prima, ut habetur Nume. 28. non autem in intermediis, et hoc est quod subditur : .10.   Et in die septima, etc. Quia dicitur hic collecta, dicunt aliqui quod illa die fiebat collecta pro sustentatione pauperum, sicut in Septembri fiebat collecta pro necessariis ad usum sacrificiorum templi. Sed hoc non videtur bene consonum ei quod iam predictum est scilicet quod secunda die habebant licentiam recedendi qui vellent. Si autem illo tempore fieret collecta pro pauperibus, probabilius videtur, quod deberet fieri ante recessum populi, unde in hebreo habetur : In die septimo retentio est Domini Dei tui, quod exponitur pro retentione ab operibus servilibus secundum Hebreos, que illo die prohibentur fieri, ut patet in littera. Translator autem noster accepit pro retentione populi ad collectam faciendam, seu pro retentione pecunie sic collecte, et ideo transtulit collecta. Primus tamen modus dicendi communior est apud auctores nostros. Potest etiam dici quod dies septimus erat collecte dies, eo quod tunc numerabatur pecunia, et reponebatur in thesauro templi, que tamen pecunia fuerat recepta ab offerentibus a principio festi. .11.   Septem   hebdomada   . Hic agitur de solennitate pentecostes que celebrabatur 50. die a solemnitate pasche, et hoc est quod dicitur : Septem hebdomada numerabis que faciunt 409. dies.
marg.| .12. Ab ea die id est a die pasche, non quia tunc inciperet messis frugum, ut predictum est, sed quia tunc secabantur spice magis appropinquantes ad maturitatem.
marg.| .13. Et celebrabis diem   festum   . Scilicet pentecostes die immediate sequenti septem hebdomadas predictas, et illa erit quinquagesima dies a die pasche.
Numérotation du verset Dt. 16,ad litteram 
marg.| marg.| {1553} .1. Et   epulaberis   . Et adduntur quatuor titulo hominis facientis illud convivium cum dicitur, Filius tuus et filia tua, servus tuus et ancilla tua, et quatuor titulo ipsius Dei curam habentis de pauperibus, scilicet Levites et advena, pupillus et vidua, ut patet in littera.
marg.| .2. Et   recordaberis   . Et per consequens obligatus es ad serviendum Deo, ideo subditur : Custodiesque, etc. et patet.
marg.| .3. Solennitatem. Hic agitur de festo tertio quod celebrabatur in septembri collectis frugibus anni, de cuius sacrificiis et oblationibus determinatur Nm. 28. et Lv. 23 et patet littera, postea recolligit de tribus solennitatibus predictis dicens.
marg.| .4. Tribus. Scilicet in tribus festivitatibus predictis, verumtamen illis qui erant longe a Hierusalem, parcebatur de duobus festis scilicet tabernaculorum et pente. et patet littera.
marg.| .5. Iudices. Postquam posita sunt precepta que sunt quasi conclusiones preceptorum decalogi ordinantes ad Deum, hic consequenter ponuntur illa que sunt quasi conclusiones ordinantes ad proximum. Ordo autem inter homines consistit in diversis gradibus hominum bene institutis, et servatis. Primo ergo agitur de his que pertinent ad diversos status personarum sublimium, secundo de his que pertinent ad status etiam vulgarium 19. capitulo Circa primum agitur primo de iudicibus inferioribus, secundo de superioribus 17. capitulo ibi : Si difficile et ambiguum, etc. tertio de regis institutione ibi : Cum ingressus fueris, quarto de sacerdotum {1554} et Levitarum sustentatione 17. capitulo in principio, quinto de prophetica revelatione, ibi : Quando ingressus fueris. Circa primum describitur iudicum institutum, secundo officii executio, ibi : Non plantabis. Circa primum sciendum quod nulla societas potest permanere absque iustitia, etiam illorum qui oderunt iustitiam, utpote latronum, quia nisi iuste inter se furta dividerunt, oriretur inter eos seditio, et sic eorum societas deperiret, propter quod in conservatione reipublice iustitia est maxime necessaria, ad quam faciendam hic per legem iudices ordinantur, cum dicitur : Iudices. et exponitur ly, et pro id est cum dicitur. Iudices et Magistros id est magistros peritos, quia iudices tales debent institui, qui sint in legibus et instructi, secundum quas debent iudicare, aliter esset simile ac si mitteretur artifex ad executionem operis absque regula sue artis. In hebreo habetur : Iudices et exactores, ut vocentur iudices qui habent inquirere veritatem industria mentis et cautela verborum, et dare sententiam secundum inventa. Exactores vero qui caritatem inquirunt verberibus et afflictionibus, moderatis tamen, et exequuntur iudicum sententiam quia frustra daretur sententia, nisi esset qui eam exequeretur.
marg.| .6. In omnibus id est in portis cuiuslibet civitatis, non tamen in qualibet porta ipsius, hoc tamen fuit institutum, quia porta civitatis est locus communis ad quem possunt accedere pauper sicut divites, et extranei sicut cives.
marg.| .7. Non accipies. Loquitur iudicibus, ut non plus deferant in iudicio divitibus et propinquis, quam pauperibus et extraneis.
Numérotation du verset Dt. 16,ad litteram 
marg.| marg.| {1555}
marg.| .1. Nec. Quia cupiditas ratione accepti muneris trahit extra limites suos iudicium rationis.
marg.| .2. Et   mutant   . Quia os conformatur cordi, eo quod voces sunt note id est signa earum passionum que sunt in anima, ut dicit Phil. 1. Petri her. et salvator Luce 7.g. Ex abundantia cordis os loquitur,
marg.| .3. Iuste quod   iustum   est   persequeris   . Quia modus procedendi debet esse iustus.
marg.| .4. Ut vivas et possideas terram. Hoc non solum refertur ad iudices sed etiam cum hoc ad communitatem populi que per exercitium iustitie in bono statu diu conservatur.
marg.| .5. Non   plantabis   . Hic ponitur officii executio. et primo ponitur casus, secundo iudicii effectus xvii. capitulo Circa primum sciendum quod ponitur {1556} hic casus pro exemplo, ut sic fiat in aliis, et quia intentio legislatoris principaliter tendit ad destructionem idololatrie, et latrie institutionem, ut patet ex processu libri, et ideo pro exemplo ponitur casus pertinens ad destructionem idololatrie. Et etiam quia quicquid ad idololatriam pertinet est contra primum legis preceptum, ideo de hoc ponitur exemplum, cum dicitur : Non plantabis. Supra enim dictum est frequenter, quod in locis idolatrie luci et arbores plantabantur, et ideo a loco cultus divini talia prohibentur, ne ex assimilatione loci traherentur ad assimulationem facti, ideo subditur :
marg.| .6. Nec facies id est idolum adorandum, ac si dicat, primum pertrahit ad istud secundum. Consequenter ponitur casus de latrie institutione, cum dicitur.
marg.| .7. Non. Quia in cultu latrie debent offerri meliora.
Numérotation du verset Dt. 16,moraliter 
marg.| marg.| {1549} .1. Observa mensem. Hic replicat Moyses de tribus solennitatibus, scilicet pasche, pentecostes, et tabernaculorum, de quibus actum est supra, Levi. 23. Primum autem istorum figura fuit resurrectionis Christi passi, qui est pascha nostrum sicut dicit Apostolus 1. Cor. 5 capitulo Pascha nostrum immolatus est Christus : itaque epulemur, non in fermento veteri neque in fermento malitie, et nequitie, {1550} sed in azymis synceritatis et veritatis. Igitur per septem dies azymorum significatur totum tempus nostrum, eo quod septem dieb. revolvitur ut dicit Gregorius Homil. 5. et iste septenarius debet deduci sine fermento malitie et nequitie, et in azymis synceritatis et veritatis, et tunc revertemur in tabernacula nostra id est ad mansiones patrie celestis, sicut filii Israel celebratis septem die. phase ad loca sua revertebantur. De secundo festo, scilicet pentecostes dicitur.
prol.| {1551}
Numérotation du verset Dt. 16,moraliter 
marg.| .11. Septem   hebdomadas   . Per quas figurata fuerunt septem dona spiritus sancti, {1552}qui datus fuit in pentecoste nostra apostolis, aliisque discipulis in signo visibili. De tertio vero festo dicitur.
Numérotation du verset Dt. 16,moraliter 
marg.| marg.| {1553} .3. Solemnitatem   quoque tabernaculorum   , etc. Fiebat enim istud festum in memoriam quod dominus filios Israel habitare fecerat in tabernaculis procedendo per desertum ad terram promissionis, propter quod figura fuit nostre peregrinationis in hac vita, que tota decurrit per septem dierum revolutionem, ut predictum est.
prol.| {1554} .4. Tribus vicibus. Per sexum masculinum, qui perfectus est, significantur opera perfectionis, et per tres vices significatur fides trinitatis. Per hoc igitur significatur quod opera bona in conspectu Domini fieri debent in fide trinitatis. Per istum autem ternarium potest etiam intelligi devotio cordis, oris, et operis.
marg.| † Non apparebit, etc. Scilicet a sanctis meditationibus.
Numérotation du verset Dt. 16,moraliter 
marg.| marg.| {1555} .5. Non plantabis. Hoc fuit preceptum ad excludendum luxurie {1556} vitium, quod exercebatur prope altaria idolorum, et per hoc significatur quod sacerdotes novi testamenti, qui accedunt ad altare Christi et eorum ministri mundi debent esse et casti.
Numérotation du verset Dt. 16,Additio. 
marg.| marg.| {1555} In capitulo 16. ubi dicitur in postilla Et in die vii. quia collecta est Domini Dei tui. Quod intelligatur festum cetus vel collecte dictum {1556} fuit in additione supra Lv. 23. videibi :
prol.| Replica. Et quicquid Burgen. tangit 16. capitulo defesto collecte, vide correctorium supra Lv. 23.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Dt. 16), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 20/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=07&chapitre=07_16)

Notes :