Capitulum 14
Numérotation du verset
Dt. 14,1
a Filii estote Domini Dei vestri. Non vos incidetis
0 Cf. Lv. 11.
nec facietis calvitium super mortuo
Numérotation du verset
Dt. 14,2
quoniam populus es sanctus1 Domino Deo tuo et te elegit ut sis ei in populum peculiarem de cunctis gentibus que sunt super terram
1 es sanctus]
inv. Weber
Numérotation du verset
Dt. 14,3
ne comedatis que immunda sunt
Numérotation du verset
Dt. 14,4
hoc est animal
quod comedere debetis bovem et ovem et capram
Numérotation du verset
Dt. 14,5
cervum capream bubalum
tragelaphum
pygargum2 orygem3 camelopardulum4
2 pygargum]
scrips.
, pygargon
Weber
|
3 orygem
Weber
]
scrips.
, origem
Rusch
|
4 cameloperdulum] camelopardalum
Weber
|
Numérotation du verset
Dt. 14,6
omne animal quod in duas partes findit ungulam5
5 findit ungulam]
inv. Weber
et ruminat comedetis
Numérotation du verset
Dt. 14,7
de his autem que ruminant et ungulam non findunt hec comedere non debetis camelum
leporem
cirogryllum6
6 cirogryllum]
scrips.,
chyrogryllium
Weber
quia ruminant et non dividunt ungulam immunda erunt vobis
Numérotation du verset
Dt. 14,8
sus quoque quoniam dividit ungulam et non ruminat immunda erit carnibus eorum
non vescemini
et cadavera
non tangetis
Numérotation du verset
Dt. 14,9
hec comedetis ex omnibus que morantur in aquis
que habent pinnulas et squamas comedite
Numérotation du verset
Dt. 14,10
que absque pinnulis et squamis sunt non7 comedatis quia immunda sunt
7 non] ne
Weber
Numérotation du verset
Dt. 14,11
omnes aves mundas comedite
Numérotation du verset
Dt. 14,12
immundas ne comedatis aquilam scilicet et grypem
et alietum
Numérotation du verset
Dt. 14,13
ixon et vulturem
ac milvum iuxta genus suum
Numérotation du verset
Dt. 14,14
et omne corvini generis
Numérotation du verset
Dt. 14,15
et8 struthionem
8 et] om. Weber
ac noctuam
et larum
atque accipitrem
iuxta genus suum
Numérotation du verset
Dt. 14,16
herodium ac9 cygnum et ibin
9 ac] et
Weber
Numérotation du verset
Dt. 14,17
ac mergulum
porphyrionem et nycticoracem
Numérotation du verset
Dt. 14,18
onocrotalum
et charadrium10 singula in genere suo upupam quoque
10 charadrium
Weber
] caladrium
cacogr. Rusch
et vespertilionem
Numérotation du verset
Dt. 14,19
et omne quod reptat
et pinnulas11 habet, immundum erit et non12 comedetur.
11 pinnulas] pennulas
Rusch
|
12 et non] nec
Weber
|
Numérotation du verset
Dt. 14,20
Omne quod mundum est comedite.
Numérotation du verset
Dt. 14,21
Quicquid morticinum est
ne vescamini
ex eo peregrino qui intra portas tuas est da ut comedat
aut vende ei quia tu populus sanctus Domini Dei tui es non coques
hedum
in lacte
matris sue.
Numérotation du verset
Dt. 14,22
Decimam partem separabis de cunctis fructibus tuis qui13 nascuntur in terra per annos singulos
13 fructibus t. qui] frugibus t. que
Weber
Numérotation du verset
Dt. 14,23
et comedes in conspectu Domini Dei tui in loco quem elegerit ut in eo nomen illius invocetur decimam
frumenti tui14
14 tui] + et
Weber
vini
et olei
et primogenita de armentis
et ovibus tuis
ut discas timere Dominum Deum tuum in15 omni tempore
15 in] om. Weber
Numérotation du verset
Dt. 14,24
cum autem longior fuerit via et locus quem elegerit Dominus Deus tuus tibique benedixerit nec potueris ad eum hec cuncta portare
Numérotation du verset
Dt. 14,25
vendes omnia et in pretium rediges portabisque manu tua et proficisceris ad locum quem elegerit Dominus Deus tuus
Numérotation du verset
Dt. 14,26
et emes16 eadem pecunia quicquid tibi placuerit sive ex armentis sive ex ovibus vinum quoque et siceram
16 emes] + ex
Weber
et omne quod desiderat anima tua et comedes coram Domino Deo tuo et epulaberis tu et domus tua
Numérotation du verset
Dt. 14,27
et Levita qui intra portas tuas est cave ne derelinquas eum quia non habet aliam partem in possessione tua
Numérotation du verset
Dt. 14,28
anno tertio
separabis aliam decimam ex omnibus que nascuntur tibi eo tempore et repones
intra ianuas tuas
Numérotation du verset
Dt. 14,29
venietque Levites qui aliam non habet partem nec possessionem tecum et peregrinus et pupillus et17 vidua qui intra portas tuas sunt et comedent et saturabuntur ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in cunctis operibus manuum tuarum que feceris.
17 et] ac
Weber
Capitulum 14
Numérotation du verset
Dt. 14,1
differentia
differentia
marg.|
{LYR#T#.1}
De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 25vb
Numérotation du verset
Dt. 14,ad litteram
marg.|
Filii estote Domini. Hic consequenter destruitur idololatria in signo, et primo destruitur huiusmodi idololatria, secundo instruitur latria opposita,ibi : Decimam partem. Circa primum sciendum quod idololatrie signa sunt assimilari idololatris in exteriori apparentia, que consistunt in modo se habendi et in modo vivendi. Primo ergo prohibetur modus idololatrarum circa mortuos, secundo circa cibos,ibi : Ne comedatis. Circa primum dicitur.
marg.|
.1.
Filii estote
Domini
.
quasi dicat non debetis in aliquo idololatris assimilari.
marg.|
.2.
Non vos incidetis. In
hebreo habetur : Non vos lacerabitis sicut in planctu mortuorum aliqui Gentiles et idololatre unguibus lacerabant carnem suam.
marg.|
.3.
Nec facietis calui.
Eradicando capillos vel tondendo. Talis enim luctus immoderatus et inhonestus non decet filios Dei, qui habent fidem resurrectionis mortuorum, moderatus tamen luctus et honestus procedens ex pietate naturali bene licet, et decet.
marg.|
.4.
Ne comedatis.
Hic consequenter prohibetur modus idololatrarum circa cibos, et primo in carnibus animalium, secundo piscium, ibi : Hec comedetis. tertio avium, ibi : Omnes aves. Circa primum dicitur : Ne comedatis que immunda sunt. Sciendum, quod nulla immunditia spiritualis {1540} potest esse in brutis que peccare non possunt, potest tamen aliquo modo redundare in eis inquantum homines utuntur eis ad mala, utpote quia idolis immolant ipsa, vel eis utuntur ad maleficia alia, potest autem in eis esse directe immunditia corporalis, ut quia immundo cibo nutriuntur, sicut porcus, vel quia in loco immundo habitant sicut mures in terra, unde et ex hoc fetorem contrahunt, et ex hoc abominabilia sunt, propter utramque enim causam et consimilem multa animalia et aves et pisces prohibentur in lege Iudeis. Sunt etiam preter hoc alie cause mystice et figurales, inquantum per talia designantur homines habentes aliqua vitta sicut carnalis assimilatur porco, piger, asino, et sic de aliis.
marg.|
.5.
Hoc est animal quod comedere deberis,
etc. Tanquam carens immunditiis predictis, et enumerat aliqua in speciali dicens.
marg.|
.6.
Tragelaphum
.
Tragelaphus animal est mundum et est partim simile hirco, et partim cervo, et dicitur a τράλος quod est hircus, et ἔλαϕις quod est cervus.
marg.|
.7.
Camelopardalum
.
Animal est simile camelo In capite, et ideo ab eo denominatur, habet tamen maculas albas in corpore sicut pardus, et equo similis est in collo, bubalo vero in pedibus. Consequenter ponit regulam communem, cum aliqua tamen exceptione, cum dicitur :
marg.|
.8.
Omne
animal.
.
Cetera exposita sunt Leut. 11 ubi hec materia plenius tractatur, aliqua tamen ponuntur hic, que non sunt tibi, et illa sunt hic exponenda.
marg.|
.9.
Ixion
.
Avis {1541} est de genere vulturis alba et minor, quam sit vultur.
Numérotation du verset
Dt. 14,ad litteram
marg.|
.1.
Nycticoracem
.
Avis est de nocte volans ανύξ quod est nox, et κόραξ quod est corvus, quasi corvus noctis. Dicunt tamen aliqui, quod est idem quod noctua, sed hoc non videtur, quia hic separatim prohibentur.
marg.|
.2.
Peregrino.
Si est pauper.
marg.|
.3.
Aut vende ei.
Si habet unde emat, et loquitur hic de peregrino qui est conversus ad Iudaismum, aliter non posset comedere licite.
marg.|
.4.
Non coques hedum in lacte matris sue.
Hoc fuit expositum Ex. 23.
marg.|
.5.
Decimam frumenti tui, vini,
etc. Hic consequenter inducit ad latriam, {1542} per hoc quod inducit ad sustentationem sacerdotum et ministrorum ad quos pertinebat colere Deum pro se et pro populo. Primogenita enim debebantur sacerdotibus, et decime Levitis, portabantur tamen ad templum quantum ad partes Levitarum, qui manebant ibi ad ministrandum. Et patet littera ex his que dicta sunt supra xii. Consequenter inducit ad sustentationem pauperum, cum dicitur.
marg.|
.6.
Anno.
scilicet pro sustentandis pauperibus, ut patet ex sequentibus quod fiebat ex lege pietatis naturalis et ne Iudei pauperes cogerentur querere eleemosynas a gentibus, vel servire eis pro sustentatione vite sue, et sic cogerentur de idolotitis comedere cum Gentilibus, et per consequens possent pertrahi ad cultum idololatrie.
Numérotation du verset
Dt. 14,moraliter
marg.|
.1.
Filii estote.
Non vos. Per hoc docentur Christiani, quod immoderate non debent affligi de morte amicorum suorum, hoc enim quoddam signum est defectus fidei, quantum ad articulum resurrectionis et vite beate, et talem afflictionem immoderatam faciebant fideles vitam aliam non sperantes.
marg.|
.4.
Ne
comedatis
.
Mystice rationes istorum sunt posite supra Lv. 11 {1540} tamen hic additur inter aves immundas ixion, que est avis alb minor milvo, et est de genere vulturis, que pascitur cadaveribus et significat vitium hypocrisis, que propter laudem humanam pretendit exterius albedinem sanctitatis, et interius pascitur cadaveribus iniquitatis, Mt. 23 c. « Ve vobis scribe et Phasei hypocrite qui similes estis sepulchris de albatis que a foris apparent hominibus speciosa, intus vero plena sunt ossibus mortuorum et omni spurcitia ».
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Dt. 14), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 09/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=07&chapitre=07_14)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Dt. 14), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 09/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=07&chapitre=07_14)
Notes :