Nicolaus de Lyra

Capitulum 1

Numérotation du verset Dt. 1,1 

1 Hec sunt verba
1 Hec sunt verba Rusch ( sine titulo )] Incipit Deuteronomius praem. Dol29, Incipit Adabarun qui Deuteronomius prenotatur praem. Ω X
que locutus est
Moyses
ad omnem Israel
trans Iordanem
in solitudine campestri
contra mare Rubrum
inter
Pharan
et Tophel2
2 Tophel] Tofes Dol29
et Laban
et Aseroth
ubi
auri
est plurimum.
Numérotation du verset Dt. 1,2 

undecim diebus.
De Horeb
per viam montis Seir
usque ad3 Cadesbarne.
3 ad] om. Weber
Numérotation du verset Dt. 1,3 

Quadragesimo anno,
undecimo mense,
prima die mensis,
locutus est Moyses
ad filios Israel
omnia que preceperat
illi Dominus
ut diceret eis:
Numérotation du verset Dt. 1,4 

Postquam percussit Seon
regem Amorreorum
qui habitavit in Esebon
et Og
regem Basan
qui mansit in Aseroth
et in Edrai
Numérotation du verset Dt. 1,5 

trans Iordanem
in terra Moab.
Cepitque
Moyses explanare legem
et dicere:
Numérotation du verset Dt. 1,6 

Dominus Deus noster locutus est
ad nos in Horeb dicens sufficit vobis quod in hoc monte mansistis
Numérotation du verset Dt. 1,7 

revertimini et venite ad montem Amorreorum et ad cetera que ei proxima sunt campestria atque montana et humiliora loca contra meridiem et iuxta litus maris terram Chananeorum et Libani usque ad flumen magnum Euphraten
Numérotation du verset Dt. 1,8 

en inquit tradidi vobis ingredimini et possidete eam supra4 qua iuravit Dominus patribus vestris Abraham et Isaac et Iacob ut daret illam eis et semini eorum post eos.
4 supra] super Weber
Numérotation du verset Dt. 1,9 

Dixique vobis illo in tempore:
Numérotation du verset Dt. 1,10 

Non possum solus
sustinere vos quia Dominus Deus vester multiplicavit vos
et estis hodie sicut stelle celi plurimi5.
5 plurimi] plurime Weber
Numérotation du verset Dt. 1,11 

Dominus Deus patrum vestrorum addat
ad hunc numerum
multa millia
et benedicat vobis
sicut locutus est.
Numérotation du verset Dt. 1,12 

Non valeo
solus negotia vestra6 sustinere et pondus
6 negotia vestra] inv. Weber
et7 iurgia.
7 et] ac Weber
Numérotation du verset Dt. 1,13 

Date ex8 vobis
8 ex] e Weber
viros
sapientes
et gnaros9
9 gnaros] + et Weber
quorum conversatio sit probata in tribubus vestris ut ponam eos
vobis principes
Numérotation du verset Dt. 1,14 

Tunc respondistis mihi bona res est quam vis facere.
Numérotation du verset Dt. 1,15 

Tulique
de tribubus vestris
viros
sapientes
et nobiles
et constitui eos principes tribunos
et centuriones
et quinquagenarios
ac decanos
qui
docerent vos singula
Numérotation du verset Dt. 1,16 

precepique eis dicens: Audite
illos et quod iustum est iudicate
sive civis sit ille sive peregrinus.
Numérotation du verset Dt. 1,17 

Nulla erit distantia personarum ita parvum audietis ut magnum nec accipietis cuiusquam personam quia Dei iudicium est
quod si difficile
vobis visum aliquid10 fuerit referte ad me et ego audiam
10 visum aliquid] inv. Weber
Numérotation du verset Dt. 1,18 

precepique vobis11 omnia
11 vobis] om. Weber
que facere deberetis.
Numérotation du verset Dt. 1,19 

Profecti autem de Horeb transivimus per eremum
terribilem et maximam solitudinem12 quam vidistis per viam montis Amorrei sicut preceperat Dominus Deus noster nobis cumque venissemus in Cadesbarne
12 solitudinem] om. Weber
Numérotation du verset Dt. 1,20 

dixi vobis venistis ad montem Amorrei quem Dominus Deus vester13 daturus est vobis14
13 vester] noster Weber |
14 vobis] nobis Weber |
Numérotation du verset Dt. 1,21 

vide terram quam Dominus Deus tuus dabit15 tibi ascende et posside eam sicut locutus est Dominus Deus patribus tuis noli timere16 nec quicquam paveas
15 dabit] dat Weber |
16 timere] metuere Weber |
Numérotation du verset Dt. 1,22 

et accessistis ad me omnes atque dixistis mittamus viros qui considerent terram et renuntient per quod iter debeamus ascendere et ad quas pergere civitates
Numérotation du verset Dt. 1,23 

cumque mihi sermo placuisset misi e vobis duodecim viros singulos de tribubus suis
Numérotation du verset Dt. 1,24 

qui cum perrexissent et ascendissent in montana venerunt usque ad vallem Botri et considerata terra
Numérotation du verset Dt. 1,25 

sumentes de fructibus eius ut ostenderent ubertatem attulerunt ad nos atque dixerunt bona est terra
quam Dominus Deus noster daturus est nobis
Numérotation du verset Dt. 1,26 

et noluistis ascendere
sed increduli ad sermonem Domini Dei nostri
Numérotation du verset Dt. 1,27 

murmurastis17 in tabernaculis vestris
17 murmurastis] murmurati estis Weber
atque dixistis odit nos Dominus et idcirco eduxit nos de terra Egypti ut traderet in manus18 Amorrei atque deleret
18 manus] manu Weber
Numérotation du verset Dt. 1,28 

quo ascendemus nuntii terruerunt cor nostrum dicentes maxima multitudo est et nobis19 statura procerior urbes magne et ad celum usque murate20 filios Enachim vidimus ibi
19 nobis] + in Weber |
20 murate] munite Weber |
Numérotation du verset Dt. 1,29 

et dixi vobis nolite metuere nec timeatis eos
Numérotation du verset Dt. 1,30 

Dominus Deus qui ductor est noster21 pro vobis
21 noster] vester Weber
ipse pugnabit sicut fecit
in Egypto cunctis videntibus22
22 cunctis videntibus] inv. Weber
Numérotation du verset Dt. 1,31 

et in solitudine
ipse vidisti portavit
te Dominus Deus tuus ut solet homo gestare parvulum filium suum
in omni via per quam ambulasti donec veniretis ad locum istum
Numérotation du verset Dt. 1,32 

et nec sic quidem credidistis
Domino Deo vestro
Numérotation du verset Dt. 1,33 

qui precessit vos in via
et metatus est locum in quo tentoria figere deberetis nocte
ostendens vobis iter per ignem
et die
per columnam nubis
Numérotation du verset Dt. 1,34 

cumque audisset Dominus vocem sermonum vestrorum iratus
iuravit et ait
Numérotation du verset Dt. 1,35 

non videbit quispiam de hominibus generationis huius pessime terram bonam quam sub iuramento
pollicitus sum
patribus vestris
Numérotation du verset Dt. 1,36 

preter Caleb filium Iephone ipse
enim videbit
eam
et ipsi dabo terram quam calcavit
et filiis eius
quia secutus est Dominum
Numérotation du verset Dt. 1,37 

nec miranda indignatio in populum,
cum mihi quoque iratus Dominus propter vos
dixit23:
23 dixit] dixerit Weber
Nec tu ingredieris illuc
Numérotation du verset Dt. 1,38 

Numérotation du verset Dt. 1,38 

sed Iosue
filius Nun minister
tuus ipse intrabit pro te hunc exhortare et robora et ipse
terram
sorte
dividat Israeli
Numérotation du verset Dt. 1,39 

parvuli
vestri de quibus dixistis quod
captivi
ducerentur et filii
qui hodie boni
ac mali
ignorant
distantiam ipsi ingredientur
et ipsis dabo
terram
et possidebunt
eam
Numérotation du verset Dt. 1,40 

vos autem revertimini et abite in solitudinem per viam maris Rubri
Numérotation du verset Dt. 1,41 

et respondistis mihi peccavimus Domino ascendemus et24 pugnabimus sicut precepit Dominus Deus noster cumque instructi
24 et] atque Weber
armis pergeretis in montem
Numérotation du verset Dt. 1,42 

ait mihi Dominus dic ad eos nolite ascendere
neque pugnetis
non enim sum
vobiscum
ne cadatis
coram inimicis vestris
Numérotation du verset Dt. 1,43 

locutus sum
et non audistis
sed adversantes imperio Domini et tumentes superbia
ascendistis in montem
Numérotation du verset Dt. 1,44 

itaque egressus
Amorreus
qui habitabat in montibus
et obviam veniens persecutus est
vos sicut solent apes persequi et concidit25 de Seir usque
25 concidit] cecidit Weber
Horma
Numérotation du verset Dt. 1,45 

cumque reversi
ploraretis coram Domino non audivit
vos nec voci vestre
noluit26 acquiescere
26 noluit] voluit Weber
Numérotation du verset Dt. 1,46 

sedistis
ergo in Cadesbarne multo tempore.

Capitulum 1

Numérotation du verset Dt. 1,1 
differentia
marg.| {LYR5.1T1} De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 24va
Numérotation du verset Dt. 1,1 
ad litteram
marg.| marg.| {1455} [imago] .1. Declaratio sermonum tuorum illuminat et intellectum dat parvulis. Sicut dictum fuit in principio Ex. lex non datur proprie uni persone singulari, sed communitati, et ideo datio legis presupponit adunationem plebis cui lex sit danda, et ideo sicut fuit dictum in principio Gn. lex que continetur in quinque libris Moysi sic dividitur, quia primo in libro Gn. describitur separatio fidelis populi ab infideli, et eius adunatio sub cultu unius Dei In Exodo vero et in aliis duobus libris sequentibus describitur datio legis populo iam adunato. In Deuterono, vero describitur replicatio legis date in eius explicatione, de qua potest dici competenter verbum {1456} propositum. Declaratio sermonum, etc. Unde liber iste procedit secundum quadruplicem modum in verbis propositis contentum, scilicet explicando obscura, quod notatur cum dicitur, Declaratio, secundo replicando in aliis libris predicta, quod notatur cum dicitur, Sermonum tuorum, tertio supplendo omissa, quod notaturibi : Illuminat, quarto applicando et addendo necessaria, quod notatur cum dicitur, Et intellectum dat parvulis, sicut videbitur in processu libri. Qui quidem liber dividitur in proemium et executionem, que incipitibi : Cepitque Moyses. In proemio quatuor notantur, primo quis scripsit, secundo quibus,ibi : Ad omnem Israel, tertio, ubi scripsitibi : Trans Iordanem, quarto quando scripsit,ibi : Quadragesimo anno. Circa primum, scilicet.
marg.| .2. Hec sunt verba que locutus. Sciendum quod aliqui dixerunt {1457} quod Moyses non scripsit hunc lib. sed tantum protulit verba vel sententiam, que Iosue et alii senes memoriter retinentes in hunc librum conscripserunt post mortem Moysi et hoc probant primo, eo quod dicitur in principio. Hec sunt verba que locutus est Moyses, et non dicitur, que verba scripsit. Secundo ex hoc quod dicitur trans Iordanem, et sic videtur quod liber fuerit scriptus trans Iordanem. Moyses autem Iordanem non transivit, ut patet in fine huius lib. et in pluribus aliis locis. Tertio ex hoc quod in fine huius lib. describitur mors et sepultura ipsius Moysi, quam ipse Moyses scribere non potuit. Sed hoc est manifeste contra id quod habetur infra 31 capitulo ubi dicitur : Scripsit itaque Moyses legem hanc et tradidit sacerdotibus filiis Levi, qui portabant arcam federis Domini. Et infra eodem capitulo Postquam autem scripsit Moyses verba legis huius in volumine atque complevit, precepitque Levitis qui portabant arcam federis Domini dicens : Tollite librum istum, etc. Et ideo dicunt alii, quod Esdras scripsit principium et finem huius libri addendo verbis Moysi. Sed hoc est contra illud quod dicitur in principio huius lib. Hec sunt verba que locutus est Moyses : Ex quo patet quod non sunt verba Esdre sed Moysi. Propter quod dicit Rabbi Salomon et Hebrei alii, quod totus iste liber scriptus fuit a Moyse excepto ult. capitulo quod scripsit Iosue post mortem Moysi. Ad illud autem quod obiicitur primo dicendum quod Moyses verba lib. huius seu sententiam primo protulit coram populo per modum exhortationis, et quantum ad hoc dicitur. Hec sunt verba que locutus est Moyses, sed postea scripsit ad memoriam in futurum. Quod autem secundo obiicitur, magis est ad oppositum, quia trans Iordanem et citra accipiuntur in Sacra Scripturarespectu situs Ierusalem, et ideo illa pars ubi habitabant due tribus cum dimidia, que fuit acquisita ante transitum Iordanis vocatur trans Iordanem, qui inter ipsam et Ierusalem, Iordanis est medius. Ad tertium responsio patet ex dictis Consequenter ostenditur quibus scripsit, cum dicitur.
Numérotation du verset Dt. 1,ad litteram 
marg.| .1. Ad omnem. Dicit autem Rabbi Salomon quod ad hoc vocavit totum populum, ut quilibet haberet locum loquendi si vellet in aliquo obiicere verbis Moysi, ut sic postea nullus haberet locum contradicendi, sed non est verisimile, quod totus populus posset generaliter audire verba Moysi loquentis, cum numerus virorum qui poterant ad bella procedere absque mulieribus et parvulis esset sexcenta millia, et mille septingenti triginta, ut habetur Nm. 26. Et ideo melius videtur dicendum quod quando Moyses loquebatur verba libri huius populo per modum exhortationis fuerunt ibi tantum capitanei et principales populi, in quibus quodammodo tota multitudo populi continebatur. Scripsit tamen Moyses ad omnem Israel generaliter, quia non solum illi qui erant tunc presentes, sed etiam absentes et futuri de populo illo obligabantur ad ea que fuerunt scripta in hoc libro, et ideo fuit repositus in latere arce ut legeretur quolibet anno septimo, ut habetur inf. 31 capitulo Consequenter ostenditur ubi scripsit cum dicitur.
marg.| .2. Trans Iordanem. Antequam transirent Iordanem.
marg.| .3. Contra   mare rubrum   . Habet enim hoc mare multos sinus et unius illorum est contra locum illum.
marg.| .4. In ter Pharan. Nomina sunt locorum circa locum illum ubi Moyses explanavit legem.
marg.| .5. Unde auri est plurimum. Quia ibi sunt minere auri.
marg.| .6. Undecim diebus de Horeb. Istud exponitur dupliciter, uno modo {1458} aliquibus referendo ad litteram precedentem cum dicitur. Hec sunt verba que locutus est Moyses in tali loco. Undecim diebus id est 11. dies posuit ad loquendum ista. Sed quomodo exponitur littera sequens et cui coniungatur, cum dicitur per viam montis Seir, etc. non habetur ex verbis eorum, et ideo aliter exponitur ab aliis, non solum referendo ad litteram precedentem, sed etiam subsequentem, ut sit sensus : Hec verba locutus est Moyses undecim diebus, veniendo, scilicet de Horeb per viam montis Seir, ita quod in illo undenario dierum facta est legis explanatio. Sed hec expositio non videtur rationabilis, quia non est verisimile quod Moyses eundo per viam explanaret populo legem, quia talis explanatio requirit quietem doctoris et auditoris. Et ideo Rabbi Salomon aliter exponit dicens, quod in hoc notatur spatium terre inter montem Horeb et Cadesparne, quod secundum eos est itineris undecim dierum, et tamen filii Israel in recessu suo de Horeb post legem datam venerunt illuc in tribus diebus, quod sic probat, quia anno secundo egressionis de Egypto, mense secundo vicesima die mensis recesserunt ab Horeb, ut habetur Nm. 10. et eodem anno vicesimonono die mensis tertii venerunt in Cadesparne, unde miserunt exploratores. Si igitur inde subtrahantur triginta dies, quibus populus mansit in sepulchris concupiscentie, quia ibi comederunt carnes mense integro, ut habetur Numer. 11. et iterum septem dies quibus mansit populus in Astaroth quandiu Maria fuit reclusa, non remanent nisi tres dies quibus fecerunt iter predictum, et hoc posuit Moyses secundum eum ad ostendendum filiis Israel, qualiter Deus accelerabat iter populi ad intrandum cito terram promissionis nisi peccatum eorum impedivisset quando territi verbis exploratorum murmuraverunt contra dominum volentes reverti in Egyptum, et ideo quadraginta annis fuerunt vagabundi per desertum. Igitur secundum hanc expositionem est sensus.
prol.| Undecim diebus. Supple itur usque ad Cades eundo.
marg.| .7. Per viam id est qua itur de Horeb in Seir, quia Cades est intermedia, et subintelligitur, quam viam tribus diebus fecistis Deo accelerante iter vestrum, et ita accelerasset residuum, nisi peccata vestra posuissent impedimentum. Aliter etiam exponit referendo ly undecim diebus, ad totum iter filium Israel de Horeb usque ad ingressum terre promissionis, ut sit sensus. Si non peccavissetis Domino undecim diebus de Horeb venissetis ad ingressum terre promissionis transeundo per Cades et per montem Seir, quia dominus dedisset vobis gratiam in conspectu filiorum Esau, et concessissent vobis transitum per medium terre sue. Sed propter peccatum vestrum denegatus est vobis illic transitus et circumivistis montem Seir longo tempore, ut habetur infra eo. capitulo et secundum utramque expositionem est hic modus loquendi, qui apud Hebreos vocatur decurtatus vel recisus, scilicet quando aliqua tacentur, que tamen necessario subintelliguntur, sicut ii. Reg. 5. capitulo ubi translatio nostra habet. Proposuerat enim David in die illa premium ei qui percussisset. Iebuseum, etc. In hebreo habetur sic. Et dixit David in die illa, qui percusserit Iebuseum, etc. et non fit mentio de premio, nec in generali nec in speciali, et tamen subintelligitur, quod premium eius foret quod esset princeps militie, ut habetur 1Par. 11. sic in textu predicto secundum duas expositiones ultimas aliqua subintelliguntur ut patet ex predictis. Consequenter ostenditur tempus quo Moyses scripsit cum dicitur.
prol.| {1459}
Numérotation du verset Dt. 1,ad litteram 
marg.| .1. Quadragesimo anno. scilicet ab egressu filiorum Israel de Egypto, quia in quadraginta annis quibus filii Israel fuerunt vagi per desertum, includitur annus qui transierat ab egressu de Egypto usque ad missionem exploratorum ut dictum fuit Nm. 14.e.
marg.| .2. Undecimo mense. Ex quo patet quod verba huius libri dixit Moyses filiis Israel et scripsit propinquus morti sue et hoc duplici de causa. Una est, quia ibi continentur aliqua verba increpationis propter peccata que commiserant, sicut et Iacob increpavit Ruben, Levi, et Simeon propinquus morti, ut habetur Gn. xlix.d. et Iosue filios Israel, ut habetur Iosue ulti. et similiter Samuel 1Rg. 12. Secunda causa est, ut fortius memorie imprimerentur, quia verba que a patribus, filiis, et a principibus subiectis prope mortem traduntur, melius commendantur.
marg.| .3. Postquam percussit Sehon. Qui si increpasset eos antequam introduxisset filios Israel in partem terre ab eis possidendam potuissent dixisse, cum essent dure cervicis, et ad rebellandum proni, quid ad istum increpare nos, et legem nobis imponere, qui non potuit nos introducere in aliquam partem terre a nobis possidenda ?
marg.| .4. Cepitque Moyses, etc. Hic incipit executio libri, et dividitur in quatuor partes principales. In prima Moyses ponit inductionem ad legis reverentiam per beneficia eis promissa et in parte prestita. Secundo ponit explanationem ad legis observantiam et efficaciam, c. 4. Tertio excitationem per benedictiones et maledictiones futuras legis observantiam, {1460} c. 27. Quarto finalem dispositionem ad perseverantiam in lege quasi condens testamentum, et disponens ad introductionem in ulteriorem terram 31 capitulo Circa primum notandum, quod inducit homines ad legis reverentiam. Primo reducendo ad memoriam beneficia ante legempatribus promissa, et partim etiam filiis eorum prestita. Secundo recolendo beneficia post legem datam exhibita, c. 2. Circa primum capitulum primo repetuntur beneficia promissa, secundo culpa commissaibi : Profectique de Horeb, tertio presentia omissa ibi ; Et respondistis mihi. Circa primum sciendum quod ante legem duo spiritualiter patribus Deus promissit scilicet terre magnitudinem, Gn. 13.a. Dixit dominus ad Abraham. Sequitur : Leva oculos et vide a loco in quo nunc es ad aquilonem et meridiem et orientem et occidentem, omnem terram quam conspicis tibi dabo et semini tuo et prolis multitudinem : Gn. 15.b. Suspice celum et numera stellas si potes, et dixit ei : Sic erit semen tuum. Primo igitur recolit primum, secundo secundum ibi : Dixique vobis. Circa primum dicitur sic.
prol.| Cepitque Moyses explanare. Addendo aliqua ad eius intellectum et eius declarationem.
marg.| .5. Et dicere. Ea que inferius sequuntur.
marg.| .6. Dominus Deus noster locutus est. Et ideo cum sit veritas per essentiam, debuistis ei credere absque hesitatione, quid autem dixit, subditur cum dicitur.
marg.| .7. Sufficit vobis quod in hoc monte mansistis. Quia filii Israel iam receperant legem a Domino, ut habetur Ex. 20. fecerunt tabernaculum et omnia eius instrumenta ad divinum cultum, ut habetur Ex. 25. et {1461} ordinati erant super populum tribuni et centuriones quinquagenarii et decani, ut habetur Ex. 18. Et ideo non debebant plus manere in monte Horeb, sed transire ad terram sibi promissam, ideo subditur :
Numérotation du verset Dt. 1,ad litteram 
marg.| .1. Revertimini. Non quia filii Israel qui tunc erant prius fuissent in terra promissionis, sed patres eorum qui inde descenderant in Egyptum, propter quod Gn. 15.d. dicitur : Generatione autem quarta revertentur huc. Et ideo dicitur hic.
prol.| Revertimini et venite ad montem Amorrheorum. Ubi describit terre promissionis magnitudinem :
marg.| .2. Et iuxta littus maris. scilicet mediterranei, super quod terra promissionis sita est secundum longitudinem suam.
marg.| .3. Et Libani. Mons est in fine terre promissionis versus aquilonem, a quo denominata est terra que est circa montem illum.
marg.| .4. Usque ad flumen magnum Euphraten. Ex quo patet magnitudo terre sibi promisse, tamen non obtinuerunt eam totam usque ad flumen Euphraten ante tempus Salomonis.
marg.| .5. En, inquit, tradidi vobis id est tradam, et loquitur de futuro per modum preteriti propter certitudinem verbi divini. Ita enim certi debebant esse de ea obtinenda per auxilium divinum, ac si etiam obtinerent de presenti, quia sic factum fuisset, nisi peccatum eorum impedivisset, ideo subditur :
marg.| .6. In gredimini et possidete. Ac si dicat nullus poterit vobis in aliquo resistere, quod etiam probatur per hoc quod subditur :
marg.| .7. Super qua iuravit dominus patribus. Licet enim verbum simplex ipsius Dei sit certum, tamen in promissione terre addidit iuramentum, {1462} ut habetur Gn. 22. ut de impletione huius promissionis nulle deberet esse hesitatio, addidit iuramentum.
marg.| .8. Dixitque vobis. Hic replicat secundum promissum, scilicet seminis multitudinem, quod ostenditur adimpletum cum dicitur.
marg.| .9. Non possum solus   sustinere   vos id est curam regiminis vestri, hoc dixit Moyses populo de consilio Iethro, ut habetur Ex. 18.
marg.| .10. Quia dominus Deus vester multiplicavit vos. Sicut patribus promiserat.
marg.| .11. Et estis hodie sicut stelle celi plurimi id est ad modum stellarum multiplicati, sic enim dixerat Abrahe Gn. 15.b. Suspice celum et numera stellas si potes, et dixit ei : Sic erit semen tuum.
marg.| .12. Dominus Deus patrum vestrorum, etc. Sic dictum fuit Gn. 15. quod filii Israel erant multiplicandi sicut stelle celi quantum ad bonos, et sicut pulvis terre, Gn. 13. quantum ad malos, et ideo quia fecerat Moyses hic mentionem de multitudine eorum ad modum stellarum, ideo subditur, deprecando, dominus addat ad hunc numerum multa millia, quia desiderabat multitudinem bonorum et non malorum.
marg.| .13. Non valeo. Quantum ad spiritualia promovenda.
marg.| .14. Et pondus. Quantum ad temporalia disponenda, que aggravant mentem ad modum ponderis.
marg.| .15. Ac iurgia. Quantum ad lites et iudicia prescindenda, et ideo subditur :
marg.| .16.  Date ex vobis viros, etc. id est pollentes virtute animi.
marg.| .17. Sapientes. In divinit.
marg.| .18.  Et gnaros. In agibilibus humanis.
marg.| .19. Quorum conversatio sit   probata   . Per caritatem vite et fame.
marg.| .20. Ut ponam eos principes. Ad regendum mecum populum.
marg.| .21. Bonaros est quam vis   facere   . Quia per hoc negotia citius et facilius expediebantur.
prol.| {1463}
Numérotation du verset Dt. 1,ad litteram 
marg.| .1. Tulitque de tribubus vestris. Per electionem et consensum vestrum.
marg.| .2. Viros sapientia et nobiles. moribus. et genere, quia secundum quod dicit Boetius de consol. nobilitas generis quantum est de se videtur ipsius nobilibus quandam necessitatem imponere, ne a maiorum suorum probitate degenerent.
marg.| .3. Et constitui eos principes. In diversis gradibus, et officiis. unde subditur :
marg.| .4. Tribunos, etc. qui presunt mille.
marg.| .5. Centuriones. qui centum, et sic de aliis.
marg.| .5. Precepique eis dicens. Audite illos, quia iudicium debet dari cum maturitate et discretione, ad quod preexigitur, quod partes diligenter audiantur.
marg.| .6. Et quod iustum est iudicate. non divertentes a iustitia aliquo premio nec favore vel amicitia. ideo subditur :
marg.| .7. Sive civis sive peregrinus, etc. quia concives solent magis diligi quam alicui.
marg.| .8. Ita parvum audietis ut magnum, nec   accipietis   . Hoc dicitur, quia divites solent magis honorari, et audiri quam pauperes, quod non debet esse in iudicio.
marg.| .9. Quia Dei iudicium est, etc. Alii enim iudicant sicut eius ministri, et ideo si divertant a iustitia, directe faciunt contra Deum.
marg.| .10. Quod si difficile visum aliquid fuerit, etc. Ita quod non videatis clare, quid sit determinandum.
prol.| {1464} .11. Referte ad me et ego audiam. ut determinem vobis quid agendum sit si sciam, vel si non, ad consilium Domini referam, sicut fecit de filiab. Salphaad ut dictum est numeri. 27.
marg.| .12. Profecti autem de Horeb. Postquam Moyses narravit predicta beneficia, hic consequenter refert culpam commissam ex revelatione exploratorum, per quam fuit retardatum primum promissum de ingressu terre promissionis. Circa quod Moyses primo replicat accessum populi ad missionis locum, secundo missionem exploratorum, ibi : Et accessistis, tertio peccatorum commissum, ibi : Et noluistis ascendere, quarto promissi impedimentum, ibi : Cumque audivisset dominus. Circa primum dicitur : Profecti autem de Horeb, qui alio nomine vocatur mons Sinai.
marg.| .13. Transivimus per eremum   terribilem   . Quia erant ibi serpentes magni scorpiones in multitudine secundum quod dicitur 1. 8 capitulo Erat ibi serpens flatu adurens et scorpio.
marg.| .14. Per viam montis Amorrhei id est per viam que ducit ad illum montem per quem debebant ingredi. Sequitur :
marg.| .15. Dixi vobis, venistis ad   montem   Amorrhei   quem   dominus, etc. Ostendendo vobis locum per quem debebatis terram ingredi de mandato Domini. unde subditur :
marg.| .16. Ascende et posside eam, etc. Quia dominus paratus est implere promissum, et quia noluerunt statim intrare, sed magis negotium retardare mittendo prius exploratores quasi de divina directione diffidentes, ideo demerito permissi sunt peccare, per quod retardatur est ingressus terre.
prol.| {1465}
Numérotation du verset Dt. 1,ad litteram 
marg.| .1. Et accessistis. Hic consequentes replicat missionem exploratorum, que processit ex importunitate populi hoc petentes, ut dictum suit Nm. 13. et hoc est quod dicitur.
marg.| .2. Et accessistis id est cum tumultu et importunitate.
marg.| .3. Qui   considerent   . Qualis sit, cum tamen dixisset Deus, ipsam esse fluentem lacte et melle, cui credere debebant.
marg.| .4. Et renuntient per. Quasi diffidentes de divina directione, que erat eorum ductor.
marg.| .5. Cumque mihi. Hic accipitur placere pro consentire, quia hoc Moysi simpliciter displicuit, ut dictum fuit Nm. 13. sed propter importunitatem populi super hoc consuluit dominum, qui respondit ei : Mitte exploratores, non precipiendo, sed magis permittendo impleri petitionem populi ad malum suum, eo quod male petebant Sequitur :
marg.| .6. Venerunt usque ad. Sic nominatus est locus ille, eo quod exploratores inde tulerunt botrum, ut habetur Nm. 13.
marg.| .7. Bona est. Hoc verbum dixerunt Caleb et Iosue tantum, licet enim alii exploratores commendasset terram defertilitate, tamen dixerunt, {1466} quod impossibile erat populo ipsam acquirere, propter quod de consilio exploratorum filii Israel desperati de ingressu terre promissionis, voluerunt reverti in Egyptum Iosue autem et Caleb non solum dixerant terram esse bonam, sed etiam quod ex adiutorio Dei absque difficultate possent obtinere eam, ut habetur Nm. 14.
marg.| .8. Et noluistis ascendere. Hic describitur peccatum commissum multiplex. primum fuit inobedientie, cum dicitur : Et noluistis ascendere ad mandatum Domini, et meum, et Caleb, et Iosue exhortationem. Secundum fuit incredulitatis quod notatur cum dicitur : Sed increduli ad, etc. Tertium murmurationis ibi : Murmurati estis. Quartum blasphemie, ibi :
marg.| .9. Atque   dixistis   . Cum tamen e contrario signa certe dilectionis eis ostendisset in exitu de Egypto et in deserto, ut patet in Ex. Quantum pusillanimitatis, cum dicitur.
marg.| .10. Nuntii   terruerunt   . hoc expositum est Nm. 13. usque ibi :
marg.| .11. Et dixi vobis. vos consolando, pro vobis ipse pugnabit sicut fecit in Egypto, interficiendo primogenitos Egyptiorum et submergendo Pharaonem et eius exercitum, in solitudine Amalec debellando.
marg.| .12. Portavit te id est diligenter te custodivit et nutrivit dando manna, {1467} sicut solet nutrix custodire et nutrire infantulum.
Numérotation du verset Dt. 1,ad litteram 
marg.| .1. Et nec sic quidem. Ex quo aggravatur peccatum eorum.
marg.| .2. Cumque   audisset   . Hic consequenter describitur divini promissi impedimentum, quia propter peccatum populi predictum, sententia mortis fuit data a Deo super omnes viros qui erant 20. anno. et ultra : exceptis Caleb et Iosue et filiis Levi, ut dictum fuit Nm. 14. ita quod nullus eorum intravit terram promissionis, sed mortui sunt in deserto, et retardatus est ingressus terre promissionis et hoc est quod dicitur : Cumque audivisset dominus vocem sermonem ad puniendum.
marg.| .3. Ait, non. exceptis predictis et illis qui nondum attigerant 20. annum.
marg.| .4. Nec miranda. Qui tam graviter peccavit, ut predictum est.
marg.| .5. Cum mihi. Contrarium autem videtur Nm. 20.b. ubi dicitur sic. Dixitque dominus ad Moysen et Aaron, quia non credidistis mihi ut sanctificaretis me coram filiis Israel non introducetis hos populos in terram quam dabo eis. Ex quo patet quod dominus fuit iratus contra Moysen propter peccatum suum. Dicendum quod peccatum {1468} populi fuit occasio ipsi Moysi diffidendi verbo Domini. et sic loquitur hic.
marg.| .6. Propter vos scilicet occasionaliter.
marg.| .7. Et filii qui. hoc dixit quantum ad illos qui adhuc non habebant usum rationis.
marg.| .8. Vos autem. a processu versus terram promissionis.
marg.| .9. Et respondistis. Hic describitur penitentia omissa sive obstinatio licet enim filii Israel audita sententia Domini predicta peniterent de hoc quod non ascenderant ad terram promissionis secundum mandatum Dei, tamen non fuit vera penitentia, quia volebant accedere ad eam contra eius prohibitionem. Et ideo ab adversariis fuerunt debellati, et patet littera.
marg.| .10. Itaque   egressus   . Nm. 21. habetur Chananeus. Dicendum quod omnes qui descenderunt de Cham filio Noe nomine generali vocantur Chananei, sed a diversis filiis eius nominantur specialibus nominibus scilicet aliqui Iebusei, aliqui Amorrhei, et sic de aliis. igitur Nm. 21. ponitur nomen generale, hic autem speciale.
prol.| {1469}
Numérotation du verset Dt. 1,ad litteram 
marg.| .1. Sicut solent apes id est faciliter et turmatim. Apes enim quando aliquid persequuntur volando, turmatim hoc faciunt. Rabbi Salomon exponit hoc de quodam genere muscarum que sunt similes apibus sed habent aculeos venenatos. Et ideo quando homines ab eis punguntur, cadunt et moriuntur, sic filii Israel tunc coram suis adversariis ceciderunt.
marg.| .2. Nec voci vestre. quia non retractavit suam sententiam, sed magis {1470} firmavit :
marg.| .3. Sedistis ergo in. In hebreo habetur sic ; Et sedistis in Cades diebus multis, secundum dies quibus sedistis id est secundum numerum dierum quibus sedistis in aliis mansionibus, ut exponit Rabbi Salomon quia secundum eum tanto tempore sederuntibi : quanto tempore sederunt in aliis mansionibus sequentibus id est 19. annis, quia totum tempus quo sederunt in Cades et aliis fuit 38. annorum, ut habetur capitulo sequen. Includuntur tamen ibi dies quibus ambulabant.
prol.| {1455} Deuteronomii
Numérotation du verset Dt. 1,{1459} 
moraliter
marg.| .1. Cepitque Moyses explanare legem. Per hoc ostenditur quod {1460} non solum licitum est sed etiam meritorium hoc hominibus litteratis sacram exponere scripturam secundum fidei tenorem, et eius {1461} obscura minus intelligentibus declarare, propter quod in persona sapientie dicitur Eccl. 24 capitulo Qui elucidant me, vitam eternam habebunt. Sacra vero scriptura proprie dicitur sapientia infra 4 capitulo Hec est sapientia vestra, et intellectus coram populis.
Numérotation du verset Dt. 1,moraliter 
marg.| .13. Non valeo solus   vestra   . Per hoc autem quod Moyses sapiens et Deo familiaris, intantum quod cum eo loquebatur, sicut solet homo loqui ad amicum suum, et tamen pressus onere regiminis populi constituit adiutores sibi : instruuntur principes et prelati ac etiam curati, qui sub imposito sibi onere sunt valde pressi, querere et instituere sibi adiutores ad sublevationem oneris principes in {1462} regimine temporalium, prelati vero et curati in regimine spiritualium, quales autem esse debeant adiutores isti, ostenditur cum dicitur.
marg.| .17. Viros sapientes, etc. Quantum ad naturalem industriam et sacre scripture notitiam, et hoc in regimine spirituali, in temporali vero regimine debent esse industrii, scireque consuetudines et iura civitatum et terrarum, ad quas se extendit regimen suum.
marg.| .18. Et gnaros. Quantum ad solicitudinem debite prudentie.
marg.| .19. Quorum conversatio sit probata, etc. Per experientiam bone vite, et hec duo ultima in utroque regimine scilicet spiritualium et secularium requiruntur.
Numérotation du verset Dt. 1,{1465} 
moraliter
marg.| .2. Mittamus viros qui, etc. Sensus mysticus eorum, que dicuntur {1466} hic de istis exploratoribus positus est supra, Nm. 14. capitulo et 15.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Dt. 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=07&chapitre=07_1)

Notes :