Capitulum 24

Numérotation du verset Dt. 24,1 

Si acceperit
homo
uxorem
et habuerit eam et non invenerit
gratiam ante oculos eius propter aliquam feditatem
scribet libellum
repudii et dabit in manu illius et dimittet eam de domo sua.
Numérotation du verset Dt. 24,2 

Cumque egressa alterum maritum duxerit
Numérotation du verset Dt. 24,3 

et ille quoque oderit eam dederitque ei libellum repudii et dimiserit de domo sua
vel certe mortuus fuerit
Numérotation du verset Dt. 24,4 

non poterit prior maritus recipere eam in uxorem quia polluta est
et abominabilis facta est coram Domino. Ne peccare
facias terram tuam quam Dominus Deus tuus tibi tradiderit possidendam.
Numérotation du verset Dt. 24,5 

Cum acceperit
homo nuper uxorem
non procedet ad bellum
nec ei quippiam necessitatis
iniungetur publice sed vacabit absque culpa
domui sue ut uno anno letetur cum uxore sua.
Numérotation du verset Dt. 24,6 

Non accipies
loco
pignoris
inferiorem
et superiorem molam
quia animam suam apposuit tibi.
Numérotation du verset Dt. 24,7 

Si deprehensus fuerit homo
sollicitans
fratrem suum de filiis Israel et, vendito eo,
accipiens pretium
interficietur
et auferes malum
de medio tui.
Numérotation du verset Dt. 24,8 

Observa diligenter
ne incurras1 plagam lepre
1 incurras] + in Weber
sed facies quecumque docuerint te
sacerdotes levitici generis
iuxta id quod precepi eis
et imple sollicite.
Numérotation du verset Dt. 24,9 

Mementote
que fecerit Dominus Deus vester Marie in via cum egrederemini de Egypto
Numérotation du verset Dt. 24,10 

cum repetes
a proximo tuo rem aliquam quam debet tibi non ingredieris domum eius ut pignus auferas
Numérotation du verset Dt. 24,11 

sed stabis foris et ille tibi proferet quod habuerit
Numérotation du verset Dt. 24,12 

si2 autem pauper est non pernoctabit apud te pignus
2 si] sin Weber
Numérotation du verset Dt. 24,13 

sed statim reddes ei ante solis occasum ut dormiens in vestimento suo benedicat tibi et habeas iustitiam coram Domino Deo tuo
Numérotation du verset Dt. 24,14 

non negabis
mercedem indigentis et pauperis fratris
tui sive advene
qui tecum moratur in terra
et intra portas tuas
est
Numérotation du verset Dt. 24,15 

sed eadem die reddes ei pretium laboris sui
ante solis occasum
quia pauper est
et ex eo sustentat animam suam
ne clamet
contra te ad Dominum et reputetur tibi in peccatum
Numérotation du verset Dt. 24,16 

non occidentur patres
pro filiis nec filii pro patribus
sed unusquisque pro peccato suo3 morietur
3 peccato suo] inv. Weber
Numérotation du verset Dt. 24,17 

non pervertes
iudicium advene
et pupilli
non4 auferes pignoris loco vidue
4 non] nec Weber
vestimentum
Numérotation du verset Dt. 24,18 

memento quod servieris in Egypto
et eruerit te
Dominus Deus tuus inde idcirco precipio tibi
ut facias hanc rem
Numérotation du verset Dt. 24,19 

quando messueris segetem
in agro tuo et oblitus manipulum
reliqueris
non reverteris
ut tollas eum sed advenam5
5 advenam] + et Weber
pupillum et viduam
auferre patieris ut benedicat
tibi Dominus Deus tuus in omni opere manuum tuarum
Numérotation du verset Dt. 24,20 

si fruges colligeris6
6 colligeris] colliges Weber
olivarum
quicquid remanserit in arboribus non reverteris ut colligas sed relinques advene
pupillo ac vidue
Numérotation du verset Dt. 24,21 

si vindemiaveris vineam tuam
non colliges remanentes racemos
sed cedent in usus advene
pupilli ac vidue
Numérotation du verset Dt. 24,22 

memento quod et tu servieris in Egypto
et idcirco precipio7 tibi ut facias hanc rem.
7 precipio] precipiam Weber

Capitulum 24

Numérotation du verset Dt. 24,1 
differentia
marg.| {LYR 7.24DE1 } Didaci de Deza defensio circa Dt. 24
Numérotation du verset Dt. 24,ad litteram 
marg.| marg.| {1601} .1. Si acceperit   homo   . Hic ordinatur rationalis in vita domestica, que maxime consistit in cohabitatione viri cum uxore, et quia contrariorum eadem est disciplina, ideo primo agitur de separatione viri ab uxore, secundo de cohabitatione, ibi : Cum acceperit homo. tertio, de necessarie supellectilis pacifica possessione, ibi Non accipies. Circa primum sciendum quod in veteri lege plures erant cause propter quas homo poterat dimittere uxorem, salvator autem unam solam ponit, scilicet fornicationem Mt. 5. licet enim hic odium dicatur, causa dimissionis, verumtamen quia uxor non habetur odio nisi propter aliquam aliam causam, ideo reducenda est talis dimissio in aliam causam ulteriorem, que potest esse multiplex, ideo dixerunt aliqui, quod cause propter quas poterat dimitti uxor, erant feditates incorpore, puta infirmitas vel aliqua macula notabilis in corpore vel in anima, sicut fornicatio occulta vel aliquid huiusmodi, quod in moribus deformitatem facit, et hoc est quod dicitur in littera.
marg.| .2. Propter scilicet in corpore vel in moribus. In in hebreo autem habetur : Propter rem turpem, et eodem modo potest intelligi. Alii autem restringunt {1602} has causas satis probabiliter dicentes quod non poterat vir repudiare uxorem, nisi propter aliquam causam post matrimonium supervenientem, nec etiam propter quamlibet talem sed propter illas solas, que possunt bonum prolis impedire, vel in corpore, ut sterilitas, lepra, morbus caducus et similia. Vel in anima, ut si uxor esset malorum morum, quos et filii et filie ex conversatione cum matre imitarentur.
marg.| .3. Scribet. Licet repudiatio non esset iniuncta, sed tantum permissa, conscriptio tamen libelli repudiantibus erat iniuncta, ad hoc ut mulier libere posset alteri nubere si vellet. unde dicit Iosephus, quod forma illius libelli talis erat, promitto tibi, quod numquam tecum conveniam. Alii autem dicunt quod in libello erat scripta causa repudii, sed hoc non videtur rationabiliter dictum, quia aliquando causa erat occulta, ut pote fornicatio soli marito nota, et ideo si hanc causam vel consimilem in libello scriberet, eam diffamaret, publicando peccatum occultum, propterea in littera dicitur quod iste libellus in manu mulieris repudiate dabatur, et ideo non est verisimile, quod ibi aliquid expresse contineretur, quod esset in diffamationem mulieris. Sed magis hoc preceptum de libelli datione videtur fuisse datum in favorem mulieris repudiate. Nam dabatur ad hoc, ut posset alteri nubere, ut dictum est, et ne maritus posset eam inuoluntariam ad se revocare, et sic esset minus pronus ad repudiandum ipsam a principio.
Numérotation du verset Dt. 24,ad litteram 
marg.| marg.| {1603} .1. Ne pecca id est habitantes in terra tua, quia si mulier bis repudiata iterum nuberet alteri, vel marito priori, propter precedentia tanquam abominabilis posset de facili a marito interfici. Ad maiorem intellectum eorum que dicta sunt hic queritur utrum repudiatio uxoris esset licita in veteri lege. Dicendum quod sic, in casu fornicationis, et ideo in hoc conveniunt omnes, loquendo saltem de repudio quantum ad thorum. In aliis etiam casibus dicunt, aliqui, quod erat licita ex dispensatione legis, sicut habere plures uxores, sicut enim unitas uxoris est de dictamine nature, sic et inseparabilias, et ideo sicut illud fuit licitum, quia Abraham et Iacob non peccaverunt, nec etiam David, qui post legem habuit plures uxores sic nec repudiantes peccabant. Item lex vetus etsi non conferebat gratiam, tamen peccatum ostendebat, secundum omnes docto. Si igitur repudium esset illicitum, ostensum fuisset per legem, quod non fuit factum, quia magis concedit, ut videtur hic, cum dicitur : Scribet li. etc. Aut per prophetas, quod non videtur etiam. quia Malach. 2.d. dicitur. Si odio habueris eam dimitte eam. Item dicit Chryso. quod sicut Apostoli permiserunt secundas nuptias, sic Moyses libellum repudii, secunde autem nuptie sunt licite, ergo, etc. Sed hoc videtur esse contra dictum salvatoris Mt. 21.a scilicet quod libellus repudii concessus est a Moyse propter duritiam cordis eorum, talia non excusant a peccato, quia non videntur concessa nisi ad devitandum maius malum, sicut etiam dictum est c. preced. Non trades fratri tuo ad usuram, sed alieno, tradere tamen alieno numquam fuit licitum, ut omnes doctores catholici dicunt : et etiam Philoso. dicit, quod est contra naturam 5. Ethic. Et ideo dicendum quod numquam tale repudium fuit licitum, quia fuit concessum, vel potius permissum ad evitandum maius malum, scilicet uxoricidium, et hoc non fuit licitum, sicut permissio fornicationis. ad evitandum adulterium non facit eam licitam.
prol.| Ad primum dicendum quod non est simile, quia unitas uxoris in veteri lege fuit intermissa propter maius bonum, scilicet propter multiplicationem prolis ad cultum divinum, que tunc multiplicande erat per generationem carnalem, et talis intermissio est sancta et licita, sed permittere malum aliquod propter maius malum evitandum, non facit illud licitum, ut dictum est.
prol.| Ad secundum dicendum quod aliquid est illicitum, quod tamen lege permittitur, ostenditur dupliciter. Uno modo per prophetam a Spiritu Sancto loquentem, et hoc modo usuram esse illicitam etiam cum extraneo David propheta ostendit dicens. Domine quis habitabit in tabernaculo {1604} tuo, etc. sequitur : Qui pecuniam suam non dedit ad usuram. absolute loquendo, et nullum excipiendo. quia infinita iuris equi pollet universali ; unde in libro Machtoc qui apud Iudeos est authenticus, ubi exponitur Psalmus predictus super illud verbum. Qui pecuniam suam non dedit ad usuram. dicit glo. etiam Gentili. Alio modo ostenditur illicitum per communem observationem bonorum, quia consuetudo est optima interpres legis, et dicitur consuetudo bonus usus, non autem abusus, et sic ostensum est repudium illicitum : quia nullus eorum qui commendantur in Scriptura, legitur hoc fecisse, nisi de mandato vel instinctu divino : sicut de mandato Dei Abraham emisit, Agar, quia Deus potest matrimonia coniungere et dissolvere, prout sibi placet.
prol.| Ad tertium dicendum quod contractus secundarum nuptiarum improprie vel large vocatur permissio, in quantum consilium quod datur de minori bono, timore ne maius bonum male conservetur, vocatur permissio, et sic Apostolus consuluit vel permittit large loquendo iuniores viduas nubere 1Tim. 5. et hoc est respectu liciti, non sic autem permissio minoris mali ad vitandum maius, ut dictum est.
marg.| .2. Cum   acceperit   . Hic agitur de viri et uxoris cohabitatione in novitate matrimonii contracti. quia tunc permittebantur simul cohabitare et letari, ut amor ad invicem magis firmaretur, ideo dicitur.
marg.| .3. Non procedet. cuius causa superius est expressa 20 capitulo
marg.| .4. Nec ei. Dicit Rabbi Salomon quod hoc est intelligendum tantum de pertinentibus ad bellum, unde in hebreo habetur : Nec imponetur ei aliud, sc. de pertinentibus ad bellum, ita quod refertur ad litteram immeditate precedentem, quia sicut non debebat bellare, ut dictum est supra 20. capitulo sic nec victualia portare exercitui, vel vias preparasse, ut exercitus posset transire, vel alia ad bellum pertinentia. Illis autem qui plantaverant vineas de novo, et domos edificaverant, et uxores desponsaverant, sed nondum acceperant, ista bene iniungebantur, licet eis de congressu belli parceretur.
marg.| .5. Non   accipies. Hic consequenter agitur de necessaria supellectili in domestica vita seu habitatione. Non enim possunt habitare in domo vir et uxor absque supellectili ad cibum preparandum, et ideo hic prohibetur ne creditor accipiat talia pro pignore, cum dicitur. Non accipies in loco pignoris inferiorem et superiorem molam : quia utraque est necessaria ad terendum bladum, unde fit panis, vel alia ad vitam necessaria, et idem intelligendum est de aliis utensilibus necessariis ad preparandum cibum, ut dicit Rabbi Salomon licet istud solum ponatur pro exemplo.
prol.| {1605}
Numérotation du verset Dt. 24,ad litteram 
marg.| .1. Si   deprehensus   fuerit. Postquam actum est de legalitate servanda in operationibus, hic consequenter agitur de eius observatione in punitionibus : et hoc in duobus gravibus casibus, et primo describitur punitio ab homine inferenda, secundo punitio a deo timenda,ibi : Observa diligenter. Circa primum sciendum quod homo inter creaturas inferiores est nobilior, quia ad imaginem Dei factus est et ideo pro furto hominis imponitur maior pena, scilicet pena mortis, et hoc est quod dicitur : Si deprehensus i. convictus in iudicio.
marg.| .2. Sollicitans fratrem id est sollicite insidians, ut eum possit furari.
marg.| .3. Et vendito. Ex quo patet, quod si deprehenderetur fur antequam hominem furto sublatum vendidisset, non puniebatur pena mortis, sed alia minori secundum arbitrium iudicis, sicut Ex. 22. dicitur, de illo qui furatus fuerat ovem vel bovem et occiderat vel vendiderat, quod debebat reddere quatuor oves pro una, et quinque boves pro uno. Si autem inveniebatur animal vivens apud eum antequam vendidisset vel occidisset, non restituebat nisi duplum sicut et de aliis rebus.
marg.| .4. Et   auferes malum scilicet malum culpe per bonum iustitie.
marg.| .5. Observa   diligenter   . Hic describitur punitio a deo timenda pro peccato rebellionis ad superiores, et maxime sacerdotes, pro qua a deo inflicta est aliquando plaga lepre, ut patet in Ozia rege Iuda. 2Par. 26. et hoc est quod dicitur hic. Observa diligenter, ne incurras pla. propter rebellionem ad superiores, et ideo subditur :
marg.| .6. Sed facies, etc. In hebreo habetur : Observetis in plaga lepre. quod exponit Rabbi Salomon dicens. Cave ne celes plagam lepre in te, vel in alio. {1606} Sed facies quecumque docuerint te, et cetera id est si dixerint, te vel alium eiiciendum de castris sicut leprosum, vel recludendum ad diligentius considerandum vel iudicaverit immundum, obedias eis, prima tamen expositio videtur magis concordare littere sequent.
marg.| .7. Mementote que. quam percussit plaga lepre propter eius rebellionem contra Moysen, ut habetur Nume. 12. ac si dicatur, memores debetis esse huius facti, ne propter peccatum rebellionis plaga lepre inferatur vobis, quia in hoc dominus non pepercit Marie, licet esset sancta et prophetissa, ut habetur Ex. 15.
marg.| .8. Cum repetes. Post ordinationem rationalis in legalitate ad omnes, hic ordinatur in pietate ad pauperes, et primo in pignoribus accipiendis secundo in mercedibus reddendis,ibi : Non negabis mercedem. tertio in iudiciis non pervertendis,ibi : Non occidetur, quarto in eleemosynis faciendis,ibi : Quando messueris segetem. Circa primum dicitur. Cum repetes a proximo tuo rem aliquam, quam debet tibi, et non potest solvere propter quod vis habere pignus.
marg.| .9. Non ingredieris domum eius, ut pignus auferas. quia posses ibi videre aliquid de quo verecundaretur.
marg.| .10. Sed stabis foris, pignus curialiter accipiendo.
marg.| .11. Sin autem pauper est,   non   pernoctabit   . si est vestimentum necessarium de nocte, sed in mane iterum potest accipi, et ita intelligendum est de vestimento necessario de die, quod debet reddi in mane, et potest reaccipi in vespere, sicut dictum fuit. Ex. 23.
marg.| .12. Non   negabis   . Hic consequenter agitur de pietate ad pauperes in mercedibus laboris sui reddendis. quia communiter sunt ita pauperes, quod non possunt commode solutionem expectare, et hoc est quod subditur :
prol.| {1607}
Numérotation du verset Dt. 24,ad litteram 
marg.| .1. Et ex eo sustentat id est vitam.
marg.| .2. Ne   clamet   contra te ad   dominum   . quia talis clamor auditur a Domino, secundum quod dicitur Iac. 5.a. Ecce merces operariorum vestrorum qui messuerunt regiones vestras, que fraudata est a vobis, clamat, et clamor eorum in aures Domini sabaoth introivit. In dilatione autem solutionis defraudatur pauper quantum ad hoc, quod non habet ad necessitatem suam.
marg.| .3. Non   occidentur   . Hic consequenter ordinatur rationalis in pietate, quantum ad iudicia non pervertenda. Et primo inducit ad hoc generaliter, secundo specialiter in iudiciis pauperumibi : Non pervertes iudicium. Circa primum dicitur. Non occidentur. Sed contrarium huius videtur haberi Ex. 20.a. Visitans iniquitatem patrum in filios, etc. Ideo ad concordiam huius dicunt aliqui, quod quadruplex est mors, corporalis, spiritualis, temporalis, et eterna. Dicunt igitur, quod morte spirituali et eterna non punitur pater pro filio, nec econverso, secundum quod dicitur Ezech. 18 capitulo Filius non portabit iniquitatem patris, nec pater, etc. Morte vero corporali et temporali interficitur aliquando filius pro peccato patris, et econverso. Sed licet istud dictum sit verum, non tamen videtur valere ad propositum, quia lex ista est ad informationem iudicum temporalium, ad quos non spectet imponere penam spiritualem vel et ideo pro nihilo diceretur eis. Non occidentur patres pro filiis, etc. Ideo alii dicunt quod iudicibus temporalibus nullo modo est licitum interficere filios pro peccatis parentum, ut hic dicitur Non occidentur, etc. nisi essent participes criminis, et tunc non interficerentur et tantum pro peccato alterius, sed pro suo, sed Deus qui est auctor vite et mortis, et est quilibet quantumcumque iustus mortis debitor, potest interficere filios pro peccatis parentum, et econverso, et hoc fit ab ipso immediate, sicut in diluvio pro peccatis parentum submersi sunt parvuli, qui adhuc non poterant esse participes in peccatis parentum, ut pote rationis usum non habentes, vel mediantibus angelis sanctis, sicut in submersione Sodomorum interfecti sunt parvuli cum parentibus vel mediantibus angelis malis, quibus aliquando utitur Deus ad executionem sue iustitie, sicut pro peccato Egyptiorum primogeniti fuerunt interfecti, quantumcumque parvuli. vel mediantibus hominibus sicut de mandato Domini filii Israel interfecerunt habitatores terre Chanaan cum uxoribus et filiis quantumcumque parvulis, sed absque speciali mandato Dei non possunt innocentes interfici, et secundum hoc currit prohibitio ista : Non occidentur, etc. Sed hoc non videtur sufficere, quia in Sacra Scripturainveniuntur filii quantumcumque parvuli et innocentes pro peccatis parentum interfecti, nec habetur expresse quod hoc fuerit de speciali mandato Dei, sicut habetur Iosue 7. quod Achan cum filiis et filiab. Interfectus fuit, nec tamen invenitur quod fuissent conscii de furto patris nec quod dominus preceperit eos cum parte lapidari Iud. 22. decem tribus pugnantes contra tribum Beniamin, interfecerunt mulieres et parvulos pro peccate parentum, aliter non fuissent solliciti reparare tribum illam per alias mulieres dandas fugitivis de prelio, quia potuissent rehabuisse suas uxores potuisset etiam reparari illa tribus per filios si remansissent, nec tamen invenitur quod dominus preceperit parvulos interfici. {1608} Item ibidem capitulo 21. dicitur. quod undecim tribus predicte miserunt viros ad interficiendum viros Iabes Galaad cum mulieribus et parvulis, exceptis mulieribus que viros non cognoverant. Nec legitur quod dominus hoc preceperit, nec scriptura factum eorum reprehendit. Item secundum iura civilia non reprobata aliquando pro crimine lese maiestatis interficiuntur subditi pro peccatis Dominorum, et filii pro peccatis parentum. propter quod videtur quod in aliquibus casibus possunt filii etiam innocentes pro peccatis parentum interfici, etiam absque speciali mandato Dei. Et ideo dicunt alii, quod occisio potest dupliciter considerari. Uno modo ut est pena tantum, et sic habet rationem mali, cum sit privatio boni scilicet vite, quod est maximum bonum inter corporalia : et sic nullus occiditur iuste pro peccato alterius, quia peccatum est quid personale, pena autem ut habet rationem pene, precise respicit tantum culpam vel peccatum, et ideo non transfertur ad aliam personam, sicut nec culpa actualis, de qua est sermo. Alio modo consideratur occisio, inquantum est quedam medicina, quia morte aliquorum multi deterrentur, et a peccatis cohibentur, et sic non habet rationem mali simpliciter, sed tantum secundum quid : Sicut et potio amara inquantum inducit sanitatem, vel abscisio membri putridi ut salvetur corpus, non habet rationem mali nisi secundum quid, sed habet rationem boni simpliciter. Ulterius dicunt, et verum est, quod bona exteriora ordinantur ad vitam corporalem, et vita corporalis ad salutem anime et ad Dei gloriam, et bonum particulare ad bonum commune. Ex quo concludunt quod sicut rationabiliter ordinatur detrimentum in rebus exterioribus ad salutem corporalis vite ut patet In eo qui proiicit merces in mari, ut per hoc possit in vita salvari, ita rationabiliter ordinatur detrimentum vite corporalis ad salutem anime et gloriam Dei, detrimentum boni particularis ad bonum commune, et ideo quando occurrit casus, in quo propter peccatum alicuius occisio ipsius et etiam aliorum, licet sint innocentes, cedit ad salutem animarum, et ad commune bonum, potest rationabiliter ordinari per iudicium humanum, ut si per destructionem unius domus melioretur tota civitas, et per destructionem unius civitatis melioretur totum regnum, ut pote quando propter enormitatem criminis cedentis in detrimentum salutis animarum, vel honoris divini, vel communis boni, infligitur pena sic dura paucis respective, et multi per hoc terrentur, et ab enormibus per que posset tranquillitas civitatis vel regni perturbari, arcentur, et sic bonum commune per detrimentum boni particularis conservatur, talis tamen occisio innocentum inquantum est pena, refertur ad peccantes qui in hoc puniuntur, inquantum filii sui vel amici seu subditi occiduntur, inquantum tamen est medicina refertur ad illos qui occiduntur, quia valet eis ad salutem anime, si patienter sustineant ordinem iustitie propter bonum commune Est etiam medicina respectu aliorum qui per hoc deterrentur, et a malis cercentur, ut predictum est. Sic igitur secundum istam viam quod dicitur hic. Non occidetur, etc. Intelligendum est inquantum occisio habet rationem pene, non autem inquantum habet rationem medicine modo predicto. Sed quoniam occisio innocentis est directe contra preceptum decalogi, quo dicitur : Non occides, sicut dictum fuit Ex. 20. quod quidem preceptum indispensabile salutem per hominem. ideo difficile videtur qualiter innocens possit per hominem ad mortem condemnari, {1609}cuiuscumque etiam sit auctoritatis, sed auctoritate Dei et mandato potest hoc fieri, quia nullus in presenti vita quantum ad hoc est ei innocens sed omnes sunt debitores mortis, ideo potest hoc debitum quando et quomodo vult, exigere. Ideo qui vult tenere opinionem aliam, que mitior videtur, potest facile respondere ad scripturas inductas pro alia opinione licet enim non habeatur expresse de textu, quod dominus preceperit filios Achan cum ipso interfici, tamen credendum est, quod Iosue in quo erat Spiritus Sanctus, nihil fecit in hoc, nisi de mandato Domini. potest etiam hoc haberi ex textu aliquo modo ubi dicitur a Domino. Non poteris stare coram hostibus tuis donec deleatur ex te, qui contaminatus est hoc scelere. Deletio autem hominis importat mortem eius cum sua posteritate, quia quamdiu vivunt filii, remanet in eis pater defunctus quodammodo, ut habetur 2. de Anima. Et Eccl. 30.a dicitur Mortuus est pater eius : et quasi non est mortuus : reliquit enim filium similem sibi. Similiter dicendum de interfectione parvulorum Beniamin, quia cum a decem tribub. quereretur consilium Domini, respondit Ascendite : cras enim tradam eos in manus vestras, Iudi. 20.d. Et ideo cum processerunt ad bellum de consilio et mandato Domini, non est verisimile quod excesserint consilium et mandatum eius, et quod dominus mandaverit omnes interfici cuiuscumque etatis, licet non sit scriptum, quia non omnia que Deus dixit, fuerunt scripta. Et eodem modo dicendum est, de interfectione parvulorum in Iabes Galad. Ad illud quod inducitur de iure civili, potest dici quod leges humane multa permittunt et etiam statuunt, que per divinum iudicium sunt punienda, quia ratio humana non est infallibilis regula, sed aliquando deficit deducendo conclusiones {1610} ex principiis operabilium leges autem humane sunt tales conclusiones prout a Principibus sunt constitute, licet secundum veritatem non habeat rationem legis quando deviant a veritate. Ad rationem autem alterius opinionis potest dici quod propinare talem medicinam que est per mortem innocentis, non pertinet nisi ad supremum medicum, qui est dominus vite et mortis.
Numérotation du verset Dt. 24,ad litteram 
marg.| .1. Non   pervertes   . Hic ordinatur rationalis quantum ad pietatem in iudiciis magis in particulari, videlicet ut non pervertatur iudicium advene, et pupilli. quia in hoc committitur duplex peccatum, scilicet iustitie subversio, et pauperum depressio, et quia pupillus et vidua frequenter simul iunguntur in sacra scriptura, ideo consequenter agitur de pietate ad viduam, cum dicitur.
marg.| .2. Nec auferes pignoris, etc. Dictum est enim supra quod vestimentum necessarium de die non erat retinendum de die ab ipso creditore, sed solum per noctem, nec vestimentum necessarium de nocte debebat retineri per noctem, sed solum in die, vidue autem pro illo tempore habebant vestimenta distincta per que distinguebantur ab aliis mulieribus et ideo tale vestimentum pauperibus viduis erat necessarium de die ad incedendum et de nocte ad se cooperiendum. Et ideo rationabiliter precipitur, quod non accipiatur loco pignoris, quod non debebat retineri a creditore, nec de die nec de nocte.
marg.| .3. Memento quod servieris in Egypto, et eruerit te domi. etc. quasi dicat. Ex hoc tu debes scire te esse obligatum ad obediendum mandatis meis.
marg.| .4. Quando   messueris segetem in agro tuo, etc. Hic ordinatur rationalis in pietate erga pauperes in eleemosynis conferendis, quibus titulo eleemosyne de fructibus colligendis erat pars aliqua relinquenda, et patet littera.
Numérotation du verset Dt. 24,moraliter 
marg.| marg.| {1601} .1. Si accipe. Per uxorem viri intelligitur ecclesia prelati, que si post eius acceptionem displicuerit curato, eo quod non videtur ibi se proficere, sed magis deficere propter populi malitiam vel aliam causam, si propter hoc eam dimittit, intrans religionem, {1602} et si alius illam ecclesiam acceperit, et ex simili causa similiter dimiserit, vel mortuus fuerit, et sic ecclesia vacet, non poterit prior maritus recipere eam in uxorem dimittendo religionem, quia scribitur Lc. ix.g. Nemo mittens manum ad aratrum, et aspiciens retro, aptus est regno Dei.
Numérotation du verset Dt. 24,moraliter 
marg.| marg.| {1603} .5. Non accipies loco pigneris etc. superior mola spem vite celestis significat, que elevat ad superiora : inferior autem significat timorem, qui deprimit conscientiam. Confessor igitur vel doctor qui a peccatore penitente pignus accipit, pro peccati {1604} satisfactione molam accipit superiorem, quando per increpationem nimis duram facit eum labi in desperationem, sicut fecit senex de quo supra dictum est c. 21. Accipit autem molam inferiorem, quando per magnitudinem divine misericordie aufert ei peccandi timorem, et utrumque mortem inducit spiritualem.
Numérotation du verset Dt. 24,moraliter 
marg.| marg.| {1605} .1. Si deprehensus fuerit homo, etc. per hoc significatur quod ille qui hominem diabolo vendit per inductionem ad peccatum morta incurrit penam gehenne.
marg.| .5. Observa diligenter ne   incurras etc. per quam heresis significatur {1606} ut dictum est supra lib. Numerorum. Incurrit autem per malam doctrinam infidelium vel hereticorum : ideo subditur :
marg.| .6. Sed facies quecumque, etc. id est boni et sani doctores.
marg.| .12. Non negabis mercedem   indigentis id est victum pauperis predicatoris de quo dicitur Lu. x.b. Dignus est operarius mercede sua.
Numérotation du verset Dt. 24,moraliter 
marg.| marg.| {1607} .3. Non occidentur pa pro filiis. quod intelligitur de morte spirituali, et eterna.
Numérotation du verset Dt. 24,moraliter 
marg.| marg.| {1609} .4. Quando   messueris segetem in agro tuo, et oblitus manipulum, etc. Per hoc autem quod manipulus oblitus prohibetur a mente colligi, significatur quod precedens doctor vel pastor non debeat tribuere sibi meritum sequentis. Verbi gratia, dicendo {1610} quod sequens nihil addidit ad dicta sua : asserens quod in dictis suis, quicquid boni sequens dixerat, realiter vel virtualiter continebatur. Et si hoc factum fuerit in doctrina iuris, potest dici manipulus, si autem in opere pietatis, olive fructus, et si in expositione divine legis, racemus.
Numérotation du verset Dt. 24,Additio 1 
prol.| {1609} In capitulo 24. ubi dicitur in postilla : Circa primum sciendum quod in veteri lege, etc.
prol.| Sententia salvatoris de causa legitima repudii est verissima, prout littera {1610} testatur. Nam ubi nos habemus. Propter aliquam feditatem. In hebreo habetur : propter aliquam turpitudinem. Que quidem dictio sub eadem forma ponitur supra Lv. 18. ubi de adulterinis et incestuosis coitibus agitur. Ex quo patet quod nullo modo licebat repudiare uxorem, {1611} nisi propter huiusmodi turpitudinem que fornicationem includit. Talmudici vero, qui Pharisaicam doctrinam sectantes sepe irritabant mandata Dei propter traditiones suas, ut Mt. 15. In tantum deviaverunt a veritate in hoc loco, quod secundum eorum communem falsam doctrinam, pro solo libito voluntatis vir posset repudiare uxorem, et sic molevit usus vel potius abusus perniciosus usque ad hodiernum diem inter eos, quod constat manifeste esse contra divinam legem. Nec obstat quod dicitur Mal. 2.d. Si odio habueris eam, dimitte eam. Nam hoc est intelligendum de odio causato secundum formam Mosaice legis in presenti capitulo contentam. Ipse enim Malachias in fine sue prophetie concludit : Mementote legem Moysi.
Numérotation du verset Dt. 24,Additio 2 
prol.| In eodem capitulo 24. ubi dicitur in postilla : Ad maiorem intellectum eorum que dicta sunt.
prol.| Circa questionem hic motam per postillatorem, scilicet An repudiatio uxoris esset illicita in veteri lege, sunt due opiniones principales. Quarum illam tenet, que communius tenetur, scilicet quod repudium numquam fuit licitum, sed permissum ad evitandum maius malum, scilicet uxoricidium, que quidem permissio non facit licitum. sicut tradere ad usuram numquam fuit licitum etiam alieno cum sit contra naturam, secundum Philosophum in 5. Ethicorum Licet fuerit permissum ad evitandum maius malum, scilicet ne fenerarentur fratribus.
prol.| Sed est alia opinio quam quidam tenent, scilicet quod repudiatio uxoris fuit licita in veteri lege ex permissione divina. Que quidem opinio seda, licet non sit communiter tenenda, videtur tamen salvo semper meliori iudicio magis consona littere et rationi. Quod patet primo sic. Nam lex vetus quamvis gratiam non conferret, tamen ad hoc data erat, ut peccatum ostenderet. Unde apostolus ad Rm. 7.b. Peccatum non cognovi, nisi per legem. Si igitur repudiare uxorem semper esset peccatum, hoc saltem eis per legem aut prophetas ostendi debuisset. unde Is. 58.a. Annuntia populo meo peccata eorum Si enim aliqua que necessaria sunt in salutem numquam eis nuntiata fuissent, excusabiles fuissent iuxta illud salvatoris Io. 15.d. Si ego non venissem et eis locutus non fuissem, peccatum non haberent. Sed constat quod repudiationem uxoris fuisse peccatum, numquam eis fuit per legem nec pro prophetas indicatum. igitur, etc.
prol.| Si autem contra hoc dicatur quod repudiationem uxoris esse illicitam habetur de iure naturali, eo quod inseparabilitas matrimonii est de iure nature, prout postillator intendit probare super Mt. 19. Et ideo non fuit opus ut denuntiaretur per legem et prophetas iuxta illud Apostoli. 1. Cor. 11 capitulo Nonne natura docet vos ? Hoc non videtur valere. Nam ea que sunt de lege nature plenarie traduntur in lege et evangelio. Et sic exponitur illud quod dicitur in decretis d. 1. quod ius naturale est quod in lege et in evangelio continetur, prout sanctus Thomas in prima secunde. que xciii. ar. 4. In responsione ad primum argumentum exponit. Sed repudiationem uxoris esse illicitam, non traditur in lege, sed potius oppositum, ut in presenti c. Similiter nec in evangelio, sed potius oppositum. nam. Mt. 19.h. dicitur. Quicumque dimiserit uxorem suam, nisi ob fornicationem, et aliam duxerit, mechatur. Ex quo plane intelligitur a contrario sensu, quod qui dimiserit uxorem suam ex causa fornicationis, et aliam duxerit, non mechatur.
prol.| Ex quibus patet, quod inseparabilitas matrimonii non est de iure nature in lege et in evangelio contento, de quo tamen supra Mt. 19. Deo duce amplius videbitur, ubi postillator de hoc large tractat. Item illud, quod Deus in lege sua non solum expresse mandat fieri, sed etiam dat modum et formam quomodo fieri debeat, non est intelligendum concessum fuisse per modum permissionis alicuius illiciti. Unde in argumento a simili, quod deducit postillator de usura permissa alieno, Deus non dedit modum et formam, quomodo Hebreus daret pecuniam alieno ad usuram, sed solum dixit. Non trades fratri tuo ad usuram, sed alieno. Sed hic non solum Deus mandat seu permittit fieri repudium, sed etiam dat certam formam repudiandi dicens : Scribet libellum repudii. Ex quo habetur : quod repudium debet dari in scriptis a viro in manu uxoris, et sequitur : Dimittat eam de domo sua. Ex quo habetur quod de cetero non debet cohabitare cum ea. Talis ergo concessio simpliciter est tenenda esse licitum. Deus enim licet aliqua mala permittat, non tamen dat modum et formam quomodo talia fiant.
prol.| Item si repudium esse illicitum in veteri lege tunc facto repudio in lege contento, adhuc remaneret vinculum matrimonii inter repudiantem et repudiatam. Inconvenienter ergo Deus permitteret quod repudiata posset alteri nubere, cum primus semper esset verus maritus, etiam post repudium, quod tamen in littera manifeste videtur permitti, ut patet presens ca. Intuenti.
prol.| Item posito, quod de dictamine iuris naturalis esset inseparabilitas matrimonii, prout postillator presupponit, licet minus vere, ut patebit in additione super Mt. 19. hoc non obstante repudium esset licitum in veteri lege, eo quod fiebat de mandato expresso Dei. Deus enimpotest matrimonia coniungere et dissolvere prout sibi placet, sicut ipsemet postillator dicit in hac eadem materia in solutione ad secundum argumentum, excusando Abraham de hoc quod emisit Agar, eo quod illa emissio fuit facta de mandato Dei prout in postilla. Constat autem quod idem Deus est qui mandavit {1612} Abrahe dimittere Agar uxorem suam, et qui mandavit per Moysen dari libellum repudii in casu per legem determinato.
prol.| Confirmatur hec opinio auctoritate Chrysostomi plane intellecta, dicentis, quod a peccato abstulit culpam legislator, quando permisit repudium.
prol.| Auctoritas enim quam postillator inducit in contrarium de dicto salvatoris, Mt. 19. ubi dicitur quod libellus repudii concessus est a Moyse propter duritiam cordis eorum, non concludit suum propositum. Pro quo sciendum quod lex vetus secundum Apostolum ad Heb. 7 capitulo neminem ad perfectum adduxit. cuius causa non fuit ex parte Dei legem dantis, cum Dei perfecta sint opera, ut inf. 32. sed ex imperfectione populi cui lex dabatur. Et sic intelligitur, propter duritiam cordis vestri id est propter ineptitudinem vestram ad capienda perfecta seu sublimia mandata, quapropter multa pertinentia ad perfectionem non precipiebantur in veteri lege que tamen precipiuntur in nova. unde salvator Mt. 5 capitulo Audistis, quod dictum est antiquis. Non occides, etc. Ego autem dico vobis, quia omnis, qui irascitur fratri suo, reus erit iudicio. Constat autem quod qui irascitur fratri, non est transgressor alicuius precepti veteris testamenti sed novi tantum. Similiter intelligendum est de repudiatione uxoris, quod in lege veteri erat licita, non autem in lege nova, in qua matrimonium est inseparabile. unde illud dictum Christi Mt. 19.b. Qui dimissam duxerit, mechatur. proprie intelligendum est secundum legem novam Christi. Et ideo discipuli audientes huiusmodi indissolubilitatem matrimonii, quasi de quodam novo alias inaudito dixerunt. Si ita est causa hominis cum uxore, non expedit nubere.
prol.| Circa quod attendendum, quod est quedam ratio specialis in matrimonio, qua ratione in veteri lege separatio erat licita, non autem in nova lege, quam rationem sanctus Thomas in 1.2. q. 102. art. 5. In responsione ad tertium argumentum ponit, ubi sic dicit. Matrimonium fuit quidem in veteri lege prout erat in officium nature, non autem prout est sacramentum coniunctionis Christi et ecclesie, que nondum erat facta, unde in veteri lege dabatur libellus repudii, quod est contra sacramenti rationem. Hec ille.
prol.| Ex dictis faciliter excluduntur solutiones postillatoris pro prima opinione hic posite. Nam prima in qua dicit, quod unitas uxoris in veteri lege fuit pretermissa propter maius bonum, scilicet multiplicationem prolis, non videtur valere. Nam secundum Apostolum Rm. 3.b. Non sunt facienda mala, ut veniant bona. Constat autem secundum ipsum postillatorem, quod pluralitas uxorum est de se mala, tanquam contra legem nature facta. In hoc etiam quod ulterius intendit in eadem solutione dicere scilicet quod repudium de se est malum, unde si concedatur propter maius malum vitandum, non facit illud licitum, presupponit falsum. Nam repudium in veteri lege determinatum fuit licitum et bonum saltem durante tempore veteris legis, ut dictum est.
prol.| Ad hoc quod dicit in tertia solutione, quod aliquid est illicitum, quod tamen lege permittitur, ostenditur uno modo esse per prophetam a Spiritu Sancto loquentem. Dicendum quod hoc verum est, et isto modo non ostenditur per aliquem prophetam a Spiritu Sancto loquentem, quod repudium fuisset illicitum, sed potius oppositum, ut patet Malach. 2.d. ubi dicitur. Si odio habueris eam, dimitte eam, nihil excipiendo, sed indistincte loquendo, quod equivalet universali locutioni, prout ipse postillator ibidem allegat. De alio vero modo quem ibidem ponit ad ostendendum, quod repudium sit illicitum, eo quod nullus eorum, qui commendantur in Scriptura, legitur repudium fecisse, etc. parum est curandum, tum quia non est necessarium, quod de omnibus licitis legatur quod sancti talia fecerunt. Esus enim cervi licitus est secundum legem, ut Levi. 2. non tamen legitur, quod aliquis sanctus cervinas carnes comedisset, tum quia habere plures uxores multi sancti leguntur in veteri testamento, quod tamen aliquam separabilitatem matrimonii includit, cum vir habens plures uxores, carnem suam in plures dividat, contra illud. Erunt duo in carne una.
prol.| Ratio autem postillatoris in tertia solutione presupponit, quod in repudio uxoris permittitur minus malum ad vitandum maius, quod presuppositum, ut dictum est, non est verum. Nam in repudio tempore legis non permittitur aliquod malum, ut dictum est, sed potius conceditur aliquod bonum, non tamen ita perfectum, sicut in lege nova, in qua perfectiori modo matrimonium datur, scilicet non solum in officium nature, sed etiam in sacramentum, ut dictum est.
prol.| Et notandum, quod secundum sanctum Thomam in 3. dist. istius questionis, utraque, pars potest teneri. pro utraque enim parte arguit, et solvit, licet attendenti mentem suam ibidem primam opinionem sustinet tanquam magis communem, secundam vero tanquam probabiliorem.
Numérotation du verset Dt. 24,Additio 3 
prol.| In eodem capitulo 24. ubi dicitur in post. Ideo qui vult tenere opinionem. Non solum alia aliam que mitior videtur, etc. opinio est mitior, sed etiam iustior, et tutior, Dicitur enim supra Ex. 23. Iustum et innocentem non interficias, quod est specialius preceptum quod dirigitur iudicibus, nec habet aliquam exceptionem in littera, nec in auctoritatibus sanctorum doctor.
Numérotation du verset Dt. 24,replica 
prol.| REPLICA In capitulo 24. ubi postillator disputat de libello repudii {1613} et divortio, sicut et Scotus circa quartum sententiarum, et communiter doctores, solus Burgensis cum sancto Thoma se procaciter determinat ad partem minus probabilem, volens quod in veteri lege repudium erat non modo licitum, sed etiam a Deo preceptum expresse, ut terminis eius utar, et hoc in odium {1614} puto postil. nititur multis viis hic confirmare, et pretendit rationibus postillatoris in contrarium factis respondere. Et quamvis hic de his longam faciat digressionem, tamen Mt. 19. resumit, et quedam alia addit, ibi vide utriusque digressionis satis latum correctorium.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Dt. 24), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=07&chapitre=07_24)

Notes :