Capitulum 12

Numérotation du verset Dt. 12,1 

Hec sunt precepta atque iudicia que facere debetis in terra quam Dominus Deus patrum tuorum daturus est tibi ut possideatis1 eam cunctis diebus quibus super humum gradieris2.
1 possideatis] possideas Weber |
2 gradieris Rusch (Erfurt Graz)] gradiers . cacogr. Rusch (facsim.) |
Numérotation du verset Dt. 12,2 

Subvertite omnia loca in quibus
coluerunt gentes quas possessuri estis deos suos super montes excelsos et colles et subter omne lignum frondosum
Numérotation du verset Dt. 12,3 

dissipate aras earum et confringite statuas
lucos igne comburite et idola comminuite disperdite nomina eorum de locis illis
Numérotation du verset Dt. 12,4 

non facietis ita Domino Deo vestro
Numérotation du verset Dt. 12,5 

sed ad locum quem elegerit Dominus Deus vester de cunctis tribubus vestris ut ponat nomen suum ibi et habitet in eo venietis
Numérotation du verset Dt. 12,6 

et offeretis in illo loco holocausta et victimas vestras decimas et primitias manuum vestrarum et vota atque donaria primogenita boum et ovium
Numérotation du verset Dt. 12,7 

et comedetis ibi in conspectu Domini Dei vestri ac letabimini in cunctis ad que miseritis manum vos et domus vestre in quibus benedixerit vobis Dominus Deus vester
Numérotation du verset Dt. 12,8 

non facietis ibi que nos hic facimus hodie singuli quod sibi rectum videtur
Numérotation du verset Dt. 12,9 

neque enim usque in presens tempus venistis ad requiem et possessionem quam Dominus Deus daturus est vobis
Numérotation du verset Dt. 12,10 

transibitis Iordanem et habitabitis in terra3 quam Dominus Deus vester daturus est vobis ut requiescatis a cunctis hostibus per circuitum et absque ullo timore habitetis
3 terra] terram Weber
Numérotation du verset Dt. 12,11 

in loco quem elegerit Dominus Deus vester ut sit nomen eius in eo illuc omnia que precipio conferetis holocausta et hostias ac decimas et primitias manuum vestrarum et quicquid precipuum est4 muneribus que vovistis Domino
4 est] + in Weber
Numérotation du verset Dt. 12,12 

ibi epulabimini coram Domino Deo vestro vos et5 filii ac filie vestre famuli et famule vestre6 atque Levites qui in vestris urbibus commorantur neque enim habet aliam partem et possessionem inter vos
5 et] om. Weber |
6 vestre] om. Weber |
Numérotation du verset Dt. 12,13 

cave ne offeras holocausta tua in omni loco quem videris
Numérotation du verset Dt. 12,14 

sed in eo quem elegerit Dominus in una tribuum tuarum offeras7 hostias et facies quecumque precipio tibi
7 offeras] offeres Weber
Numérotation du verset Dt. 12,15 

sin autem comedere volueris et te esus carnium delectaverit8 occide et comede iuxta benedictionem Domini Dei tui quam dedit tibi in urbibus tuis sive immundum fuerit hoc est maculatum et debile sive mundum hoc est integrum et sine macula quod offerri licet sicut capream et cervum comedes
8 delectaverit] delectarit Weber
Numérotation du verset Dt. 12,16 

absque esu dumtaxat sanguinis quem9 super terram quasi aquam effundes
9 quem] quod Weber
Numérotation du verset Dt. 12,17 

non poteris comedere in oppidis tuis decimam frumenti
et vini
et olei
tui primogenita armentorum et pecorum et omnia que voveris et sponte offerre volueris et primitias manuum tuarum
Numérotation du verset Dt. 12,18 

sed coram Domino Deo tuo comedes ea in loco
quem elegerit Dominus Deus tuus
tu et filius tuus ac filia servus ac10 famula atque Levites qui manet in urbibus tuis et letaberis
10 ac] et Weber
et reficieris coram Domino Deo tuo in cunctis ad que extenderis manum tuam.
Numérotation du verset Dt. 12,19 

Cave ne derelinquas Leviten11 in12 omni tempore quo versaris in terra
11 Leviten Weber ] Levitê Rusch |
12 in] om. Weber |
Numérotation du verset Dt. 12,20 

quando dilataverit Dominus Deus tuus terminos tuos sicut locutus est tibi et volueris vesci carnibus quas desiderat anima tua
Numérotation du verset Dt. 12,21 

locus autem quem elegerit Dominus Deus tuus ut sit nomen eius ibi si procul fuerit occides de armentis et pecoribus que habueris sicut precepit13 tibi et comedes in oppidis tuis ut tibi placet
13 precepit] precepi Weber
Numérotation du verset Dt. 12,22 

sicut comeditur caprea et cervus ita vesceris eis et mundus et immundus in commune vescentur
Numérotation du verset Dt. 12,23 

hoc solum cave ne sanguinem comedas sanguis enim eorum pro anima est et idcirco non debes animam comedere cum carnibus
Numérotation du verset Dt. 12,24 

sed super terram funde14 quasi aquam
14 funde] fundes Weber
Numérotation du verset Dt. 12,25 

ut bene sit tibi15 et filiis tuis post te cum feceris quod placet in conspectu Domini Dei tui16
15 bene - sit tibi] inv. Weber |
16 Dei tui] om. Weber |
Numérotation du verset Dt. 12,26 

que autem sanctificaveris et voveris Domino tolles et venies ad locum quem elegerit Dominus
Numérotation du verset Dt. 12,27 

et offeres oblationes tuas carnem et sanguinem super altare Domini Dei tui sanguinem hostiarum fundes in altari carnibus autem ipse vesceris
Numérotation du verset Dt. 12,28 

observa et audi omnia que ego precipio tibi ut bene sit tibi et filiis tuis post te in sempiternum cum feceris quod bonum est et placitum in conspectu Domini Dei tui
Numérotation du verset Dt. 12,29 

quando disperdiderit17 Dominus Deus tuus ante faciem tuam gentes ad quas ingredieris possidendas et possederis eas atque habitaveris in terra earum
17 disperdiderit] disperderit Weber
Numérotation du verset Dt. 12,30 

cave ne imiteris eas postquam te fuerint introeunte subverse et requiras cerimonias earum dicens sicut coluerunt gentes iste deos suos ita et ego colam
Numérotation du verset Dt. 12,31 

non facies similiter Domino Deo tuo omnes enim abominationes quas aversatur Dominus fecerunt diis suis offerentes filios et filias et comburentes igni18
18 igni] igne Weber
Numérotation du verset Dt. 12,32 

quod precipio tibi hoc tantum facito Domino nec addas quicquam nec minuas.

Capitulum 12

Numérotation du verset Dt. 12,1 
differentia
marg.| {LYR#T#.1} De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 25va
Numérotation du verset Dt. 12,ad litteram 
marg.| Haec sunt precepta. Postquam Moyses explanavit ea que pertinent ad preceptum dilectionis divine, quod est principium respectu preceptorum decalogi, ut supra dictum est capitulo 6. Hic consequenter ponit alia precepta et monitiones, que sunt quasi quedam conclusiones elicite ex preceptis decalogi, et per consequens quedam explanationes quomodo decem precepta debeant ordinari et observari. Circa quod sic proceditur, quia primo ponitur huiusmodi preceptorum explicatio, secundo infertur intenta conclusio c. 26. Adhuc primo ponuntur illa que ordinant ad Deum, secundo ea que ordinant ad proximum c. 16. ibi : Iudices ac magistros constitues. Sciendum tamen quod ista divisio non est ita precisa, quin in prima parte multa ponantur que ordinant ad proximum, et in secunda multa que ordinant ad Deum. Moyses enim hunc librum primo tradidit filiis Israel verbis per modum exhortationis et predicationis, sicut dictum fuit in principio huius libri, et patet hoc ex toto processu ipsius, propter quod frequenter repetit eamdem sententiam in diversis locis, et aliquando sub eisdem verbis, et de una materia frequenter transit ad aliam, et ad precedentem revertitur, sicut solet fieri in predicationibus et exhortationibus, et ideo in hoc libro et maxime in sequentibus huius libri non potest inveniri divisio ita precisa, quin de materia unius partis tractetur in alia et econverso. Hoc igitur premisso sciendum quod circa Deum ordinatur homo per destitutionem idololatrie et institutionem latrie, et quia opposita iuxta se magis elucescunt, ideo frequenter facit utrumque In eo c. ut videbitur. {1530} Primo igitur prosequitur propositum ex consideratione operit. Secundo ex consideratione temporis c. 16. Prima in tres, quia primo prosequitur propositum suum in facto, secundo in signo, c. 14. tertio in motivo ca. 15. Prima adhuc in duas, quia primo prosequitur propositum respectu totius communitatis, secundo respectu unius persone vel unius civitatis 13 capitulo Prima in duas, quia primo precipitur destrui locus idololatrie, secundo per oppositum locus institui latrieibi : Non facietis ita. Circa primum dicitur.
marg.| .1. Hec sunt precepta. Et ideo obligatoria.
marg.| .2. Subvertite omnia. Ne ex fanis seu templis idolorum remanentibus Iudeis occasio idololatrie daretur, et ut memoria idololatrie totaliter deleretur.
marg.| .3. Super montes. Quia ibi communiter fiebant templa idolorum.
marg.| .4. Et subter. Tales enim arbores plantabantur iuxta loca idololatrie ad exercendum actum luxurie.
marg.| .5. Dissipate aras. Hec exposita sunt supra 7 capitulo prope principium.
marg.| .6. Non facietis. Hic consequenter determinatur latrie locus et ritus, et primo circa hoc ponitur preceptum, secundo declaratur dictum,ibi : Non facietis. tertio concluditur principale intellectumibi : Observa et audi. Circa primum precipitur unitas loci ubi debeant sacrificia et oblationes offerri, cum dicitur. Non facietis ita dom scilicet ita offerendo sacrificia in pluribus locis, ut faciebant idololatre suis idolis.
marg.| .7. Sed ad locum scilicet.
marg.| .8. Quem   elegerit   . Quia iste locus non erat secundum voluntatem hominum determinandus.
prol.| {1531}
Numérotation du verset Dt. 12,ad litteram 
marg.| .1. De cunctis. Ista fuit tribus Levitarum, in cuius forte fuit altare holocaustorum et templum.
marg.| .2. Ut ponat nomen suum, Per recordationem, quia nomen Domini recolebatur in sacrificiis et oblationibus, et divinis laudibus.
marg.| .3. Et habitet In eodem Per specialem conservationem loci, ut habetur 2. Macha. 3.g. Ipse qui habet in celis habitationem, visitator et adiutor est loci illius, etc.
marg.| .4. Venietis. non alibi.
marg.| .5. Et   comedetis   . Hoc non est intelligendum quod semper comederent talia in loco templi, sed intra muros civitatis Ierusalem.
marg.| .6. Non facietis. Hic exponitur predictum preceptum quantum ad duo ibi inclusa, et primo quantum ad sacrificii locum, secundo quantum ad comestionis modum, ibi : Si autem comedere volueris. Circa primum sciendum quod licet regulariter esset deputata unitas loci pro sacrificiis et oblationibus offerendis, tamen in casu poterat aliter fieri, et hoc est quod dicitur.
prol.| Non facietis ibi que. Ut offeratis sacrificia et oblationes in pluribus locis sicut non hic facimus, quandiu enim filii Israel fuerunt in deserto etiam post constructionem tabernaculi, poterant offerre sacrificia et oblationes voluntarias alibi, quam in tabernaculo, ut dicit Rabbi Salomon non autem sacrificia et oblationes ad que tenebantur ex debito, et hoc fuit eis licitum, quousque essent quietati in terra promissionis, quod non fuit 14. annis, quos posuerunt ad capiendam terram et dividendam eam, et hoc est quod subditur :
marg.| .7. Neque enim. Sed quando fuerunt quietati non debebant offerre predicta, nisi in uno loco, ubi fuit positum tabernaculum, et iste locus fuit primo Silo, ubi tabernaculum et arca Domini habuerunt stabilem mansionem scilicet cccxliii. an. sicut potest probari per tempora iudicum, qui fuerunt a Iosue usque ad mortem Heli, quia tunc fuit arca capta, ut habetur i. Reg. 3. postea capta arca a Philisteis, translata fuit in Cariathiarim et inde in Masphath, et inde in Galgala, et inde in Nobe, et inde in Gabae ; ut habetur libro de Hebrai. quest. et inde in domum {1532} Obededon, et inde in civitatem David, ut habetur 2. Regum 6. et inde in templum Salomonis, ut plenius dicetur 1Rg. 7. Et tunc habuerunt pacem perfectam tempore Salomonis, et tunc non fuit eis licitum alibi offerre, quia ille locus fuit ad hoc simpliciter electus, et ultimate a Deo, ut habetur 2Par. 6. nisi ex divino instinctu et dispensatione. sicut Helias obtulit sacrificium in monte Carmeli, ut habetur 3Rg. 17 Unde subditur :
marg.| .8. Illuc omnia. Tempore medio inter destructionem Silo, et consummationem templi Salomonis sacrificia votiva et oblationes poterant alibi fieri, quam ubi erat arca, quia illo tempore non habuit stabilem mansionem, sicut et quando erat in deserto, ut dictum est, sic autem non potest dici de Silo, quia arca ibi habuit diu stabilem mansionem scilicet cccxliii. an. qui fluxerunt a 14. anno ducatus Iosue, quo fuit posita arca in Silo usque ad mortem Heliquando fuit capta a Philisteis. Cetera patent.
marg.| .9. Si autem comedere   volueris   . Hic exponitur preceptum quantum ad comestionis actum, quia dixerat ibi : Comedetis in conspectu Domini. Possent aliqui credere quod esus carnium esset omnino eis prohibitus extra Ierusalem, ideo declarat quomodo esus carnium erat alibi eis licitus, scilicet de animalibus que non tenebantur offerre, nisi essent de animalibus immundis secundum legem quorum carnes prohibebantur comedere, et hoc est quod dicitur.
marg.| .10. Sive immundum. Non immunditia immediate predicta, sed immunditia que reddebat animal immolatitium ineptum ad sacrificium, et hoc est quod dicitur.
marg.| .11. Hoc est maculatum. Istud non habetur in hebreo, sed appositum fuit a translatore ad intelligendum, quid vocetur hic immundum scilicet animal habens defectum alicuius membri vel languidum, quod non poterat offerri, licet esset immolatitium secundum genum vel speciem.
marg.| .12. Sive   mundum   . Non solum munditia communi, que animalia licita sunt comedia Iudeis, sed etiam munditia speciali, que licita sunt offerri, et hoc est quod dicitur.
marg.| .13. Hoc est. Hoc enim non est in hebreo, sed additum est a translatore, ad intelligendum quid vocetur hic mundum.
prol.| {1533}
Numérotation du verset Dt. 12,ad litteram 
marg.| .1. Sicut capream id est ita licite et absque oblatione eorum sicut cervus et caprea offeruntur et licite comeduntur.
marg.| .2. Absque esu. Cuius esus generaliter prohibetur in lege, cuius ratio est ne per esum sanguinis homines non abhorreant effusionem sanguinis humani, ad quam Iudei erant proni, et ut ad pietatem exercerentur, etiam circa bruta animalia, ut per hoc circa homines magis moverentur pietate, et quia idololatra post sacrificia sua congregabantur circa idola ad comedendum sanguinem sue victime in venerationem idoli.
marg.| .3. Quem super id est totaliter, sicut aqua perfectius effunditur de vase quam ceteri liquores, et quia dixit quod extra Ierusalem poterat comedi animal mundum, ut dictum est, ne hoc intelligatur generaliter, excipit primogenita animalium et decimas, et ea que ex voto offerebantur cum dicitur : Non poteris comedere in oppidis tuis, etc.
marg.| .4. Sed coram. Contra hoc arguitur, quia decime debebantur Levitis, et primitiva sacerdotibus, si ergo talia reddentes poterant inde facere festa sibi et familiis, sequitur quod sacerdotes et Levite fraudabantur debito suo saltem in parte, et ideo dicunt hic aliqui, quod Iudei faciebant quolibet anno duas decimas de omnibus bonis suis, et prima erat tota de iure Levitarum, secunda que erant de novem partibus eis remanentibus non sic erant et de ista hic loquitur scriptura. Et eodem modo dicunt quod faciebant secunda primitiva, et de illis similiter est hic sermo, que non erant de iure sacerdotum. Sed hoc dictum non habetur ex scriptura, sed solum una decima quolibet anno fiebat, alia quolibet tertio anno que erat pro pauperibus ut habetur infra 14. Et ideo aliter solvitur, quia Iudei in festivitatibus in quibus tenebantur apparere coram Domino, non debebant venire vacui muneribus, ut habetur {1534} Ex. 23. et 24. Nec intelligitur hoc de apportatione decimarum et primitivorum cum hoc esset debitum, sed de hostiis pacificis quas tunc faciebant quarum pectusculum et armus dexter erant sacerdotis de iure, cetere carnes erant offerentium, et de istis loquitur hic cum dicitur.
marg.| .5. Comedes ea, etc. Et hoc videtur per illud quod habetur infra 16. Oblationem spontaneam quam offeres iuxta benedictione Dei tui id est facultatem datam a Deo. Et epulaberis coram Domino Deo tuo tu et filius tuus, etc. Aliqui vero dicunt quod intelligitur de primitivis animalium, que propter maculam non erant immolatitia, et ideo redimebantur et comedebantur in oppidis, et de pretio emebantur in Ierusalem animalia, ex quibus fiebant epulationes predicte. Sed hoc videtur redire in inconveniens predictum, quia si tenebantur redimi, pretium redemptionis erat de iure sacerdotum, et sic fraudebantur ac si fierent de primitivis immolatitii.
marg.| .6. Cave ne derelinquas, etc. sc. promissionis, quia sicut dicunt Hebrei non obligabantur ad hoc quando erant extra terram Israel positi, ut pote In captivitate Babylonice vel alia, et non rationabiliter, quia ibi non habebant hereditatem sicut nec Levite, primitiva tamen animalium in casu poterant comedi extra Ierusalem, videlicet quando habentes talia erant longe a Ierusalem, ut parceretur labori eorum, concessum fuit eis ut illa venderent vel quod iusto pretio sibi retinerent, et sic comederent et in solennitate, quando tenebantur ire in Ierusalem portarent pretium, et inde emerent animalia consimilia munda, et de illis offerrent, ut habetur infra 14. capitulo plenius et hic brevius tangitur cum dicitur : Quando dilataverit dominus Deus tuus terminos tuos. etc. Sequitur :
marg.| .7. Mundus et immundus in commune vescentur. Quia homines immundi ex tactu mortui vel alterius rei immunde poterant inde comedere {1535} sicut et mundi, licet non possent intrare templum donec essent mundati, ut dictum fuit Nume. 5. Ab ista tamen concessione venditionis animalium predictorum recipiuntur animalia per votum Deo sanctificata, quorum carnes non poterant comedi extra Ierusalem, et nisi essent prius oblata in templo, et hoc est quod dicitur.
Numérotation du verset Dt. 12,ad litteram 
marg.| .1. Que autem sanctificaveris, etc. Talia enim animalia per votum obligata Domino mutari non poterant ut habetur Levi. 27.
marg.| .2. Observa et audi omnia, etc. Hic concluditur principale intentum huius capitulo Ad hoc enim predicta sunt omnia, ut diligenter caverent ab {1536} idololatria, et patet littera usqueibi :
marg.| .3. Offerentes filios, etc. Modus autem huius combustionis, secundum quod dicunt Hebrei erat, quia fiebat idolum cupreum concavum, et in illa concavitate accendebatur ignis, et quando idolum in qualibet parte erat ignitum, tunc super manus idoli que erant disposite ad accipiendum, ponebantur pueri, et sic ex adustione moriebantur, sacerdotes vero idoli habebant tympana in quibus percutiebant fortiter, ut ex fortitudine illius soni non audiretur clamor pueri, et sic parentes de morte puerorum non dolerent, sed magis crederent animas eorum sine afflictione a diis accipi.
prol.| {1529} Deuteronomii
Numérotation du verset Dt. 12,moraliter 
marg.| .1. Subvertite omnia loca. Hic tria loca notantur in quibus exercebatur idololatria scilicet montes excelsi, colles et signa frondosa sive luci. Aposto. autem Coloss. 3.a. Avaritiam nominat idolorum servitutem, quod non est intelligendum proprie sed similitudinarie, eo quod avarus colit pecuniam suam, sicut idololatra suum idolum, et per talem modum loquendi quodlibet vitium idololatria potest dici. Secundum hoc igitur super montes excelsos idolatrant illi qui sunt multum in superbia elevati, contemnentes alios, et se tantummodo reputantes, sicut ille Phariseus dicebat Lc. 18. Non sum sicut ceteri hominum. Quod exponens Aug. dicit : Qui sunt ceteri hominum, nisi omnes preter ipsum Super colles idololatrant ambitiosi. Collis enim a collo dicitur, eo quod est quasi collum montis inter cacumen eius et partem eius inferiorem existens. et sic est in ascensu montis, Sic est autem in ambitiosis, qui semper querunt ascendere ad gradum indebitum sibi, et per modum illicitum. Subter ligna frondosa, vel in lucis idololatrant luxuriosi, qui latibula querunt ad exercitium peccati, {1530} Iob. 24 capitulo Oculus adulteri observat caliginem. Quod bene significatur per lucum, qui dicitur a luceo luces per contrarium. Unde versus : Lucus et officium bellum libitinaque parca. Ista per antiphrasin dicuntur nomina monsque. Qui dicitur a moneo moves, per contrarium. Igitur idololatria montium subvertitur, quando superbia per veram humiliationem deiicitur exemplum Da. 4.g. de Nabuchodonosor valde superbo, qui vere humiliatus dixit ; Nunc ergo ego Nabuchodonosor laudo et magnifico et glorifico regem celi, quia omnia opera eius vera, et omnes vie eius iudicia, et gradientes in superbia potest humiliare. Idololatria vero collium subvertitur, quando ambitio vel cupiditas abiicitur per contemptum omnium mundanorum. Exem. de Mattheo pro surgens de teloneo secutus est christum, ut habetur Mt. ix. et non est dubium quin omnia mundana reliquerit, sicut et alii apostoli propter Deum. Idololatria vero lucorum subvertitur, quando luxuria per castitatem omnino repellitur. Exemplum de Magdalena Lu. 7. de qua dicit Greg. convertit ad virtutes numerum criminum, ut totum serviret Deo in penitentia quicquid ex se Deum contempserat in culpa.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Dt. 12), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 02/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=07&chapitre=07_12)

Notes :