Nicolaus de Lyra

Capitulum 32

Numérotation du verset Dt. 32,1 I

Audite
celi
que loquor \ audiat terra
verba oris mei.
Numérotation du verset Dt. 32,2 II

Concrescat
in pluvia doctrina mea \ fluat ut ros eloquium meum.
Numérotation du verset Dt. 32,III 

Quasi imber super herbam
et quasi stille super gramina \
Numérotation du verset Dt. 32,3 

quia nomen
Domini invocabo.
Numérotation du verset Dt. 32,IV 

Date magnificentiam
Deo nostro,
Numérotation du verset Dt. 32,4 

Dei
perfecta sunt opera \
et omnes
vie eius iudicia.
Numérotation du verset Dt. 32,V 

Deus fidelis
et absque ulla iniquitate iustus
et rectus \
Numérotation du verset Dt. 32,5 

peccaverunt ei
et1 non filii eius
1 et ΩS Rusch] om. Weber
in sordibus.
Numérotation du verset Dt. 32,VI 

Generatio prava
atque perversa \
Numérotation du verset Dt. 32,6 

heccine reddis
Domino popule stulte et insipiens.
Numérotation du verset Dt. 32,VII 

Numquid non
ipse est pater tuus
qui possedit te2 \
2 te ΩS Rusch ] om. Weber
et fecit
et creavit te?
Numérotation du verset Dt. 32,7 VIII

Memento
dierum antiquorum \
cogita generationes singulas.
Numérotation du verset Dt. 32,IX 

Interroga patrem
tuum
et annuntiabit tibi,
Numérotation du verset Dt. 32,X 

maiores
tuos et dicent tibi.
Numérotation du verset Dt. 32,8 XI

Quando dividebat
Altissimus gentes \ quando separabat
filios Adam.
Numérotation du verset Dt. 32,XII 

Constituit
terminos populorum iuxta numerum filiorum Israel.
Numérotation du verset Dt. 32,9 XIII

Pars autem
Domini populus
eius \ Iacob funiculus
hereditatis eius.
Numérotation du verset Dt. 32,10 XIV

Invenit eum
in terra deserta \
in loco horroris
et vaste solitudinis.
Numérotation du verset Dt. 32,XV 

Circumduxit eum
et docuit \
et custodivit
quasi pupillam
oculi sui.
Numérotation du verset Dt. 32,11 XVI

Sicut aquila
provocans
ad volandum pullos suos \
et super eos volitans.
Numérotation du verset Dt. 32,XVII 

Expandit
alas suas et assumpsit eum3 \ atque portavit
3 eum Cor1 Cor2 ( hebr. et anti. ) ΩS Rusch Weber ] eos ΣT ΦV Ψ cum LXX , Cor3 ( anti. et LXX non habent EUM )
in humeris suis.
Numérotation du verset Dt. 32,12 XVIII

Dominus
solus
dux
eius fuit \ et non erat
cum eo deus alienus.
Numérotation du verset Dt. 32,13 XIX

Constituit eum super excelsam terram \
ut comederet fructus agrorum.
Numérotation du verset Dt. 32,XX 

Ut sugeret
mel
de petra \
oleumque
de saxo durissimo.
Numérotation du verset Dt. 32,14 XXI

Butyrum
de armento
et lac
de ovibus \
cum adipe
agnorum
et arietum
filiorum Basan.
Numérotation du verset Dt. 32,XXII 

Et hircos
cum medulla tritici \
et sanguinem
uve biberent4 meracissimum.
4 biberent ΩS Rusch ] biberet Weber
Numérotation du verset Dt. 32,15 XXIII

Incrassatus
est
dilectus
et recalcitravit \
incrassatus
impinguatus dilatatus.
Numérotation du verset Dt. 32,XXIV 

Dereliquit
Deum factorem suum  \ et recessit
a Deo salutari suo.
Numérotation du verset Dt. 32,16 XXV

Provocaverunt
eum
in diis alienis \
et in abominationibus
ad iracundiam concitaverunt.
Numérotation du verset Dt. 32,17 XXVI

Immolaverunt demonibus et non Deo \ diis quos ignorabant.
Numérotation du verset Dt. 32,XXVII 

Novi recentesque
venerunt \ quos non coluerunt patres
eorum.
Numérotation du verset Dt. 32,18 XXVIII

Deum qui te genuit
dereliquisti \ et oblitus es Domini creatoris tui.
Numérotation du verset Dt. 32,19 XXIX

Vidit Dominus
et ad iracundiam
concitatus est \
quia provocaverunt eum filii sui et filie.
Numérotation du verset Dt. 32,20 XXX

Et ait: Abscondam
faciem
meam ab eis \ et considerabo
novissima
eorum.
Numérotation du verset Dt. 32,XXXI 

Generatio enim perversa est \
et infideles
filii.
Numérotation du verset Dt. 32,21 XXXII

Ipsi me provocaverunt
in eo qui non erat Deus \ et irritaverunt in vanitatibus
suis.
Numérotation du verset Dt. 32,XXXIII 

Et ego provocabo
eos in eo qui non est populus \
et in gente stulta irritabo illos.
Numérotation du verset Dt. 32,22 XXXIV

Ignis
succensus est in
furore meo \ et ardebit usque ad inferni novissima.
Numérotation du verset Dt. 32,XXXV 

Devorabitque
terram cum germine suo \
et montium
fundamenta
comburet.
Numérotation du verset Dt. 32,23 XXXVI

Congregabo5
5 Congregabo] Congabo cacogr. ΩS
super eos mala \
et sagittas
meas complebo
in eis.
Numérotation du verset Dt. 32,24 XXXVII

Consumentur fame \
et devorabunt
eos aves
morsu
amarissimo.
Numérotation du verset Dt. 32,XXXVIII 

Dentes bestiarum
immittam in eos \ cum furore trahentium super terram
atque serpentium.
Numérotation du verset Dt. 32,25 XXXIX

Foris vastabit6
6 vastabit] vastavit ΠC Amiatinus ΘH ΨM
eos gladius
et intus
pavor \ iuvenem
simul ac
virginem7
7 simul - ac virginem] inv. ΨF ΩS
lactentem8
8 lactentem Π ΣO B ΦV² Cor1 Cor3 ( hebr.; LXX Glossa: “Lactentem et ebetem sensu parvulum” ) Ω Rusch Ed1530 Clementina ] lactantem Cava Λ L F X ΣTM Amiatinus T M ΦRAZGV*P O Θ S Ψ Weber , + simul Π O
cum homine sene.
Numérotation du verset Dt. 32,26 XL

Et9 dixi:
9 Et ΩS Rusch] om. Weber
Ubi nam sunt? \
Cessare faciam
ex hominibus memoriam eorum.
Numérotation du verset Dt. 32,27 XLI

Sed
propter iram
inimicorum
distuli \
ne forte superbirent
hostes
eorum et dicerent:
Numérotation du verset Dt. 32,XLII 

Manus
nostra
excelsa \
et non Dominus fecit hec omnia.
Numérotation du verset Dt. 32,28 XLIII

Gens10
10 Gens] Dens ΩM
absque consilio
est11 et sine prudentia \
11 est] om. Π O ΘH* ΩS
Numérotation du verset Dt. 32,29 

utinam saperent
et intelligerent
ac novissima
providerent.
Numérotation du verset Dt. 32,30 XLIV

Quomodo persequebatur12
12 persequebatur] persequatur Weber
unus mille \ et duo fugarent13 decem millia?
13 fugarent] fugent Weber
Numérotation du verset Dt. 32,XLV 

Nonne ideo quia Deus suus
vendidit
eos \ et Dominus
conclusit
illos.
Numérotation du verset Dt. 32,31 XLVI

Non enim est Deus noster
ut dii14
14 dii] deus Weber
eorum \ et inimici
nostri
sunt iudices.
Numérotation du verset Dt. 32,32 XLVII

De vinea
Sodomorum
vinea eorum \ et de suburbanis Gomorrhe.
Numérotation du verset Dt. 32,XLVIII 

Uva
eorum uva fellis \ et botrus amarissimius.15
15 botrus amarissimus] botri amarissimi Weber
Numérotation du verset Dt. 32,33 XLIX

Fel draconum
vinum eorum \ et venenum
aspidum insanabile.
Numérotation du verset Dt. 32,34 L

Nonne hec condita
sunt apud me \
et signata in thesauris
meis.
Numérotation du verset Dt. 32,35 LI

Mea est ultio
et ego retribuam in tempore \
ut labatur pes eorum.
Numérotation du verset Dt. 32,LII 

Iuxta est dies
perditionis \
et adesse
festinant tempora.
Numérotation du verset Dt. 32,36 LIII

Iudicabit
Dominus populum suum \ et in servis suis miserebitur.
Numérotation du verset Dt. 32,LIV 

Videbit
quod
infirmata
sit manus \
et clausi
quoque defecerunt16
16 defecerunt] defecerint Weber
residuique consumpti sunt17.
17 sunt] sint Weber
Numérotation du verset Dt. 32,37 LV

Et dicent18:
18 dicent] dicet Weber
Ubi sunt dii
eorum \ in quibus habebant fiduciam.
Numérotation du verset Dt. 32,38 LVI

De quorum victimis comedebant adipes \ et bibebant vinum libaminum.
Numérotation du verset Dt. 32,LVII 

Surgant
et opitulentur vobis \
et in necessitate vos protegant.
Numérotation du verset Dt. 32,39 LVIII

Videte
quod
ego
sim19 solus \
19 sim] sum F* ΣTO ΘH ΩS; VETUS LATINA ( Sabatier, t. 1, p. 391: versio antiqua)
et non sit alius deus preter me.
Numérotation du verset Dt. 32,LIX 

Ego occidam
et ego
vivere
faciam \
percutiam et ego sanabo et non est qui de
manu
mea possit eruere.
Numérotation du verset Dt. 32,40 LX

Levabo
ad celum manum meam et dicam:
vivo
ego in eternum.
Numérotation du verset Dt. 32,41 LXI

Si exacuero20
20 exacuero] acuero Weber
ut fulgur
gladium meum \ et arripuerit
iudicium
manus
mea.
Numérotation du verset Dt. 32,LXII 

Reddam
ultionem hostibus
meis \ et his qui oderunt me retribuam.
Numérotation du verset Dt. 32,42 LXIII

Inebriabo
sagittas
meas sanguine \
et gladius meus
devorabit
carnes.
Numérotation du verset Dt. 32,LXIV 

De cruore
occisorum \ et de captivitate
nudati inimicorum
capitis.
Numérotation du verset Dt. 32,43 LXV

Laudate gentes populum
eius \ quia sanguinem
servorum
suorum ulciscetur.
Numérotation du verset Dt. 32,LXVI 

Et vindictam retribuet in hostes eorum \ et propitius
erit terre
populi sui.
Numérotation du verset Dt. 32,44 LXVII

Venit ergo Moyses et locutus est omnia verba cantici huius in auribus populi ipse et Iosue filius Nun.
Numérotation du verset Dt. 32,45 

Complevitque omnes sermones istos loquens ad universum Israel
Numérotation du verset Dt. 32,46 

et dixit ad eos: Ponite
corda vestra in omnia verba21* que ego testificor vobis hodie ut mandetis ea filiis vestris custodire22 et facere et implere universa que scripta sunt23* legis huius.
21 verba ΩS Weber ] + mea ΩM Rusch |
22 filiis vestris – custodire Rusch Weber ] inv. ΩS |
23 sunt ΩS Weber ] + in volumine ΛL ΣOM B ΦP² Ψ ΩM Rusch |
Numérotation du verset Dt. 32,47 

quia non in cassum precepta sunt vobis sed ut singuli in eis viverent que facientes longo perseveretis tempore in terra ad quam Iordane transmisso ingrediemini24* possidendam.
24 ingrediemini ΦRA²ZGVP P ΨBDM Ω] ingrediemini Rusch Weber
Numérotation du verset Dt. 32,48 

Locutusque est Dominus ad Moysen in eadem die dicens:
Numérotation du verset Dt. 32,49 

Ascende in montem
istum Abarim id est transituum in montem Nebo
qui est in terra Moab contra Hiericho et vide
terram
Chanaan quam ego tradam filiis
Israel obtinendam et morere in monte.
Numérotation du verset Dt. 32,50 

Quem conscendens iungeris populis tuis sicut mortuus est Aaron frater tuus in monte Hor et appositus25 populis suis26
25 appositus Rusch Weber ] + est Π T ² ΦZ* O ΨP ΩS |
26 suis] tuis Cava |
Numérotation du verset Dt. 32,51 

quia prevaricati estis contra me in medio filiorum Israel ad aquas Contradictionis in Cades deserti Sin et non sanctificastis
me inter filios Israel.
Numérotation du verset Dt. 32,52 

e contra27*
27 e contra Cor1 ΩS Weber ] et e contra ΩM, et contra S Rusch, Contra X
videbis terram28* et non ingredieris in eam quam ego dabo filiis Israel.
28 terram Cor1 ΩS Weber ] eam L Φ ΘH ΨBD Rusch, eam terram ΨF

Capitulum 32

Numérotation du verset Dt. 32,ad litteram 
marg.| .1. Audite celi. Descripta institutione ducis, hic consequenter describitur exhortatio plebis ad perseverantiam in lege et divinis mandatis, et hoc per canticum ab eis memoriter {1652} tenendum, et decantandum, in quo Moyses premittit premium, secundo exequitur intentum,ibi : Date magnificentiam, tertio ponit epilogum ibi : Venit ergo Moyses. In prologo excitat attentionem populi ad dicenda, primo ex verbi firmitate cum dicitur.
marg.| Audite. Ac si dicatur, sicut celum et terra sunt res stabiles, sic mei sermones, secundo ex utilitate, cum dicitur.
Numérotation du verset Dt. 32,ad litteram 
marg.| marg.| {1653} .1. Concrescat. et dicitur. Concrescat id est concrescere faciat opera virtutum.
marg.| .2.  Doctrina   . sicut ros et pluvia crescere faciunt terre nascentia. tertio ex auctoritate, cum dicitur.
marg.| .3.  Quia. quasi dicat non loquor auctoritate mea, sed divina.
marg.| .4.  Date. Hic Moyses exequitur intentum, et primo ostendit Deum esse perfectissimum et optimum, secundo colendum, ibi : Numquid, etc. tertio iudicium eius esse iustum ibi : Vidit dominus. Circa primum exprimitur primo Dei perfecta bonitas, secundo per oppositum populi malignitas,ibi : Peccaverunt. Perfectionem autem divine bonitatis ostendit ex septem conditionibus. Primo quia magnus est in propriis quod notatur cum dicitur. Date magnificentiam Deo nostro. secundo perfectus{1654} in factis,ibi : Dei perfecta sunt opera. tertio, verus in iudiciis,ibi : Et omnes vie eius iudicia. quarto fidelis in promissis,ibi : Deus fidelis. quinto sanctus in donis,ibi : Et absque ulla iniquitate. quia nulli iniuriatur, ut det uni gratiam et non alteri, sed totum facit sancte, licet aliter aliquando iudicetur ab homine, Mt. 20.b. An oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum. sexto iustus in premiis reddendis,ibi : Iustus septimo rectus in penis inferendisibi : Et rectus.
marg.| .5.  Pecca. Hic per oppositum ostenditur populi malignitas, cum dicitur. Pec scilicet idololatrie.
marg.| .6. Et non. Quia ex hoc qui prius filii Dei erant per gratiam, facti fuerunt filii perditionis per culpam.
marg.| .7.  Generatio. Per corruptionem affectus.
marg.| .8.  Atque perversa. Per corruptionem intellectus.
Numérotation du verset Dt. 32,ad litteram 
marg.| marg.| {1655} .1. Heccine reddis scilicet malum pro bono.
marg.| .2. Popule stulte. Credens utile quod non est.
marg.| .3. Et   insipiens   . Non cognoscens utilitatem ubi est.
marg.| .4. Numquid. Hic consequenter ostenditur Deum esse colendum, et ex septem beneficiis Primum est prime creationis, quod notatur, cum dicitur. Numquid. colendus et venerandus. quasi dicat sic.
marg.| .5. Et creavit te. In eductione de nihilo.
marg.| .6. Fecit. In distinctionis primordio.
marg.| .7. Possedit. Conservationis auxilio, quod si ignoras.
marg.| .8. Memento, etc. Per tuam cognitionem reducendo generationes ad primam creationem.
marg.| .9. In terroga patrem tuum. ut discas per aliorum narrationem. Secundum beneficium est gratuite electionis, quia elegit populum Israel. pre aliis et quantum ad hoc dicitur.
prol.| {1656} .10. Quando divi. confusione linguarum, quia per hec divise sunt gentes, et diffuse per mundum.
marg.| .11. Constituit. Qui distincti. sunt secundum. 70. linguas.
marg.| .12. Iuxta. Qui ingressi sunt Egyptum cum Iacob, qui fuerunt 70. ut habetur. Gn. xlvi. e ubi dicitur. Omnes anime domus Iacob, que ingresse sunt Egyptum, fuere 70. et secundum hoc sunt 70. populi distincti secundum diversas linguas seu idiomata. Translatio septuaginta habet. Iuxta numerum filiorum Dei, per quos aliqui intelligunt angelos. ita quod secundum eos tot salvabuntur homines quod remanserunt angeli boni vel tot homines quot sunt angeli stantes et cadentes, ut dicunt aliqui et secundum hoc dicitur hic. Constituit. determinatur numerus electorum.
marg.| .13. Pars. Quia populus Israel fuit Deo specialiter dedicatus. Tertium beneficium est separatio ab errore idololatrie. primo Chaldeorum, unde abstulit, Abraham, ut habetur Gn. 11. et quantum ad hoc dicitur.
Numérotation du verset Dt. 32,ad litteram 
marg.| marg.| {1657} .1. In venit eum in terra id est privata Dei cultura.
marg.| .2. In loco horroris. Quia Chaldei colebant ignem tanquam Deum quod est horrendum. secundo ab errore Egyptiorum, a quo revocavit eos in datione legis, et quantum ad hoc dicitur.
marg.| .3. Et   vaste   . Eo quod in solitudine Sina data est lex. Quartum beneficium est reductio ad terram promissionis et quantum ad hoc dicitur.
marg.| .4. Circumduxit scilicet per desertum usque ad terre promissionis ingressum.
marg.| .5. Et docuit. Per Moysen dando Deuteronomium. Quintum beneficium est paterne protectionis, et quantum ad hoc dicitur.
marg.| .6. Et   custodivit   . In ter alias partes corporis pupilla oculi diligentissima custoditur, sic et filii Israel pre ceteris populis habuerunt beneficium divine protectionis. Sextum beneficium est salubris eductionis de Egypto, et quantum hoc dicitur.
marg.| .7. Sicut. Quia per multa signa et mirabilia eis data provocavit eos Deus ad egrediendum de Egypto.
marg.| .8. Expandit alas. Quando aquila vult transferre pullos suos de loco ad {1658} locum, portat eos super humeros suos, quia non timet a parte superiori, sed tantum ab inferiori, ne emittantur sagitte. Et ideo punit pullos super humeros, ut prius ipse recipiat sagittas quam pulli percutiantur, sic angelus personam Dei representans, posuit se inter castra filiorum Israel et Egyptios super mare rubrum, ut habetur Ex. 14. ne sagitte et spicula Egyptiorum lederent Israelem.
prol.| Septimum beneficium fuit solennis introductio in terram promissionis, et quantum ad hoc dicitur.
marg.| .9. Constituit. Quia terra promissionis altior est aliis terroris in circuitu existentibus.
marg.| .10. Et   sugeret id est de terra petrosa, quia in terra promissionis in montibus petrosis sunt arbores, in quibus mellificant. apes.
marg.| .11. Oleumque   . Quia ibi etiam in locis saxosis sunt olive, de quarum fructu fit oleum. Aliter exponitur, quia in vasis lapideis mel et oleum reservantur.
marg.| .12. Butyrum. subditur :
marg.| .13. Filiorum. Qui terra Og. regis Basan est valde pascualis, et apta animalibus nutriendis ut habetur Nm. 32.
marg.| .14. Et   hircos scilicet parvulos qui vocantur hedi.
Numérotation du verset Dt. 32,ad litteram 
marg.| marg.| {1659} .1. Cum me id est cum panibus factis de farina tritici delicatissima, et a cortice exteriori purgata.
marg.| .2. In crassatus. Hic consequenter ostenditur per oppositum populum a Dei cultura recessurum, cum dicitur. In crassat id est populus Israel primo a Deo dilectus, repletus est omnibus bonis in terra promissionis. Et loquitur scriptura de futuro per modum preteriti propter certitudinem prophetie.
marg.| .3. Et   recalcitravit   . a Deo recedendo.
marg.| .4. In crassatus   . delitiis.
marg.| .5. Impinguatus   . divitiis.
marg.| .6. Dilatatus. honoribus et excellentiis, et quia ista sunt frequenter occasio dimittendi Deum et convertendi se ad idololatrie cultum ideo subditur :
marg.| .7. Dereliquit. Idololatria autem aliquando impenditur demonibus in aliqua effigie apparentibus et quantum ad hoc dicitur.
marg.| .8. Immolaverunt. aliquando corporibus celestibus. et quantum ad hoc {1660} subditur :
marg.| .9. Diis. quia patres eorum ut Moyses et Aaron prohibuerunt adorare celi militiam, aliquando idolis humana arte adinventis. et quantum ad hoc dicitur. Novi recentesque venerunt, etc. subditur :
marg.| .10. Vidit. hic consequenter ostenditur divinum iudicium esse iustum puniendo populum predictum. Circa quod primo ponitur comminationis materia, secundo dilatationis causa,ibi : Et dixi ubi nam sunt. tertio punitionis formaibi : Nonne hec condita sunt. Circa primum primo eis comminatur dominus subtractionem sui auxilii, cum dicitur.
marg.| .11. Abscondam faciem. Non aspiciendo ad eorum afflictionem.
marg.| .12. Generatio enim perversa est. Propter depravationem affectus.
marg.| .13. Et infideles. Propter deprecationem intellectus. Secundo comminatur eis subiectionem respectu vilis populi, et quantum ad hoc dicitur.
marg.| .14. Ipsi me   provocarunt   . Colendo vilem creaturam.
marg.| .15. Et ego provocabo eos. Superponendo eis vilem gentem, Tertio comminatur eis afflictionem supplicii. Et primo a creaturis non viventibus cum dicitur.
prol.| {1661}
Numérotation du verset Dt. 32,ad litteram 
marg.| .1. Ignis succensus id est pena eius preparata, quia nomine ignis in Sacra Scripturaintelligitur omnis pena. Vel dicendum quod ista comminatio respicit futurum iudicium, ante quod precedet ignis terram comburens.
marg.| .2. Et sagittas meas. Sagitte divine hic vocantur pene ab eo subito immisse ad modum sagittarum. Secundo a viventibus et primo a volatilibus cum dicitur. Devorabunt eos aves. secundo a feris animalibus ibi Dentes bestiarum, etc. tertio a reptilibusibi :
marg.| .3. Cum furore trahentium. Qui reptilia incedunt super terram trahendo costas. quarto ab hominibus cum dicitur.
marg.| .4. Foris vastabit eos gladius scilicet adversariorum.
marg.| .5. Et intus. Propter imminens periculum.
marg.| .6. Iuvenem. Quantum ad omnem etatem et sexum.
marg.| .7. Et dixi. Hic consequenter ponitur dilationis causa, et primo premittitur dilatio, cum dicitur. Et dixi id est proposui eos delere totaliter, ita quod non remaneret eorum memoria. Et subditur dilationis causa que est duplex. Una est. ne hostes superbirent imputando virtuti sue factum divine vindicte, quod notatur cum dicitur.
marg.| .8. Ne   forte   . Et nota, quod loquitur hic scriptura de Deo ad modum hominis, {1662} qui aliquid proponit statim facere et postea mutat, cum tamen talis mutatio non sit in Deo, sed solummodo in suo effectu. Secunda causa dilationis pene est, ut daretur populo Israel tempus penitentie et hoc est quod dicitur.
marg.| .9. Gens absque. non precavendo malum.
marg.| .10. Et sine. In non eligendo bonum.
marg.| .11. Utinam, preterita.
marg.| .12. Et   intelligerent   . presentia.
marg.| .13. Ac novissima id est futura, quia per preteritorum memoriam, et presentium intelligentiam habet homo viam ad providendum de futuris.
marg.| .14. Quomodo. de adversariis.
marg.| .15. Mille. de Iudeis.
marg.| .16. Nonne   . Quasi diceret, deberent manifeste cognoscere, quod hoc non est virtute sive fortitudine adversariorum, sed ex vindicta divine iustitie. Et quia aliquis posset querere, quare Deus ita punit peccata populi Israel, cum dii aliarum gentium non puniant peccata suorum cultorum ideo ad hoc respondetur, cum dicitur.
marg.| .17. Non. Quia est Deus verus et potens et volens exercere iustitiam suam, illi autem non, cum sint Dii falsi. et quia Deus executionem iustitie aliquando facit per malos homines, sicut per demones, ideo subditur :
prol.| {1663}
Numérotation du verset Dt. 32,ad litteram 
marg.| .1. Et inimici nostri, etc. quia Deus zelo sue vindicte supposuit Iudeos primo Chaldeis tempore Nabuchodonosor, et postea Romanis tempore Titi et Vespasiani et iudicabant eos pro voluntate sua ad mortem, et exilium et ad alias penas, huius autem vindicte subditur cause, que fuit Iudeorum culpa, que notatur cum dicitur.
marg.| .2. De vinea Sodomorum, etc. In quo ostenditur gravitas peccati ipsorum in hoc quod Sodomis comparantur. Et nota, quod peccatum primo, est in corde per consensum, secundo in interiori machinatione ad opus perpetrandum, tertio quando procedit in exteriorem actum. primum vocatur hic vinea, secundum uva, et tertium vinum.
marg.| .3. Nonne hec condita sunt apud me et signata, etc. Posita causa dilationis ad tempus, hic consequenter describitur forma impletionis eo quod non fuerunt usi tempore sibi dato ad penitentiam, et primo describitur eorum punitio, secundo adversariorum destructio,ibi : Videte, quod ego sim solus. Circa primum ponitur certitudo punitionis cum dicitur. Nonne hec condita sunt apud me, etc. quasi dicat licet distulerim punire peccata populi mei quasi ignorata, non tamen est ita, quia sunt firmiter retenta, et observata apud me punienda suo tempore. Secundo subditur acceleratio temporis cum dicitur : Iuxta est dies perditionis. tertio severitas afflictionis, cum dicitur.
marg.| .4. Iudicabit dominus populum suum. feriendo peccata eorum.
marg.| .5. Et in servis suis miserebitur. quia in qualibet captivitate Iudeorum dimisit aliquos ut cum eis exerceret suam misericordiam. unde et circa finem mundi convertentur ad fidem Christi.
marg.| marg.| {1664} .6. Videbit quod infirmata sit manus. loquitur de captione Iudeorum ad modum civitatis debellate, in cuius muris exterioribus ponuntur aliqui viri fortes ad defensionem, et illi primo deficiunt propter lassitudinem, et quantum ad hoc dicitur. Videbit, quod infirmata sit manus scilicet bellantium. secundo deficiunt illi qui sunt inclusi in fortaliciis interioribus et quantum ad hoc dicitur.
marg.| .7. Et clausi   quoque defecerunt   . et per consequens alii consumuntur. ideo dicitur. Et residui consumpti sunt.
marg.| .8. Et dicet scilicet adversarii eorum eos subsannantes et deridentes ad augmentationem pene.
marg.| .9. Ubi sunt dii eorum. quasi dicat non poterunt eos defendere, sicut Rapsaces loquebatur 4Rg. 19. Vel aliter, ut sint verba aliquorum iustorum de populo Israel, sicut Ieremias et plures alii iusti fuerunt tempore captivitatis Babylonice, qui videntes populi miseriam, dicebant eam evenisse propter idolatrie culpam et dicebant. Ubi sunt dii eorum, etc. et hoc magis consonat littere sequenti, cum dicitur.
marg.| .10. De quorum victimis comedebant adipes. Hic enim erat modus in sacrifiis idololatrantium, quod adipes a sacerdotibus commedebantur et vina libaminum bibebantur, quod prohibitum erat in sacrificiis Domini, ut habetur Levitici in pluribus locis.
marg.| .11. Surgant et opitulentur vobis. quasi dicat non possunt, ut manifeste videtis.
marg.| .12. Videte. Hic denunciatur adversariorum destructio ad consolationem Iudeorum. Hic enim modus fuit prophetarum ut postquam denunciaverant mala futura populo Israel propter sua peccata, in fine ad eius consolationem denuntiabant vastationem adversariorum, {1665} sicut patet in Isa. Ier. et pluribus aliis, et hoc rationabiliter, quia licet infideles essent exequutores divine iustitie, puniendo eos qui Deum colebant de peccatis suis, tamen hoc non faciebant ex amore vel obedientia ad Deum, sed cupiditate nocendi, vel ex aliqua alia mala voluntate, sicut et demones ex mala voluntate, et perversa exequuntur divinam iustitiam, quia dominus voluntatibus malis demonum, et hominum utitur ad gloriam suam, et ideo mali homines divinam iustitiam exequentes. merentur a Deo puniri, propter quod prophete vastatores Iudeorum finaliter denunciabant destrui et vastari, et eodem modo hic facit Moyses : et primo ostenditur unitas veri Dei, cum dicitur : Videte quod ego sim solus. quia alii dii non habent potestatem iuvandi.
Numérotation du verset Dt. 32,ad litteram 
marg.| .1. Ego occidam. male facientes.
marg.| .2. Et ego vivere faciam. bene agentes.
marg.| .3. Percutiam. vos, cum me ad iracundiam provocaveritis.
marg.| .4. Et ego sanabo. cum per penitentiam reversi fueritis, sed sic non erit de adversariis vestris, quos ego destruam simpliciter, unde subditur :
marg.| .5. Levabo etc. modus est iurandi ad affirmationem eius quod sequitur :
marg.| .6. Vivo ego in eternum id est sicut verum est, quod vita mea est immutabilis, ita faciam vindictam de adversariis vestris, ideo sequitur :
marg.| .7. Si acuero ut fulgur gladium meum. et accipitur hic si, pro quia.
marg.| .8. Reddam   ultionem   hostibus meis. hostes enim Domini dicuntur hic hostes {1666} filiorum Israel, quia licet puniendo filios Israel essent exequutores divine iustitie, hoc tamen faciebant ex mala voluntate, et perversa intentione, intendentes divinum cultum qui apud Iudeos erat, destruere : et ideo consequenter dicuntur hostes Domini : Deus tamen per omnipotentiam suam, et sapientiam utitur malis actibus, et voluntatibus hominum ad suam gloriam, ut supra dictum est.
marg.| .9. In ebriabo sagittas meas id est penas voluntate mea immissas. et si queratur, quomodo inebriabuntur, subditur :
marg.| .10. De cruore occisorum, etc. modus erat antiquitus, quod captivi ducebantur nudatis capitibus ad maiorem eorum confusionem, et victorie declarationem, et quia Deus puniet adversarios filiorum Israel, ideo concluditur.
marg.| .11. Laudate Gentes populum eius id est populum Israel, qui dicitur spiritualis populus Dei.
marg.| .12. Quia sanguinem servorum suorum id est Iudeorum qui ei serviebant in cultu latrie, et accipitur hic totum pro parte, secundum unam regulam exponendi sacram scripturam. Licet enim in populo Israel essent multi mali, tamen cum illis erant etiam multi boni, et frequenter cum malis interficiebantur, et captivi ducebantur, sicut patet de Tobia et Daniele cum sociis suis, et de vindicta talium loquitur hic scriptura.
marg.| .13. Et propicius, etc. quia post captivitatem Babylonicam fuerunt Iudei reducti ad terram suam, et tunc fuit exculta que longo tempore manserat quasi deserta.
marg.| .14. Venit ergo. hic ponitur epilogus respectu cantici predicti, in quo primo ostenditur ipsius publicatio, cum dicitur. Loquutus est omnia verba cantici huius in auribus populi : secundo impressio eius in cordibus eorum ad memoriter retinendum, et opere adimplendum cum dicitur. Ponite corda vestra etc. patet littera.
Numérotation du verset Dt. 32,ad litteram 
marg.| marg.| {1667} .1. Loquutusque est. hic deseritur consummatio legislatoris Moysis, et primo ei mors a Domino predicitur, secundo populus Moyse benedicitur, capitulo 33. tertio moritur et sepelitur, capitulo 34. Circa primum dicitur Moysi.
marg.| .2. Ascende in. [hébreu] Abarim est nomen montis magni, et [hébreu] Nebo cuiusdam partis supereminentis in illo : unde melius videri poterat terra promissionis.
prol.| {1668} .3. Et vide terram. hoc dicitur ad eius consolationem, ut quam non poterat ingredi, posset tamen intueri.
marg.| .4. Et morere in. quia hoc diffinitum est apud me.
marg.| .5. Iungeris populis tuis. In libro sanctorum patrum.
marg.| .6. Sicut mortuus id est ita suaviter et quiete, de cuius morte dictum fuit Nm. 20. et subditus causa quare ambo mortui sunt ante ingressum terre promissionis, cum dicitur.
marg.| .7. Quia prevaricati. de qua prevaricatione dictum fuit. Nm. 20.
Numérotation du verset Dt. 32,moraliter 
marg.| marg.| {1653} .7. Generatio. Propter corruptionem, affectus, qua clerici frequenter {1654} diligunt malos et persequuntur, bonos et exasperans per corruptionem intellectus, qua frequenter in causis vertunt{1655} in mendacium veritatem et econverso.
Numérotation du verset Dt. 32,moraliter 
marg.| .1. Heccine. malum pro bono populo. Propter defectum bone cognitionis.
marg.| .3. Et   insipiens   . propter defectum bone affectionis. non enimsapiunt ea que Dei sunt, sed ea que sunt hominum. Consequenter hic arguitur ingratitudo malorum clericorum in speciali, cum dicitur.
marg.| .4. Numquid. faciendo te nasci. quasi dicat sic.
marg.| † Qui pos. gubernando.
marg.| † Et se. promovendo.
marg.| .5. Et   creavit   . In ecclesiastica dignitate te statuendo, eo modo quo dicitur prelatus creari, quando statuitur in dignitate.
prol.| {1656} .8. Memento dierum, etc. In quibus Levite pre ceteris filiis Israel fuerunt electi.
marg.| † Cogita generationes. Per quas clerici fuerunt. elevati.
marg.| .9. In terroga   . Iesum Christum.
marg.| † Et annuntiabit tibi scilicet in evangelio.
marg.| † Maio tuo id est apostolos.
marg.| † Et dicent tibi qualiter ipsi fuerunt pre ceteris illuminati.
marg.| .10. Quando. Quia populum Christianum divisit per diversas dioceses sub archiepiscopis, episcopis, et aliis curatis.
marg.| .13. Pars autem Domini scilicet clerus. unde dicit Hieronymus Clericus qui servit Ecclesie, primo vocabulum sum interpretatur, et nitatur esse quod dicitur. κλῆρος enim Grece, sors Latine dicitur, ideo clerici dicuntur qui quia sunt de sorte Domini, vel quia dominus ipse est sors vel pars clericorum, tales igitur esse debent, ut ipsi possideant dominum et a Domino possideantur.
Numérotation du verset Dt. 32,moraliter 
marg.| marg.| {1657} .1. In venit eum in terra id est in primitiva Ecclesia, que propter acerbitatem persecutionis videbatur a Deo deserta, et derelicta. ideo subditur :
marg.| .2. In loco. Quia qui de clero ad populum regendum preficiebatur primus ad tormenta ducebatur.
marg.| .4. Circumduxit eum. Per sanctos scilicet Petrum et Paulum, Sylvestrem Ambrosium et alios patres et doctores.
marg.| .6. Et   custodivit   . Per potentiam et diligentiam Constantini Karoli magni et alios imperatores et reges, Ecclesie zelum habentes.
marg.| .8. Expandit alas, et   assumpsit   . per dilationem fidei et multiplicationem ministrorum Ecclesie.
prol.| {1658} .8. Aque porta. humeri dicuntur hic perfecti Constantini et aliorum principum, qui de mandato eorum super se portaverunt clerum.
marg.| † Dominus. Quia principes et eorum ministri faciebant hoc instinctu Dei, propter quod ipse solus fuit dux principalis.
marg.| .9. Constituit id est super civitatem Romanam quam Constantinus dimisit Pape, qui est caput cleri.
marg.| .10. Ut   comederet   . Constantinus et alii principes dotaverunt Ecclesias multis et magnis mobilibus et immobilibus bonis.
marg.| .12. Butyrum, etc. per hec intelliguntur carnis delectabilia. Et quia multi prelati et clerici abusi sunt predictis bonis tanquam ingratissimi Deo et benefactoribus suis, ideo subditur :
Numérotation du verset Dt. 32,moraliter 
marg.| marg.| {1659} .2. In crassatus. per superabundantiam bonorum temporalium
marg.| .3. Et   recalcitravit   . per abundantiam vitiorum, propter quod sicut refert magister Henricus de Gandavo in suo quodlibeto, quando Constantinus dedit ecclesie bona temporalia, vox fertur audita fuisse hodie cecidit venenum in ecclesiam Dei, et hoc propter malorum abusum.
marg.| .7. Derelique   . eius officia negligendo. Nam sicut dicit Bernardus super Cantica Multorum calcaria plus quam altaria fulgent.
marg.| marg.| {1660} † Provocaverunt eum. Nam cupidi Deo s suos fecerunt de auro et argento et lapidibus pretiosis. Luxuriosi vero de meretricibus suis, sic de aliis vitiis.
marg.| .10. Vidit dominus. Non approbando, sed reprobando. ideo subditur :
marg.| .10. Et ad iracundiam. contra nequitias eorum.
marg.| .11. Et ait : Abscondam faciem me. Dimittendo eos ruere de peccato in peccatum, ac si non viderem, nec punire deberem.
marg.| † Et con. Reservando gehenne punitionem eorum, ideo subditur :
Numérotation du verset Dt. 32,moraliter 
marg.| marg.| {1661} .1. Ignis. Et ardebit usque ad inferni novissima, nam sicut prelati et clerici mali fuerunt in statu altiori, sic erunt in loco gehenne {1662} profundiori. Cetera vero propter prolixitatem dimitto : et quia ad modum punitionis malorum applicari de facili possunt a quolibet intelligente.
Numérotation du verset Dt. 32,Additio 1 
prol.| {1667}In capitulo 32. ubi dicitur in postilla hic consequenter describitur exhortatio ple. etc. Hoc carmen Mosaicum non est exhortatorium seu comminatorium, sed mere propheticum, in ipso enim non ponuntur aliqua verba comminatoria nec conditionalia, ut dicendo. Si hoc feceritis vel non feceritis, continget vobis hoc vel illud, ut supra c. 28. ubi procedit non solum prophetice sed etiam comminatorie, ut ex ipso modo loquendi ibidem patet : sic in hoc capitulo prophetice tantummodo denunciabantur ea que ventura erant circa statum illius populi in his que ad divinum cultum videntur pertinere : et hoc predicendo circa peccata magna eorum futura quibus Deus illum populum a sua speciali familiaritate saltem pro minori parte adiecturus erat pertinebat enim ad perfectionem Mosaice prophetie, ut Moyses qui legislator fuerat veteris testamenti et tanquam principalis Dei minister populum illum adduxit ad divinum cultum, prophetando prediceret ultimum, ad quod lex per ipsum data deveniret. Quod quidem ultimum erat, ut populo illo suis peccatis a Dei peculiari familiaritate pro maiori parte excluso, aliqua pars eorum cum Gentibus in cultum divinum adunaretur, quod fuit impletum sub Christo, et sic ultimum in Mosaica doctrina continuatur cum exordio publicationis legis Christi in qua Gentium vocatio in populum Dei per apostolos fuit inchoata, unde et hoc carmen tanquam maxime notandum districtissime commendatur a populo retineri, de quo dicitur in prec. c. Nunc itaque scribite vobis canticum istud, et docete filios Israel, ut memoriter teneant, et ore decantent, et sit mihi carmen istud pro testimonio inter filios Israel Que quidem prophetica denunciatio proponitur absque aliqua conditione ut patet intuenti, sicut in dictis prophetarum sepe contingit, quod prophete aliquando denunciant futura, prout sunt in divina prescientia, que infallibilis est : et sic contenta in hoc ca. sunt mere prophetica, non autem exhortatoria nec communitoria. Illa vero que superius in predicto c. 28. dicuntur, que ad hanc materiam pertinent, comminatorie seu permissorie et etiam conditionaliter intelligenda sunt, prout sonant, et hoc propter contingentiam humanorum actuum, quam non tollit divina prescientia seu providentia prout in 1. p. q. 22. In corpore questionis, et etiam in respon. ad ult. arg. licet etiam prophetice intelligantur ut dictum est. Item quod hic dicitur. Audite {1668} celi et auribus per. ter. etc. Intelligendum est per modum attestationis : nam statim supra ante huiusmodi carminis propositionem dicitur. Et invocabo contra eos celum et terram, ubi in He. habetur : et testificabo contra eos celum et terram, qualiter autem celum et terra intelligantur esse testes, habetur ex Glossaordinaria que ubi dicitur celum, interposuit celestes : et ubi terram, terrestres : et sic vocantur hic in testes angeli beati qui celestes sunt. Similiter per hoc quod dicitur Terra, invocantur anime sanctorum patrum, que nondum erant in celo, ut quando ea que continentur in hoc capitulo populo contingerent, predicte creature celestes et terrestres testificarent iustitiam et veritatem divinam in abiectionem huius populi propter demerita eorum, unde Isa. cuius tempore ea que hic prenosticantur ad executionem procedere incipiebant, ab huiusmodi Mosaica attestatione suam prophetiam incepit dicens. Audite celi, et auribus percipe terra, ubi glos. Sicut populo Israeli per Moysen dictum fuit. Audite celi loquar, et audiat terra verba oris mei : sic post prevaricationem populi, eos vocat in testimonium, ut omnia cognoscant deum, ut ultorem suorum mandatorum ad iracundiam concitatum, ut in glo. Unde advertenti utrumque capitulum, scilicet istud, et primum Isaie, satis patet, quod ea que in hoc capitulo pregnosticantur, in illo capitulo Isa. denunciantur tanquam procedentia ad executionem, dicitur enimibi : Filios enutrivi et exaltavi ipsi autem spreverunt me etc. et hic dicitur. Deum qui te genuit de reliquisti, et oblitus es Domini creatoris tui, et multa similia.
prol.| Item circa ista que hic traduntur de Deo, scilicet cum dicitur : Dei perfecta sunt opera etc. que verba vera sunt in se, prout in Postilla exponuntur. Ulterius tamen in eis aliqua sunt attendenda, que ad propositum proprie pertinent.
prol.| Ad quod sciendum quod quia Deus promiserat patribus multa bona se daturum filiis, ut patet de Abraham Gn. 12. et in quam plurimis aliis capitulis sequentibus, in quorum executione magnalia fecerat cum eis in Egypto et in ma. ru. etc. Similiter et legem eis dederat tanquam populo peculiari, ut Ex. 12. Idcirco quod Moyses in loco deiectionem eorum prophetare et testificari intendebat, ne forte quis presumeret Deo attribuere aliquam imperfectionem, saltem in operibus suis cum populum imperfectum accepisset, vel legem imperfectam dedisset, et huiusmodi, ideo in exordio sue attestationis dicit : Date magnificentiam {1669} Deo nostro. quasi dicat Ex istis que dicturus sum nihil imperfectionis Deo est attribuendum, nec eius operibus, quia Dei perfecta sunt opera. Similiter ista que sequuntur, ne quis debeat reputare contrariari divine misericordie ait. Et omnes vie eius iudicia.
prol.| Circa quod attendendum est, quod vie Domini quibus regit universum secundum Ps. sunt misericordia et veritas id est iustitia. Sed in quibusdam effectibus divine gubernationis magis relucet misericordia quam iustitia, prout patet de viis Dei quas Deus Moysi ostendit supra Ex. 34. Et hoc est precipue cum Deus procedit parcendo et miserando, sicut in peccato vituli, de quo ibi agitur. In quibusdam vero divinis effectibus magis relucet iustitia qua misericordia, sicut cum punit peccata, presertim illa que contra divinum honorem publice committuntur : de quibus in hoc ca. specialiter agitur, ostendendo qualiter talia fuerunt a populo commissa, et a Deo ratione sue iustitie erant punienda, in quibus iudiciis divinis divina fidelitas absque ulla iniquitate demonstratur, ex hoc quod nullum malum remanet impunitum, et de hoc dicit : Deus fidelis absque ulla iniquitate. Similiter et eius iustitie rectitudo ostenditur, inquantum punitiones procedentes a sua iusticia secundum quam iustus dicitur, recte correspondent peccatis : que per delinquentes fuerunt commissa, prout in hoc capite patebit, et de hoc dicit : Iustus et rectus etc.
Numérotation du verset Dt. 32,Additio 2 
prol.| In eodem capitulo ubi dicitur in postilla : Secundo comminatur eis subiectionem respectu vilis populi : In his duobus versibus, scilicet ipsi provocaverunt me, etc. Et ego provocabo eos etc. notabiliter et proprie ostenditur rectitudo iustitie divine in Iudeorum punitione. Ad quod sciendum quod Iudei principaliter recesserant a Dei obedientia in duobus. Uno scilicet modo colendo idola, ut precipue patet in historiis 3. et 4Rg., et in aliis locis de quo dicitur hic : Ipsi me provocaverunt, In eo quod non erat Deus, scilicet in idolo quod non est Deus, recipiendo illud tanquam Deum. Secundo peccaverunt principaliter contra Deum, non idola colendo, sed Deum irritando per vanas et insanas doctrinas a Phariseis maliciose confictas, quibus mandata Dei irritaverunt, iuxta illud Mt. 15.a. Irritum fecistis mandatum Dei propter traditiones vestras. de quo dicit : Et irritaverunt in vanitatibus suis. unde ubi dicitur in vanitatibus suis, Glossa interlinearis : In superstitionibus eorum. Que quidem superstitiones proprie pertinent ad doctrinam Pharisaicam, qui precepta Dei sic false et vane exponebant, ut intentio Dei precipientis irritaretur propter eorum falsas traditiones, ut Christus eis ostendit circa preceptum de parentum honoratione in predicto capitulo. Ex qua quidem falsissima doctrina Christum dominum reum esse mortis iudicaverunt dicentes Io. 21.b. Nos legem habemus, et secundum legem debet mori. propter que duo peccata prenosticant eis duplicem penam predictis peccatis correspondentem. Pro primo enim peccato, secundum quod coluerunt non Deum pro Deo, Deus punivit eos correspondenter assumendo non populum scilicet populum Gentilem in populum Iudeis reprobatis, de quo dixit. Et ego provocabo eos In eo qui non est populus unde glo. super hoc verbo. Sicut irritaverunt me, multitudinem falsorum deo rum colendo, et me reprobando : sic irritabo eos, multitudinem gentium assumendo, et illos reprobando. Que quidem Glossa in dictis Apostoli manifeste fundatur ; qui hanc auctoritatem ad propositum allegans ad Rm. 10.d. sic di. primus Moyses sic dicit : Ego ad emulationem vos adducam in non gentem et non gentem in gentem etc. Pro secundo vero peccato per quod non colendo Deo s alienos, sed superstitionibus variis Deum irritando atque blasphemando a Deo vero recesserunt, prenosticat eos fore puniendos per gentem stultam, scilicet paganorum, quam Deus non assumit sibi in populum, sed habet tanquam gentem vanam et stultam, que tamen gens, scilicet pagana irritat eos cum quotidie Iudei sub eorum dominio habitantes maxime affliguntur et irritantur. de quo dicit. Et in gente stulta irritabo illos. Et sic notandum est, quod in hoc loco status Iudeorum a Christo recedentium hodiernus proprie prenosticatur, qui quidem status est maxime servilis, qui tamen antea fuerat maxime liber, cum soli Deo servire regnare est ante huiusmodi peccata subdebantur, de quo dicitur supra eo. ca. Dominus solus dux eius fuit etc. De hoc etiam statu servili eorum hodierno paulo ante dixerat, et considerabo novissima eorum id est statum eorum tempore legis Christi, quod quidem tempus prophete novissimum vocant. unde Isa. 2.a. Erit in novissimis diebus.
Numérotation du verset Dt. 32,Additio 3 
prol.| In eodem capitulo 32. ubi dicitur in Postilla : Ideo concluditur. Laudate Gentes populum eius. In expositione huius versus scilicet Laudate Gentes que conclusio finalis totius huius huius cantici, videtur Postillator manifeste a veritate deviare. Exponit enim predictum versum, qui solus inter ceteros versus huius cantici consolationem sonat de reversione Iudeorum a captivitate Babylonica, quod est manifeste contra Apostolum ad Rom. 15. qui allegat hunc textum ad probandum vocationem Gentium. Ibi enim inter alias auctoritates sacre scripture, quas ad hoc allegat {1670} istum versum inducit sic dicens : Et iterum dicit. Letamini Gentes cum plebe eius. Ubi notandum, quod in hoc loco ubi translatio nostra habet Laudate Gentes populum eius. Idem enim verbum omnino ponitur hic et in Ps. ubi dicitur. Exultate iusti in Domino, et sic veritas Hebraica concordat cum allegatione Apostoli, et per consequens predicta auctoritas ad litteram intelligenda de vocatione Gentium. Expositio autem Postillatoris que est ipsius Rabbi Salomon manifeste est inconsona littere ; tum ratione iam dicta, tum quia ut littera manifesto sonat, in hoc cantico principaliter intendit prenosticare reprobationem Iudeorum propter eorum maxima peccata in hoc capitulo assignata, ut dictum est. Tum quia a captivitate Babylonica principaliter fuerunt reducti ex meritis patrum, et etiam ex compunctione seu confessione eorum, prout satis clare habetur supra Levi. 26. ubi de illa captivitate et de termino ipsius plene agitur ut ibi fuit expositum. In hoc autem capitulo nihil ponitur pertinens ad penitentiam seu confessionem Iudeorum, nec ad merita patrum, unde ille versus nullo modo est allegendus ad reductionem, sed vere et proprie applicandus est, prout allegatur ab ipso quem sequitur glo. nostra ad assumptionem Gentilium in populum Dei, de quo dixerat : Ego provocabo eos In eo qui non est populus. Ratio autem continuationis huius versus ad precedentia declaratur per dicta Apostoli ad Rom. 11 capitulo ubi dicit. Cecitas ex parte contigit in Israel, donec plenitudo Gentium intraret. Et ideo postquam Moyses declaravit in toto capitulo presenti cecitatem que in Israel contigerat, statim concludit introductionem Gentium in hoc ver. finali dicens : Exultate seu letamini Gentes cum plebe eius, et est sensus : O vos Gentes exultate cum plebe eius, cum qua estis assumpti in populum Dei, quia predicta cecitas Iudeorum in vestrum commodum versa est : sed quia in primitiva ecclesia quando Gentes fuerunt assumpte in populum Dei, multe afflictiones et sanguinis effusiones contigerunt in servis Dei, scilicet in martyribus et sanctis, ideo subdidit : Quia sanguinem servorum suorum ulciscetur, quos quidem servos nominat sive hoc quod dominentur a Gentilibus vel ab Israelitis, quia iam indistincte ab utroque populo, scilicet Gentili et iudaico servi Dei, scilicet discipuli Christi affligebantur seu cruciabantur. Consequenter quia in hac vocatione ecclesia Dei fuit fundata et dilatata, ideo finaliter subdit : Propitius erit terre populi sui id est misertus erit ecclesie sanctorum, prout in glo. Ecclesia enim Gentium de cuius assumptione hic agitur in sola misericordia Dei fundatur, nam secundum Apostolum ad Rm. 15.b. Dico enim Christum ministrum fuisse circuncisionis propter veritatem, etc. Gentes autem super misericordia, unde hec videtur vera et catholica expositio, secundum quam precedentia in hoc cantico sunt exponenda, ut cum paulo ante dicitur. Reddam ultionem hostibus meis etc. non est intelligendum de Chaldeis, sed de Phariseis et similibus odientibus Christum. Et conformiter est intelligendum de aliis similibus in hoc capitulo contentis.
Numérotation du verset Dt. 32,replica 
prol.| Replica. In capitulo 32. ubi Postil. optime exponit canticum Moysi : Audite celi etc. Burg ponit longam digressionem, qui primum contra Postil. dicit carmen illud Mosaicum non esse exhortarium et comminatoriam, sed mere propheticum sed Burgens. qui sepe allegat glo. ordinariam, in proposito habet eam contra se. Ait enim glo. Hec verba Moysi non sunt simpliciter accipienda, quia secundum hist. Iudeis Deo largitori ingratis exprobrat perfidiam. per allegoriam sanctam instruit ecclesiam, et ad morum provocat honestatem per tropologiam. Servanda est ergo in historia veritas, in allegoria mysterium, in tropologia discipline utilitas, et infra addit glo. Locutus est Moyses verba carminis huius, ut qui Deum ore laudat, opere non contradicat, quia non est speciosa laus in ore peccatoris, et infra circa illum versum. Ego occidam glos. dicit. Generalis admonitio est. Huic consonat magister historiarum in expositione huius carminis dicens ipsum esse monitorium. Burgens. igitur irrationabiliter notat Postil. sic exponentem, et mirum unde veniat hec singularitas Burgensis ut dicat in hoc carmine nullum verbum exhortatorium vel comminatorium contineri, cum Moyses ad exprobrandum, admonendum et exhortandum fecit ad se vocari senes per tribus, ut dicitur in littera introductoria carminis. Scio inquit cervicem tuam durissimam, quoniam semper contentiose egistis contra dominum me vivente, quanto magis cum mortuus fuero. et infra. Locutus est ergo Moyses verba carminis huius, etc. unde patet, quod littera ipsa introducit hoc carmen, tanquam exhortatorium etc. cum quo bene stat quod in multis sit propheticum. Eadem etiam littere introductio est comminatoria cum dicitur. Occurrent nobis mala in extremo tempore etc. cum quo tamen stat, quod comminatio sit prophetica. Nescio quid movit Burgensis ut tanta digressione se restringeret ad locutionem propheticam solum nisi quia forte voluit aliquid habere contra Post. quamvis quo ad hoc non sit magni ponderis. Et certe comparatio huius c. et primi ca. Isa. quam Burgens. pro confirmatione sue intentionis adducit, est contra eum, et pro intentione Postil. Consideranti enim diligenter modos loquendi, hic et ibi clare videbitur quod stilus est duplex, scilicet comedicus et tragedicus, nam prophetando utrobique exprobrat vitia, comminatur penam, exhortatur ad penitentiam, promittendo veniam, et puto raro tam precisam propheticam reperiri, quin habeat exprobationis mixturam etc.
prol.| {1671} In eodem carmine cum Postil. exponit illum versum : Ego provocabo eos In eo, qui non est populus, et in gente stulta irritabo eos de oppressione Iudeorum a paganis, ut sicut ipsi Iudei coluerunt non Deum pro deo, ita Deus stultum populum Deum ignorantem pretulit Iudeis, subiiciendo eos paganorum oppressionibus. Burgens. non stans contentus in tali rationabili et litterali expositione, exponit provocationem de electione non populi scilicet Gentilis : congregando ex eis ecclesiam Iudeis reprobatis, et irritationem in gente stulta exponit de punitione Iudeorum a paganis. Sed hec Burgensis expositio etsi posset mystica expositione sustineri, litteralis tamen esse non potest, nisi valde extorte. Exorta est enim sententia, electionem populi Gentilis dicere Iudeorum provocationem, quia ex Iudeis et Gentibus est a principio collecta ecclesia divina electione in caritate, non provocatione, et in fine fiet ex eiusdem et Iudeorum reliquiis unum ovile et unus pastor sine provocatione, quia provocatio hic sonat in penam, non in gratiam. Videtur igitur provocatio et irritatio ad unum effectum pertinere, et sic ad idem pertinent, non populus et stultus populus : nam et glo. Interli. dicit ad utrumque pertinere, quia deum verum ignorans fuit Gentilitas etiam stulta, et per consequens non populus, sed conversa ad Christum facta est Dei populus et sapiens populus. Nec igitur irritatio provocatio est, quia illum populum aliquando non populum et stultum pretulit. Iudeis incredulis, et ipsos Iudeos illius populi subiecit servituti, ut sic maior serviat minori prout declarat Apostolus ad Rm. 11. quem etiam allegat Burgensis sed non ad suam intentionem ut patet. Si enim irritatio in gente stulta dicitur afflictio Iudeorum a Gentibus prout Bu. vult, dicit utique Christianos esse gentem stultam, quod in ecclesie tolerari non debet a IuDeobaptizato.
prol.| In eo carmine cum Post. illum versum : Laudate Gentes populum eius etc. exponit de consolatione Iudeorum in reditu captivitatis Babylonice, Burgensis dicit eum manifeste a veritate deviare, asserens esse illam expositionem contra Apostolum ad Rom. 15. qui ut Burgensis dicit illum versum adducit de vocatione Gentium ad fidem, etc. Hic dico, quod sit ita esset, ut Burgens. allegat, non obstaret quin particularis reductio captivitatis Babylonice ad litteram, etiam exponatur de humani generis generali redemptione. {1672} Hoc enim sepe fit in sacra scriptura, quod transitur de parte ad totum, et converso, ut patet in regulis Ticonii, quas ponit beatus Aug. 2. De doctrina christiana. et est regula quarta, sed non apparet quod Apostolus hunc versum assumat ad intentionem Burgens. nam scribens Romanis, distinguit in loco allegato inter vocationem Iudeorum et Gentium, dicens in sententia Christum vocasse Iudeos ex debito quodam ad confirmandum promissiones patrum. Gentes autem super misericordia sine tali previa promissione. Hortatur igitur utrosque ad Deum honorandum, et ad hoc inducit tria testimonia sacre scripture, quorum secundum sumpsit ex hoc loco. Nunc autem invitare Gentes et Iudeos, imo omnes creaturas ad laudandum Deum, non obviat expositioni Post. Nec valet quod Burgens. secundo adducit, quod vilicet hic prenosticatur reprobatio Iudeorum propter eorum maxima peccata. In hoc enim c. assignatur principaliter idololatria pro causa reprobationis et deiectionis eorum, cum dicitur. Provocaverunt eum in diis alienis etc. que precedunt et sequuntur, que idololatria tempore vocationis Gentium in Iudeis locum non habuit, ut Burgensis sepe testatur in hoc suo correctorio, specialiter supra Lv. 23. Abiectio igitur Iudeorum de qua in hoc capitulo fuit per captivitatem Babylonicam, igitur hec consolatio que concluditur est eadem prout Postillator vult. Nec valet quod ulterius Burgens. pro sua intentione adducit, dicens, quod reductio captivitatis Babylonice fuit meritis patrum, confessione captivorum, et in hoc capitulo talium ponitur. Nam sepe dictum est argumentum ex auctoritate negative non valet sed sapit errorem Vuiklef et Hussitarum, nam si valeret, possemus et nos arguere contra suam, et gl. allegoricam expositionem. Deiectio hec Iudeorum et Gentium vocatio est propter Iudeorum perfidiam, quia Christum negaverunt sed nihil talium habetur in littera nisi de idolatria que locum pro tunc habuit, ut dictum est, sed manifestum est utrumque argumentum non valere. cum expositione igitur vera Postillatoris expositionem Glossaordinarianonabiicio. quia stant simul secundum regulas Ticonii supra allegatas, quamvis Burgensis se ad unam astringat, et in odium Postillatoris primum obiiciat sine ratione ut patet ex dictis.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Dt. 32), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=07&chapitre=07_32)

Notes :