Nicolaus de Lyra

Capitulum 23

Numérotation du verset Dt. 23,1 = 2

Non intrabit Eunuchus
attritis vel amputatis testiculis et absciso veretro ecclesiam Domini
Numérotation du verset Dt. 23,2 = 3

non ingredietur mamzer, hoc est de scorto natus, in ecclesiam Domini
usque ad decimam generationem.
Numérotation du verset Dt. 23,3 = 4

Ammonites1
1 Am(mo)nites Ω Clementina Rusch ] Ammanites Weber
et Moabites etiam post decimam generationem
non intrabunt ecclesiam Domini in eternum
Numérotation du verset Dt. 23,4 = 5

quia noluerunt vobis occurrere cum pane et aqua in via quando egressi estis de Egypto
et quia conduxerunt
contra te Balaam filium Beor de Mesopotamia2 Syrie ut malediceret tibi
2 Mesopotamia] Mesopotamiam Weber
Numérotation du verset Dt. 23,5 = 6

et noluit Dominus Deus tuus audire Balaam vertitque maledictionem eius in benedictionem tuam eo quod diligeret te
Numérotation du verset Dt. 23,6 = 7

non facies cum eis pacem nec queras3 eis bona cunctis diebus vite tue in sempiternum
3 queras] queres Weber
Numérotation du verset Dt. 23,7 = 8

non abominaberis
Idumeum
quia frater tuus est
nec Egyptium
quia advena fuisti
in terra eius
Numérotation du verset Dt. 23,8 = 9

qui nati fuerint ex eis tertia generatione
intrabunt in4 ecclesiam Domini
4 in] om. Weber
Numérotation du verset Dt. 23,9 = 10

quando egressus fueris
adversus hostes tuos
in pugnam custodies te ab omni re mala
Numérotation du verset Dt. 23,10 = 11

si fuerit inter vos
homo
qui nocturno pollutus
sit somnio
egredietur extra castra.
Numérotation du verset Dt. 23,11 = 12

et non revertetur priusquam ad vesperam lavetur
aqua
et post solis occasum
regredietur
in castra
Numérotation du verset Dt. 23,12 = 13

habebis
locum
extra castra
ad quem egredieris5 ad requisita nature
5 egredieris] egrediaris Weber
Numérotation du verset Dt. 23,13 = 14

gerens paxillum
in balteo
cumque sederis fodies per circuitum et egesta humo operies
Numérotation du verset Dt. 23,14 = 15

quo relevatus es Dominus enim Deus tuus ambulat in medio castrorum
ut eruat te et tradat tibi inimicos tuos ut sint castra tua sancta et nihil in eis appareat feditatis ne6 derelinquat te
6 ne] nec Weber
Numérotation du verset Dt. 23,15 = 16

non trades
servum domino suo qui ad te confugerit
Numérotation du verset Dt. 23,16 = 17

habitabit tecum in loco qui ei placuerit
et in una urbium tuarum
requiescet
ne7 contristes eum
7 ne] nec Weber
Numérotation du verset Dt. 23,17 = 18

Non erit meretrix
de filiabus Israel
neque scortator
de filiis Israel
Numérotation du verset Dt. 23,18 = 19

Non offeres
mercedem prostibuli nec pretium canis
in domo8 Domini Dei tui, quicquid illud est quod voveris9, quia abominatio est utrumque apud Dominum Deum tuum
8 domo] domum Weber |
9 voveris] voverint Weber |
Numérotation du verset Dt. 23,19 = 20

Non fenerabis
fratri tuo
ad usuram
pecuniam
nec fruges nec quamlibet aliam rem
Numérotation du verset Dt. 23,20 = 21

sed alieno.
Fratri autem tuo absque usura id quo10 indiget commodabis ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni opere tuo in terra ad quam ingredieris possidendam.
10 quo] quod Weber
Numérotation du verset Dt. 23,21 = 22

Cum votum voveris11
11 votum voveris] inv. Weber
Domino Deo tuo non tardabis
reddere quia requiret
illud Dominus Deus tuus et si moratus fueris
reputabitur12 tibi in peccatum.
12 reputabitur] reputabit Weber
Numérotation du verset Dt. 23,22 = 23

si nolueris polliceri absque peccato eris
Numérotation du verset Dt. 23,23 = 24

quod autem semel egressum est de labiis tuis observabis et facies sicut promisisti Domino Deo tuo
et propria voluntate et ore tuo locutus es
Numérotation du verset Dt. 23,24  = 25

ingressus vineam
proximi tui
comede uvas quantum tibi placuerit
foras
autem ne efferas tecum.
Numérotation du verset Dt. 23,25 = 26

Si intraveris
in segetem
amici tui
franges
spicas et manu conteres.
Falce autem non metes.

Capitulum 23

Numérotation du verset Dt. 23,ad litteram 
marg.| marg.| {1593} .1. Non   intrabit   . Postquam declarata sunt que pertinent ad ordinationem partis irascibilis et concupiscibilis, hic consequenter ponuntur ea que pertinent ad ordinationem partis rationalis, et primo attendendo ad bonum commune, secundo ad bonum singularis persone,ibi : Non trades servum. Prima in duas, secundum quod bonum commune est attendendum tempore pacis et tempore belli. Secundoibi : Quando egressus fueris adversus hostes. Circa primum sciendum quod bonum commune maxime pacis tempore ex tribus conservatur. Primum est, si bona et honesta connubia coniungantur, quia per hoc bona proles procreatur. Secundum est, si persone immunde a divinis elongentur. Tertium, si persone viles et defectuose, ad honores et regimen populi non admittantur, et secundum hoc littera {1594} ista tripliciter exponitur, primo modo sic, dicunt enim Hebrei, quod per ingressum in ecclesia Dei a quo repelluntur hic alique persone et gentes, et alique ad semper, et alique ad tempus intelligitur contractus matrimonii cum muliere Israelitica, a quo impediuntur impotentes ad generandum, quia non est ibi bonum prolis, et patientes defectum natalium propter vilitatem originis. Ammonite et Moabite repelluntur ad semper, propter peccatum contra populum Israel commissum, et Egyptii, et Idumei ad tempus scilicet usque ad tertiam generationem, quia sicut dicit Rabbi Salomon non peccaverunt ita graviter contra populum Israel, sicut Ammonite et Moabite, quia fecerunt eis persecutionem corporalem, utpote Egyptii populum laboris affligendo, et pueros in flumine demergendo, ut habetur Ex. 1.d. Idumei vero in gladio filiis Israel occurrendo. Nm. 20 capitulo sed Ammonite et Moabite persecuti sunt eos spiritualiter conducendo Balaam ad maledicendum eis, de cuius consilio {1595} filii Israel inducti sunt ad luxuriam et idololatriam. Assignatur etiam alia ratio in littera, scilicet quod Idumei descenderunt de Esau, qui fuit frater Iacob, a quo descenderunt Israelite : et sic Israelite et Idumei erant quodammodo fratres, et hoc est quod dicitur : Quia frater tuus est. Similiter Egyptii receperunt filios Israel in terra sua tempore famis, et fuerunt ibi conservati sub providentia Ioseph, et hoc est quod dicitur : Advena fuisti, etc. ideo Idumei et Egyptii citius admittebantur ad contrahendum matrimonium, et secundum hanc sententiam, patet littera, hoc excepto.
Numérotation du verset Dt. 23,ad litteram 
marg.| .1. Quia   noluerunt etc. quod videtur contrarium ei quod dictum est sup. 2. quod licet Moabite non concessissent eis transitum per terram suam : tamen in confinio terre sue portaverunt eis alimenta venalia. Ad hoc respondent Hebrei, quod viri non portaverunt talia, remanente, in civitatibus armati ad custodiam terre. sed mulieres tantum. et propter hoc viri fuerunt repulsi a matrimonio predicto, non autem mulieres, unde et Ruth Moabitis fuit uxor viri Israelite, et ideo dicitur hic Ammonites et Moabites, que sunt nomina masculini generis et non feminini. Secundo modo exponitur ab aliquibus doctoribus catholicis, quod per ingressum ecclesie dei, a quo persone supra dicte excluduntur, intelligitur ingressus atrii, in quo homines mundi orabant in Ierusalem prope templum, a cuius ingressu arcebantur persone predicte tanquam immunde, rationibus predictis : etc. exponantur sicut prius. Tertio modo exponitur {1596} ab aliquibus doctoribus nostris, et rationabilius, ut videtur. Dicunt autem, quod lex divina nullum excludit etiam extraneum a cultu dei, et ab his que pertinet ad anime salutem, unde dicitur Exodi 22. Si quis peregrinorum in vestram voluerit transire coloniam, et facere phase Domini, circuncidetur prius omne masculinum eius, et tunc rite celebrabit, eritque sicut indigena terre. sed in temporalibusquantum ad ea que pertinebant ad regimen populi per personas eminentes, ut pote magistratus, iudices, tribunos, centuriones, et consimiles, non omnes admittebantur sed excludebantur eunuchi, quia cum essent inpotentes ad generandum, honor paternus qui consistit in regimine populi, eos non decebat, unde antiquitus iudices et gubernatores populi vocabantur patres conscripti. Similiter excludebantur patientes defectum natalium quia propter utilitatem sue originis non decebat eos status tanti honoris, nec populus subiectus pacifice toleraret, propter quod talis promotio esset turbationis occasio. unde et in ecclesia tales ab ordinibus et dignitatibus repelluntur, similiter alienigene a regimine populi merito repellebantur, quia non est tantum confidendum in eis sicut in indigenis. Oportet autem habere magnam confidentiam de illis quibus committitur regimen populi quia oportet quod sciant secreta et infirma populi. Aliqui tamen excludebantur ad semper, et aliqui ad tempus predictis rationibus, et secundum istum intellectum satis patet littera, consideratis cum hoc supradictis.
prol.| {1597}
Numérotation du verset Dt. 23,ad litteram 
marg.| .1. Quando. Hic consequenter ordinatur rationaliter attendendo ad bonum commune tempore belli, quod quidem bonum consistit primo in munditia spirituali, quia quando munde serviebant deo, dabatur eis victoria, et ideo dicitur hic : Quando id est ab omni peccato, ne veniat super te divina offensio, et cadas coram inimicis tuis gladio, secundo requiritur munditia corporalis. ideo subditur :
marg.| .2. Si fuerit. In somno enim non est immunditia spiritualis, licet possit esse in vigilia precedenti vel subsequenti, tamen ibi semper immunditia corporalis, quam comitatur depressio mentis, ideo subditur :
marg.| .3. Egredietur scilicet deitatis et Levitarum que erant in medio exercitus, non tamen oportebat egredi castra communis populi, prout dictum fuit in simili Nm. 5. et idem intelligendum de aliis immunditiis, que quandam irregularitatem faciunt, ut dictum fuit ibidem, sed ponitur hic ista immunditia pro exemplo, quia frequenter accidit. Quod autem subditur :
marg.| .4. Habebis   . In telligitur etiam de castris communis populi, quia si tales immunditie fierent intra castra populi, corrumperetur aer ex fetore, et sequeretur infirmitas, et mortalitas in populo. Item quia arca cum sacerdotibus et Levitis erat in castris, non erat decens, quod talis fetor esset ibi {1598} et hoc est quod subditur :
marg.| .5. Dominus enim Deus, etc. quia ibi erat per specialem cultum sacerdotum et Levitarum, qui tenebantur exire cum populo ad exercitum licet non omnes, sed aliqui eorum.
marg.| .6. Non trades. Hic consequenter ordinatur pars rationalis attendendo ad bonum singularis persone, Et dividitur in tres partes, secundum tria que sunt de dictamine rationis, scilicet ut legalitas servetur ad omnes, pietas ad pauperes, et severitas ad rebelles, secunda incipitibi : Cum repetes a proximo tuo. circa medium 24 capitulo tertia in principio 25. capitulo. Adhuc prima in duas, secundum quod legalitas duo respicit scilicet operationes et punitiones, secunda incipit 24. capitu. ibi : Si deprehensus. Prima in duas, secundum duo ad que ordinatur legalis operatio, scilicet ad vitam politicam et domesticam. secunda incipit in principio 24. capitulo. Adhuc prima in dua : secundum duo que respicit vita politica, scilicet urbanitatem et fidelitatem. Secundaibi : Cum votum voveris. etc. Circa primum sciendum quod homo vivit urbane et convenienter primo, quando compatienter se habet ad afflictum, et quantum ad hoc dicitur. Non trades. et intelligitur quando queritur a Domino ad occidendum seu mutilandum seu aliter indebite affligendum, ideo subditur :
prol.| {1599}
Numérotation du verset Dt. 23,ad litteram 
marg.| .1. Habitabit scilicet quousque quiescat ira Domini sui, et tunc reddendus est ei cum sit res Domini sui sicut et alie res sunt restituende. Secundo quando ad seipsum se habet munde et decenter, et hoc notatur cum dicitur. Non erit meretrix de filiabus Israel, etc. Tertio quando ad Deum se habet reverenter, et quantum ad hoc subditur :
marg.| .2. Non   offeres   . quia est quid vile, et propter hoc vocatur turpe lucrum : et ideo talia offerre Domino maxime in publico pertinet ad Dei irreverentiam. potest tamen de hoc fieri eleemosyna.
marg.| .3. Nec pretium. Dicit autem Iosephus, quod hoc intelligitur de pretio quod accipiebatur ab illis qui locabant canes venaticos, et custodes avium ad impregnationem canicularum, quod prohibetur offerri, eo quod erat turpe lucrum, sicut et de meretricio dictum est. Alii autem exponunt de primogenito canis, quia primogenita animalium immundorum inter que est canis, non poterant offerri, redimebantur tamenquinque siclis, ut habetur Nm. 18. et dabantur sacerdoti, sed pro primogenito canis non dabantur propter utilitatem huius animalis, ita quod hic excipitur redemptio primogeniti canis a redemptione aliorum. Qui autem fiebat de primogenito canis non redempto hic non exprimitur, videtur tamen probabile, quod interficiebatur, sicut de primogenito asini dicitur, Ex. 13. quando non redimebatur. {1600} Quarto quando ad proximum se habet liberaliter, et quantum ad hoc subditur :
marg.| .4. Nec   fenerabis   sed alieno. Istud est permissio non liciti, sed minus mali ad evitandum maius, scilicet ne fratres suos Iudeos gravarent usuris.
marg.| .5. Cum   votum   . Hic consequenter ordinatur rationale in vita politica, prout respicit fidelitatem, que primo et principaliter habenda est ad Deum, et hoc notatur cum dicitur. Cum votum. Ad fidelitatem autem hominis ad Deum requiritur, quod adimpleat quod ei promisit, sed quia votum non est de bono necessario ad salutem, sed de bono super erogationis subditur :
marg.| .6. Si nolueris. quia non tenetur ad istud bonum nisi ratione voti. secundo habenda est fidelitas ad proximum. ideo subditur :
marg.| .7. In gressus vineam proximi   . quod intelligitur de eo qui ingreditur vineam aut segetem proximi sui ad operandum, ut dicit Rabbi Salomon et ideo ei conceditur de fructibus comedere non tamen ad domum suam portare quia hoc esset infideliter agere secundum expositores nostros. Intelligitur etiam de aliis, quia intentio legis erat inducere Hebreos ad amicabilem communicationem rerum suarum adinvicem, et ideo lex concessit in talibus esum, et prohibuit excessum, scilicet deportationem ext. quia hoc ad infidelitatem et cupiditatem pertinet.
Numérotation du verset Dt. 23,moraliter 
marg.| marg.| {1593} .1. Non intra. Per hoc significatur quod vir impotens ad generandum verbo vel exemplo filios in ecclesia Dei, ad curam animarum non debet promoveri.
prol.| {1594} .2. Non   ingredietur   . ab hoc similiter excluditur qui defectum natalium patitur.
marg.| .3. Ammonites et Moabites. per istos qui quantum potuerunt, impediverunt filios Israel ab ingressu terre promissionis, significantur. {1595} illi, qui devotus quantum possunt, impediunt ab ingressu religionis, et ingressos per se et per alios impedire nituntur ab actu professionis, et tales privari merentur ab ingressu patrie celestis.
Numérotation du verset Dt. 23,moraliter 
marg.| † Non. Hoc verbum dicitur filiis Israel, per quos intelliguntur homines litterati, qui non debent despicere simplices Christianos circa terrena occupatos propter quod significantur per Idumeos {1596} qui terreni interpretantur ; et ratio dicti subditur cum dicitur.
marg.| † Quia id est regeneratus ex Christo et ecclesia, sicut et tu qui es litteratus.
marg.| † Nec. Per Egyptium qui tenebrosus interpretatur, peccator significatur, quem iustus non debet abominari, quia fui advena in eius terra, id est peccator, sicut ipse 1. Io. b. Si dixerimus, quia peccatum non habemus, ipsi nos seducimus et veritas etc.
Numérotation du verset Dt. 23,moraliter 
marg.| marg.| {1597} .2. Si fuerit. Ex quo inolevit consuetudo, quod sic polluti non celebrant vel communicant in crastino, nisi necessitas vel diei solennitas recompenset, vel probabiliter credatur quod a diabolo talis pollutio procuretur, ut a polluto fructus Eucharistie subtrahatur. Unde legitur in collationibus patrum, quod quidam semper in diebus solennibus quibus alii communicabant, talem pollutionem {1598} communiter patiebatur, et senes preceperunt quod communicaret, sicut alii, sic cessavit illa machinatio diaboli.
marg.| .6. Non trades   servum   Domino suo. Per servum significatur peccator, de quo dicitur Io. 8.d. Qui facit peccatum servus est peccati. Qui per penitentiam et spem venie confugit ad confessorem, qui debet eum ita caritative tractare, et discrete, quod non det ei occasionem recidivandi in culpam.
Numérotation du verset Dt. 23,moraliter 
marg.| marg.| {1599} .7. In gressus   . Per vineam intelligitur ecclesia, Is. 5.b. Vinea Domini exercituum domus Israel est. Igitur intrans ecclesiam alterius et saluti animarum consulens predicando et confessiones audiendo ibidem{1600} vuas comedit, nam etiam sibi proficit, sed ext. portat qui hoc sine licentia curati vel superioris prelati facere presumit. Quod autem ibidem subditur de messe, idem significat sub alio nomine.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Dt. 23), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=07&chapitre=07_23)

Notes :