Capitulum 2
Numérotation du verset
Dt. 2,1
Profectique inde venimus in solitudinem que ducit ad mare Rubrum sicut mihi dixerat Dominus et circuivimus montem Seir longo tempore.
Numérotation du verset
Dt. 2,2
Dixitque Dominus ad me:
Numérotation du verset
Dt. 2,3
Sufficit vobis circuire montem istum ite contra aquilonem
Numérotation du verset
Dt. 2,4
et populo precipe dicens transibitis per terminos fratrum vestrorum filiorum Esau qui habitant in Seir et timebunt vos.
Numérotation du verset
Dt. 2,5
Videte ergo diligenter ne moveamini contra eos neque enim dabo vobis de terra eorum quantum potest unius pedis calcare vestigium quia in possessionem Esau dedi montem Seir
Numérotation du verset
Dt. 2,6
cibos emetis ab eis pecunia et comedetis aquam emptam haurietis et bibetis
Numérotation du verset
Dt. 2,7
Dominus Deus tuus benedixit tibi in omni opere manuum tuarum novit iter tuum quomodo transieris solitudinem hanc magnam per quadraginta annos habitans tecum Dominus Deus tuus et nihil tibi defuit
Numérotation du verset
Dt. 2,8
cumque transissemus fratres nostros
filios Esau
qui habitant1 in Seir per viam campestrem de Elath2 et de Asiongaber venimus ad iter quod ducit in desertum Moab
1 habitant] habitabant
Weber
|
2 Elath] Helath
Weber
|
Numérotation du verset
Dt. 2,9
dixitque Dominus ad me non pugnes contra Moabitas nec ineas adversum eos prelium non enim dabo tibi quicquam de terra eorum quia
filiis Loth
tradidi Ar
in possessionem
Numérotation du verset
Dt. 2,10
Emim
primi fuerunt habitatores eius populus magnus et validus et tam
excelsus
ut de Enachim stirpe
Numérotation du verset
Dt. 2,11
quasi gigantes crederentur et essent similes filiorum Enachim denique Moabite appellant eos Emim
Numérotation du verset
Dt. 2,12
in Seir autem prius habitaverunt
Horim3
3 Horim]
scrips.,
Orim
Rusch
quibus expulsis atque deletis habitaverunt filii Esau sicut fecit Israel in terra possessionis sue quam dedit illi4 Dominus
4 illi] ei
Weber
Numérotation du verset
Dt. 2,13
surgentes ergo ut transiremus torrentem Zareth venimus ad eum
Numérotation du verset
Dt. 2,14
tempus autem quo ambulavimus de Cadesbarne usque ad transitum5 Zareth triginta octo annorum fuit donec consumeretur omnis generatio hominum bellatorum de castris sicut iuraverat Dominus
5 transitum] + torrentis
Weber
Numérotation du verset
Dt. 2,15
cuius manus fuit adversum eos ut interirent de castrorum medio.
Numérotation du verset
Dt. 2,16
postquam autem universi ceciderunt pugnatores
Numérotation du verset
Dt. 2,17
locutus est Dominus ad me dicens
Numérotation du verset
Dt. 2,18
tu transibis hodie terminos Moab urbem nomine Ar
Numérotation du verset
Dt. 2,19
et accedens in vicina filiorum Ammon cave ne pugnes contra eos ne6 movearis ad prelium. Non enim dabo tibi de terra filiorum Ammon quia filiis Loth dedi eam in possessionem
6 ne] nec
Weber
Numérotation du verset
Dt. 2,20
terra gigantum reputata est et in ipsa olim habitaverunt gigantes quos Ammonite vocant Zozommim7
7 Am(mo)nite Φ Ψ Ω
Clementina Rusch
] Ammanite
Weber
| Zozommim
Rusch
] Zozomim
,
Zomim ΩJ, Zommin Φ, Zomim Ω
M, Zomnim ΩS, Zomzommim Θ
Clementina Weber
Numérotation du verset
Dt. 2,21
populus magnus et multus et procere longitudinis sicut Enachim quos delevit Dominus a facie eorum et fecit illos habitare pro eis
Numérotation du verset
Dt. 2,22
sicut fecerat filiis Esau qui habitant in Seir delens Horreos et terram illorum eis8 tradens quam possident usque in presens
8 illorum eis] eorum illis
Weber
Numérotation du verset
Dt. 2,23
Eveos quoque qui habitabant in Aserim usque Gazam Cappadoces expulerunt qui egressi de Cappadocia deleverunt eos et habitaverunt pro illis
Numérotation du verset
Dt. 2,24
surgite et transite torrentem Arnon ecce tradidi in manu tua Seon regem Esebon Amorreum et terram eius incipe possidere et committe adversus9 eum prelium
9 adversus] adversum
Weber
Numérotation du verset
Dt. 2,25
hodie incipiam mittere terrorem atque formidinem tuam in populos qui habitant sub omni celo ut audito nomine tuo paveant et in morem parturientium contremiscant10 et dolore teneantur
10 contermiscant] contermescant
Weber
Numérotation du verset
Dt. 2,26
misi ergo nuntios de solitudine Cademoth
ad Seon
regem Esebon
verbis pacificis dicens
Numérotation du verset
Dt. 2,27
transibimus
per terram tuam
publica gradiemur via
non declinabimus neque ad dexteram
neque ad sinistram
Numérotation du verset
Dt. 2,28
alimenta pretio vende nobis ut vescamur aquam pecunia tribue et sic bibemus tantum est ut nobis concedas transitum
Numérotation du verset
Dt. 2,29
sicut fecerunt filii Esau qui habitant in Seir et Moabite qui morantur in Ar donec veniamus ad Iordanem et transeamus ad11 terram quam Dominus Deus noster daturus est nobis
11 ad] in
Weber
Numérotation du verset
Dt. 2,30
noluitque Seon rex Esebon dare nobis transitum
quia induraverat Dominus Deus tuus spiritum eius
et obfirmaverat
cor illius ita12 ut traderetur
12 ita]
om. Weber
in manus tuas sicut nunc vides
Numérotation du verset
Dt. 2,31
dixitque Dominus ad me ecce cepi tradere tibi Seon et terram eius incipe possidere eam
Numérotation du verset
Dt. 2,32
egressusque est Seon
obviam nobis
cum omni populo suo ad prelium in
Iasa13
13 Iasa] Iesa
Weber
Numérotation du verset
Dt. 2,33
et tradidit
eum Dominus Deus noster nobis percussimusque eum cum filiis
et omni populo suo
Numérotation du verset
Dt. 2,34
cunctasque urbes in tempore illo cepimus interfectis
habitatoribus earum viris ac mulieribus et parvulis non reliquimus in eis quicquam
Numérotation du verset
Dt. 2,35
absque iumentis que in partem venere predantium et spoliis urbium quas cepimus
Numérotation du verset
Dt. 2,36
ab Aroer
que est super ripam torrentis Arnon
oppido
quod in valle situm est usque Galaad
non fuit vicus et civitas que nostras effugeret manus omnes tradidit Dominus Deus noster nobis
Numérotation du verset
Dt. 2,37
absque terra filiorum Ammon ad quam non accessimus et cunctis que adiacent torrenti Iaboc14 et urbibus montanis universisque locis a quibus nos prohibuit Dominus Deus noster.
14 Iaboc]
scrips.
, Ieboc
Rusch Weber
Capitulum 2
Numérotation du verset
Dt. 2,ad litteram
marg.|
marg.| {1469}
.1.
Profectique inde.
Hic consequenter inducit Moyses populum ad legis reverentiam, replicando beneficia. Dei post legem datam, Et primo beneficia collata tempore pacis. secundo data tempore belli, circa medium huius capituli. Surgite et transite, etc. Prima in tres secundum tres populos contra quos prohibiti fuerant inire bellum. secunda. Cumque transissemus. terra ibi : Postquam autem. Primus populus contra quem prohibiti fuerant bellare, fuit populus Idumeorum, qui descenderunt de Esau. Circa quod premittitur prohibitio belli contra Idumeos, et secundo describitur sub brevibus verbis beneficiorum exhibitio illo tempore et precedenti, quantum ad aliquid et etiam sequenti, ibi : Dominus Deus tuus. premittitur ergo modus de veniendi iuxta terram Idumeorum, cum dicitur ; Profectique inde, scilicet de Cades.
marg.|
.2.
Venimus in solitudinem.
prout habetur capitulo precedenti, Antequam enim peccaret populus deceptus ab exploratoribus, incedebat recte versus montem Seir, qui est in terra Idumeorum, sed post peccatum declinaverunt a via recta, et magno tempore fuerunt vagabundi per desertum, et postea redierunt versus montem Seir, et quia filii Esau noluerunt eis concedere transitum per terram suam, coacti sunt declinare et circumire terram illam quousque venissent ultra, ut habetur Nm. 20. et hoc est quod subditur ; Et circumivimus montem Seir, etc. Consequenter describitur prohibitio belli contra Idumeos {1470} cum dicitur.
marg.|
.3.
Transibitis
id est iuxta terminos, quia non intraverunt terram eorum, ut dictum fuit Nm. 20. secundum probabiliorem opinionem, et dicetur infra isto capitulo
marg.|
.4.
Fratrum.
Vocat fratres, quia, Iacob a quo descenderunt filii Israel et Esau a quo Idumei, fratres fuerunt uterini, ut habetur Gn. 25.
marg.|
.4.
Et timebunt vos.
Timebant enim, ne vellent occupare terram eorum, vel saltem ibidem aliquod malum facere, propter quod negaverunt eis transitum per eam.
marg.|
.5.
Et moveamini contra eos.
ad prelium propter predictam denegationem.
marg.|
.6.
Neque enim dabo vobis de terra eorum.
Quia ex merito Abrahe a quo ascenderunt, et promissione sibi facta, illa terra fuit concessa filiis Esau, qui ex adiutorio Dei expulerunt inde Horrheos, qui erant fortissimi, ut habetur infra eodem capitulo
marg.|
.7.
Cibos emetis ab eis.
Quia licet filii Esau nollent eis concedere transitum per terram suam, tamen portabant eis cibaria venialia ad locum, ubi transibunt iuxta terminos suos.
marg.|
.8.
Dominus Deus tuus.
Hic replicantur in generali beneficia toto illo tempore exhibita, cum dicitur. Dominus Deus tuus benedixit tibi. dando legem.
marg.|
.9. In
omni opere manuum tuarum.
et maxime in opere tabernaculi ad cultum Dei post legem datam.
marg.|
.10.
Novit
iterum
.
ducendo te in columna ignis et nubis.
marg.|
.11.
Quomodo transieris. In
qua sunt serpentes et scorpiones in multitudine, conservando te ab eorum lesione.
prol.|
{1471}
Numérotation du verset
Dt. 2,ad litteram
marg.|
.1.
Per quadraginta.
per specialem cultum.
marg.|
.2.
Et nihil tibi defuit.
quia dedit tibi manna, et eduxit aquam de petra.
marg.|
.3.
Cumque transissemus.
Hic describitur secundus populus, scilicet Moabitarum, cum quibus prohibiti fuerunt filii Israel bellare, et premittitur modus veniendi ad terram eorum, cum dicitur. Cumque transissemus, etc. Consequenter prohibetur, contra eos bellum, cum dicitur.
marg.|
.4.
Non pugnes contra Moabitas,
etc. Cuius causa subditur, cum dicitur. Non enim dabo tibi quicquam de terra eorum.
marg.|
.5.
Quia filiis.
Et hoc fuit ex merito Abrahe et promissione sibi facta. ex hoc enim, quod Lot recessit de Aram, ut iret cum Abraham in terram Chanaan, et cum eo init in Egyptum, et rediit, ut habetur Genesis 12. et 13. Abraham reputavit eum quasi filium.
marg.|
.6.
Emim primi fuerunt.
Dicti sunt autem Emim id est terribiles, quia ex aspectu sue magnitudinis alii terrebantur.
marg.|
.7.
Ut de Enacim stirpe.
Enac fuit gigas, de cuius magnitudine et filiorum eius dicitur Numeri 14. quibus comparati quasi locuste videbamur.
marg.|
.8.
Sicut fecit Israel in terra possessionis sue.
Ex hoc aliqui dicunt quod Esdras scripsit principium huius libri, quia hic loquitur de acquisitio ne terre filiorum Israel, que tamen fuit acquisita post mortem Moysis, sed hoc dictum supra improbatum est, ideo dicendum est, quod Moyses hic loquitur de futuro per modum preteriti, ad ostendendum certitudinem impletionis divini promissi. Potest etiam dici, quid loquitur hic de preterito quantum ad acquisitionem terre Sehon regis Hesebon, et Og regis Basan, que fuit acquisita vivente Moyse, et antequam scriberet {1472} librum istum. Cetera patent.
marg.|
.9.
Postquam autem.
Hic describitur tertius populus, scilicet Ammonitarum, contra quem prohibitum fuit prelium, quia Ammon et Moab, ex quibus descenderunt Ammonite et Moabite, fuerunt filii Lot de duabus filiabus suis, ut habetur Gn. 19. g. Quos delevit Deus a facie eorum propter meritum Abrahe cuius filius Lot reputabatur.
marg.|
.10.
Surgite.
Hic consequenter inducit Moyses populum ad Dei et legis reverentiam, recolendo beneficio divina tempore belli, et primo recolit beneficia exhibita tempore belli preteriti. secundo exhibenda tempore belli futuri, ibi ; Iosue quoque. Beneficia autem exhibita in bellis preteritis sunt regna acquisita per victoriam divinitus datam. Circa quod primo agitur de terre acquisitione. secundo de distributione acquisite,ibi : Terramque possedimus. circa medium tertio capitulo Adhuc primo describitur acquisitio regni Sehon. secundo ipsius Og, in principio tertii capit. Circa primum primo describitur prelii causa, secundo victoriaibi : Percussimusque. Circa primum ostenditur belli causa, et iusta ex parte filiorum Israel, secundo iniusta ex parte Sehon,ibi : Voluitque Sehon. Circa primum ostenditur bellum filiorum Israel esse iustum ex auctoritate et precepto Domini qui terram unius pro voluntate sua potest dare alteri. et hoc est quod dicitur. Surgite et transite. et hoc continuatur sic cum precedentibus, quod sunt verba Domini ad populum que refert Moyses.
marg.|
.11.
Ecce tradidi.
Hoc dicitur ad ostendendum, quod victoria fuerat ex beneficio divino, non ex virtute populi Israel.
marg.|
.12.
Hodie incipiam.
quia per victorias habitas de regibus. Sehon et Og, timor filiorum Israel cecidit super omnes hoc audientes.
prol.|
{1473}
Numérotation du verset
Dt. 2,ad litteram
marg.|
.1.
Qui habitant.
Ex hoc dicit Rabbi Salomon quod in pugna Israel contra Sehon et Og, sol stetit sicut tempore Iosue, et per hoc victoria nota facta fuit sub omni celo, Sed non est verisimile, quod Moyses tantum Dei beneficium tacuisset, cum per scripturam huius libri intenderet inducere presentes et futuros ad reverentiam Dei et legis divine. Et ideo dicendum quod est modus loquendi hyperbolicus, cum dicitur. Sub omni celo qui modus loquendi frequenter in Sacra Scripturareperitur.
marg.|
.2.
Et in morem parturientium.
Exterius in corpore, et dolore teneantur, interius in corde.
marg.|
.3.
Misi ergo.
Hic secundo ostendit bellum filiorum Israel iustum ex parte ipsorum, quia primo obtulerunt pacem, potentes transitum pacificum. Licet etiam Moyses sciret per revelationem Domini ut predictum est, quod Sehon transitum non concederet, sed magis contra cum bellaret, tamen pacem obtulit, ut daret exemplum filiis Israel in futurum. licet enim esset eis inhibitum, ne pacem aliquam faceret cum habitatoribus terre Chanaan, sed eos delerent simpliciter, sicut dictum fuit Nm. 33. tamen cum gentibus aliis pugnaturi primum debebant offerre pacem, ut habetur infra 20 capitulo Regnum autem Sehon erat ext. terram Chanaan, et ideo misit ad eos nuntios verbis pacificis, sicut dicitur hic : Misi ergo nuntios, etc.
marg.|
.4.
Publica gradiemur.
ita quod nullum nocumentum inferemus bonis tuis immobilibus seu terre tue nascentibus.
marg.|
.5.
Alimenta pretio vende nobis.
ita quod nullam iniustitiam faciemus tibi in bonis mobilibus.
marg.|
.6.
Tantum est ut nobis concedas,
etc. Contrarium videtur Nm. 20. capitulo ubi dicitur : cui respondit Edom. Non transibitis per me, alioquin armatus occurram. et postea subditur : Et divertit ab eo Israel. Ad hoc dicunt aliqui, quod licet filii Esau non concesserint transitum filiis Israel per medium terre sue, tamen concesserunt transitum {1474} per terram suam in extremitatibus. Rabbi Salomon dicit quod non concesserunt transitum per aliquam partem terre sue, sed portabant eis alimenta venalia ad loca, per que transibant iuxta terram suam. Et ideo dicit quod illud quod hic dicitur, Sicut fecerunt filii Esau, hoc non refertur ad concessionem transitus, sed solum ad venditionem victualium. Duo enim petebant filii Israel, scilicet transitum per terram, et venditionem victualium. Primum negaverunt filii Esau, et secundum concesserunt. Posset autem dici quod ly sicut fecerunt, etc. Potest referri ad utrumque, quia licet filii Esau non concessissent transitum per terram suam, tamen dimiserunt filios Israel pacifice transire iuxta terminos terre sue vendentes eis ibidem victualia. neutrum autem concessit Sehon, sed exivit de terra sua contra filios Israel ut eos exterminaret.
marg.|
.7.
Et Moabite.
quia similiter vendiderunt eis victualia.
marg.|
.8.
Noluitque Sehon.
Hic describitur bellum iniustum ex parte regis Sehon. Primo quia denegavit petitionem rationabilem. Quod notatur cum dicitur. Noluitque Sehon, etc. et subditur causa.
marg.|
.9.
Quia induraverat.
Dicitur autem Dominus indurare homines in malo, in quantum suo iusto iudicio propter demerita hominum subtrahit eis gratiam, vel non infundit. et quia effectus gratie est cor mollificare, ideo ad eius subtractionem sequitur induratio cordis, et obstinatio in peccatis.
marg.|
.10.
Ut traderetur in manus tuas.
ly ut, tenetur hic consecutive, quia a ad indurationem secuta est illa pena. Secundo ostenditur bellum Sehon iniustum, quia prior impugnavit filios Israel sine causa, et hoc est quod dicitur.
marg.|
.11.
Egressusque.
Non vocavit Sehon Og ad suum auxilium, quia non reputabat se indigere auxilio eius ad destructionem filiorum Israel.
marg.|
.12.
Percussimusque
.
Hic describitur victoria perfecta cum dicitur : Percussimus eum id est interfecimus.
marg.|
.13.
Cum filiis. In
hebreo habetur cum filio suo. Quod exponens Rabbi{1475}Salomon dicit quod hoc intelligitur de quodam filio notabili quem habebat, et erat equalis patri in magnitudine et fortitudine. Potest tamen dici secundum translationem nostram, quod in hebreo ponitur singulare {1476} pro plurali, sicut Ex. viii.f. Venit musca gravissima id est multitudo muscarum, Cetera patent usqueibi :
Numérotation du verset
Dt. 2,ad litteram
marg.|
.1.
Non fuit.
Villa est que non habet muros, et civitates villa est clausa muris.
Numérotation du verset
Dt. 2,moraliter
marg.|
marg.| {1469}
.1.
Profectique inde,
etc. Sequitur :
marg.|
† In possessionem, etc. Et de terris Moabitarum et Ammonitarum dicitur infra eo. c. quod dominus dedit eam filiis Lot in possessionem, sicut et filiis Israel dedit terram chanaan, et tamen Idumei, Moabite, et Ammonite erant idolatre, filii vero Israel cultores erant unius veri Dei. Ex quo patet quod Deus terrena {1470} bona et temporalia dat indifferenter bonis et malis, sic autem non est de spiritualibus bonis et eternis. nam bona gratie et glorie solis bonis conceduntur, et ideo collatio bonorum temporalium non est ad certum signum amicitie divine, sed aliquando magis est ad contrarium. Iob. 21.a. Quare ergo impii vivunt sublevati sunt, confortatique divitiis, etc. Sequitur : Ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad inferna descendunt.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Dt. 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=07&chapitre=07_2)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Dt. 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=07&chapitre=07_2)
Notes :