Capitulum 11

Numérotation du verset Dt. 11,1 

Ama itaque Dominum Deum tuum
et observa precepta eius et cerimonias iudicia atque mandata omni tempore
Numérotation du verset Dt. 11,2 

cognoscite hodie que ignorant filii vestri qui non viderunt disciplinam Domini Dei vestri magnalia eius et robustam
manum extentumque brachium
Numérotation du verset Dt. 11,3 

signa et opera que fecit in medio Egypti pharaoni regi
et universe terre eius
Numérotation du verset Dt. 11,4 

omnique exercitui Egyptiorum et equis ac curribus quomodo operuerint eos aque Rubri maris cum vos persequerentur et deleverit eos Dominus usque in presentem diem
Numérotation du verset Dt. 11,5 

vobisque que fecerit in solitudine donec veniretis ad hunc locum
Numérotation du verset Dt. 11,6 

et Dathan atque Abiron filiis Eliab qui fuit filius Ruben quos aperto ore suo terra absorbuit cum domibus et tabernaculis et universa substantia eorum quam habebant in medio Israelis
Numérotation du verset Dt. 11,7 

oculi vestri viderunt omnia opera Dei1 magna que fecit
1 Dei] Domini Weber
Numérotation du verset Dt. 11,8 

ut custodiatis universa mandata illius que ego hodie precipio vobis et possitis intrare2 et possidere terram ad quam ingredimini
2 intrare] introire Weber
Numérotation du verset Dt. 11,9 

multoque in ea vivatis tempore quam sub iuramento pollicitus est Dominus patribus vestris et semini eorum lacte et melle manantem
Numérotation du verset Dt. 11,10 

terra enim ad quam ingredieris possidendam non est sicut
terra Egypti
de qua existi ubi iacto semine in hortorum morem aque ducuntur irrigue
Numérotation du verset Dt. 11,11 

sed montuosa
est et campestris
de celo exspectans pluvias
Numérotation du verset Dt. 11,12 

quam Dominus Deus tuus
semper invisit et oculi illius in ea sunt a principio anni usque ad finem eius.
Numérotation du verset Dt. 11,13 

Si ergo obedieritis mandatis meis que3 hodie precipio4 vobis ut diligatis Dominum Deum vestrum et serviatis ei in toto corde vestro et in tota5 anima vestra
3 que Rusch Weber ] + ego Cava X Π ΣTO M ΘH²AMG P ΩS ΩJ Ed1530 Clementina cum LXX |
4 h. p.] inv. ΩS |
5 tota Weber ] toto Rusch (hapax) |
Numérotation du verset Dt. 11,14 

dabit6 pluviam
6 dabit] dabo Weber
terre vestre temporaneam7
7 temporaneam] tamporivam Weber
et serotinam
ut colligatis frumentum
et vinum et oleum
Numérotation du verset Dt. 11,15 

fenum ex agris ad pascenda iumenta ut et8 ipsi comedatis ac saturemini
8 ut et] inv. Weber
Numérotation du verset Dt. 11,16 

cavete ne forte decipiatur cor vestrum et recedatis a Domino serviatisque diis alienis et adoretis eos
Numérotation du verset Dt. 11,17 

iratusque Dominus claudat celum et pluvie non descendant nec terra det germen suum pereatisque velociter de terra optima quam Dominus daturus est vobis
Numérotation du verset Dt. 11,18 

ponite hec verba mea in cordibus et in animis vestris et suspendite ea pro signo in manibus et inter oculos vestros9 collocate
9 oculos vestros] inv. Weber
Numérotation du verset Dt. 11,19 

docete filios vestros ut illa meditentur quando sederis in domo tua et ambulaveris in via et accubueris atque surrexeris
Numérotation du verset Dt. 11,20 

scribe10 ea super postes et ianuas domus tue
10 scribe] scribes Weber
Numérotation du verset Dt. 11,21 

ut multiplicentur dies tui et filiorum tuorum in terra quam Dominus patribus tuis iuravit11 ut daret eis quamdiu imminet celum12 terre
11 Dominus - patribus tuis iuravit] inv. Weber |
12 imminet celum] inv. Weber |
Numérotation du verset Dt. 11,22 

si enim custodieritis mandata que ego precipio vobis et feceritis ea ut diligatis Dominum Deum vestrum et ambuletis in omnibus viis eius adherentes ei
Numérotation du verset Dt. 11,23 

disperdet Dominus omnes gentes istas ante faciem vestram et possidebitis eas que maiores et fortiores vobis sunt
Numérotation du verset Dt. 11,24 

omnis locus quem calcaverit pes vester vester erit a deserto
et Libano
a flumine magno Euphrate
usque ad mare occidentale
erunt termini vestri
Numérotation du verset Dt. 11,25 

nullus stabit contra vos
terrorem vestrum et formidinem dabit Dominus Deus vester super omnem terram
quam calcaturi estis
sicut locutus est vobis
Numérotation du verset Dt. 11,26 

en propono
in conspectu vestro hodie benedictionem
et maledictionem
Numérotation du verset Dt. 11,27 

benedictionem
si obedieritis mandatis Domini Dei vestri que ego hodie13 precipio vobis
13 hodie] om. Weber
Numérotation du verset Dt. 11,28 

maledictionem si non audieritis mandata Domini Dei vestri sed recesseritis de via quam ego nunc ostendo vobis et ambulaveritis post deos alienos quos ignoratis
Numérotation du verset Dt. 11,29 

cum introduxerit te Dominus Deus tuus in terram ad quam pergis habitandam pones benedictionem super montem Garizim maledictionem super montem Hebal
Numérotation du verset Dt. 11,30 

qui sunt trans Iordanem post viam que vergit ad solis occubitum in terra Chananei qui habitat in campestribus contra Galgalam
que est iuxta vallem tendentem et intrantem procul
Numérotation du verset Dt. 11,31 

vos enim transibitis Iordanem
ut possideatis terram
quam Dominus Deus vester daturus est vobis
et habeatis ac possideatis illam
Numérotation du verset Dt. 11,32 

videte ergo ut impleatis cerimonias atque iudicia que ego hodie ponam in conspectu vestro.

Capitulum 11

Numérotation du verset Dt. 11,ad litteram 
marg.| .1. Ama   itaque   dominum. In hoc capitulo ponitur conclusio respectu predictorum a principio 6 capitulo {1523} ubi incipit agere de dilectione Dei. Et primo ponit conclusionem intentam. Secundo inducit ad hoc multiplicem rationem per modum cuiusdam replicationis et additionis,ibi : Cognoscite hodie. Circa primum dicit. Ama itaque dominum. et patet littera.
marg.| .2. Cognoscite. Hic adducit primo rationem supra frequenter positam {1524} ex beneficiis iam prestitis, cum dicitur :
prol.| Cognoscite hodie que ignorant filii vestri. non quod ignorarent simpliciter saltem quantum ad illos qui attigerant annos discretionis, sed quia non viderant mirabilia que fecerat dominus illi populo saltem quantum ad multa, sed tantum audierant per relationem que non movet ita animum sicut visus.
marg.| .3. Et Dathan atque Abiron. de quorum rebellione et punitione habetur Nm. 16. et omnia predicta et consimilia debebant eos movere ad timendum Deum et diligendum.
Numérotation du verset Dt. 11,ad litteram 
marg.| marg.| {1525} .1. Terra enim. Hic consequenter adducit rationem ex beneficiis futuris, sub conditione tamen si timerent Deum et diligerent et servirent ei. Et primo sub hac conditione promittitur fertilitas terre et abundantia bonorum. Secundo debellatio et eiectio adversariorum, ibi : Si enim custodieritis. Circa primum notandum, quod fertilitas terre promissionis dependet ex descensu pluvie super terram, que promittitur eis, et hoc est quod dicitur. Terra enim ad quam ingredieris possidendam non est sicut in terra Egypti id est ita fertilis de facili sicut terra Egypti secundum expositionem aliquorum. unde subditur :
marg.| .2. Ubi iacto semine, etc. id est cum modico labore potest fructificare. Sed hoc non videtur consonum scripture in pluribus locis, que describit terram promissionis tanquam lacte et melle fluentem et abundantemomnibus bonis, et ideo aliter exponunt Hebrei. Non est sicut terra Egypti, quasi diceret, multo melior est quam illa, et ideo subditur : Ubi scilicet in terra Egypti iacto semine in hortorum morem aque ducuntur irrigue, quia ad fecundandam {1526} eam non sufficit pluvia de celo descendens et res, sed requiritur quod cum magno labore aque de fluvio Nili per alveos deducantur, sicut solet fieri in hortis, in quorum cultura maior labor requiritur quam in terra campestri. .3.   Et oculi illius in ea sunt, etc scilicet ad dandum rorem et pluviam secundum oportunitatem temporum, supposita tamen predicta conditione. ideo subditur : Si ergo obedieritis mandatis meis, etc. Sequitur : .4.   Dabit pluviam id est post seminationem ad germinationem et augmentationem eorum que seminata sunt.
marg.| .5. Et serotinam scilicet ante messem ad ingrossandum grana. .6.   Cavete ne forte decipiatur cor vestrum. declinando a dilectione et servitute Dei. .7.   Iratusque   dominus   claudat   . Ex cuius influentia dependet fertilitas terre vestre. .8.   Ponite hec verba, etc. Ista exposita sunt supra 6 capitulo
marg.| .9. Si enim custodieritis. Hic consequenter inducit rationem ex debellatione adversariorum si diligant dominum et obediant ei. et patet littera usqueibi :
prol.| {1527}
Numérotation du verset Dt. 11,ad litteram 
marg.| .1. A deserto et a Libano. Hic describuntur termini terre promissionis, quia terminus australis est desertum Egypti, terminus aquilonaris est mons Libani, orientalis flumen Euphrates. Non habuerunt tamen terram usque ad terminum illum usque ad tempora Salomonis, ideo alibi communiter ponitur terminus orientalis, Iordanis fluvius, quia usque ad illum terminum terram possederunt statim ab ingressu suo ut habetur in libro Iosue. Mare autem mediterraneum est terminus occidentalis. Et dicitur hic mare occidentale ad differentiam maris mortui, quod est in parte orientali.
prol.| {1528} .2. En propono in conspectu. Hic adducit rationem ad propositum ex benedictione divina, que erat concedenda diligentibus Deum et obedientibus ei, et ex maledictione eius que erat inferenda recedentibus ab eius dilectione et obedientia, et ut ista benedictio et maledictio magis moverent animum, hic precipitur quod post ingressum terre promissionis publicentur solenniter in monte Garizim et in monte Hebal, et hoc est quod dicitur.
marg.| .3. Cum vero introduxerit, etc. Et patet littera. De istis tamen benedictionibus et maledictionibus plenius habetur infra 27 capitulo Quod autem hic breviter dicitur de eis, est per anticipationem.
prol.| {1523} Deuteronomii
marg.| marg.| {1525} .1. Terra enim ad   quam   ingredieris, etc.   terra Egypti. Per terram Egypti, que tenebre interpretatur, malorum significatur vita, que peccatorum tenebris est obscura. Prv. 4 capitulo Via impiorum tenebrosa. Et de terra Egypti subditur :
marg.| .2. Ubi iacto semine, etc.   aque. Per quod significatur quod vita malorum aquis delitiarum carnalium irrigatur, sicut de divite epulone dicitur Lu. 16.d. quod induebatur purpura et bisso, et epulabatur quotidie splendide. Per talem autem irrigatione vitia pullulant, nutriuntur, et augmentantur. per terram a Deo promissam significatur vita bonorum : Et de terra promissa dicitur hic quod non est sicut terra Egypti. Per quod significatur quod vita bonorum non irrigatur aquis delitiarum ad pullulationem vitiorum et augmentum, sed ad sustentationem corporis in exercitio virtutum.
marg.| † Sed Montosa, etc. quia vita bonorum debet esse montosa id est sursum elevata per meditationem celestium. Philip. 3.d. Nostra autem{1526} conversatio in celis est, et campestris per exercitium bone actionis de celo expectans pluvias id est desiderans et postulans influentiam divine gratie, sine qua non potest homo proficere in operibus active vite et contemplative. Ps. 67. Pluviam voluntariam segregabis Deus hereditati tue. Et hec pluvia infra eodem c. dicitur temporanea et serotina. Per temporaneam significatur gratia iustificans in presenti. Per serotinam gratia glorificans in futuro. gloria namque dicitur gratia consummata. Ps. 83 capitulo Gratiam et gloriam dabit dominus. Iste vero pluvie a Deo dantur obedientibus sicut in textu dicitur.
marg.| † Si ergo obedieritis mandatis meis que ego hodie. Sed rebellibusdenegantur. ideo sequitur : Cavete ne decipiatur cor vestrum, etc. sequitur :
marg.| .7. Iratusque   dominus   claudat celum   . Subtrahendo gratiam suam cor emollientem, propter hec ipsa subtracta, sequitur obduratio cordis, et per consequens defectus fructus bone operationis, ideo subditur : Nec terra proferet germen suum.
Numérotation du verset Dt. 11,Additio. 
marg.| marg.| {1527} In capitulo 11. ubi dicitur in postilla Circa primum sciendum quod fertilitas terre promissionis dependet ex descensu pluvie, etc.
prol.| Hec expositio Hebreorum quam hic videtur postillator approbare, est solius Rabbi Salomon Alii autem, qui magis sunt autentici, tenent primam expositionem, quod planius consonat littere precedenti et sequenti. Ad quod sciendum quod terra Egypti multum commendatur in Scriptura ex amenitate. Unde Gn. 13. terra Egypti comparatur paradiso Domini. Quod autem fertilitas terre Egypti plurimum excedat fertilitatem terre promissionis, satis patet ex gestis patriarcharum. Abraham enim propter sterilitatem terre promissionis descendit in Egyptum, ut patet Gn. 12. Et de Iacob et filiis eius Gn. xlvi. Et ratio est, quia in terra que est irrigua specialiter ex aliquo magno fluvio, prout est terra Egypti, non ita contingunt sterilitates, sicut in terris que licet sint magis fructifere, non tamen possunt irrigari nisi solum ex pluvia celesti, qua deficiente in aliqua parte anni ad hoc opportuna statim sequitur fames, cuiusmodi erat terra promissionis, que non erat irrigua. Unde dicitur in littera : Montosa est, de celo expectans pluvias, et ideo ex hoc inducit eos Moyses ad timorem Dei, quia terra illa ad quam ingressuri erant, frequenter indigebat beneficio divino in pluviis opportunis, de quo dicitur, Semper oculi illius in ea sunt a principio anni usque ad finem eius, et sic fertilitas terre illius dependet ex obedientia mandatorum Dei. Unde sequitur : Si ergo obedieritis, etc. dabit {1528} pluviam terre vestre temporaneam et serotinam, ut colligatis frumentum et vinum etc. et inf. per oppositum, Iratusque dominus claudat celum, et pluvie non descendant, et sic ex predictis inducit eos ad timorem Domini, tanquam frequentius indigentes beneficio divino scilicet pluvia ad necessaria vite habenda, quam si commorarentur in Egypto, ubi talis frequentia non erat sic necessaria. Quod autem dicitur de terra promissionis, quod est lacte et melle manans, non contradicit predictis, nam hoc intelligitur presupposita pluvia opportuna, prout qualitas patrie requirebat.
Numérotation du verset Dt. 11,replica 
prol.| REPLICA In capitulo 11. ubi postil. exponens illud : Terra, quam ingredieris non est sicut terra Egypti, adducit quorumdam Iudeorum expositionem dicentium, quod terra promissionis non est sicut terra Egypti. Sed illam expositionem abiicit rationabiliter ex littera, que dicit terram promissam non solum hic, sed in multis aliis locis optimam lacte et melle manantem. Burgen. autem dicit illam abiectam expositionem esse maxime autenticam. Et nititur solvere argumentum postillatoris dicentis, quod terre promisse commendatio debet intelligi presupposita pluvia opportuna prout qualitas terre requirebat, addens quod fertilitas illius terre dependet ex obedientia mandatorum Dei. Hoc enim etsi verum esset, quo ad singularem respectum divinum erga illum populum Israelem, non est tamen verum de communiter accidentibus, imo sic semper fuit optima etiam tempore incredulorum. Unde etsi filii Israel propter inobedientiam aliquando passi sunt penuriam in terra illa, hoc non arguit sterilitatem terre, quia et sic eorum {1529} inobedientia puniri potuit in Egypto, et diaboli inobedientia punita est in celo. Nec valent motiva que Burgensis pro sua opinione allegat. Pro commendatione enim Egypti ultra terram promissionis allegat falso, Gn. 13 capitulo quod Egyptus comparatur paradiso Domini, nam solum illa portio qua de Egypto venitur in Segor commendatur, assimilando non paradiso ut allegat Burgen. se regioni circa Iordanem. Vide bene falsam Burgen. allegationem. Nec gesta patriarcharum que Burgen. ad idem allegat, probant quod intendit. Abraham enim non propter sterilitatem terre promisse peregrinabatur in Egyptum, quia ut Actuum 7.b. dicitur : Deus non dedit ei hereditatem in illa terra : nec passum pedis, sed repromisit. Nam peregrinabatur etiam per illas et alias terras nunc ad orientem, et cetera. Et novissime ad meridiem que terra fuit propinqua Egypto, et cum esset ibi fames non propter sterilitatem, sed propter aliud accidens. Et forte ut communiter exponitur, {1530} propter probationem fidei Abrahe, vide in post. quam sustinet Burgens. Tunc init in Egyptum, hoc enim sepe contingit quod in terris bonis satis consequenter se habentibus, fames ex parte est in una terra et non in alia, et econverso. Nec tempore Iacob erat fertilitas in Egypto : quia ut habetur Gn. xliiii. septem anni sterilitatis non modo erat in aliis terris, sed etiam in Egypto, in qua non ratione fertilitatis terre, sed industria Ioseph servavit frumenta ad vendendum, pro quibus init Iacob et familia eius. Ratio autem quam ad id assignat Burgens. potius est ad oppositum, quia magna flumina preter fluentia terras, sepe cuncta terrenascentia, excrescente inundantia, absorbent et sterilitatem causant ut patet circa Renum, Albeam, etc. et fortassis ita fuit tempore Ioseph in Egypto, quam plus Burgens. magnificat quam suam nativam patriam sine tamen ratione et auctoritate.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Dt. 11), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 02/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=07&chapitre=07_11)

Notes :