Nicolaus de Lyra

Capitulum 5

Numérotation du verset Dt. 5,1 

Vocavitque Moyses omnem Israelem et dixit ad eum audi Israel cerimonias atque iudicia que ego loquor in auribus vestris hodie discite ea et opere complete
Numérotation du verset Dt. 5,2 

Dominus Deus noster pepigit nobiscum fedus in Horeb
Numérotation du verset Dt. 5,3 

non cum patribus nostris
iniit pactum sed nobis1 qui impresentiarum sumus et vivimus
1 nobis] nobiscum Weber
Numérotation du verset Dt. 5,4 

facie ad faciem locutus est nobis in monte de medio ignis
Numérotation du verset Dt. 5,5 

ego sequester et medius fui
inter Deum2 et vos in tempore illo ut annuntiarem vobis verba eius timuistis enim ignem et non ascendistis in montem et ait
2 Deum] Dominum Weber
Numérotation du verset Dt. 5,6 

ego Dominus Deus tuus qui eduxi te de terra Egypti de domo servitutis
Numérotation du verset Dt. 5,7 

non habebis deos alienos
in conspectu meo
Numérotation du verset Dt. 5,8 

non facies tibi sculptile nec similitudinem omnium que in celo sunt desuper et que in terra deorsum et que versantur in aquis sub terra
Numérotation du verset Dt. 5,9 

non adorabis ea et non coles ego enim sum Dominus Deus tuus
Deus emulator
reddens iniquitatem patrum super filios
in tertiam
et quartam generationem
his
qui oderunt me
Numérotation du verset Dt. 5,10 

et faciens
misericordiam in multa millia diligentibus me
et custodientibus
precepta mea
Numérotation du verset Dt. 5,11 

non usurpabis nomen Domini
Dei
tui frustra
quia non erit impunitus qui super rem vanam3
3 rem vanam] re vana Weber
nomen eius assumpserit
Numérotation du verset Dt. 5,12 

observa diem sabbati
ut sanctifices eum sicut precepit tibi Dominus Deus tuus
Numérotation du verset Dt. 5,13 

sex diebus operaberis
et facies omnia opera tua
Numérotation du verset Dt. 5,14 

septimus dies sabbati est id est requies Domini Dei tui non facies in eo quicquam
operis
tu et filius tuus et filia
servus et ancilla
et bos
et asinus
et omne iumentum tuum
et peregrinus
qui est intra portas tuas
ut requiescat servus et ancilla tua sicut et tu
Numérotation du verset Dt. 5,15 

memento quod et ipse
servieris in Egypto
et eduxerit te
inde Dominus Deus
tuus in manu forti et brachio extento idcirco precepit tibi ut observares diem sabbati
Numérotation du verset Dt. 5,16 

honora
patrem tuum et matrem
sicut precepit tibi Dominus Deus tuus
ut longo vivas tempore
et bene sit tibi in terra
quam Dominus Deus tuus daturus est tibi
Numérotation du verset Dt. 5,17 

non occides
Numérotation du verset Dt. 5,18 

neque mechaberis
Numérotation du verset Dt. 5,19 

furtumque non facies
Numérotation du verset Dt. 5,20 

nec loqueris contra proximum tuum falsum testimonium
Numérotation du verset Dt. 5,21 

non concupisces uxorem proximi tui
non domum non agrum non servum non ancillam non bovem non asinum et universa que illius sunt
Numérotation du verset Dt. 5,22 

hec verba locutus est Dominus ad omnem multitudinem
vestram in monte de medio ignis et nubis et caliginis voce magna nihil
addens
amplius et scripsit ea in duabus tabulis
lapideis
quas tradidit mihi
Numérotation du verset Dt. 5,23 

vos autem postquam audistis vocem de medio tenebrarum et montem ardere vidistis accessistis ad me omnes principes tribuum et maiores natu atque dixistis
Numérotation du verset Dt. 5,24 

ecce ostendit nobis Dominus Deus noster maiestatem et magnitudinem suam vocem enim4 eius audivimus de medio ignis et probavimus hodie quod loquente Deo cum homine vixerit homo
4 enim] om. Weber
Numérotation du verset Dt. 5,25 

cur ergo morimur et devorabit nos ignis hic maximus si enim audierimus ultra vocem Domini Dei nostri moriemur
Numérotation du verset Dt. 5,26 

quid est omnis caro ut audiat vocem Dei viventis qui de medio ignis loquitur sicut nos audivimus et possit vivere
Numérotation du verset Dt. 5,27 

tu magis accede et audi cuncta que dixerit Dominus Deus noster tibi loquerisque ad nos et nos audientes faciemus ea
Numérotation du verset Dt. 5,28 

quod cum audisset Dominus ait ad me audivi vocem verborum populi huius que locuti sunt tibi bene omnia locuti sunt5
5 locuti sunt] inv. Weber
Numérotation du verset Dt. 5,29 

quis det
talem
eos habere mentem ut timeant me
et custodiant
universa mandata mea
in omni tempore ut bene sit eis et filiis eorum in sempiternum
Numérotation du verset Dt. 5,30 

vade et dic eis revertimini in tentoria vestra
Numérotation du verset Dt. 5,31 

tu vero hic sta mecum et loquar tibi omnia mandata et cerimonias atque iudicia que docebis eos ut faciant ea in terra quam dabo illis in possessionem
Numérotation du verset Dt. 5,32 

custodite igitur et facite que precepit Dominus Deus vobis non declinabitis neque ad dexteram neque ad sinistram
Numérotation du verset Dt. 5,33 

sed per viam quam precepit Dominus Deus vester ambulabitis ut vivatis et bene sit vobis et protelentur dies vestri6 in terra possessionis vestre.
6 vestri] om. Weber

Capitulum 5

Numérotation du verset Dt. 5,ad litteram 
marg.| marg.| {1489} .1. Vocavit Moyses omnem. Hic incipit secunda pars principalis libri in qua incipit replicatio legis, et eius explicatio, et primo replicantur decalogi precepta que proprie {1490} dicuntur lex, secundo alia ad legem pertinentia 6. capitulo Circa primum Moyses primo ponit quoddam preambulum, secundo exequitur propositumibi : Et ait : Ego dominus etc. preambulum autem est explicatio modi per quem Deus dedit precepta decalogi et hoc notatur cum dicitur.
prol.| {1491}
Numérotation du verset Dt. 5,ad litteram 
marg.| .1. Dominus Deus noster id est decem precepta decalogi, que ab eo fuerunt data immediate.
marg.| .2. Non cum id est legem datam, quia non legitur eam dedisse Abraham, Isaac, et Iacob.
marg.| .3. Sed nobiscum qui in presentiarum sumus. quasi dicat ex hoc de eius custodia magis solliciti esse debemus.
marg.| .4. Facie ad faciem locutus est nobis in monte de medio id est absque medio quantum ad prolationem decem preceptorum, verumtamen, quia alia precepta non sic fuerunt tradita populo, sed mediante Moyse, ideo sequitur :
marg.| .5. Ego   sequester   . annuntiando vobis illa que ab eo recepti. Et causa huius mediationis subditur :
marg.| .6. Timuistis enim ignem etc. Timore enim percussi petierunt, {1492} quod solus Moyses audiret verba Dei, et eis referret, ut habetur Ex. xx.
marg.| .7. Et ait. Hic consequenter ponitur replicatio decem preceptorum ex ore Dei datorum. In quo primo ostenditur Dei loquentis sublimitas sive auctoritas. Secundo populi audientis fragilitas,ibi : Vos autem. Circa primum dicitur : Et ait, scilicet ipse Deus.
marg.| .8. Ego dominus Deus tuus. per creationem et gubernationem.
marg.| .9. Qui eduxi te de terra Egypti, de domo servitutis. ut esses mihi servus, et non homini. quasi dicat ex his patet, quod in omnibus debes obedire mihi. Et in quibus debeat esse ista obedientia, consequenter explicat dicens.
marg.| .10. Non habebis deo s alienos in conspectu meo. et ponuntur consequenter alia precepta decalogi eodem ordine, et sere sub eiusdem verbis, sicut ponuntur Ex. 20. Et ideo pertranseo, quia ibi dictum fuit qualiter ista precepta distinguuntur et exponuntur secundum doctores catholicos et Hebreos.
prol.| {1493}
Numérotation du verset Dt. 5,ad litteram 
marg.| .1. Vos autem, Hic consequenter describitur audientis populi fragilitas, ubi primo describitur timor populi. secundo approbatio Dei, ibi : Quod cum audisset dominus. Circa primum sciendum quod humana fragilitas non potest bene sustinere sublimitatem Dei. unde et Daniel ex apparitione angeli iuxta se corruit in terram, ut habetur Dan. x. ca. et eodem modo hic populus ex sublimitate divini sermonis {1494} territus et debilitatus petiit humiliter, quod solus Moyses qui erat perfectior et Deo familiarior, verba Dei audiret et eis referret, et quod parati erant illi obedire sicut nuntio Dei. et patet littera.
marg.| .2. Quod cum. Hic consequenter describitur approbatio Dei, et ideo subditur :
marg.| .3. Bene. petentes audire mandata Dei per internuntium, cuius causa subditur :
marg.| .4. Quis det. quasi dicat hoc est mihi placitum, scilicet quod tineant dominum. {1495} et eius mandata recipiant humiliter et observent, non solum audita a Deo immediate, sicut sunt precepta decalogi, sed etiam alia, eis {1496} denuntiata per nuntios ex parte Dei, sicut per Moysen et alios prophetas.
Numérotation du verset Dt. 5,ad litteram 
marg.| .1. Non id est pro aliqua prosperitate obtinenda vel adversitate evitanda. Cetera patent.
prol.| {1489} Deuteronomii
Numérotation du verset Dt. 5,moraliter 
marg.| .1. Vocavitque Moyses omnem Israelem. In hoc capitulo replicantur precepta decalogi posita superius. Ex. xx. et quia sunt moralia {1490} non est ibi alia moralitas querenda, sicut fuit dictum ibidem excepto precepto de observatione sabbathi quod partim fuit cerimoniale et quantum ad hoc sensus mysticus fuit ibidem positus.
Numérotation du verset Dt. 5,{1493} 
moraliter
marg.| .1. Vos autem postquam audistis vocem. Per hoc autem quod {1494} populus non potens substinere verba Domini loquentis, petiit quod solus Moyses, audiret immediate a Domino, et referret populo, {1495} et dominus hoc approbavit. significatum fuit quod prelati et doctores credenda et operanda debent accipere a Deo qui loquitur eis in sacra scriptura, et ipsi per doctrinam aliis tradere debent eo modo quo capere possunt. Greg. In pastorali. {1496} Secundum qualitatem auditorum formari debet sermo doctorum. Et Apostolus 1Cor. 2. b. dicit. Sapientiam loquimur inter perfectos. Et ibidem. 3.a. Tanquam parvulis in Christo lac potum dedi vobis non escam, nondum enim poteratis scilicet intelligere altiora.
Numérotation du verset Dt. 5,{1495} 
Additio 1
prol.| In capitulo 5. ubi dicitur in postilla : Et primo replicantur decalogi precepta, que proprie dicuntur lex.
prol.| Hec precepta decalogi que in hoc loco ponuntur, proprie dicuntur lex, preceptum tamen de dilectione Dei, quod ponitur, et plene exprimitur In capitu. sequenti sc. 6. In quo tota lex pendet et prophete, ut Mt. 22.d. Non minus proprie lex debet dici, cum sit primum et principale preceptum totius legis, tanquam illud in quod cetera precepta ordinantur, quia ut Apostolus dicit 1Tim. 1. Finis precepti est caritas. Unde hec prima distinctio postillatoris videtur inconvenienter dicta, specialiter quantum ad secundum membrum, quod comprehendit sextum c. Circa quod melius et verius diceretur, quod In eo ponuntur prima precepta fidei, et maximum et principalissimum legis mandatum, cum quibusdam aliis ad legem pertinentibus, prout In eodem capitulo patebit.
Numérotation du verset Dt. 5,Additio 2 
prol.| In eodem capitulo 5. ubi dicitur in postilla Et ponuntur consequenter aliqua precepta decalogi eodem ordine, et fere sub iisdem verbis, sicut ponuntur Ex. 22 capitulo
prol.| Doctores Hebreorum qui nimis litteram sequuntur, asserunt aliquam varietatem esse inter precepta decalogi que ponuntur supra, Ex. 22. et precepta decalogi, que hic ponuntur, specialiter in precepto de observatione sabbathi, de quo in prima traditione dicitur. Memento, ut diem sabbathi sanctifices, et in secunda traditione, scilicet in hoc capitulo dicitur. Observa diem sabbathi, inter que verba dissimilia asserunt esse magnam differentiam. Dicunt enim quod cum dicitur. Memento. In primo est preceptum affirmativum, in quo precipitur quod homo sit memor ad sanctificandum illum diem. Itaque si quis nihil operis servilis faceret in die sabbathi et tamen non haberet in memoria, quod illa dies est sanctificanda ut sabbathum, esset transgressor illius mandati affirmativi per omissionem. Similiter si quis haberet memoriam quod esset dies sabbathi, et sanctificaret eum, faciendo cum diem solennem, et tamen cum hoc quicquam operis servilis faceret, non esset transgressor primi precepti affirmativi, in quo dicitur. Memento. sed esset transgressor secundi, scilicet Observa. Consequenter ad predicta dicunt, quia ut Moyses qui fidelissimus in tota domo Dei est, non reputetur falso repetiisse huiusmodi precepta, ideo dicunt quod hec duo verba, scilicet memento et observa, fuerunt a Deo prolata similiter et semel sub propriis litteris et syllabis utriusque verbi, quod est ineffabile, quia per omnipotentiam divinam hoc dicunt esse factum, et quia Moyses non poterat hoc facere verbo nec scripto, ideo in prima traditione scripsit. Memento. In secunda vero traditione. Observa. In quo loco altercatio Hebreorum dicitur frivola. Tum quia ubi dicitur. Memento. statim prohibet opera servilia, dicens. Non facies opus, etc. et sic etiam ibi tradit rationem negativi precepti, et in hoc loco ubi dicitur. Observa diem sabbathi, statim sequitur : ut sanctifices eum, etc. quod pertinet ad hoc, ut homo vacet divinis in sabbatho, quod est affirmativum. Tum quia Moyses etsi non potuerit similiter et semel duo verba dissimilia proferre potuisset tamen tradere ista precepta dicendo. Memento et observa diem sabbathi, et sic magis conformaretur divine locutioni, quam dicendo unum et omittendo aliud. Et notandum, quod hec distinctio ab eis assignata inter memento et observa, facit valde contra eos in expositione illius verbi Malach. 6.b. ubi dicitur. Memento legis Moysi, prout Deo duce ibidem declarabitur.
Numérotation du verset Dt. 5,{1496} 
Additio 3
prol.| In capitulo 5. ubi dicitur in postilla : Cuius causa subditur : Quis det eos talem habere mentem.
prol.| In hoc quod dicitur. Quis det eos talem habere mentem ? non solum intelligitur quod esset beneplacitum Deo, ut Deum timerent, etc. sed etiam includitur quod hoc pendet etiam a potestate humana per liberum arbitrium, iuxta illud Eccl. 15 capitulo Deus creavit hominem, et reliquit eum in manu consilii sui. Inuanum enim aliquis diceret optando, quis det ut hoc fiat, si illud optatum omnino esset in potestate optantis.
Numérotation du verset Dt. 5,Additio IIII. 
prol.| In eodem capitulo 5. ubi dicitur in postilla Non declinabitis ad dexteram neque ad sinistram.
prol.| In hoc enim quod dicitur. Non declinabitis ad dexteram neque ad sinistram, prohibetur declinatio ab observatione preceptorum, non solum causa prosperitatis vel adversitatis, sed etiam ne ex aliqua alia causa devietur ab intentione legislatoris ad unam partem, nec aliam ; sicut cum dicitur supra in Dt. 4.a. Non addetis super verbum quod, ego precipio, nec minuatis. et iste sensus videtur comprehendere primum, et magis pertinere ad sensum litteralem, nam quod per dexteram intelligatur prosperitas, et per sinistram adversitas, videtur pertinere ad mysticam expositionem.
Numérotation du verset Dt. 5,replica 
prol.| REPLICA correctorii contra Burgensem In 5. capitulo distinguit postil. preceptu decalogi a preceptis dilectionis Dei et proximi, per hoc quia decalogus proprie dicitur lex ; dilectio autem finis et principium est decalogi, in quam decalogus ordinatur, prout innuitur in 6. capitulo huius. Hanc distinctionem egre ferens Burgens. dicit preceptum dilectionis dici debere legem propriissime, cum sit primum et maximum preceptum in lege, ad quod omnia precepta ordinatur, iuxta illud Apost. Finis precepti est caritas. Hoc autem argumentum Burgensis tentativum, est laborans in iniquitatem, nam postillator per suam distinctionem non negat, quin preceptum dilectionis sit maximum preceptum in lege contentum, quia Salvator sic respondit querenti de magno mandato in lege, verumtamen non sequitur quod Burgens. Intendit, quia consequentia non valet. Hoc est mandatum magnum in lege, igitur est proprie lex : quia multa continentur in lege que contra legem proprie acceptam per apostolum distinguuntur, ad Gal. 3. ubi Apostolus volens ostendere propriam legis acceptionem, dicit per legem non esse iustitiam, sed per fidem. Dicit etiam legem propter transgressionem positam, et multa similia, prout in suis epistolis videri potest, que proprie dilectioni non conveniunt, quia utique dilectio iustitia est, ut distinguitur contra legem, quia qui diligit, unus efficitur cum eo spiritus, quod sine perfecta iustitia non fit. Etiam dilectio non est propter transgressionem, imo fuit recte rationi complantata in angelo et homine ante trangressionem. Sic igitur accipiendo legem, prout Apostolus distinguit, a promissione et fide formata, que est dilectio. proprie lex non est, quamvis in lege principaliter, ut finis intendatur sicut et promissio, que in lege patribus facta est lex dici non meretur simili ratione. Frustra igitur Burgens. postillatorem notavit, qui circa c. 6. In quo hoc maximum preceptum continetur, breviter se expedivit, ponens tamen ad intellectum necessaria. quia non erat sui propositi scribere tractatus, quemadmodum Burgensis et alii, sed solum ordinare postillam, litteralis sensus sufficienter declarativam.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Dt. 5), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 09/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=07&chapitre=07_5)

Notes :