Nicolaus de Lyra

Capitulum 19

Numérotation du verset Dt. 19,1 

Cum disperderit Dominus Deus tuus gentes quarum tibi traditurus est terram et possederis eam habitaverisque in urbibus eius et in edibus
Numérotation du verset Dt. 19,2 

tres civitates
separabis tibi
in medio terre quam Dominus Deus tuus dabit tibi in possessionem
Numérotation du verset Dt. 19,3 

sternens diligenter viam et in tres equaliter partes totam terre tue provinciam divides
ut habeat e vicino qui propter homicidium profugus est quo possit evadere
Numérotation du verset Dt. 19,4 

hec erit lex homicide fugientis cuius vita servanda est qui percusserit proximum suum nesciens et qui heri et nudius tertius nullum contra eum odium habuisse1 comprobatur
1 odium habuisse] inv. Weber
Numérotation du verset Dt. 19,5 

sed abisse cum eo simpliciter2 in silvam
2 cum eo – simpliciter] inv. Weber
ad ligna cedenda
et in succisione lignorum securis
fugerit manum3
3 manum] manu Weber
ferrumque lapsum
de manubrio
amicum eius percusserit et occiderit hic
ad unam
supradictarum urbium
confugiet et vivet
Numérotation du verset Dt. 19,6 

ne forsitan
proximus
eius cuius effusus est sanguis dolore stimulatus persequatur et apprehendat eum si longior via fuerit et percutiat animam eius
qui non est reus mortis
quia nullum contra eum qui occisus est odium prius habuisse monstratur
Numérotation du verset Dt. 19,7 

idcirco precipio tibi
ut tres civitates equalis inter se spatii dividas
Numérotation du verset Dt. 19,8 

cum autem dilataverit Dominus Deus tuus terminos tuos sicut iuravit patribus tuis et dederit tibi cunctam terram quam eis pollicitus est
Numérotation du verset Dt. 19,9 

si tamen custodieris mandata eius et feceris que hodie precipio tibi ut diligas Dominum Deum tuum et ambules in viis eius omni tempore addesque4 tibi tres alias civitates et supradictarum trium urbium numerum duplicabis
4 addesque] addes Weber
Numérotation du verset Dt. 19,10 

ut non effundatur sanguis
innoxius in medio terre quam Dominus Deus tuus dabit tibi possidendam nec sis sanguinis reus
Numérotation du verset Dt. 19,11 

si quis autem odio habens proximum5
5 prozimum] + suum Weber
insidiatus
fuerit vite eius surgensque
percusserit illum
et mortuus fuerit fugeritque ad unam de supradictis urbibus
Numérotation du verset Dt. 19,12 

mittent seniores civitates6 illius et arripient eum de loco effugii
6 civitates] civitatis Weber
tradentque in manu proximi
cuius sanguis effusus est et morietur
Numérotation du verset Dt. 19,13 

nec misereberis eius et auferes innoxium sanguinem
de Israel ut bene sit tibi
Numérotation du verset Dt. 19,14 

non assumes et transferes terminos proximi tui quos fixerunt priores in possessione tua quam Dominus Deus tuus dabit tibi in terra quam acceperis possidendam
Numérotation du verset Dt. 19,15 

non stabit testis unus contra aliquem quicquid illud peccati et facinoris fuerit sed in ore duorum aut trium testium stabit omne verbum
Numérotation du verset Dt. 19,16 

si steterit testis mendax contra hominem accusans eum prevaricationis
Numérotation du verset Dt. 19,17 

stabunt ambo quorum causa est ante Dominum in conspectu sacerdotum et iudicum qui fuerint in diebus illis
Numérotation du verset Dt. 19,18 

cumque diligentissime perscrutantes invenerint falsum testem dixisse contra fratrem suum mendacium
falsus testis non erit impunitus
Numérotation du verset Dt. 19,19 

reddent ei sicut fratri suo facere cogitavit et auferes malum de medio tui
Numérotation du verset Dt. 19,20 

ut audientes ceteri timorem habeant et nequaquam talia audeant facere
Numérotation du verset Dt. 19,21 

Non misereberis eius sed animam pro anima oculum pro oculo dentem pro dente manum pro manu
pedem
pro pede exiges.

Capitulum 19

Numérotation du verset Dt. 19,1 
differentia
marg.| {LYR#T#.1} De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 26rb
Numérotation du verset Dt. 19,ad litteram 
marg.| marg.| {1567} .1. Cum   disperdiderit   . Explicatis illis que pertinent ad status personarum sublimium, hec consequenter ponuntur que pertinent ab bonum statum inferiorum et vulgarium. Circa quod sic proceditur, quia primo ponuntur ea que ordinant hominem quantum ad partem irascibilem. secundo quantum ad concupiscibilem ca. 22.ibi : Si duxerit vir uxorem etc. Tertio quantum ad rationalem c. 23. ibi : Ammonites et Moabites. {1568} Circa primum sciendum quod deordinatio partis irascibilis maxime appareret in homicidio, secundo in quibusdam aliis que procedunt ex rancore et odio. Primo ergo agitur de homicidio, secundo de quibusdam aliis que procedunt ex odio 22. capitulo Adhuc primo agitur de homicidio cuius actor cognoscitur, secundo de illo cuius actor ignoratur. c. 21. Item adhuc circa primum agitur primo de homicidio in particulari facto, secundo de homicidio in bello capitulo 20. Adhuc circa primum agitur primo de facto a proposito, ibi : Si quis autem odio. Circa primum ordinat lex, quod occidens a casu totaliter possit refugere ad aliquam civitatem {1569} refugii, et ibi salvari. et patet littera ex his que dicta fuerunt Nm. 35. ubi hec materia plenius tangitur. Additur tamen hic aliquid {1570} cum dicitur.
Numérotation du verset Dt. 19,ad litteram 
marg.| .1. Addes tibi. Ex quo patet, quod tantum debebant esse 6. civitates refugii sed ix. quando tota terra patribus promissa, foret acquisita.
Numérotation du verset Dt. 19,ad litteram 
marg.| marg.| {1571} .1. Si quis autem. Hic agitur de homicidio voluntario, et primo ponitur condemnationis actus, secundo modus,ibi : Non stabit testis unus. Prima in duas, in partem principalem et incidentalem, ibi : Non assumes et transferes terminos proximi tui, etc.
prol.| Circa primum dicitur quod homicida a proposito, cum hoc declaratum fuerit, debet ad mortem condemnari per senes seu iudices civitatis illius in cuius terminis factum fuit homicidum, et patet littera ex his que dicta sunt Nm. 35
marg.| .2. Non assumes. Hic ponitur incidens, scilicet quod mete terrarum et camporum non mutentur ab aliquo in augmentum sue possessionis, et diminutionem hereditatis proximi, et ponitur in isto capitulo, quia talia solent fieri maxime tempore quo aliquis est exul a sua terra et civitate, quia tunc non potest damno sue hereditatis precavere. In hoc autem ca. facta est mentio de homicida a casu, qui debebat esse exul a sua civitate et patria usque ad mortem summi pontificis, Nm. 35 et inhibitio de translatione terminorum hic ponitur, cum dicitur : Non assumes lapidem. eradicando.
marg.| .3. Et transferes. Alibi ponendo, ad augmentum tue portionis, et diminutionem alterius. Dicit autem Rabbi Salomon quod hoc ponitur hic ad {1572} designandum quod talis transferens terminos intra terram promissionis, transgreditur duo precepta negativa, scilicet illud, Non futurum facies. et illud quod hic dicitur. Non transferes. Si autem hoc fieret extra terram promissionis, esset solum contra illud : Non futurum facies, non autem contra illud quod hic dicitur quod probat per hoc quod subditur : In possessione tua quam dominus Deus tuus dabit tibi in terra, quam acceperis possidendam Sequitur :
marg.| .4. Non stabit, etc. Hic agitur de modo puniendi homicidam voluntarium, quia non debet condemnari per unum testem, sed per duos vel tres diligenter examinatos, et si per talem examinationem apparuerit aliquis testis mendax vel falsus, precipitur puniri secundum legem talionis, scilicet eadem pena qua puniretur ille contra quem deposuit, si fuisset convictus, et patet littera.
marg.| .5. Non misereberis eius. Non prohibet compassionem naturalem, sed compassionem penam debitam diminuentem vel differentem contra iustitiam.
marg.| .6. Oculum pro, etc. Dicit autem Rabbi Salomon quod talis mutilatio non est infligenda, sed pretium secundum taxationem iudicum, sicut etiam dictum fuit Ex. 21. Sed hoc non videtur rationabiliter dictum, quia in littera dicitur : Non misereberis eius. quia aliqua misericordia esset, si pro membro mutilando posset dari pecunia.
Numérotation du verset Dt. 19,moraliter 
marg.| marg.| {1567} .1. Cum   disperdiderit   . In huius capituli principio agitur de civitatibus refugii, de quibus dictum est supr. Nm. 35. Et consequenter agitur hic de homicidio casuali, cum dicitur.
marg.| {1568} marg.| † Sed ab. Per sylvam que est latibulum ferarum, significantur peccata vel peccatores in quibus est habitatio demonum. Apo. 2.d. Scio ubi habitas ubi sedes est sathane. Ille igitur simpliciter cum amico ad abscindenda ligna in sylvam vadit, qui pia intentione {1569}proximum corripere satagit, sed ferum securis manum eius fugit, quando ad correctionem indiscretam prorumpit, et tunc ferrum proximum occidit, quando ex tali indiscreta correptione proximus novum peccatum incurrit, quod potest contingere dupliciter. Uno modo si proximus corripiendus ad suscipiendum correptionem non sit dispositus, ut quia adhuc est in passione vel aliqua alia ratione, et tunc correptionem non recipit, sed magis peccatum defendit quod est gravius, 1Rg. 15. Quasi peccatum ariolandi est repugnare et quasi scelus idololatrie, nolle acquiescere. Alio modo contingit ex parte corripientis, qui zelo indiscreto nimis aspere corripit peccatum nimis aggravando, et sic peccator labitur in desperationem, sicut dicitur in collationibus{1570} patrum de quodam sene, qui quendam iuvenem querentem ab eo consilium super tentatione gravi cranis, quam patiebatur, ita iuvenis passionem aggravavit, quod iuvenis desperans ad seculum redire voluit. sed alius senex mansuete corripiens et confortans eum, reduxit, secundum illud Psa. lxxxix capitulo Quoniam supervenit mansuetudo et corripiemur. Igitur ille, qui ex indiscreta correptione proximum occidit, ad civitatem refugii debet recurrere id est ad Ecclesiam pro sacramento penitentie, et tunc proximus occisi non percutit eum. Per hunc proximum intelligitur christus, qui se amicum ostendit peccatoribus Lc. 15.a. Hic peccatores recipit et manducat cum illis. Dicitur de christo. Ipse vero illum non percutit, quem sub vera penitentia protectum esse cognoscit.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Dt. 19), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 20/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=07&chapitre=07_19)

Notes :