Nicolaus de Lyra

Capitulum 7

Numérotation du verset Dt. 7,1 

Cum vero1 introduxerit te Dominus Deus tuus in terram quam possessurus ingredieris et deleverit
1 vero] om. Weber
gentes multas coram te Etheum et Gergeseum et Amorreum Chananeum et Pherezeum et Eveum et Iebuseum
septem gentes
multo maioris numeri quam tu es et robustiores te
Numérotation du verset Dt. 7,2 

tradideritque eas Dominus Deus tuus tibi percuties eas usque ad internitionem non inibis cum eis fedus nec misereberis earum
Numérotation du verset Dt. 7,3 

neque sociabis cum eis coniugia filiam tuam
non dabis filio eius
nec filiam illius accipies filio tuo
Numérotation du verset Dt. 7,4 

quia seducet filium tuum ne sequatur me et ut magis serviat diis alienis irasceturque furor Domini et delebit te cito
Numérotation du verset Dt. 7,5 

quin potius hec facietis eis
aras eorum subvertite et2 confringite statuas lucosque succidite et sculptilia comburite
2 et] om. Weber
Numérotation du verset Dt. 7,6 

quia populus sanctus es Domino Deo tuo te elegit Dominus Deus tuus ut sis ei populus peculiaris de cunctis populis qui sunt super terram
Numérotation du verset Dt. 7,7 

non quia cunctas gentes numero vincebatis vobis iunctus est Dominus et elegit vos cum omnibus sitis populis pauciores
Numérotation du verset Dt. 7,8 

sed quia dilexit vos Dominus
et custodivit testamentum3
3 testamentum] iuramentum Weber
quod iuravit patribus vestris eduxitque vos in manu forti et redemit de domo servitutis de manu pharaonis regis Egypti
Numérotation du verset Dt. 7,9 

et scies quia Dominus Deus tuus ipse est Deus fortis et fidelis
custodiens pactum et misericordiam diligentibus se et his qui custodiunt precepta eius in mille generationes
Numérotation du verset Dt. 7,10 

et reddens odientibus se statim ita
ut disperdat eos et ultra non differat protinus eis restituens quod merentur
Numérotation du verset Dt. 7,11 

custodi ergo precepta et cerimonias atque iudicia que ego mando tibi hodie ut facias
Numérotation du verset Dt. 7,12 

si postquam audieris hec iudicia custodieris ea et feceris custodiet et Dominus Deus tuus tibi pactum et misericordiam quam iuravit patribus tuis
Numérotation du verset Dt. 7,13 

et diliget te ac multiplicabit benedicetque fructui ventris tui et fructui terre tue frumento tuo atque vindemie oleo et armentis gregibus ovium tuarum super terram pro qua iuravit patribus tuis ut daret eam tibi
Numérotation du verset Dt. 7,14 

benedictus eris inter omnes populos non erit apud te sterilis utriusque sexus tam in hominibus quam in gregibus tuis
Numérotation du verset Dt. 7,15 

auferet Dominus a te omnem languorem et infirmitates Egypti pessimas quas novisti non inferet tibi sed cunctis hostibus tuis
Numérotation du verset Dt. 7,16 

devorabis omnes populos quos Dominus Deus tuus daturus est tibi non parcet eis oculus tuus nec servies diis eorum ne sint in ruinam tui
Numérotation du verset Dt. 7,17 

si dixeris in corde tuo plures sunt gentes iste quam ego quomodo potero delere eas
Numérotation du verset Dt. 7,18 

noli metuere sed recordare que fecerit Dominus Deus tuus pharaoni et cunctis Egyptiis
Numérotation du verset Dt. 7,19 

plagas maximas quas viderunt oculi tui et signa atque portenta manumque robustam et brachium extentum4 ut educeret te Dominus Deus tuus sic faciet cunctis populis quos metuis
4 brachium extentum] inv. Weber
Numérotation du verset Dt. 7,20 

insuper et crabrones5
5 crabrones Weber ] scabrones Rusch
mittet Dominus Deus tuus in eos donec deleat omnes atque disperdat qui te fugerint et latere potuerint
Numérotation du verset Dt. 7,21 

non timebis eos quia Dominus Deus tuus in medio tui est Deus magnus
et terribilis
Numérotation du verset Dt. 7,22 

ipse
consumet nationes has in conspectu tuo paulatim atque per partes non poteris eas delere6 pariter ne forte multiplicentur contra te bestie terre
6 eas delere] inv. Weber
Numérotation du verset Dt. 7,23 

dabitque eos Dominus Deus tuus in conspectu tuo et interficiet illos donec penitus deleantur
Numérotation du verset Dt. 7,24 

tradetque7 reges eorum in manus tuas et disperdes nomina eorum sub celo nullus poterit resistere tibi donec conteras eos
7 tradetque] tradet Weber
Numérotation du verset Dt. 7,25 

sculptilia eorum igne combures non concupisces argentum et aurum de quibus facta sunt neque assumes ex eis tibi quicquam ne offendas propter ea quia abominatio est Domini Dei tui
Numérotation du verset Dt. 7,26 

nec inferes quippiam ex idolo in domum tuam
ne fias anathema
sicut et illud est quasi spurcitiam detestaberis et velut inquinamentum ac sordes abominationi habebis quia anathema est.

Capitulum 7

Numérotation du verset Dt. 7,1 
ad litteram
marg.| Cum vero intro. Hic consequenter removentur impedimenta divine dilectionis contingentia respectu adversarii, et sunt tria. Primum est falsa pietas, secundum pusillanimitas,ibi : Si dixeris in corde tuo. tertium cupiditas,ibi : Sculptilia eorum, etc. Adhuc primo removet amoris impedimentum primum, secundo infert oppositum incitamentum,ibi : Custodi ergo. Adhuc circa primum primo ostendit propositum. secundo removet quoddam falsum, {1506}ibi : Non quia cum circa primum sciendum quod septem gentes terram promissionis habitantes ante ingressum filiorum Israel ex Dei sententia condemnate erant ad mortem propter iniquitates suas, ut habetur infra 9.capitulo et filii Israel illuc a Domino mittebantur, ut predictam Dei iustitiam exequerentur, et ideo si eis parcerent falsa pietate delusi contrahentes cum eis amicitias, Deus merito permitteret eos ab eis decipi, et a suo amore retrahi, et ad idololatriam converti, et hoc est quod dicitur.
marg.| .1. Cum vero intro, et patet littera usqueibi :
Numérotation du verset Dt. 7,ad litteram 
marg.| marg.| {1507} .1. Non inibis cum eis fedus. ut remaneant in terra sub tributo.
marg.| .2. Nec misereberis. dimittendo eos abire cum sola vita.
marg.| .3. Neque sociabis cum eis coniugia. hoc est cum illis gentibus que erant prope terram suam, quia per talia fideles solent trahi ad idololatriam.
marg.| .4. Quin potius hec facietis eis. ad destruendum omnino idololatram.
marg.| .5. Aras eorum subvertite. super quas ponebantur idola et incendebantur thura.
marg.| .6. Et confingite statuas id est imagines metallicas et lapides.
marg.| .7. Lucosque succidite. qui erant circa templa idolorum ad exercendum luxuriam.
marg.| .8. Et sculptilia comburite id est idola lignea.
marg.| .9. Quia populus sanctus es Domino id est separatus ab aliis, et dedicatus {1508} cultui divino.
marg.| .10. Non quia cunctas gentes. Hic removet falsam opinionem eorum, qua aliqui possent credere, quod dominus elegisset illum populum, eo quod esset maior numero, quod removet dicens. Non quia cunctas gentes numero, etc. sed quia dilexit vos dominus ex sola sua benignitate, et ex merito patrum, ideo subditur :
marg.| .11. Et custodivit iuramentum, de quo habetur Gn. 22. Abraham. Per memetipsum iuravi, dicit dominus, etc.
marg.| .12. Et reddens odientibus se. Hoc intelligitur de filiis Israel, de quibus dicitur Secundo Machabeorum 6.d.a Non enim sicut in aliis nationibus dominus patienter expectat, ut eas cum iudicii venerit tempus in plenitudine peccatorum puniat.
a 2Mcc. 6.
marg.| .13. Custodi ergo precepta. Hic consequenter ponitur incitamentum divine dilectionis, scilicet bonum multiplex ex hoc consequendum, premittitur ergo monitio, cum dicitur. Custodi ergo precepta scilicet ex dilectione, et subditur incitamentum, cum dicitur.
Numérotation du verset Dt. 7,ad litteram 
marg.| marg.| {1509} .1. Custodiet dominus Deus tuus pactum, etc. id est bonum patribus promissum.
marg.| .2. Et diliget te. dando tibi gratiam suam.
marg.| .3. Ac multiplicabit. In prole et in bonis temporalibus et exemplificat in littera de multis bonis ; et patet.
marg.| .4. Benedictus etc. quantum ad fame claritatem.
marg.| .5. Auferet, etc. quia non solum multiplicabit te in bonis, sed etiam preservabit te malis.
marg.| .6. Si dixeris :. Hic removetur impedimentum secundum, quod est pusillanimitas, quod posset contingere, si filii Israel considerantes predictarum gentium multitudinem, et fortitudinem, non essent ausi bellare contra eas. et sic facerent cum eis pacem et contraherent amicitias, ex quibus ab amore Dei retraherentur, et ad idolatriam converterentur. hoc {1510} removet dicens.
marg.| .7. Noli me scilicet eorum multitudinem et fortitudinem, cuius cause subditur :
marg.| .8. Sed   recordare etc. cuius exercitum magnum et fortem una flatu submersit.
marg.| .9. Sic faciet, etc. Et ideo non habes causam metuendi.
marg.| .10. Paulatim, etc. non quia Deus non possit eas delere simul, sed propter aliud quod sequitur :
marg.| .11. Ne forte multi, etc. quia filii Israel non erant adhuc in tanto numero, quod possent terram sufficienter colere.
marg.| .12. Sculptilia eorum. Hic removetur tertium impedimentum proveniens ex cupiditate, videlicet si de idolis confractis acciperent aurum et argentum et in usus suos converterent, et sic Deum offenderent, et ideo prohibet hoc dicens.
marg.| .13. Non concupisces argentum, etc. et patet littera.
Numérotation du verset Dt. 7,moraliter 
marg.| marg.| {1505}.1.  Cum introduxerit te dominus. In hoc capitulo septem gentes enumerantur, de quibus precepit dominus filiis Israel, ut nullum fedus cum ipsis habeant, sed totaliter destruantur, per quas moraliter intelliguntur septem vitia capitalia, que sunt a fidelibus {1506} totaliter destruenda, scilicet acedia, que est quedam tarditas et pigritia in bonis operibus incipiendis et continuandis, et significatur per Hebreum qui formidans interpretatur. Acediosus enimsemper est formidans et trepidans in bonis operibus inchoandis. Prv. 26.b. Dicit piger, leo est in via, leena in itineribus. Secundum {1507}vilium est avaritia cuius etymologia est eris aviditas. Eccl. 5.b. Avarus non implebitur pecunia. Et significatur per Chananeum qui interpretatur commutans et possidens, nam in commutationibus rerum frequenter fiunt fraus et dolus ex avaritia Avarus enim ita tenaciter possidet ea que habet, quod non prosunt aliis nec sibi. Hieronymus in epistola ad Paulinum de omnibus sacre scripture libris : Antique dictum est. Avaro deest tam quod habet, quam quod non habet. Tertium vitium est superbia que semper nititur alios sibi subiicere, et per consequens eos a statu suo et honore deiicere : propter quod significatur per Gergezeum qui interpretatur eiiciens colonum. Ps. 118.g. Superbi inique agebant usquequaque cunctos volentes suppeditare. Quartum vitium est invidia que est tristitia de bonis proximi, et significatur {1508}per Amorrheum, qui interpretatur avarus, invidus enim amare fert prosperitatem alterius, Eccl. 14.g. Nequam est oculus invidi, quia videre non potest bonum proximi. Quintum vitium est ira, que est appetitus vindicte propter quod significatur per Heveum, qui interpretatur colligens lapides. Iracundus enim cum lapide vel alio ledente statim percutit proximum iniuriose, ideo dicitur Prv. 18 capitulo Spiritum ad irascendum facilem quis poterit sustinere. Sextum vitium est gula, que significatur per Iebuseum, qui interpretatur presepe meum. Gulosus enim semper vult in presepe ciborum super cibum et potum se effundere sicut animal brutum. Unde de divite epulone dicitur, Lc. 16.e. quod epulabatur quotidie splendide. Septimum vitium est luxuria : que significatur per Phereseum, qui disseminatio interpretatur. Per luxuriam enim semen humanum indebite disseminatur. Unde Sap. 2.b. dicitur in persona luxuriosorum. Nullum pratum sit, quod non pertranseat luxuria nostra.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Dt. 7), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=07&chapitre=07_7)

Notes :