Capitulum 31

Numérotation du verset Dt. 31,1 

Abiit itaque Moyses et locutus est omnia verba hec ad universum Israel
Numérotation du verset Dt. 31,2 

et dixit ad eos centum viginti annorum sum hodie non possum ultra egredi et ingredi presertim cum et Dominus dixerit mihi non transibis Iordanem istum
Numérotation du verset Dt. 31,3 

Dominus ergo Deus tuus transibit ante te ipse delebit omnes gentes has in conspectu tuo et possidebis eas et Iosue iste transibit ante te sicut locutus est Dominus
Numérotation du verset Dt. 31,4 

facietque Dominus eis sicut fecit Seon et Og regibus Amorreorum et terre eorum delebitque eos
Numérotation du verset Dt. 31,5 

cum ergo et hos tradiderit vobis similiter facietis eis sicut precepi vobis
Numérotation du verset Dt. 31,6 

viriliter agite et confortamini nolite timere nec paveatis ad conspectum1 eorum quia Dominus Deus tuus ipse est ductor tuus et non dimittet nec derelinquet te
1 ad conspectum] a conspectu Weber
Numérotation du verset Dt. 31,7 

vocavitque Moyses
Iosue et dixit ei coram omni multitudine2 Israel confortare et esto robustus
2 multitudine] om. Weber
tu enim introduces populum istum
in terram
quam daturum se
patribus
eorum
iuravit
Dominus et tu eam divides
sorte3
3 divides sorte] inv. Weber
Numérotation du verset Dt. 31,8 

et Dominus qui ductor est vester4 ipse erit tecum
4 est vester] inv. Weber
non dimittet nec derelinquet te noli timere nec paveas
Numérotation du verset Dt. 31,9 

scripsit itaque Moyses legem hanc et tradidit eam sacerdotibus
filiis Levi qui portabant arcam federis Domini et cunctis senioribus Israel5
5 Israel] Israelis Weber
Numérotation du verset Dt. 31,10 

precepitque eis dicens post septem annos
anno remissionis
in sollemnitate tabernaculorum
Numérotation du verset Dt. 31,11 

convenientibus cunctis ex Israel ut appareant in conspectu Domini Dei tui in loco quem elegerit Dominus
leges verba legis huius coram omni Israel audientibus eis
Numérotation du verset Dt. 31,12 

et in unum omni populo congregato tam viris quam mulieribus parvulis et advenis qui sunt intra portas tuas ut audientes discant et timeant Dominum Deum vestrum et custodiant impleantque omnes sermones legis huius
Numérotation du verset Dt. 31,13 

filii quoque eorum qui nunc ignorant ut6 audire possint et timeant Dominum Deum suum cunctis diebus quibus versantur in terra ad quam vos Iordane transmisso7
6 ut] om. Weber |
7 transmisso] transito Weber |
pergitis
obtinendam
Numérotation du verset Dt. 31,14 

et ait Dominus ad Moysen ecce prope sunt dies mortis tue voca Iosue et state in tabernaculo testimonii ut precipiam ei abierunt ergo Moyses et Iosue et steterunt in tabernaculo testimonii
Numérotation du verset Dt. 31,15 

apparuitque Dominus ibi in columna nubis que stetit in introitu tabernaculi
Numérotation du verset Dt. 31,16 

dixitque Dominus ad Moysen ecce tu dormies cum patribus tuis et populus iste consurgens fornicabitur post deos alienos in terra ad quam ingredietur et habitabit in ea ibi derelinquet me et irritum faciet fedus quod pepigi cum eo
Numérotation du verset Dt. 31,17 

et irascetur furor meus contra eum in die illo et derelinquam eum et abscondam faciem meam ab eo et erit in devorationem invenient eum omnia mala et afflictiones ita ut dicat in illo die vere quia non est Deus mecum invenerunt me hec mala
Numérotation du verset Dt. 31,18 

ego autem abscondam et celabo faciem meam in die illo propter omnia mala que fecit quia secutus est deos alienos
Numérotation du verset Dt. 31,19 

nunc itaque scribite vobis canticum istud et docete filios Israel ut memoriter teneant et ore decantent et sit mihi carmen istud pro testimonio inter filios Israel
Numérotation du verset Dt. 31,20 

introducam enim eum in terram pro qua iuravi patribus eius lacte et melle manantem cumque comederint et saturati crassatique8 fuerint avertentur ad deos alienos et servient eis detrahentque9 mihi et irritum facient pactum meum
8 crassatique] crassique Weber |
9 detrahentque] et detrahent Weber |
Numérotation du verset Dt. 31,21 

postquam invenerint eum mala multa et afflictiones respondebit ei canticum istud pro testimonio quod nulla delebit oblivio ex ore seminis tui scio enim cogitationes eius que facturus sit hodie antequam introducam eum in terram quam ei pollicitus sum
Numérotation du verset Dt. 31,22 

scripsit ergo Moyses canticum et docuit filios Israel
Numérotation du verset Dt. 31,23 

precepitque Dominus10 Iosue filio Nun et ait confortare et esto robustus tu enim introduces filios Israel in terram quam pollicitus sum et ego ero tecum
10 Dominus] om. Weber
Numérotation du verset Dt. 31,24 

postquam ergo
scripsit Moyses verba legis huius in volumine atque complevit
Numérotation du verset Dt. 31,25 

precepit Levitis
qui portabant arcam federis Domini dicens
Numérotation du verset Dt. 31,26 

tollite librum istum
et ponite eum in latere arce federis Domini Dei vestri ut sit ibi contra te in testimonium11
11 testimonium] testimonio Weber
Numérotation du verset Dt. 31,27 

ego enim scio contentionem tuam et cervicem
tuam durissimam
adhuc vivente me et ingrediente vobiscum
semper contentiose egistis
contra Dominum quanto magis cum mortuus
fuero
Numérotation du verset Dt. 31,28 

congregate ad me omnes maiores
natu per tribus vestras atque doctores
et loquar audientibus
eis sermones istos et invocabo contra eos celum
et terram
Numérotation du verset Dt. 31,29 

novi enim quod post mortem meam inique agetis et declinabitis cito de via quam precepi vobis et occurrent vobis mala in extremo tempore quando feceritis malum in conspectu Domini
ut irritetis eum
per opera manuum vestrarum
Numérotation du verset Dt. 31,30 

locutus est ergo Moyses
audiente universo cetu Israel verba carminis huius et ad finem usque complevit.

Capitulum 31

Numérotation du verset Dt. 31,ad litteram 
marg.| .1. Abiit itaque. Hic incipit quarta pars principalis huius libri, in qua inducitur populus ad perseverantiam in lege in consummatione Moysi per modum cuiusdam testamenti, ubi sic proceditur, quia primo ponitur institutio novi ducis, secundo exhortatio plebis capitulo 32. tertio consummatio legislatoris, versus finem 32 capitulo ibi : Locutusque est dominus ad Moysen. Circa primum premittitur novi ducis institutio, secundo instituti confirmatio. ibi : Et ait dominus ad Moysen. Prima in duas, quia primo ostenditur institutionis necessitas, secundo instituti habilitas,ibi : Vocavitque Moysen Iosue. Necessitas autem institutionis fuit mors Moysi imminens de propinquo. Fuit enim necessarium, quod eius successor institueretur ipso vivente, ne post mortem eius surgeret seditio pro alterius substitutione, quia populus ad malum erat pronus, et ne populus aliquo tempore esset sine ductore, et hec causa tangitur cum dicitur a Moyse.
marg.| .2. Non   possum   . Non propter corporalem impotentiam, cum scriptum sit infra 34. Non caligavit oculus eius, nec dentes illius moti sunt. sed propter sententiam Domini de morte Moysi ante ingressum {1648} terre promissionis, et hoc est quod dicitur : Presertim. subditur :
marg.| .3. Dominus   . quasi dicat licet instituam te mihi successorem et populi ducem, dominus tamen est dux principalis.
marg.| .4. Cum ergo. Similiter facietis eis, eos totaliter delendo.
marg.| .5. Viriliter   . Tanquam de divina deductione et protectione securi.
marg.| .6. Et non. Donec totaliter conterantur inimici tui.
marg.| .7. Vocavitque   . Hic consequenter ostenditur ducis instituti humilitas. Illi enim qui se ingerunt ad regimen populi, non sunt ad hoc apti, secundum quod dicitur Heb. 5.a. nec quisquam sumit sibi honorem, sed qui vocatur a Deo tanquam Aaron. sed humiles qui non veniunt ad hoc nisi inducti et vocati, illi sunt digni, et hoc notatur in Iosue, cum dicitur. Vocavitque Moyses Iosue, et subditur :
marg.| .8. Confortare. Ad sustinendum tanti regiminis onus, hoc autem dixit Moyses, quia Iosue ex humilitate sua formidabat tantum onus accipere, maxime quia Moyses qui erat talis et tantus, onere populi gravatus, peccaverat in aquis contradictionis, ut dictum fuit Nm. 20.
marg.| .9. Tu eam. Tanquam victor existens perfecte, non tamen tua virtute, sed divina, ideo subditur :
marg.| .10. Et   dominus   ipse erit tecum. victorias faciendo.
Numérotation du verset Dt. 31,ad litteram 
marg.| marg.| {1649} .1. Scripsit. Post institutionem ducis, hic consequenter ponitur informatio plebis, quia dux institutus nihil proficeret, nisi plebs Deo principaliter et duci secundario obediret, que quidem obedientia per legis memoriam conservatur, et ideo dicitur. Scripsit legem hanc. ad perpetuam memoriam.
marg.| .2. Et   tradidit   . Qui tenentur eam intelligere, et populum docere.
marg.| .3. Post id est in quolibet septenario annorum semel, scilicet anno remissionis, quia tunc filii Israel liberi a debitis poterant melius ire ad templum in Ierusalem, et diligentius audire legem.
marg.| .4. Filii quoque eorum. Ista enim obligatio se extendebat ad futuros sicut ad presentes.
marg.| .5. Et ait dominus ad Moysen. Hic consequenter describitur ducis instituti confirmatio, et hoc per dominum, qui est simpliciter superior et primo describitur dicta confirmatio, secundo precipitur legis conservatio, ibi : Postquam ergo. Circa primum dicitur : Et ait dominus ad Moysen : Tanquam superior ad inferiorem.
marg.| .6. Ecce prope sunt. Propter quod indiges successore.
marg.| .7. Voca Iosue. Mea auctoritate.
marg.| .8.  Et state. Tu et ipse.
prol.| {1650} .9. Et steterunt in tabernaculo testimonii. Confirmando eum in officia tuo te presente.
marg.| .10. Apparuitque dominus. Ut per presentiam Dei in signo visibili, Iosue esset maioris auctoritatis in conspectu populi.
marg.| .11. Et populus iste. Dominus futurorum prescius prenuntiat id quod erat futurum post mortem Moysi, non tamen immediate, quia toto tempore ipsius Iosue filii Israel non declinaverunt ad idololatriam, ut habetur Iosue ultimo.
marg.| .12. Et abscondam faciem meam ab eo. Quasi afflictiones eorum non videam, nec clamores audiam.
marg.| .13. Ita ut dicat in illo die : Vere. Quia vexatio dat intellectum.
marg.| .14. Scribite vobis canticum istud. Quod habetur capitulo sequenti.
marg.| .15. Ut memoriter   teneant   . Ut sic nullus possit excusari, quin ego predixerim futuras transgressiones et penas sequentes. Cetera patent ex dictis.
marg.| .16. Postquam ergo. Hic consequenter describitur legis scripte conservatio, Quia pro nihilo scriberetur, nisi diligenter custodiretur et hoc est quod dicitur : Postquam ergo scripsit. et subditur :
marg.| .17. Precepit Levitis. Vocantur autem hic Levite non ratione officii, sed ratione generis, quia erant de tribu Levi, erant tamen officio sacerdotes.
marg.| marg.| {1651} .1. Tollite librum. Dicunt aliqui Hebrei, quod erat in latere arce, tamen exterius super quandam tabulam in latere arce prominentem. {1652} Alii autem dicunt quod erat interius iuxta tabulas.
marg.| .2. Semper contentiose egistis. Ut patet in Ex. et lib. Nm.
marg.| .3. Novi enim quod post morte meam. Hoc autem cognovit Moyses per spiritum prophetie. Cetera patent.
Numérotation du verset Dt. 31,moraliter 
marg.| .1. Abiit. Cuius finis sibi predicitur, cum dicitur † Non transibis. Per hoc autem, qui Moyses circa Iordanem mortuus fuit, nec populum Israel ad terram promissam introduxit, significatur quod lex data per Moysen non introduxit ad terram viventium. Hbr. 7 capitulo Nihil ad perfectum ad duxit lex.
marg.| † Et Ios. Per Iosue figuratus fuit Christus, non solum ingestis, sed etiam in nomine, ut dicit Hier. In prologo libri Iosue. et habetur etiam Ecclesiastici 46.a.a Fortis in bello Iesus Nave. Per hoc igitur quod populum Israel ad terram promissam introduxit, significatur quod lex evangelica per Christum data introducit ad celestia. 9. Et tu. Per has fortes significantur incelestibus distincti gradus beatitudinis sive mansiones, de quibus dicit salvator Io. 14. In domo patris mei mansiones multe sunt, que per Christum assignantur electis secundum meritorum varias quantitatis. 10. Et do. hoc dicitur quia cum homine Christo per Iosue figurato est Deus in una persona, que fideles ducit ad {1648} celestia.
a Sir. 46.
marg.| † Non di. SecundumenimDamascenum, quod semel assumpsit numquam dimisit. Hec dicta sunt secundum sensum alleg<oricum. Moral<iter> autem per Moysen, qui interpretatur extractus de aquis, significatur carnis maceratio, per ieiunia, vigilias, et cetera exercitia corporalia, per que retrahitur caro a delitiarum aquis, et sicut Moyses non introd. populum in terram promissionis, sic nec ista introducunt ad viventium terram i. Cor. 13.b. Si tradidero corpus meum, ita ut ardeam, caritatem autem nonhabuero, nihil mihi prodest. Predicta vero fieri possunt sive caritate, propter quod in ipsis non consistit perfectio virtutis, sed in ipsa caritate. Unde dicitur in Collationibus patrum, collatione prima : Ieiunia, vigilie, nuditas facultatum, meditatio scripturarum non perfectiones, sed instrumenta perfectionis sunt, scilicet in quantum disponunt ad caritatem, ut diffuse declaratur ibidem, propter quod per Iosue qui salus interpretatur, et ad salutem terre viventium introduxit, caritas convenienter potest designari. Tu eam forte divides, quia secundum{1649}gradus caritatis distribuuntur gradus superne felicitatis, non dimittet {1650} te, quia caritas numquam excidet, 1. Cor. 13 capitulo et ubi caritas est, ibi Deus est 1. Io. 4 capitulo Qui manet in caritate, in Deo manet, et Deus In eodem
Numérotation du verset Dt. 31,additio 
prol.| {1651} In capitulo 31. ubi dicitur in postilla Et hec causa tangitur cum dicitur a Moyse, non possum ultra ingredi, etc. Hoc quod dicitur a Moyse, non possum ultra ingredi nec egredi, proprie est intelligendum propter corporis impotentiam ratione senectutis. Quod patet ex hoc quod immediate premisit. Centum viginti annorum sum hodie quasi dicat etas mea iam hoc non patitur quod ego sim ductor vester. Similiter ex hoc quod sequitur : Non possum ultra ingredi et egredi : quod denotat impotentiam eundi ad unam partem vel aliam. Idem patet ex hoc quod sequitur, Presertim cum dominus dixerit mihi : Non transibis, etc. Si enim solum hec prohibitio Domini, esset ratio sue impotentie, {1652} non diceretur presertim, quod denotat aliam rationem a predicta : Nec obstat, quod allegat postillator de hoc quod dicitur infra ult. c. Non caligavit oculus eius, etc. quia hoc attribuendum est alii cause, prout ibidem dicetur : Si forte contra hoc dicatur, quod ex quo Moyses erat prohibitus a Domino ne transiret Iordanem, non debuisset impotentiam suam pro causa assignare, ne ex hoc videretur, quod si non esset sic impotens, transisset. Ad hoc dicendum quod suam impotentiam eis proposuit ad eorum consolationem, ne crederent quod Deus amovebat ab eis ducatum Moysi in penam corum quasi dicat non debeti contristari de absentia mea, quia iam sum impotens ad ducendum vos presertim, etc.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Dt. 31), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=07&chapitre=07_31)

Notes :