Nicolaus de Lyra

Capitulum 15

Numérotation du verset Dt. 15,1 

Septimo anno facies remissionem
Numérotation du verset Dt. 15,2 

que hoc ordine celebrabitur
cui debetur aliquid
ab amico vel proximo
ac fratre suo repetere non poterit quia annus remissionis est Domini
Numérotation du verset Dt. 15,3 

a peregrino et advena
exiges civem et propinquum repetendi non habes potestatem
Numérotation du verset Dt. 15,4 

et omnino indigens et mendicus
non erit inter vos ut benedicat tibi Dominus deus tuus1 in terra quam traditurus est tibi in possessionem
1 deus tuus] om. Weber
Numérotation du verset Dt. 15,5 

si tamen audieris vocem Domini Dei tui et custodieris universa que iussit et que ego hodie precipio tibi benedicet tibi ut pollicitus est.
Numérotation du verset Dt. 15,6 

Fenerabis2
2 fenerabis Weber ] fenorabis cacogr. Rusch
gentibus multis et ipse a nullo accipies mutuum dominaberis nationibus plurimis et tui nemo dominabitur
Numérotation du verset Dt. 15,7 

si unus de fratribus tuis qui morantur intra portas civitatis tue in terra quam Dominus Deus tuus daturus est tibi ad paupertatem venerit non obdurabis cor tuum
nec contrahes manum
Numérotation du verset Dt. 15,8 

sed aperies eam pauperi et dabis mutuum quo3 eum indigere perspexeris
3 quo] quod Weber
Numérotation du verset Dt. 15,9 

cave ne forte surrepat4 tibi impia cogitatio et dicas in corde tuo appropinquat septimus annus remissionis et avertas oculos tuos5 a paupere fratre tuo nolens ei quod postulat mutuum commodare ne clamet contra te ad Dominum et fiat tibi in peccatum
4 surrepat Cor2 (alii) ΩS Ω M] subripiat Cor2 (anti.) Cor3 (vel) Weber , subrepat ΩJ Rusch Ed1530 Clementina |
5 tuos] om. Weber |
Numérotation du verset Dt. 15,10 

sed dabis ei nec ages quippiam callide in eius necessitatibus sublevandis ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni tempore et in cunctis ad que manum miseris
Numérotation du verset Dt. 15,11 

non deerunt pauperes in terra habitationis tue idcirco ego precipio tibi ut aperias manum fratri tuo egeno et pauperi qui tecum versantur6 in terra
6 versantur] versatur Weber
Numérotation du verset Dt. 15,12 

cum tibi venditus fuerit frater tuus Hebreus aut Hebrea
et sex annis servierit
tibi in septimo anno
dimittes eum liberum
Numérotation du verset Dt. 15,13 

et quem libertate donaveris nequaquam vacuum abire patieris
Numérotation du verset Dt. 15,14 

sed dabis viaticum de gregibus et de area et torculari tuo quibus Dominus Deus tuus benedixerit tibi
Numérotation du verset Dt. 15,15 

memento quod et ipse servieris in terra Egypti et liberaverit te Dominus Deus tuus et idcirco ego nunc precipio7 tibi
7 precipio] precipiam Weber
Numérotation du verset Dt. 15,16 

si8 autem dixerit nolo egredi
8 sin] si Weber
ab activa vita
eo quod diligat te
et domum tuam
et bene sibi apud te esse sentiat
Numérotation du verset Dt. 15,17 

assumes subulam
et perforabis aurem eius
in ianua domus tue
et serviet tibi
usque in eternum ancille
quoque similiter facies
Numérotation du verset Dt. 15,18 

non avertes ab eis
oculos tuos quando dimiseris eos
liberos
quoniam iuxta mercedem mercennarii
per sex annos servivit tibi
ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in cunctis operibus
que agis
Numérotation du verset Dt. 15,19 

de primogenitis tuis9
9 tuis] om. Weber
que nascuntur in armentis et ovibus tuis quicquid sexus masculini est10
10 mesculini est] inv. Weber
sanctificabis
Domino Deo tuo
non operaberis in primogenito bovis
et non tondebis primogenita ovium
Numérotation du verset Dt. 15,20 

in conspectu Domini Dei tui
comedes ea per annos singulos in loco quem elegerit Dominus tu et domus tua
Numérotation du verset Dt. 15,21 

sin autem habuerit maculam11
11 maculam] + et Weber
vel claudum
fuerit vel cecum
aut in aliqua parte deforme vel debile non immolabitur
Domino Deo tuo
Numérotation du verset Dt. 15,22 

sed intra portas urbis tue comedes illud tam mundus quam immundus similiter vescentur eis quasi caprea et cervo.
Numérotation du verset Dt. 15,23 

Hoc solum observabis ut sanguinem eorum non comedas sed effundas in terram quasi aquam.

Capitulum 15

Numérotation du verset Dt. 15,1 
differentia
marg.| {LYR#T#.1} De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 26ra
Numérotation du verset Dt. 15,ad litteram 
marg.| marg.| {1543} .1. Septimo. Hic inhibetur idololatria quantum ad principium motivum seu occasionem. Si enim obligati debitis et impotentes solvere arctarentur per penas corporis vel alio modo, possent habere occasionem fugiendi de terra Israel, et habitare inter Gentiles, et sic servire diis alienis, secundum quod dicit David de seipso fugitivo 1Rg. 27. capitulo Maledicti sunt in conspectu Domini, qui eiecerunt me hodie, ut non habitem in hereditate Domini dicentes : Vade servi diis alienis. Licet enim David hoc non fecerit, tamen persecutores eius dabant ei occasionem faciendi. Ad hoc igitur admonendum septimus annus remissionis fuit in lege institutus, in quo remittebantur debita impotentibus solvere. Sic ergo primo aufert idololatrie occasionem secundo inducit, ad latrie culturam, ibi : De primogenitis. Adhuc primo inducit ad relaxationem debitorum, secundo ad relaxationem servorum, ibi :   Cum tibi venditus fuerit frater tuus. Adhuc primo inducit ad debitorum relaxationem secundo ad liberalem accommodationem, ibi : Si unus de fratribus tuis. Circa primum sciendum quod remissio debitorum in septimo anno non imponitur, nisi pro illis qui sunt de ritu Iudeorum, ideo subditur : .2.   A   peregrino   . In hebreo Ab extraneo exiges, per quod patet, quod idem intelligitur hic per peregrinum et advenam, extraneus autem dicitur qui non est de ritu eorum.
prol.| {1544} .3. Et   omnino   . Hic consequenter inducit ad pauperum sublevationem, et intelligitur de Iudeis pauperibus, quos debebant adiuvare, ita quod non cogerentur publice mendicare.
marg.| .4.  Ut be. multiplicando te in bonis temporalibus et spiritualibus.
marg.| .5.  Si   tamen id est si feceris quod dictum est, et per hoc intelligitur opposita negativa videlicet, quod si non feceris, non multiplicabit te.
marg.| .6.  Fenera. Hic non accipitur pro usura, que licet esset eis permissa cum extraneis gentibus, non tamen potest eis permitti pro premio pietatis erga pauperes, cum sit illicita, sed accipitur hic pro accommodatione. unde in hebreo habetur : Vadiabis gentes multas id est vadia accipies ab eis, quia non tenebantur eis accomodare sine vadio, in hoc igitur promittitur eis multiplicatio bonorum temporalium, per quam possent dare mutuum non solum fratribus suis Iudeis, sed etiam alienis gentibus. Domi. quia pro actu pietatis non solum promittitur eis multiplicatio divitiarum, sed etiam dominii sive excellentiarum.
marg.| .7.  Si unus. Hic inducit eos Moyses ad libera mutationem, que debet procedere ex affectus, ideo subditur : Sed aperies manum pauperi etc.
marg.| .8.  Quo   eum   . Quia non tantum debebant fratribus suis accommodare pecuniam, sed etiam aliam rem necessaria utpote equum, currum, et similia que frequenter deteriorantur ex accommodatione.
marg.| .9. Cave. In ducit eos ut non retrahantur ab accommodatione propter appropinquationem anni septimi in quo debita relaxabantur.
marg.| .10. Nec. Ut per hoc machineris ad aliquod malum, ut ad familiaritatem in honestam eum eius uxore, vel filia, vel aliquid aliud illicitum.
Numérotation du verset Dt. 15,ad litteram 
marg.| marg.| {1545} .1. Non deerunt. Non est contrarium ei quod supradictum est. Omnino indigens et mendicus non erit inter vos, quia ibi loquitur de mendicante publice, quod non debebant Iudei permittere, ut dictum est. Hic autem loquitur de paupere, qui de suis facultatibus non potest convenienter{1546} sustentari, et ideo indiget per accommodationem ab aliis auxiliari.
marg.| .2. Cum tibi   venditus   . Ista exposita fuerunt Ex. 21. hoc excepto.
marg.| .3. Non avertas ab eis id est non respicies eos torno oculo, quasi tibi sit gravis libertas eorum. Unde in hebreo habetur : Non erit grave oculis tuis cum dimiseris eos liberos.
prol.| {1547}
Numérotation du verset Dt. 15,ad litteram 
marg.| .1. De primogenitis. Destituta idolatrie quantum ad occasionem, hic revertitur ad determinationem latrie excludendo quandam cupiditatem occasione latrie aliqualiter contingentem. Et primo facit propositum, secundo removet quoddam dubium, ibi : Hoc solum. Circa quod sciendum quod ex eo tempore quo dominus percussit primogenita Egyptiorum tam in hominibus quam in animalibus, omnia primogenita filiorum Israel fuerunt obligata Domino et sanctificata, ut habetur Ex. xiii. et in pluribus aliis locis. Verumtamen aliqui cupiditate ducti volebant inde trahere utilitatem suam, utpote in primogenito bovis arando, et primogenitum ovis tendendo, antequam offerentur, ideo istud prohibetur hic, et patet littera. Et dicit hic Rabbi Salomon quod idem est intelligendum de ove, que offerebatur pro primogenito asini, ut habetur Ex. xiii. quia debebat offerri cum lana.
marg.| .2. Sin autem id est defectum alicuius membri seu aliquam aliam deformitatem, propter quam non deberet Domino offerri, cui meliora sunt offerenda, et ne divinus cultus veniret in contemptum ex oblatione talium {1548} defectus habentium, et per consequens vilium et contemptibilium tale primogenitum licite poterat comedi extra Hierusalem, in oppidis et ab immundis hominibus sicut et a mundis.
marg.| .3. Quasi caprea, etc. id est sicut de illis comedunt homines absque hoc quod faciant inde aliquam oblationem Domino, nec redemptionem, sic et de istis. Tamen distinguendum est, quia si talis macula inerat primogenito animalia nativitate, comedebatur absque oblatione vel redemptione aliqua, quia numquam fuerat obligatum Domino, ex quo numquam fuerat immolatitium. Si autem post nativitatem supervenerat, tunc aut erat curabilis, aut non. Si curabilis, debebat post curationem offerri, si incurabilis poterat redimi, quia erat obligatum Domino ante eventum macule, et hec distinctio accipitur ex sententia Rabbi Salomon hic et xvii. capitulo
marg.| .4. Hoc solum. Quia carnes talium licite comedebantur in oppidis, absque redemptione in casu predicto, propter hoc aliqui forte possent credere, quod esus sanguinis ipsorum esset licitus, propter quod hoc excluditur hic specialiter, quia nec in vilibus animalibus erat concessus, sed generaliter prohibitus.
prol.| {1543} Deuteronomii
Numérotation du verset Dt. 15,moraliter 
marg.| .1. Septimo anno, etc. Illa que hic ponuntur moralia sunt, ideo pertranseo usque ibi :
Numérotation du verset Dt. 15,moraliter 
marg.| marg.| {1545} .1. Cum tibi   venditus   . Cuius sensus mysticus supra positus est Ex. 21.
Numérotation du verset Dt. 15,{1547} 
moraliter
marg.| .1. De primogenitis tuis que nascuntur in armentis et   ovibus   . De primogenitis istis duplex sensus mysticus ponitur a doctoribus. Unus est quod per primogenita significantur bonorum operum initia. Et de istis dicitur.
marg.| † Quicquid sexus etc. Quia quicquid est ibi perfectionis, debet Deo attribui, sexus enimmasculinus perfectus est, ideo significat perfectionem Deo attribuendam.
marg.| .2. Sin autem   habuerit maculam   . Per quod significatur quod si in operibus nostris bonis defectus aliquis sit admistus, attribuendus est nostro defectui. Osee xiii. c. Perditio tua Israel, ex me tantum auxilium tuum. Alius sensus mysticus est, quod per primitiva significantur homines de novo conversi incipientes seu neophyti, et de istis dicitur.
marg.| {1548} marg.| † Non operaberis. Quia predicti incipientes novi non debent operi doctrine vel predicationis significato per opus bovis applicari, nam ad opus doctrine seu predicationis requiritur maturitas et firmitas. Quod autem per agriculturam, que est opus bovis, significetur predicatio et doctrina habetur 1. Cor. 3.b. ubi dicit Apostolus : Dei adiutores sumus, Dei agricultura estis.
marg.| † Non tondebis. Per quod significatur quod opera bona neophytorum non sint exterius denudanda, ne per inanem gloria. amittantur. Gregorius Primogenita ovium tondere, est occultationis regmine inchoantium bona nudare. Solis autem firmis et perfectis dicitur illud Mt. 5.b. Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent patrem vestrum, qui in celis est.
Numérotation du verset Dt. 15,Additio. 
marg.| marg.| {1547} In capitulo xv ubi dicitur in postilla : Ad hoc igitur amovendum, septimus {1548} annus remissionis in lege institutus est, etc. Licet communiter teneatur apud Hebreos, quod in anno septimo totaliter remittebantur {1549} debita, sic quod etiam post transitum illius anni septimi non possent repetere ea, tamen hoc non videtur rationi consonum, quia sic, si aliquis accommodaret proximo suo pecuniam, vel aliquid huiusmodi in anno sexto vel prope finem anni statim intrante anno septimo erat remittenda, quod videtur contra equitatem iustitie, secundum quam homo tenetur reddere mutuum unde Ps. 36.d. Mutuabitur peccator et non solvet. Nec valet dicere, quod hec remissio intelligitur quo ad impotentes solvere tantum, prout Postillator videtur dicere, tum quia scriptura indistincte loquitur dicens : Cui debetur aliquid ab amico vel proximo vel fratre suo, repetere non poterit, quia annus remissionis est Domini, non distinguens de potente vel impotente, tum quia ab impotente non solum anno septimo, sed etiam in aliis temporibus non erat debitum repetendum. Dicitur enim infra : Si unus de fratribus tuis, etc. ad paupertatem venerit, non indurabis cor tuum nec contrahes manum, sed aperies eam pauperi, et dabis mutuum, quo eum in digere prospexerit. Unde circa hoc aliter videtur dicendum. Ad quod sciendum quod in hebreo ubi nos habemus : Septimo anno facies remissionem : est quedam dictio que sonat subtractionem, et est sensus quod in toto anno septimo non poterant debita repeti. Cuius ratio est, quia septimus annus erat sabbathum terre, in quo non licebat seminare agros, nec vindemiare nec colligere fructus terre, sed omnia que sponte nascebantur erant communia quibuslibet hominibus, et etiam bestiis, ut habetur supra Levi. 15. unde in tali tempore debebat cessare exactio debitorum cessante collectione fructuum et redituum. Sed sabbatho terre, scilicet anno septimo transacto, cum tam poterant terras colere, et fructus suos unusquisque colligere, licitum erat debita repetere, et etiam debitor, si esset potens, tenebatur reddere, cum restitutio debiti pertineat ad veram iustitiam. Ad hanc sententiam facit quod sequitur in littera de hac materia. Cane ne forte surrepat tibi impia cogitatio, et dicas in corde tuo, appropinquat septimus annus remissionis, et avertas oculos a paupere fratre tuo, nolens ei quod postulat mutuum commodare. Si enim in septimo anno fieret talis remissio, ut predicti intelligunt, quare diceretur impie cogitare ille, a quo per mensem vel aliquod breve tempus ante septimum annum mutuum postularetur, si a mutuatione retraheretur, cum hoc iam non esset mutuatio, sed mera donatio, que non in tanta quantitate solet dari, sicut mutuum ? Facit etiam pro predicta sententia, quod infra In eodem capitulo dicitur. Cum tibi venditus fuerit frater tuus Hebreus, aut Hebrea, sex annis serviet tibi, in septimo anno dimittes eum liberum. non enim dimittebantur in anno sabbathino terre, sed postquam {1550} servisset per sex annos integros, et ideo reddens rationem, quare dominus servi non deberet graviter sustinere hanc dimissionem dicit. Quoniam iuxta mercedem mercenarii per sex annos servivit tibi. Ex quo patet, quod si post breve tempus servitutis preciperetur liber dimitti, esset quid durum et grave, non ergo minus durum est totaliter debitum dimittere, quam servum emptum liberare. Quia tamen ista lex remissionis debitorum sic intellecta, sicut Hebrei intellexerunt est intolerabilis, per quam penitus claudebatur via ad mutuandum, idcirco Talmudici antiqui quoddam fecerunt statutum, per quod lex predicta totaliter evacuabatur, et sic impletur dictum Christi Mt. 15. a. Irritum fecistis man. Dei, etc.
Numérotation du verset Dt. 15,replica 
prol.| Replica. In capitulo 15. cum Postillator remissionem debitorum verius dilationem in anno septimo exponeret de impotentibus solvere, sicut et supra exposuit Lv. 25. Burgen. ibi et hic dicit huiusmodi expositionem non habere fundamentum pro eo, quia ut dicit, scriptura indistincte loquitur de potentibus et impotentibus. Hic dico salvo meliori iudicio, quod fundamentum expositionis Postillatoris stat in recta ratione. Recta enim ratio hoc exigit, ut potens solvere solvat sine dilatione, non enim sine fraude ad annum remissionis differret, si solvere posset. Quod si non posset, nam potens non esset, et sic sequeretur quod potens de hoc casu non esset potens, que est contradictio. Unde etsi littera loquatur indistincte, oportet tamen et ratione recta de impotentibus specialiter intelligi, alias si potens esset ad solvendum et differret daretur occasio non mutuandi, imo et potens in anno remissionis tenebatur solvere, quam vis mutuans non potuit rem suam aggravantur exigere. Ille igitur annus erat pro impotentibus, a quibus non potuit illo anno quicquam repeti, nec per eos oportuit propter impotentiam aliquid solvi. Potentes autem et illo anno et quolibet alio solutionem sine fraude differre non potuerunt. Nec valet quod Burgen. dicit, quod ab impotente nec illo nec quocumque alio anno repeti debitum posset, quia sic daretur via pauperibus non mutuandi, sed solum pauperes reciperent per modum donationis, et sequeretur septimum annum non solum dilationis esse, sed totalis remissionis, cuius oppositum Burgen. nititur ostendere hic contra Iudeos. Nec textus quem Burgen. allegat, est ad sui propositum, quia textus ille dicit omni tempore mutuandum necessitatem patienti, non prohibet repetitionem nisi in anno septimo, qui dicebatur remissionis pro illo anno, quo completo, repetitio fieri potuit, ut habetur a Scolastica historie ponente differentiam inter annum iubileum, et remissionis. In illo namque remittebantur debita, in isto differebantur.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Dt. 15), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 20/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=07&chapitre=07_15)

Notes :