Nicolaus de Lyra

Capitulum 22

Numérotation du verset Dt. 22,1 

Non videbis
bovem
fratris tui
aut ovem
errantem
et preteribis
sed reduces
fratri tuo
Numérotation du verset Dt. 22,2 

et1 si non est propinquus frater tuus2 nec nosti eum duces in domum tuam
1 et] etiam Weber |
2 frater tuus] inv. Weber |
et erunt apud te quamdiu querat ea frater tuus
et recipiat
Numérotation du verset Dt. 22,3 

similiter facies de asino
et de vestimento et de omni re
fratris tui que perierit
si inveneris eam ne negligas quasi alienam
Numérotation du verset Dt. 22,4 

si videris asinum
fratris tui
aut bovem cecidisse
in via
non despicias3
3 despicias] despicies Weber
sed sublevabis
cum eo
Numérotation du verset Dt. 22,5 

non induetur mulier veste virili nec vir utetur veste feminea abominabilis enim apud Deum est qui facit hec
Numérotation du verset Dt. 22,6 

si ambulans per viam
in arbore
vel in terra
nidum avis inveneris
et matrem pullis
vel ovis
desuper incubantem non tenebis eam cum filiis
Numérotation du verset Dt. 22,7 

sed abire patieris captos tenens filios ut bene sit tibi et longo vivas tempore
Numérotation du verset Dt. 22,8 

cum edificaveris
domum novam
facies murum tecti
per circuitum ne effundatur sanguis in domo tua et sis reus
labente alio et in preceps ruente
Numérotation du verset Dt. 22,9 

non seres
vineam tuam
altero semine
ne et sementis quam sevisti et que nascuntur ex vinea pariter sanctificentur
Numérotation du verset Dt. 22,10 

non arabis
in bove
simul et asino
Numérotation du verset Dt. 22,11 

non indueris vestimento
quod ex lana
linoque
contextum est
Numérotation du verset Dt. 22,12 

funiculos in fimbriis facies
per quatuor angulos pallii tui quo operieris
Numérotation du verset Dt. 22,13 

si duxerit
vir
uxorem
et postea odio habuerit
eam4
4 odio habuerit - eam] inv. Weber
Numérotation du verset Dt. 22,14 

quesieritque occasiones quibus dimittat eam obiciens ei nomen pessimum
et dixerit uxorem hanc
accepi
et ingressus ad eam non inveni virginem
Numérotation du verset Dt. 22,15 

tollent eam pater
et mater eius
et ferent secum signa
virginitatis eius
ad seniores urbis
qui in porta sunt
Numérotation du verset Dt. 22,16 

et dicet pater filiam meam
dedi huic uxorem quam quia odit
Numérotation du verset Dt. 22,17 

imponet ei nomen pessimum ut dicat non inveni filiam tuam virginem et ecce hec sunt signa virginitatis filie mee
expandent vestimentum
coram senioribus5 civitatis
5 senioribus] senibus Weber
Numérotation du verset Dt. 22,18 

apprehendentque senes urbis illius
virum et verberabunt illum
Numérotation du verset Dt. 22,19 

condemnantes insuper centum siclis argenti quos dabit
patri puelle quoniam diffamavit nomen pessimum super virginem Israel
habebitque eam uxorem
et non poterit dimittere eam6 omni tempore vite sue
6 eam] om. Weber
Numérotation du verset Dt. 22,20 

quod si verum est quod obicit et non est in puella inventa virginitas
Numérotation du verset Dt. 22,21 

eicient eam extra fores domus patris sui
et lapidibus
obruent viri civitatis illius7 et morietur
7 illius] eius Weber
quoniam fecit nefas
in Israel ut fornicaretur
in domo patris sui
et auferes
malum de medio tui.
Numérotation du verset Dt. 22,22 

si dormierit
vir
cum uxore
alterius
uterque morietur8
8 morietur Rusch ] morientur Weber
id est adulter et adultera et auferes malum de medio9 Israel
9 medio] om. Weber
Numérotation du verset Dt. 22,23 

si puellam
virginem
desponsaverit10
10 desponsaverit] desponderit Weber
vir
et invenerit eam aliquis
in civitate et concubuerit
cum illa
Numérotation du verset Dt. 22,24 

educes utrumque ad portam civitatis illius
et lapidibus
obruentur puella
quia non clamavit
cum esset in civitate
vir quia humiliavit uxorem
proximi sui
et auferes malum de medio tui
Numérotation du verset Dt. 22,25 

sin autem in agro
repererit vir puellam
que desponsata est
et apprehendens
concubuerit cum illa ipse morietur solus
Numérotation du verset Dt. 22,26 

puella
nihil patietur nec est rea mortis quoniam sicut latro consurgit
contra fratrem suum et occidit animam eius
ita et puella perpessa est
Numérotation du verset Dt. 22,27 

sola erat in agro
clamavit et nullus
affuit qui liberaret eam
Numérotation du verset Dt. 22,28 

si invenerit vir
puellam virginem
que non habet sponsum
et apprehendens
concubuerit cum illa11
11 illa] ea Weber
et res ad iudicium venerit
Numérotation du verset Dt. 22,29 

dabit qui dormivit cum ea patri
puelle quinquaginta siclos argenti
et habebit eam uxorem
quia humiliavit illam
non poterit dimittere eam12 cunctis diebus vite sue
12 eam] om. Weber
Numérotation du verset Dt. 22,30 

13 Non accipiet
13 Hic textus hebreus et grecus incipiunt capitulum 23.
homo
uxorem
patris sui
nec revelabit operimentum eius.

Capitulum 22

Numérotation du verset Dt. 22,1 
differentia
marg.| {LYR#T#.1} De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 26va
marg.| {LYR#T#.1} De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 26vb
Numérotation du verset Dt. 22,ad litteram 
marg.| marg.| {1585} .1. Non videbis bovem fratris tui aut ovem. Postquam Moyses ordinavit irascibilem respectu persone coniuncte, hic consequenter eam ordinat respectu persone non coniuncte. Et dividitur in duas partes, scilicet in partem principalem et incidentalem, secunda ibi : Non arabis. Adhuc primo ordinat irascibilem respectu presentis, secundo respectu futuri, ibi : Cum edificaveris. Adhuc primo ordinat eam respectu creature rationalis, secundo respectu irrationalis, ibi : Si ambulans.
prol.| Circa primum sciendum quod ad ordinationem partis irascibilis pertinet, si homo subtrahat auxilium proximo, quia hoc videtur procedere ex odio, et importat signum crudelitatis et defectum pietatis, et ideo prohibetur hic, cum dicitur : Non videbis etc. preteribis. ac si non videres, nullum remedium apponendo. Et idem intelligitur de rebus aliis, que sunt in periculo amissionis, unde sequitur :
marg.| .2. Similiter facies de asino, et de vestimento, et de omni refratris tui. Et nomine fratris hic intelligitur Iudeus vel proximus secundum doctores. Et quia non solum apponendum est remedium in animali errante, sed etiam in animali sub onere lapso vel iacente, ideo subditur :
marg.| .3. Si videris asinum fratris tui aut bovem, etc. Dicit autem hic Rabbi Salomon quod sacerdos in casu non debebat iuvare ad levandum onus, {1586} ut si animal esset lapsum in loco sepulture, ubi sunt ossa mortuorum, quia ex hoc contaminaretur. Sed hoc non habet locum in nova lege, ubi cessant iste cerimonie. Ex quia sicut ad inordinationem irascibilis pertinet subtrahere fratri auxilium, ita etiam pertinet ad eam presumptuose tendere ad aliquid sibi indebitum, ideo subditur :
marg.| .4. Non induetur mulier veste virili. Quod exponunt doctores aliqui (et bene ut credo) quod hoc intelligitur de armis quibus viri utuntur, unde in hebreo habetur : Non erit vas viri super mulierem. Et accipitur hic vas ut alibi in Scriptura pro armatura. Unde 1Rg. 20. dicitur de Ionatha quod tradidit puero arma sua. In hebreo habetur : [hébreu] chelim id est vasa. prohibetur autem hic quod mulier non portet arma viri, tum quia est indecens mulieri, et presumptuosum, tum quia pro tunc erat superstitiosum, quia Gentiles mulieres in sacris Martis portabant arma viri, et in sacris Veneris viri portabant ornamenta mulierum et instrumenta earum, ut pote colum, fusum, et similia, ideo subditur :
marg.| .5. Abominabilis enim apud Deum est qui facit hec. Abominatio enim in Sacra Scripturacommuniter accipitur pro idololatria, seu pro aliquo ad idololatriam pertinente. Si autem littera predicta intelligatur de veste communi, prohibetur hic talis usus, vel potius abusus, quia est occasio libidinis, quia mulier in veste virili posset licentius cum hominibus luxuriam exercere, et similiter vir in veste mulieris, quia liberius posset loca secreta mulierum ingredi.
marg.| .6. Si ambulans per viam :. Hic ordinatur irascibilis respectu irrationalis {1587} creature. per hoc enim quod lex inducit ad ea que speciem pietatis habent, et retrahit ab his que habent speciem credulitatis circa irrationabilia, multo fortius ad talia inducit homines circa rationalem creaturam. ad quandam autem crudelitatem videtur pertinere, quod avicula capiatur simul et detineatur cum pullis suis, et ad pietatem quod dimittatur abire, ideo ad hoc inducit lex, et patet littera.
Numérotation du verset Dt. 22,ad litteram 
marg.| .1. Cum edificaveris domum. Hic ordinat irascibilem respectu futuri. Sicut enim ad pietatem pertinet non subtrahere auxilium fratri in necessitate presenti, sic ad eum pertinet precavere periculo eius futuro, et maxime periculo persone. Et ideo precipitur hic, quod in circuitu tecti dominus fiat murus ad precavendum pericula casus hominibus desuper ambulantibus in terra enim promissionis tecta domorum erant plana, et ibi conveniebant homines causa recreationis et collocutionis, et ideo nisi ibi fieret quoddam retinaculum immineret periculum. Secundo debet homo precavere periculo proximi respectu substantie, et quantum ad hoc subditur :
marg.| .2. Non seres vineam tuam altero semine. semine Utpote, in vinea seminando triticum vel hordeum vel huiusmodi.
marg.| .3. Ne et sementis   quam   sevi id est fructus proveniens ex grano seminato.
marg.| .4. Et que nascuntur ex vinea. Scilicet racemi.
marg.| .5. Pariter sanctificentur. Reddendo inde primitias et decimas Domino. {1588} Fructus enim proveniens ex semine predicto citius maturescit et colligitur, quam fructus vinee, et ideo in collectione bladi, si darentur inde primitie, et decime, crederent aliqui quod hoc deberet sufficere pro primitiis et decimis totius agri, et sicut damnificarentur sacerdotes et Levite quantum ad primitias et decimas fructuum vinee. Secundum autem Hebreos hic est textus : Non seres mistim, ne polluatur plenitudo seminis quod seminasti, et proventus vinee. Et vocatur hic plenitudo seminis quando gradum est prope maturitatem eius, et ex ponitur littera ista sic : Fructus enim vinee de novo plantate tribus annis primis secundum legem reputatur immundus, ut habetur Levi. 19. de arboribus plantatis. et idem est de vinea, et sic de illo poterat fieri oblatio Domino, fructus autem grani seminati eodem anno reputatur mundus : Si igitur in vinea de novo plantata seminaretur blandum, fructus inde proveniens tangens fructum vinee immundum, similiter polueretur ex tactu rei immunde, et sic de illo non possent fieri oblationes Domino, utpote primitie et decime, et sic damnificarentur sacerdotes et Levite. Ratio autem quare Hebrei hic dicunt pollutionem, ubi translatio nostra habet sanctificationem, est quia dictio Hebraica [hébreu] quadasch, que hic ponitur equivoca est, et importat utramque significationem, prout vario modo punctuatur, et tamen puncta non sunt de substantia littere, sed variant modum pronuntiandi et significandi, sicut varius accentus apud Latinos variat pronuntiationem, et etiam significationem.
prol.| {1589}
Numérotation du verset Dt. 22,ad litteram 
marg.| .1. Non arabis. Hec est pars incidentalis in qua ponuntur duo incidentia ex predictis. primum est quia supra inducendo ad pietatem circa irrationabilia, posuerat tantum exemplum de avibus. Posset aliquis credere, quod non esset intelligendum de animalibus ideo deipsis ponit exemplum dicens : Non arabis in bove simul et asino. Bos enim est fortior asino, et habet maiorem passum, et ideo asinus nimis gravaretur si cum eo in opere copularetur. Aliqui tamen dicunt quod hic est parabolica locutio, per quam intelligitur quod sapiens et fatuus in opere predicationis non sunt simul combinandi. Secundum incidens est, quia supra dixerat quod mulier non debet uti veste virili, vel econverso, ideo hic tractat de decentia vestimentorum apud Iudeos primo ostendo quod sit cavendum, cum dicitur.
marg.| .2. Non indueris   vestimento etc. Quod exponit Iosephus dicens, quod hoc fuit prohibitum propter sacerdotii dignitatem, quia in vestibus summi sacerdotis erat talis commistio texture, et ideo non erat licita aliis vestis sic contexta. Aliqui autem doctores dicunt quod hoc fuit inhibitum ad evitandum quandam similitudinem idolatrarum qui colebant militiam celi, et ad designandum coniunctiones planetarum in sacris suis talibus variis commistionibus utebantur in vestibus suis et rebus aliis. Secundo ostendit quid sit in vestibus Iudeorum observandum, cum {1590} dicit.
marg.| .3. Funiculos. Et istud est expositum supra Nm. 15.
marg.| .4. Si duxerit vir. Postquam ordinavit hominem in parte irascibili hic consequenter ordinat enim in parte concupiscibili. Et primo reprimendo adulterium, secundo stuprum,ibi : Si invenerit vir puellam, tertio incestum, ibi : Non accipiet.
prol.| Circa primum sciendum quod mulier potest accusari de adulterio dupliciter. Uno modo postquam ducta est in uxorem. Alio modo ante, tamen post affidationem de quo agitur secundo, ibi : Si puellam virginem desponsaverit vir. Adhuc circa primum sciendum quod post contractum matrimonium mulier dupliciter potest de adulterio accusari. Uno modo, quia a viro non inventa est virgo et de hoc agitur primo. Alio modo, quia licet sit inventa virgo, postea tamen adulterata est, de quia agitur secundo, ibi : Si dormierit vir.
prol.| Circa primum dicitur sic, Si duxerit vir uxorem, et postea odio habuerit eam, quod potest esse iuste, et tunc mulier est punienda, vel iniuste, et tunc vir est puniendus, ut declarabitur postea.
marg.| .5. Obiiciens ei nomen pessimum scilicet eam commisisse adulterium, non post eius acceptionem in uxorem, sed post affidationem, et sic est ibi fractio date fidei, et per consequens adulterium inquantum tale peccatum accidit ei post matrimonium predicto modo inchoatum.
prol.| {1591}
Numérotation du verset Dt. 22,ad litteram 
marg.| .1. Et ferent secum signa virginitatis eius. Que autem sint illa, postea dicetur.
marg.| .2. Ad seniores urbis id est ad iudices.
marg.| .3. Expandent vestimentum   coram   senioribus civitatis. Dicunt expositores catholici communiter, quod pater et mater sponse reservabant lintheum in quo eorum filia a viro suo fuerat deflorata sub sigillo autentico ut per hoc ostenderent signa virginitatis, si vir eius vellet postea ei obiicere malitiose, quod eam virginem non invenisset. Sed hoc videtur valde turpe, quod pannus talis expenderetur coram iudicibus. Preterea non est verisimile, quod vir eius auderet eam falso accusare, cum sciret parentes uxoris habere testimonium predictum sue virginitatis, quia erat consuetudo communis sic servare pannum secundum istam opinionem, et ideo aliter exponunt. Hebrei dicentes quod hec est locutio parabolica, cum dicitur. Expandent vestime etc. id est per verba testium declarabunt, et explicabunt virginitatem filie sue, sicut explicatur pannus. sicut Ex. 22. de fure nocturno est locutio metaphorica, cum dicitur. Quod si orto sole hoc, etc. sicut ibidem fuit expositum. Modus autem testificandi virginitatem poterat esse per matronas fide dignas, que ad petitionem parentum vidissent virginem secrete quando debuit tradi viro : Scriptura sacre in pluribus locis habet talem modum loquendi metaphoricum, sicut habetur Iudicum 11. Ierunt ligna, ut ungerent super se regem, etc. et in pluribus aliis locis.
marg.| .4. Apprehendentque   senes urbis illum virum. Si convictus fuerit {1592} de falsa accusatione.
marg.| .5. Et verberabunt illum id est facient coram se verberari, ista tamen verberatio non debet excedere 49. ictum, ut habetur infra 25 capitulo Ex hoc etiam patet, quod vir et uxor non semper iudicabantur ad paria, etiam in fidelitate tori, quia vir deficiens in probatione impositi criminis, non puniebatur secundum legem talionis, scilicet morte, sicut uxor, similiter vir poterat habere plures uxores et non econverso, et vir poterat repudiare uxorem, et non econverso.
marg.| .6. Quod si   verum   est quod obiicit scilicet eam fuisse cognitam post affidationem.
marg.| .7. Eiicient eam extra fores domus patris sui. In verecundiam parentum, qui in domo sua nutrierunt tantum malum.
marg.| .8. Et lapidibus obruent. Ex quo patet, quod non accusabatur de fractione virginitatis ante affidationem viri, quia tale peccatum non punitur morte, ut habetur in fine huius c. et Ex. 22.
marg.| .9. Si dormierit vir. Hic agitur de adulterio post contractum matrimonium perpetrato, quod punitur morte adulteri et adultere.
marg.| .10. Si puellam. Hic agitur de fractione virginitatis imposita puelle post affidationem viri, que tamen erat ante consummationem matrimonii, et sic iste casus differt a precedenti, In eo quod vir imponebat uxori iam ducte culpam, eam non esse virginem inveniam ab eo in consummatione matrimonii, et si hoc accidat in civitate, ubi puella per clamorem poterat adiutorium habere, et tacuit, uterque debet mori, scilicet {1593} puella et vir qui concubuit cum ea, si autem extra civitatem, ubi non poterat habere adiutorium per clamorem, solus vir debet mori : quia lex interpretatur factum in partem meliorem, scilicet quod puella clamaverit, et cognita fuerit per violentiam, et ex hoc habetur argumentum, quod dubia sint in meliorem partem interpretanda.
Numérotation du verset Dt. 22,ad litteram 
marg.| .1. Si   invenerit   . Hic reprimitur concupiscibilis quantum ad stuprum, quia agitur de puella deflorata ab aliquo antequam esset alicui affidata : et de tali determinat lex quod vir eam deflorans debet dare patri puelle quinquaginta siclos argenti pro iniuria sibi facta, quia puella erat in eius tutela, et cum hoc tenetur eam accipere uxorem, si pater puelle voluerit sibi dare, nec postea poterit eam repudiare. Sed si pater puelle {1594} dare noluerit, quia est potentior vel nobilior, seu alia ratione, nihilominus vir ille tenebatur dare patri puelle predictos 50. siclos, ut habetur Ex. 22. et si non posset solvere, tenebatur ad equivalentiam servire, seu per aliam viam satisfacere.
marg.| .2. Non. Hic refrenatur concupiscibilis quantum ad incestum, ut nullus accipiat in uxorem novercam suam, quia hoc revertitur in verecundiam patris, cum vir et uxor sit una caro, et ideo uxor patris non debet esse subiecta filio, cum igitur uxor sit subiecta viro, secundum matrimonii legem, contra reverentiam filii ad patrem, quam debet ei de iure naturali, est, quod accipiat novercam suam in uxorem, ideo 2Rg. 16.d. dicitur quod Absalom fedavit patrem suum David, ingrediendo ad concubinas eius. propter quod in detestationem huius criminis precipiuntur interfici vir et mulier de tali crimine convicti, Lv. 20.
Numérotation du verset Dt. 22,moraliter 
marg.| marg.| {1585} .1. Non videbis etc. Moralitas supra posita est Exodi vicesimo tertio.
marg.| .4. Non induetur mulier veste virili, nec vir utetur veste feminea, etc. Per hoc significatur quod mulier exercere non debet actus viriles, ut predicare, docere, et similia, nec actus muliebres, ut filare, et lavare pannos, et similia. Aliter potest exponi, ut per virum {1586} intelligatur ratio, et sensualitas per mulierem, sicut accipit Aug. Igitur mulier veste virili utitur cum rationi sensualitas incipit dominari, et veste feminea vir utitur, quando ratio per sensualitatem ad mollia carnis et vilia pertrahitur.
marg.| .5. Si ambulans per viam in arbore. Mystice Sacra Scripturanidus dicitur, in quo contemplativi, qui dicuntur aves celi requiescunt, mater habens pullos, sensus dicitur litteralis, pulli vero sensus mystici qui sub littera nutriuntur et crescunt.
Numérotation du verset Dt. 22,moraliter 
marg.| marg.| {1587} marg.| † Non tenebis eam eum filiis scilicet matrem, per quod significatur quod a tempore publicationis evangelii in quo cerimonie veteris testamenti sunt mortifere, sensus litteralis est dimittendus, et sensus mystici sunt tenendi.
marg.| .1. Cum edificaveris domum. Domum novam edificat, qui religionis {1588} ingressum vel novum sacerdotium inchoat.
marg.| † Facies murum. Debet enim talis sensus suos et actus diligenter custodite, ne sint aliis occasio ruine, sibi que imputetur ad interitum gehenne.
marg.| .2. Non seres id est ecclesiam tue custodie commendatam per te. vel per alterum non instrues miscendo cum semine verbi divini zizaniam male doctrine.
Numérotation du verset Dt. 22,moraliter 
marg.| marg.| {1589} .1. Non arabis simul id est opus predicationis non impones similiter sapienti et ignaro.
marg.| .2. Non   indueris   vestimento quod. In tali namque veste linum absconditur sub lana. Moraliter igitur tali veste induitur, qui sub verbis innocentie celat subtilitatem malitie.
marg.| .3. Funiculos in   fimbriis   . Hoc est expositum supra Nm. 15.
marg.| .4. Si duxerit vir uxorem. Per istum significatur episcopus, qui sponsus est ecclesie sibi tradite, propter quod portat annulum in dispensationis signum. Nec eam potest dimittere sine licentia {1590} Pape. Igitur si ex odio velit eam dimittere, crimen heresis imponens ei priusquam acciperet eam incurrisse, quod crimen est violatio virginitatis id est integritatis fidei. Si falsum est quod dicit pater et mater id est Christus et ecclesia debent contrarium declarare, et ille tenetur per debitam penitentiem et mandatorum Dei observantiam satisfacere, que significatur per centum siclos argenti in quibus condemnatur. centenarius enim numerus per multiplicationem denarii in seipsum consurgit, et sic perfectam impletionem mandatorum decalogi designat. Quod si verum est quod obiecit, scilicet quod illa ecclesia heresi fuit corrupta priusquam illam acciperet :
Numérotation du verset Dt. 22,moraliter 
marg.| marg.| {1591} .7. Eiicient, etc scilicet per excommunicationem, et si contumax fuerit, {1592} puniri debet per gladium materialem. Residuum huius capituli morale est.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Dt. 22), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 20/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=07&chapitre=07_22)

Notes :