Nicolaus de Lyra

Capitulum 18

Numérotation du verset Dt. 18,1 

Non habebunt sacerdotes et Levite
et omnes qui de eadem tribu sunt partem et hereditatem cum populo1 reliquo Israel quia sacrificia Domini et oblationes eius comedent
1 populo] om. Weber
Numérotation du verset Dt. 18,2 

et nihil aliud accipient de possessione fratrum suorum Dominus
enim ipse est hereditas eorum sicut locutus est illis
Numérotation du verset Dt. 18,3 

hoc erit iudicium sacerdotum a populo et ab his qui offerunt victimas sive bovem sive ovem immolaverint dabunt sacerdoti armum ac ventriculum
Numérotation du verset Dt. 18,4re 

primitias frumenti vini et olei et lanarum partem ex ovium tonsione
Numérotation du verset Dt. 18,5 

ipsum enim elegit Dominus Deus tuus de cunctis tribubus tuis ut stet et ministret nomini Domini Dei tui2 ipse et filii eius in sempiternum
2 Dei tui] om. Weber
Numérotation du verset Dt. 18,6 

si exierit Levites de una urbium tuarum ex omni Israel in qua habitat et voluerit venire desiderans locum quem elegerit Dominus
Numérotation du verset Dt. 18,7 

ministrabit in nomine Dei sui sicut omnes fratres
eius Levite qui stabunt
eo tempore coram Domino
Numérotation du verset Dt. 18,8 

partem ciborum eandem accipiet
quam et ceteri excepto eo quod in urbe sua ex paterna ei successione debetur
Numérotation du verset Dt. 18,9 

quando ingressus fueris terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi cave ne imitari velis abominationes illarum gentium
Numérotation du verset Dt. 18,10 

nec inveniatur in te qui lustret filium suum aut filiam ducens per ignem aut qui ariolos sciscitetur aut3 observet somnia atque auguria ne sit maleficus
3 aut] et Weber
Numérotation du verset Dt. 18,11 

nec4 incantator neque5 pythones consulat nec6 divinos et querat a mortuis veritatem
4 nec] ne Weber |
5 neque] ne Weber |
6 nec] ne Weber |
Numérotation du verset Dt. 18,12 

omnia enim hec abominatur Dominus et propter istiusmodi scelera delebit eos
in introitu tuo
Numérotation du verset Dt. 18,13 

perfectus eris
et absque macula
cum Domino Deo tuo
Numérotation du verset Dt. 18,14 

gentes iste quarum
possidebis
terram augures et divinos audiunt tu autem a Domino Deo tuo aliter institutus es
Numérotation du verset Dt. 18,15 

prophetam de gente tua
et de fratribus tuis sicut me
suscitabit tibi Dominus Deus tuus ipsum audies
Numérotation du verset Dt. 18,16 

ut petisti a Domino Deo tuo in Horeb quando contio congregata est atque dixisti ultra non audiam vocem Domini Dei mei et ignem hunc maximum amplius non videbo ne moriar
Numérotation du verset Dt. 18,17 

et ait Dominus mihi bene omnia sunt locuti
Numérotation du verset Dt. 18,18 

prophetam suscitabo
eis de medio fratrum suorum
similem tui et ponam verba mea in ore eius
loqueturque ad eos omnia que precepero illi
PROPHETAM SUSCITABO EIS. Licet historialiter de prophetis accipi possit qui post Moysen in populo Israel repleti sunt spiritu Dei melius tamen de domino prophetarum accipitur, de quo turbe ab ipso satiate dixerunt: «Hic est vere propheta qui venturus est in mundum»a. Et alibi: «Propheta magnus surrexit in nobis»b.
0 Io. 6, 14.
0 Lc. 7, 16.
Numérotation du verset Dt. 18,19 

qui autem verba eius que loquetur in nomine meo audire noluerit ego ultor existam
Numérotation du verset Dt. 18,20 

propheta
autem qui arrogantia
depravatus voluerit loqui in nomine meo
que ego
non precepi illi ut diceret aut ex nomine aliorum7 deorum
7 aliorum] alienorum Weber
interficietur
Numérotation du verset Dt. 18,21 

quod si tacita cogitatione responderis quomodo possum intelligere verbum
quod Dominus non est locutus8
8 Dominus – non est locutus] inv. Weber
Numérotation du verset Dt. 18,22 

hoc habebis signum quod in nomine Domini propheta ille predixerit et non evenerit hoc Dominus non est locutus9 sed per tumorem animi sui propheta confinxit et idcirco non timebis eum.
9 est locutus] inv. Weber

Capitulum 18

Numérotation du verset Dt. 18,ad litteram 
marg.| marg.| {1561} .1. Non habebunt. Hic consequenter agitur de sacerdotum et Levitarum sustentatione. Et primo in generali secundo in speciali ibi : Si exerit Levites. Secundum quod dictum fuit Nm. 18. tribus Levi non habuit partem in terra sicut alia tribus nisi solum urbes et suburbana ad habitandum et ideo debebant de bonis aliorum sustentari. et hoc est quod dicitur.
marg.| .2. Non habebunt sacerdotes. et subditur modus sustentandi eos, cum dicitur.
marg.| .3. Sacrificia. Si accipiantur stricte sacrificia et oblationes que fiebant in templo, et ex illis sustentabantur tantum sacerdotes et Levite, qui ministrabant in templo in Ierusalem. Si autem accipiantur large oblationes prout se extendunt ad decimas, sic ex eis sustentabantur Levite qui morabantur in aliis urbibus et oppidis.
marg.| .4. Dominus enim ipse. Hoc dicitur, quia de oblatis Domino modo predicto sustentabantur sicut de hereditate propria, sicut locutus est illis. Nm. 18. Consequenter descenditur ad id quod pertinebat ad ius sacerdotum, cum dicitur.
marg.| .5. Hoc erit. Hoc iuste traditum vel concessum.
marg.| .6. Armum. scilicet dextrum. Hoc autem fiebant ad designandum, quod sacerdos debet habere fortitudinem et constantiam ad sustentandum et onus populi, quod est armum dextrum, de signatur, ubi est fortitudo corporis. Item ad removendum quamdam idololatrie speciem que spatulomantia dicitur. Idololatre enim os de sacrificiis reservant, et In eo divinationem exercebant.
marg.| .6. Ac ventriculum. Dicunt aliqui quod hic accipitur ventriculus pro pectusculo, quod de iure sacerdotis determinatur, Ex. xxix. et hoc eisdem rationibus quibus et de armo dextro dictum est, quia per ipsum fortitudo designatur. Et quia in osse pectoris reservatio, ab idololatris divinatio exercebatur, in hebreo habetur : Armum et genas et mulctam, ita quod per duo ultima intelliguntur quedam superaddita armo, et pectusculo danda sacerdoti.
marg.| .7. Primitias. Ista similiter pertinebant ad sacerdotes. quantitas autem talium non determinatur per scripturam, sed determinata fuit per sapientes Hebreorum, videlicet quod pro primitiis daretur pars lx. {1562} ad minus quadraginta ad plus l. mediocriter, ita quod minus devoti dabant sexagesimam, magis devoti quadragesimam, intermedii quoque quinquagesimam, et hoc idem habetur in libro de collationibus patrum, collatione prima Theonis abbatis, et sic quantitas ista quantum ad aliquid, erat determinata et quantum ad aliquid devotioni dantium derelicta.
marg.| .8. Ipsum enim elegit. Iustum est autem quod qui serviunt Deo, sustententur a populo.
marg.| .9. Si exierit. Hic agitur de sustentatione Levitarum in speciali, scilicet quando aliquis Levites extra Ierusalem habitans devotione ductus veniebat ad manendum in Ierusalem, ut serviret Domino in templo, et in isto casu determinatur hic quod accipiat partem de oblationibus, sicut etiam alii Levite ibidem ministrantes, et patet littera usqueibi :
marg.| .10. Excepto eo quod in urbe sua. In urbibus enim in quibus manebant extra Ierusalem, habebant domos ad habitandum pro se et pro pecoribus suis, et talia succedebant eis a patribus, et de talibus poterant vivere qui veniebant in Ierusalem modo predicto cum illis que accipiebant de oblationibus. In hebreo habetur : Exceptis venditionibus suis, et in eamdem sententiam revertitur, quia quando veniebant in Ierusalem ad manendum, vendebant talia, et de pretio se iuvabant.
marg.| .11. Quando ingressus   fueris etc. Hic consequenter agitur de prophetica revelatione, et primo a quibusdam abominationibus populorum inhabitantium terram promissionis filios Israel dehortatur. In secundo ostenditur necessitas prophetie, et missio prophete, ibi : Gentes iste.
prol.| Circa primum sciendum quod homo ordinatur ad finem supernaturalem, vim rationis naturalis transcendentem, secundum illud 1. Corin. 2 capitulo Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit etc. Tendenti autem ad finem, necessarium est precognoscere aliqualiter finem, et ea que in finem dirigunt. Cum igitur se ad hoc non extendat respectu ultimi finis simpliciter cognitio naturalis, requiritur divina revelatio hanc autem cognitionem supernaturalem, non tamen respectu ultimi finis et dirigentium in eam secundum veritatem, sed secundum falsam estimationem seu deceptionem, querebant Gentiles a demonibus per sacrificia, et quedam alia superstitiosa, que omnia prohibentur filiis Israel, cum dicitur.
Numérotation du verset Dt. 18,ad litteram 
marg.| marg.| {1563} .1. Cave ne imitari. superstitiosas inquisitiones occultorum idolorum.
marg.| .2. Nec inveniatur. Erat enim quidam superstitionis modus, quo adhuc dicuntur uti Tartari, qui credunt omnia per ignem purificari. Et ideo homines extranei ad principem accedentes, ante transeunt inter ignes, et talis transitus vocatur hic lustratio.
marg.| .3. Aut qui. Querendo ab eis futura vel alia occulta. Dicuntur autem arioli, qui in visceribus animalium super aras idolis immolatorum divinant.
marg.| .4. Et   observet   . Qualiter autem sit licitum, et qualiter superstitiosum divinare per somnia, dictum fuit Gn. quadraginta c. In fine.
marg.| .5. Atque   auguria   . Divinationes fiunt per garritum seu volatum avium.
marg.| .6. Nec sit. Qui per invocationes quasdam seu incantationes facit apparere demonem in aliqua effigie visibili ad dandum responsa.
marg.| .7. Nec   incantator   . Qui deludit sensus humanos, ut videatur quod non est.
marg.| .8. Neque qui   pythones   . Dicuntur autem pythones ventriloqui, qui habent in ventre demonem verba exterius proferentem, tamen 1Rg. 28. dicitur illa mulier pythonissa, que faciebat apparere mortuos quasi suscitatos.
prol.| {1564} .9. Nec divinos. Qui fingunt se loqui ex revelatione dei, cum tamen loquantur ex revelatione demonum sicut Balaam.
marg.| .10. Et querat a mortuis. Stando super tumulos, et eos invocando, seu per aliquem alium modum superstitiosum.
marg.| .11. Perfectus. Deo fideliter serviendo.
marg.| .12. Et absque. A predictis cavendo.
marg.| .13. Gentes. Hic consequenter describitur missio prophete, et primo agitur de propheta vero secundo de propheta falsoibi : Propheta autem.
prol.| Circa primum primo continuat sententiam predictis, cum dicitur. Gentes iste, etc. secundo exequitur propositum, cum dicitur.
marg.| .14. Tu autem a Domino. Populus dei scilicet per legem divinitus datam, et ubi non sufficit legis determinatio, dabitur tibi prophetica revelatio, et hoc est quod subditur :
marg.| .15. Prophetam de gente tua id est de Iudeis.
marg.| .16. Sicut me. Verba sunt Moysi.
marg.| .17. Ipsum   audies scilicet prophetam a Deo tibi dandum.
marg.| .18. Ut petistia   Domino   . Ut habetur Ex. 20. quia non poterant ultra sustinere verba dei loquentis, petierunt quod loqueretur eis per Moysen, quod fuit eis concessum, et non solum per Moysen, sed etiam per alios prophetas in diversis generationibus succedentes. ut patet de Iosue, Samuele, Esaia, Hieremia, et aliis. et hoc est quod subditur : Et ait dominus. et sequitur :
Numérotation du verset Dt. 18,ad litteram 
marg.| marg.| {1565} .1. Prophetam, etc. Et intelligitur hoc non solum de Iosue, qui immediate successit Moysi, sed etiam de aliis prophetis sequentibus.
marg.| .2. Similem tui. Omnes enim prophete similes fuerunt Moysi in hoc quod subditur :
marg.| .3.  Et ponam :. Quia Deus loquebatur per prophetarum ora. ista tamen auctoritas principaliter intelligitur de Domino nostro Iesu Christo, ut habetur Act. 7. quia fuit propheta magnus ad quem prophetie aliorum prophetarum fuerunt ordinate.
marg.| .4. Propheta autem. Hic consequenter agitur de propheta falso, qui non est audiendus sed magis interficiendus. Et huius prophete ponitur duplex modus. Unus est, quando aliquis ad sui iactantiam vel propter questum accipit prophetiam a vero propheta dictam, et eam denunciat nomine suo, quasi sibi revelatam, et hoc notatur cum dicitur.
marg.| .5. Voluerit loqui. Non precepi illi ut diceret, sed magis alteri. Secundus modus est quando aliquis est propheta demonum, et per modum quemcumque superstitiosum. et hoc notatur cum dicitur.
marg.| .6. Aut ex nomine. Et quia statim possent dicere quomodo distinguetur falsus propheta a vero, ideo ad hoc respondetur cum subditur :
prol.| 7 Hoc habebis signum, etc. Hoc dominus non est locutus, et per consequens talis est propheta falsus, Sed quia supra dictum est 13. capitulo quod signum predictum a falso propheta aliquando sic evenit, quomodo tunc cognoscetur falsitas eius ? Dicendum quod ibi docetur scilicet si ex hoc procedat ad avertendum homines a Deo per idolatriam vel aliam nequitiam. Et sic patet, quod falsitas prophetie duobus modis deprehenditur. Uno modo ex eventu scilicet quando non evenit quod predixit. Alio modo ex fine intento, ut si quod predixit evenit, vel quocumque alio modo videatur esse propheta, et postea nititur homines avertere a Deo, quia nullus talis propheta potest esse a Deo . Sed contra utrumque modum arguitur. contra primum sic, Esaias predixit Ezec. moriturum de propinquo Is. 38. Et Ionas Niniven subvertendam, Ione 3. et tamen non sic evenit. et tamen non dicuntur propter hoc falsi prophete sed veri. Contra secundum similiter arguitur, quia immolatio in excelsis fuit illicita post edificationem templi, et tamen Helias tunc induxit populum Israel, ut fieret immolatio in monte Carmeli, ut habetur 3Rg. 18. Nec tamen reputatus est falsus propheta propter hoc. Ad primum respondent aliqui dicentes quod licet illa prophetie non fuerint adimplete secundum sensum litteralem, fuerunt tamen implete secundum sensum spiritualem. verbi gratia, de prophetia Ninive, fuit enim ibi subversio spiritualis scilicet a culpa per penitentiam secundum illud Prv. 12.a. Verte impios et non erunt scilicet impii. Sed ista responsio non videtur sufficere, quia de quacumque prophetia ab homine conficta si non eveniret ad litteram, posset fingi aliquis sensus mysticus, in quo diceretur completa. Et ideo aliter dicendum. Ad cuius intellectum sciendum quod prophetica revelatio est quedam impressio cognitionis divine facta in mente prophete. Futurum autem contingens dupliciter cognoscitur a Deo . Uno modo prout intuitus divine cognitionis fertur super presentiam ipsius licet futuram, eo quod intuitus divine cognitionis mensuratur eternitate, que complectitur omne tempus, et quod sic precognoscitur futurum, infallibiliter evenit. Alio modo secundum ordinem{1566} cause ad effectum scilicet prout contingens futurum est in causa variabili et contingente, et quod sic precognoscitur non semper evenit, quia aliquando mutatur causa, et per consequens effectus. Impressio autem divine cognitionis fit in mente prophete secundum formam voluntatis divine. Quando igitur in mente prophete imprimitur cognitio alicuius futuri contingentis primo modo scilicet prout intuitus Dei fertur super illud, et quod sic a propheta denuntiatur futurum, infallibiliter evenit, et vocatur talis prophetia a doctoribus prophetia predestinationis. Aliquando autem in mente prophete imprimitur cognitio futuri secundo modo, videlicet secundum ordinem cause variabilis ad effectum. et quod sic denuntiatur per prophetam, non semper evenit propter mutationem cause. et hoc modo fuit de prophetiis predictis. Infirmitas enim Ezechie erat dispositio ad mortem, et malitia Ninivitarum meruerat civitatis subversionem tamen propter preces Ezechie et penitentiam Ninivitarum facta est mutatio causarum, et per consequens effectuum, et talis prophetia vocatur a doctoribus prophetia comminationis, quia subintelligitur conditio ut pote quod Ninive subverteretur, nisi Ninivite peniterent, et quod Ezechias moreretur nisi per preces devotas prolongationem vite impetraret et sic factum est. ex quibus patet quod Esaias et Ionas falsum non predixerunt. Licet autem predicta sint vera, tamen non videntur ad plenum solvere quesitum scilicet quomodo a populo distinguatur verus propheta a falso quando propheta verus conditionem predictam non exprimit, sicut Esaias dixit absolute ipsi Ezechie dispone domui tue, morieris anim tu et non vives. Et Ionas dixit absolute : Adhuc quadraginta dies et Ninive subvertetur. Ad quod dicendum quod adhuc distinguetur verus propheta a falso, quia quando prenuntiatum a vero propheta non est venturum propter mutationem cause, hoc consequenter revelatur ipsi prophete sicut Isaie post denuntiationem mortis Ezechie dictum fuit a Domino. Vade et dic Ezechie : Hec dicit dominus Deus, audivi orationem tuam, et vidi lachrymas tuas, ecce ego adiiciam super dies tuos 15. annos. Et eodem modo ipsi Ione fuit revelata miseratio Domini super Ninivitas propter eorum penitentiam, quod non fit falsis prophetis. Alio etiam modo distinguitur per mutationem cause effectus futuri, sicut penitentia Ninivitarum fuit omnibus nota. Ex quo poterat conveniens videri subversio civitatis pro tunc revocata, et similiter de fletu et precibus Ezechia quod non est in falsitate prophetie. Ad secundum dicendum quod immolatio in excelsis non fuit illicita simpliciter, aliter peccasset Abraham immolans arietem pro Isaac in monte, Gn. 26. et Salomon immolans victimas in Gabaon 3Rg. 3. quod patet falsum quia in utraque immolatione facta est revelatio Domini, sed immolatio in excelsis solum fuit illicita, quia prohibita. Ratio autem prohibitionis fuit, quia si ext. templum immolassent pro libito sue voluntatis posset esse occasio idolatrie sequenti, et ideo immolatio in excelsis erat dispensabilis in casu opposito, scilicet ad destructionem idololatrie et latrie confirmationem. et hoc modo Helias inspiratus a Deo in monte Carmeli, immolavit Domino ad destructionem cultus idololatrie ipsius Baal, et confirmandum populum Israel in cultu unius neri Dei. et intalibuscredendum est prophete. Si autem vellet inducere ad aliquid quod esset simplicitermalum, et propter hoc prohibitum, sicut furari, occidere innocentem, et adulterati, et consimilia, nullo modo esset credendum ei, sed esset occidendus sicut falsus propheta, ut dictum est supra 13. capitulo
Numérotation du verset Dt. 18,moraliter 
marg.| .1. Non habebunt sacerdotes et Levite et omnes qui de eadem tribu {1562}   sunt partem. Ista sunt frequenter superius exposita, propter quod pertranseo.
Numérotation du verset Dt. 18,{1563} 
moraliter
marg.| .2. Nec inveniatur in te qui lustret filium suum. Hoc faciunt illi qui filios suos aut filias in carnalibus delitiis et lasciviis aut cupiditatibus nutriunt indecenter, sic enim faciunt eos stipulam ad incendium gehenne preparatam.
marg.| .3. Aut qui ariolos. Arioli dicebantur, qui in aris idolorum ministrando divinabant. Et ideo per ilios significantur sacerdotes in altari male ministrantes, et sic ariolos sciscitatur, qui recurrit ad malos sacerdotes, pro Chrismate, Eucharistia vel alio sacramento, ut eis in maleficiis abutatur, similiter ille sciscitatur ariolos, qui pro confessione vel absolutione scienter recurrit ad sacerdotes ignaros.
marg.| .4. Et observet somnia. Illi vero somnia observant, qui visiones certas esse reputant.
prol.| {1564} .5. Atque auguria. Quod faciunt illi qui ex volatu avium, vel garritu, prenosticant superstitiose futura.
marg.| .6. Ne sit maleficus. Fer quem significatur quicumque malum scienter operatur.
marg.| .7. Nec incantator. Per quem significatur quicumque verbis, vel factis, est simplicium deceptor.
marg.| .8. Neque   pythones consulat. Pythones possunt dici hypocrite et heretici, quorum fictionibus decipiuntur incauti.
marg.| .9. Nec divinos. Qui fingunt se a Deo inspiratos, sicut faciebant falsi prophete.
marg.| .10. Et querat a mortuis veritatem. Moraliter veritatem querit a mortuis, qui per mortem aliquorum fraudes suas colorat, apparentia veritatis dicens quod debita que repetuntur ab eo, per solvit defunctis, vel quod si viverent sibi testimonium perhiberent cum tamen falsum dicat.
Numérotation du verset Dt. 18,Additio 1 
marg.| marg.| {1567} In capitulo 17. ubi dicitur in postill. Ista tamen auctoritas principaliter intelligitur de Domino nostro Iesu Christo. Hoc quod dicitur hic. Prophetam suscita. eis. singulariter de Christo intelligendum est, et non de alio propheta, si series littere bene inspiciatur. Ad quod sciendum quod in hoc loco aliter est intelligendum illud quod dicitur primo : Prophetam de gente tua etc. Et aliter intelligendum est quod secundo loco dicitur. Prophetam suscitabo eis, etc. Quod enim dicitur primo. Prophetam de gente tua, intelligitur de Iosue et aliis sequentibus prophetis, prout in gl. Interlineari. Quod autem dicitur secundo. Prophetam susci. eis, etc. Intelligitur de Christo tantum, prout etiam in gl. Interlineari habetur. Ratio autem huius diversitatis patet ex continuatione utriusque verbi predicti, ad ea que statim ante dicuntur, nam secundum Hilari. Intelligentia dictorum ex causis est sumenda dicendi. In primo enim loco intendebat Moyses inducere populum ad hoc quod futura contingentia, et alia huiusmodi quorum notitiam habere conveniret populo, non quererent scire ab ariolis seu pythonibus et huiusmodi, sicut alie gentes querebant. Promittebat enim eis quod talia quando oportuisset, potuissent scire per revelationem divinam, scilicet prophetam de propria gente, cui Deus ea revelaret, et sic sine peccato scirent illa. et hoc est quod dicitur in primo loco : Perfectus eris et absque macula cum Domino Deo tuo, hoc est dicere perfectionem, scilicet sciendi abscondita absque macula id est sine peccato, habebis cum Domino Deo tuo. Et statim declarat de quibus hic loquitur dicens, Gentes iste quarum possidebis terram augures et divinos audiunt, tu autem a Domino Deo tuo aliter institutus es scilicet ad habendam notitiam de talibus absconditis, et hoc, quia prophetam de gente tua et fratribus tus susci. tibi dominus Deus tuus scilicet per quem poteris scire predicta cum tibi oporteat. et consequenter addit aliud quodammodo simile dicens. Ut petisti a Domino Deo tuo in Horeb, etc. In quo loco inducit alium casum a primo, in quo requiritur propheta in populo, scilicet ad habendam notitiam de lege divina, et preceptis eius, ad hoc ut vita populi ordinaretur secundum legem divinam, et de hoc dicit : Ut petistia Domino Deo tuo in Horeb id est non solum providebit tibi Deus de propheta revelante tibi contingentia, et huiusmodi abscondita, que alie gentes per divinos et augures conantur scire, sed etiam quod amplius est providebit tibi de propheta, qui absque terrore conturbante docebit te divinam legem, quod ad nullum prophetam veteris testamenti pertinuit, nisi ad solum Moysen qui fuit legislator veteris testamenti et hoc est quod dicitur. Ut petistia Domino Deo tuo in Horeb, etc. Ibi enim quia populus non poterat sustinere auditum terribilis vocis Domini, nec videre ignem maximum ibidem concurrentem, ideo ad notitiam legis habendam petierunt mediatorem, per quem legem divinam tranquillius et familiarius perciperent, prout supra Dt. {1568} 18. quod fuit sibi concessum, unda dicitur hic in littera : Et ait dominus mihi. Bene omnia sunt locuti, prophetam suscitabo eis, etc. quod non intelligitur de ipso Moyse, quia iam suscitatus erat, nec etiam de alio prophetarum veteris testamenti cum nullus eorum fuit suscitatus ad dandam legem, unde oportet quod intelligatur de Christo, quem suscitavit dominus de medio fratrum suorum scilicet de semine David. prout in gl. de quo dicit : Similem tui, etc scilicet verum hominem, de quo ulterius dicit : Qui autem verba eius que loquetur in nomine meo audire noluerit, ego ultor existam. iuxta illud Mart. vl. d. Qui autem non crediderit, condemnabitur, etc. unde ad illam auctoritatem Mosaicam referenda sunt ista verba. Io. 5.g. Si crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi. de me enim ille scripsit scilicet mihi crederetur, non tamen legitur in toto pentateucho, quod Moyses preciperet, ut crederetur Christo, nisi in hoc loco tantum.
Numérotation du verset Dt. 18,Additio 2 
prol.| In eodem capitulo 18. ubi dicitur in postilla Et ideo immolatio in excelsis erat dispensabilis. Quidam expositores Hebreorum dicunt quod vero prophete credendum est, quandoque ut fiat aliquid quod est prohibitum quia malum, dum tamen non asserit hoc esse licitum simpliciter, sed pro tunc ex causa emergente. et hoc modo dicunt quod Helias in monte Carmeli immolavit asserens ex parte Dei, quod tunc illa immolatio erat fienda sed non alias. Si autem propheta assereret, quod aliquid in lege prohibitum esset licitum simpliciter, etiam si esset de his que sunt mala, quia prohibita, tunc esset occidendus, prout supra In capitulo 15. Facit pro hac opinione, quod Oseas accepit mulierem adulteram iussu Domini : Osee 3. et tamen manifestum est, quod adulterari est de his que sunt prohibita, quia mala.
Numérotation du verset Dt. 18,replica 
prol.| Replica. In capitulo 18. ubi postillat. pertractans illud, Prophetam suscitabo, etc. dicit principaliter dici de Domino nostro Iesu Christo. Burgensis di. debere dici tantum de Christo, non de aliis. allegat ad id glo. sed Burgensis ad dictum suum falsum false allegat gl. nam gl. Interlinearis exponit de Christo sine exclusione. Gl. autem marginalis exponit de aliis, principaliter tamen de Christo. Nec rationes Burgensis valent. Nam prima que ratione verbi futuri temporis scilicet suscitabo de Moyse iam suscitato dicit intelligi non posse. Ita dico quod verbum futuri temporis scilicet suscitabit, de Iosue iam suscitato non possit intelligi, de quo tamen Burgensis exponit. ResponDeoigitur quod talia verba significant, quod ultra propheticas illustrationes iam factas alias superaddat. Sic igitur de Moyse et aliis successoribus intelliguntur recte ad litteram, quamvis principaliter de Christo. Nec secunda ratio Burgensis valet, cum dicit quod nullus prophetarum aliorum a Christo suscitatus fuit ad dandam legem, quia littera non dicit, suscitabo legislatorem prophetam qui audiri debuit, non dicitur, ut legislator, sed ut verborum Dei annuntiator.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Dt. 18), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 16/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=07&chapitre=07_18)

Notes :