Capitulum 17
Numérotation du verset
Dt. 17,1
Non immolabis Domino Deo tuo
bovem
et ovem
in quo est macula
aut quippiam vitii quia abominatio est Domino Deo tuo1
1 Domino Deo tuo] Domini Dei tui
Weber
Numérotation du verset
Dt. 17,2
cumque2 reperti fuerint apud te intra
2 cumque] cum
Weber
unam portarum tuarum
quas Dominus Deus tuus dabit tibi vir aut mulier qui faciant malum in conspectu Domini Dei tui et transgrediantur
pactum illius
Numérotation du verset
Dt. 17,3
ut vadant
et serviant diis alienis et adorent eos solem et lunam et omnem militiam celi que non precepi
Numérotation du verset
Dt. 17,4
et hoc tibi fuerit nuntiatum audiensque inquisieris diligenter
et verum esse repereris et abominatio facta est in Israel
Numérotation du verset
Dt. 17,5
educes virum ac mulierem qui rem sceleratissimam perpetrarunt ad portas civitatis tue
et lapidibus3
3 et lapidibus
Weber
] eta pidibus
cacographie Rusch
obruentur
Numérotation du verset
Dt. 17,6
in ore duorum aut trium testium peribit
qui interficietur nemo occidatur uno contra se dicente testimonium
Numérotation du verset
Dt. 17,7
manus testium
prima interficiet eum et manus reliqui populi extrema mittetur
ut auferas malum de medio tui
Numérotation du verset
Dt. 17,8
si difficile
et ambiguum apud te iudicium esse prospexeris4 inter sanguinem et sanguinem causam et causam lepram et non lepram et iudicum intra portas tuas
4 prospexeris] perspexeris
Weber
videris verba variari
surge et ascende
ad locum quem elegerit Dominus Deus tuus
Numérotation du verset
Dt. 17,9
veniesque ad sacerdotes levitici generis
et ad iudicem
qui fuerit illo tempore queresque ab eis qui indicabunt tibi iudicii veritatem
Numérotation du verset
Dt. 17,10
et facies
quodcumque dixerint qui presunt loco quem elegerit Dominus et docuerint te
Numérotation du verset
Dt. 17,11
iuxta legem eius sequerisque5 sententiam eorum nec declinabis ad dexteram neque6 ad sinistram
5 sequerisque] sequeris
Weber
|
6 neque] vel
Weber
|
Numérotation du verset
Dt. 17,12
qui autem superbierit nolens obedire sacerdotis imperio qui eo tempore ministrat Domino Deo tuo et decreto iudicis morietur homo ille et auferes malum
de medio7 Israel
7 medio]
om. Weber
Numérotation du verset
Dt. 17,13
cunctusque populus audiens
timebit ut nullus deinceps intumescat superbia
Numérotation du verset
Dt. 17,14
cum ingressus fueris terram
quam Dominus Deus tuus dabit tibi et possederis eam habitaverisque in illa et dixeris
constituam super me regem
sicut habent omnes per circuitum nationes
Numérotation du verset
Dt. 17,15
eum
constitues quem Dominus Deus tuus
elegerit
de numero fratrum tuorum
non poteris
alterius gentis hominem regem facere
qui non sit frater tuus
Numérotation du verset
Dt. 17,16
cumque fuerit constitutus non multiplicabit sibi equos
nec reducet
populum
in Egyptum
equitatus numero sublevatus
presertim cum Dominus preceperit vobis ut nequaquam amplius per eandem viam revertamini
Numérotation du verset
Dt. 17,17
non habebit
uxores plurimas
que alliciant8 animum eius
8 alliciant] illiciant
Weber
neque argenti et auri
immensa pondera
Numérotation du verset
Dt. 17,18
postquam autem sederit
in solio regni sui describet sibi deuteronomium legis huius
in volumine accipiens exemplar a sacerdotibus levitice tribus
Numérotation du verset
Dt. 17,19
et habebit secum legetque illud omnibus diebus vite sue
ut discat timere Dominum Deum suum
et custodire verba et cerimonias eius que in9 lege precepta sunt
9 in] om. Weber
Numérotation du verset
Dt. 17,20
nec elevetur cor eius
in superbiam
super fratres suos
neque declinet in partem dexteram vel sinistram
ut longo tempore regnet ipse et filius10 eius
10 filius] filii
Weber
super Israel.
Capitulum 17
Numérotation du verset
Dt. 17,ad litteram
marg.|
marg.| {1555}
.1.
Cumque reperti fuerint.
Hic consequenter ponitur effectus iudicii, cum dicitur.
prol.|
Cumque reperti. Quia homines iudicant ea que patent, Deus autem intuetur cor 1. Re. 6. Et ideo omnino occulta divino iudicio reservantur, que autem aliquo modo patent, hominum iudicio committuntur.
prol.|
{1556}
.2.
Vir.
Ita quod pro fragilitate sexus non est mulieri parcendum in divini mandati transgressione.
marg.|
.3.
Audiensque.
Quia non est procedendum ad sententiam sine diligenti examinatione previa, seu etiam ad infamiam denuntiatorum.
marg.|
.4.
Educes virum.
Ut in loco iudicii detur eis audientia antequam inferatur contra eos sententia.
marg.|
.5.
Et lapidibus.
Post sententiam data.
marg.|
.6. In
ore duorum aut.
Istud debet precedere prolationem sententie.
Numérotation du verset
Dt. 17,ad litteram
marg.|
marg.| {1557}
.1.
Si difficile.
Hic agitur de superioribus iudicibus, ad quos debet esse recursus in dubiis et difficilibus, et ponuntur aliqua pro exemplo, cum dicitur.
marg.|
.2. In
ter sanguinem,
etc. Hoc est quando una pars iudicum dicit quod effusio sanguinis alicuius hominis est morte plectenda, quia reducitur ad homicidium voluntarium. Alia pars dicit non, quoniam reducenda est ad homicidium casuale.
marg.|
.3.
Causam et causam.
scilicet quando una pars iudicum dicit causam actoris esse iustam, alia autem causam rei.
marg.|
.4.
Lepram et non lepram.
scilicet quando una pars dicit infirmitatem alicuius, alia non.
marg.|
.5.
Surge. In
his casibus et consimilibus recurrendum est ad superiores iudices scilicet ad summum sacerdotem et iudicem populi Israel. Et aliquando contingebat, quod utrumque officium in unam concurrebat personam, sicut patet de Heli qui fuit iudex et summus sacerdos populi 1Rg. iiii. sed ut communius erant persone distincte, sicut et officia. Potest ergo intelligi iste recursus ad utrumque coniunctim, et hoc erat in causis que non poterant terminari ab uno sine alio, ut pote in edificatione templi, qui non poterat fieri sine potestate regia, nec {1558} disponi absque sacerdotali ordinatione, vel divisim, ut in causis spiritualibus esset recursus ad summum sacerdotem, et in temporalibus ad iudicem. Et ex hoc inolevit consuetudo, quod ab inferioribus iudicibus ecclesiasticis appellatur ad summum pontificem, et ab inferioribus principibus et iudicibus secularibus ad regem seu imperatorem.
marg.|
.6.
Qui
indicabunt
.
Debent enim esse magis instructi aliis, ita quod possint dirigere in dubiis.
marg.|
.7.
Sequerisque.
Quia est ultima quantum ad omnes.
marg.|
.8.
Nec
declinabis
id est motus commodo vel damno temporali. Hic dicit gl. Hebraica, Si dixerit tibi, quod dextera sit sinistra, vel sinistra dextera, talis sententia est tenenda, quod patet manifeste falsum, quia sententia nullius hominis cuiuscumque sit auctoritatis est tenenda, si contineat manifeste falsitatem vel errorem, et hoc patet per hoc quod premittitur in textu, Indicabunt tibi iudicii veritatem, postea subditur : Et docuerint te iuxta legem eius. Ex quo patet, quod si dicant falsum, vel declinent a lege Deo manifeste, non sunt audiendi. Cetera patent usqueibi :
marg.|
.9.
Cunctusque populus.
Pena enim mortis non infligitur ad correctionem illius qui sustinet, sed aliorum.
marg.|
.10.
Cum
ingressus
.
Hic consequenter agitur de regis institutione. Circa quod sciendum quod illud quod dicitur hic.
Numérotation du verset
Dt. 17,ad litteram
marg.|
marg.| {1559}
.1.
Eum
constitues
scilicet in regem, et non est preceptum, nec simplex concessio, quia sic non peccasset populus Israel petendo regem, cuius contrarium dicitur 1Rg. xii. sed est permissio que est de malo. Bonum enim populi consistebat in hoc quod solus Deus regnaret super eum eo quod erat populus peculiaris Dei, verumtamen si importune regem habere vellent, permittebatur eis sub conditionibus tamen. Prima erat quod esset de filiis Israel, quod notatur cum dicitur de numero fratrum tuorum. Secunda, quod non esset simpliciter ad voluntatem populi, sed per electionem Dei quod notatur cum dicitur.
marg.|
.2.
Quem dominus Deus tuus elegerit de numero fratrum.
Et sic factum fuit de Saule primo rege, et de David secundo, ut habetur 1Rg. x. et 16 Consequenter describitur conditio regis constituti cum dicitur.
marg.|
.3.
Non multiplicabit sibi equos.
scilicet ad iactantiam, sed solum ad decentiam sui status et regni defensionem.
marg.|
.4.
Nec reducet populum in Egyptum equitatus.
presumens acquirere terram illam.
marg.|
.5.
Non
habebit
.
Non inhibetur regi simpliciter pluralitas uxorum, cum {1560} David qui fuit sanctus, sex uxores habuerit, sed quod non habeat in numero excessivo, et potissime alienigenas. et hoc est quod notatur cum dicitur.
marg.|
.6.
Que alliciat
scilicet ad nimiam carnalitatem, et inde ad idolatriam, saltem aliqualiter, sicut de Salomone accidit, licet esset sapientissimus, de quo scribitur 3Rg. 11a. Cumque iam esset senex, depravatum est cor eius per mulieres, ut sequeretur Deo s alienos, etc.
marg.|
.7.
Neque argenti
id est ad superfluitatem, sed solum ad necessitatem sui status et regni defensionem.
marg.|
.8.
Describet sibi
id est faciet describi.
marg.|
.9.
Et habebit secum.
Dicunt Hebrei, quod debebat habere volumen duplicatum, unum ad portandum secum. ut posset ibi frequenter legere, aliud ad reservandum in domo thesauri sui tanquam quid pretiosum.
marg.|
.10.
Nec elevetur.
Sicut accidit de Saule, propter quod fuit a Domino reprobatus, et regnum ablatum a filiis eius 1Rg. xiii.
marg.|
.11.
Ut longo.
Sicut patet de David, propter cuius iustitiam regnum fuit sibi et filiis eius a Domino confirmatum, ut habetur 2Rg. vii. et in pluribus aliis locis.
Numérotation du verset
Dt. 17,moraliter
marg.|
marg.| {1557}
marg.|
† Veniesque ad sacerdotes Levitici etc. Per quod ostenditur, quod {1558} Christiani debent in dubiis, ad pontifices recurrere quantum ad spiritualia, et ad principes quantum ad temporalia, et eorum firmiter tenere sententiam, nisi errorem contineat manifestum.
Numérotation du verset
Dt. 17,moraliter
marg.|
marg.| {1559}
marg.|
† Cumque fuerit etc scilicet rex de quo loquitur.
marg.|
.3.
Non multiplicabit.
Ex hoc ostenditur, quod reges catholici non debent esse superbi, nec lubrici, ne cupidi aut ignavi sed humiles. Eccle. tertio capitulo Quanto maiores, humilia te in omnibus, et coram {1560} Deo invenies gratiam, Debent etiam esse continentes, liberales, et divine legis zelatores, et iustitiam omnibus conservantes. Ideo subditur in fine.
marg.|
† Neque. Propter favorem vel utilitatem temporalem a iustitia declinando.
marg.|
† Vel sini. Ex afflictione perversa vel odio iustitiam subvertendo.
Numérotation du verset
Dt. 17,{1559}
Additio.
Additio.
prol.|
In capitulo xvii. ubi dicitur in po. Circa quod sciendum quod illud quod dicitur hic : Eum constitues, scilicet in regem, non est preceptum nec simplex concessio. Preceptum istud de constitutione regis non est permissive intelligendum, prout in post sed est simplex concessio cumconditionibus in littera scriptis. Nec sequitur, quod si sit concessio simplex, tunc non peccasset populus Israel petendo regem. Nam petierunt regem aliter quam fuit sibi concessum. Nec hoc quod ille populus erat peculiaris Dei, sequitur quod non deberet habere regem supra se, prout ista amplius Domino concedente tractabuntur in additione supra 1Rg. 8. ubi postilla movet questionem, utrum filii Israel peccaverunt petendo supra se regem.
Numérotation du verset
Dt. 17,replica
prol.|
Replica. In capitulo xvii. ubi postillator litteram de constitutione regis dicit nec sonare preceptum, nec simplicem concessionem, sed permissionem. {1560}
Burgens. dicit esse preceptum et simplicem concessionem cum conditionibus in littera positis. Et videtur Burgens. duplicem intrare contradictionem. cum enim secundum eum sit concessio, non erit preceptum : ipse tamen dicit esse preceptum, cum tamen nullum verbum preceptorium nec precepto equipollens in littera ponatur. Et cum dicit esse concessionem simplicem, videtur contradicere ei quod dicit concessionem sub conditionibus, conditionata enim concessio simplex dici non potest. unde intuendo litteram et postillatoris intentionem, occurrit quod locus iste de regis constitutione sit prenosticus, et huic prenostico additur preceptum negantium de non constituendo extraneo, et cetere negative in littera posite de novo multiplicandis uxoribus et equis, etc. Illa enim sola sonat precepta, sed non ad intentionem Burgens. Et quia Burgens. hanc materiam remittit ad primi Reg. viii. vide ibi latum correctorium.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Dt. 17), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 09/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=07&chapitre=07_17)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Dt. 17), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 09/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=07&chapitre=07_17)
Notes :