Nicolaus de Lyra

Capitulum 20

Numérotation du verset Dt. 20,1 

Si exieris ad bellum
contra hostes tuos et videris equitatum et currus et maiorem quam tu habeas1 adversarii exercitus multitudinem non timebis eos quia Dominus Deus tuus tecum est qui eduxit te de terra Egypti
1 habeas] habes Weber
Numérotation du verset Dt. 20,2 

appropinquante autem iam prelio stabit
sacerdos
ante aciem
et sic loquetur ad populum
Numérotation du verset Dt. 20,3 

audi Israel vos hodie
contra inimicos vestros
pugnam committitis non pertimescat cor vestrum
nolite metuere nolite cedere nec formidetis eos
Numérotation du verset Dt. 20,4 

quia Dominus Deus vester
in medio vestri
est et pro vobis
contra adversarios
dimicabit ut eruat vos de periculo
Numérotation du verset Dt. 20,5 

duces
quoque per singulas turmas
audiente exercitu proclamabunt quis est homo
qui edificavit
domum novam
et non dedicavit eam
vadat et revertatur in domum suam ne forte moriatur in bello et alius dedicet illam
Numérotation du verset Dt. 20,6 

quis est homo qui plantavit vineam
et necdum fecit eam2 esse communem
2 fecit eam] inv. Weber
et de qua vesci omnibus liceat vadat et revertatur in domum suam ne forte moriatur in bello et alius homo eius fungatur officio
Numérotation du verset Dt. 20,7 

quis est homo
qui despondit uxorem et non accepit eam
vadat
et revertatur
in domum suam ne forte moriatur in bello
et alius homo accipiat eam
Numérotation du verset Dt. 20,8 

his dictis addent reliqua et loquentur ad populum
quis est homo formidolosus
et corde pavido vadat
et revertatur in domum suam
ne pavere faciat
corda fratrum suorum
sicut ipse timore perterritus est timore3
3 timore] om. Weber
Numérotation du verset Dt. 20,9 

cumque siluerint duces exercitus4 et finem loquendi fecerint unusquisque suos ad bellandum
4 duces exercitus] inv. Weber
cuneos preparabit
Numérotation du verset Dt. 20,10 

si quando accesseris ad expugnandam civitatem
offeres
ei primum pacem
Numérotation du verset Dt. 20,11 

si receperit et aperuerit tibi
portas
cunctus populus qui in ea est salvabitur
et serviet tibi sub tributo
Numérotation du verset Dt. 20,12 

sin autem fedus
inire noluerint et ceperint5 contra te bellum
5 ceperint] receperint Weber
oppugnabis eam
Numérotation du verset Dt. 20,13 

cumque tradiderit Dominus Deus tuus
illam
in manu tua
percuties omne
quod in ea generis masculini est
in ore gladii
Numérotation du verset Dt. 20,14 

absque mulieribus et infantibus iumentis
et ceteris que in civitate sunt omnem predam
exercitui
divides et comedes
de spoliis hostium tuorum que
Dominus Deus tuus
dederit tibi
Numérotation du verset Dt. 20,15 

sic facies cunctis civitatibus que a te procul valde sunt
et non sunt de his urbibus quas in possessionem accepturus es
Numérotation du verset Dt. 20,16 

de his autem civitatibus
que dabuntur tibi nullum omnino permittes vivere
Numérotation du verset Dt. 20,17 

sed interficies in ore gladii Etheum videlicet et Amorreum et Chananeum Pherezeum et Eveum et Iebuseum sicut precepit tibi Dominus Deus tuus
Numérotation du verset Dt. 20,18 

ne forte doceant vos facere cunctas abominationes quas ipsi operati sunt diis suis et peccetis in Dominum Deum vestrum
Numérotation du verset Dt. 20,19 

quando obsederis civitatem
multo tempore et munitionibus
circumdederis ut expugnes eam non succides arbores
de quibus vesci potest nec securibus
per circuitum debes vastare regionem quoniam
lignum
est et non homo nec potest bellantium contra te augere numerum
Numérotation du verset Dt. 20,20 

si qua autem ligna
non sunt pomifera sed agrestia
et in ceteros apta usus succides6 et instrue7 machinas
6 succides] succide Weber |
7 instrue] extrue Weber |
donec capias civitatem que contra te dimicat.

Capitulum 20

Numérotation du verset Dt. 20,ad litteram 
marg.| .1. Si exieris ad bellum, etc. Hic consequenter agitur de homicidio facto in communi, scilicet in bello. Et primo ostenditur, quid sit agendum in congressu belli. secundo in obsidione adversarii, ibi : Si quando accesseris.
prol.| Circa primum tria describuntur. Primum pertinet ad communem populum exeuntem ad bellum iustum, scilicet quod non timeant si videant maiorem multitudinem adversariorum quam suam, memores illius magne multitudinis Egyptiorum, quam submersit dominus in mari rubro pugnans pro Hebreis, ut habetur Exodi 14. Secundum pertinebat ad sacerdotes, quia sacerdos debebat stare ante aciem, et animare populum bonis exhortationibus ad secure certandum pro iustitia. et hoc est quod dicitur.
marg.| .2. Appropinquante autem, etc. Et subditur :
marg.| .3. Non pertimescat, etc. Quia deficiente corde per timorem, destituuntur membra exteriora ab actibus suis.
marg.| .4. Nolite metuere. Pigre et pavide contra adversarios procedendo.
marg.| .5. Nolite cedere. Fugiendo.
marg.| .6. Quia dominus. Quod exponunt aliqui Hebrei de arca Domini, que portabatur ad prelium, sed quia raro portabat, melius exponitur de presentia Dei, qui licet sit ubique, tamen in iusto bello solet adesse certantibus pro iustitia per specialem conversationem ipsorum et protectionem. Tertium pertinet ad duces exercitus, qui primo debent removere ineptos ad bellandum de acie, de qua removenda erant quatuor genera hominum Primo illi qui edificaverant domos novas, et non dedicaverant eas, et accipitur hic dedicare pro strenare id est facere solenne convivium de inhabitatione ipsius. et hoc notatur cum dicitur, Et non dedicavit, etc. Secundo illi qui plantaverant vineas, et nondum comederant de fructibus earum. et hoc notatur cum dicitur.
prol.| {1574} .7. Et necdum fe id est de qua sit licitum vesci communiter, et hoc erat in quinto anno, quia fructus qui nascebantur tribus primis annis reputabantur immundi, tum quia contra communem cursum nature nati, tum quia talibus fructibus quasi quibusdam insolitis et novis in sacrificiis idolorum utebantur et ideo tales fructus nec offerebantur, nec comedebantur a Iudeis. Quod autem nascebatur quarto anno totum offerebatur Deo . De fructibus autem anni quinti poterat dominus vinee. et etiam alii uti, et tunc dicebatur vinea facta communis. Quod autem predicti edificatores domorum et plantatores vinearum amovebantur de prelio, hoc erat, quia in predictis operibus magnus labor est, et per consequens ad talia homo qui laboravit multum afficitur, et ideo ex hoc magis timet mori antequam aliquem fructum tanti laboris consecutus fuerit, et hoc per consequens est minus constans, et minus aptus ad bellandum. ex quo potest aliis esse in impedimentum, sicut infra dicitur de pavidis et formidolosis. Item quia 2. Physicorum dicitur, infortunium esse quando aliquis est prope magnum bonum, et non assequitur, et propter hoc predicti sequestrabantur a periculo prelii, ne si morerentur, alii magis terrerentur, et abhorrerent preliari propter tale infortunium quod predictis accidisset. Tertio removendi erant illi a prelio qui desponsaverat uxores, nondum tamen adhuc eas cognoverant per matrimonii consummationem. et hoc notatur cum dicitur.
marg.| .8. Et non. Quia tales solent multum desiderare amplexus sponse. Et ideo magis timent mori ante complexionem sui desiderii, propter quod sunt minus apti ad prelium. Item si ante consummationem matrimonii sic inchoati morerentur in prelio, reputaretur ab aliis infortunium magnum, et sic magis abhorrerent prelium. Quarto removendi erant pavidi et formidolosi, quia pauci pavidi faciunt alios timere, et ex fuga sua dissipant et deo rdinant aciem, et sic prebent hostibus aditum, et per consequens sunt in magnum nocumentum, et hoc notatur cum dicitur.
prol.| {1575}
Numérotation du verset Dt. 20,ad litteram 
marg.| .1. Ne pavere. Et qua ad duces non solum pertinet removere ineptos, sed etiam ordinare et excitate aptos ad fortiter bellandum. Ideo subditur :
marg.| .2. Unusquisque scilicet de principibus, et capitaneis exercitus.
marg.| .3. Suos ad. Dicitur autem cuneus acies ordinata ad modum trianguli seu cunei, quasi disposita ad subintrandum et dividendum aciem adversariorum.
marg.| .4. Si quando accesseris. Hic consequenter ostenditur quid sit agendum in obsidione adversariorum, et primo quantum ad homines, secundo quantum ad arbores, ibi : Quando obsederis. Circa primum dicitur, Si quando accessuris ad expugnandum civitatem offeres ei. Loquitur de civitatibus que erant extra terram promissionis, quia de illis que erant intra, erat eis prohibitum, ne aliquo modo facerent cum eis pacem. Sequitur :
marg.| .5. Percuties omne quod, etc. Et hoc in pena illius peccati, quod noluerunt recipere pacem, et propter hoc excipiuntur mulieres quibus non competit bellare, et pueri qui nondum venerant ad etatem et robur bellandi.
marg.| .6. Sic facies cunctis civitatibus, etc. Ex quo patet quod supra dictum{1576} est scilicet quod scriptura loquitur hic de civitatibus existentibus extra terram promissionis, contra quas filii Israel habebant iustum bellum ex aliqua iniuria eis illata, seu alia ratione iusta.
marg.| .7. De his autem civitatibus que dabuntur tibi. scilicet in terra promissionis.
marg.| .8. Nullum omnino permittes. Quia ex iusto Dei iudicio propter suas iniquitates erant omnes omnino delendi et interficiendi et ad hoc filii Israel mittebantur, ut dictum est supra, vii capitulo Additur etiam alia ratio, scilicet ne si remanarent aliqui eorum cum filiis Israel, pertraherent eos ad idololatriam, et hoc notatur cum dicitur : Ne forte doceant vos etc. subditur :
marg.| .9. Quando obsederis. Hic ostenditur quid sit agendum in obsidione adversariorum quantum ad arbores, et sub hoc intelliguntur vinee et consimilia, de quibus dicitur.
marg.| .10. Non succides, etc. Et hoc qui poterant eis proficere tempore obsidionis edendo de fructibus, et etiam tempore captionis, quia terra ex reservatione talium erat melior et aptior ad inhabitandum, et per consequens si talis civitas erat intra terram promissionis, erat melior pro habitatione ipsorum. Si autem extra, redderet eis melius tributum et hoc notatur cum dicitur.
prol.| {1577}
Numérotation du verset Dt. 20,ad litteram 
marg.| .1. Quoniam lignum, etc. Quasi diceret non potest fugere, nec contra te bellare, nec fructus suos tibi denegare. Et ex hoc patet, quod si civitas expugnanda esset ita fortis, quod filii Israel desperarent de eius {1578} captione et recederent de obsidione, poterant talia excidere, quia si remanerent, deservirent utilitati adversariorum, et per consequens essent eis in nocumentum, et hoc modo filii Israel recesserunt de obsidione urbis regie filiorum Moab, succisis arboribus fructiferis regionis. 4Rg. 3.
Numérotation du verset Dt. 20,moraliter 
marg.| marg.| {1573} .1. Si exieris ad bellum contra hostes tuos, etc. Secundum quod dicit Apostolus Eph. 6. si. Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem id est adversus homines tantum, sed adversus principes et potestates tenebrarum harum, contra spiritualia nequitie. Et licet sint multi et fortes, tamen non debemus pavore dissolvi, quia plures et fortiores sunt in adiutorium nostri. ideo sequitur :
marg.| .6. Quia dominus, etc. Cuius fortitudo est infinita. Item in adiutorium nostri sunt angeli sancti, et omnes beati, qui sunt in maiori multitudine quam spiritus maligni, omnes etiam boni catholici {1574} nobiscum sunt caritate coniuncti, propter, quod cum Heliseo possumus dicere illud 4Rg. 6.d. Plures nobiscum sunt quam cum illis. Ad istud autem bellum inepti reputantur illi qui de novo duxerunt uxores, per quos significantur molles et effeminati. Item illi qui de novo domos edificaverunt ad sui magnificentiam, per quos designantur homines elati in superbiam. Item illi qui de novo plantaverunt vineas, per quos designantur homines nimis occupati circa cupiditatem terrenam. Item homines pavidi per quos intelliguntur illi qui tentationibus non resistunt, sed statim per consensum demonibus se tradunt.
Numérotation du verset Dt. 20,{1575} 
moraliter
marg.| .10. Non succides, etc. Homo dicitur arbor conversa. unde 2. de Anima dicitur quod radices sunt ori similes, nam per illas trahunt arbores alimentum sicut homines per os, quod est in parte {1576} superiori. Per hoc igitur quod hic dicitur de arboribus fructiferis, quod non debeant succidi, significatur quod etiam in bello iusto non sunt homines occidendi, de quibus est spes quod fructificent in ecclesia Dei, sed illi tantum de quibus talis spes non habetur : et de quorum reservatione timetur periculum evenire.
Numérotation du verset Dt. 20,Additio 1 
marg.| marg.| {1577} In capitulo 20. ubi dicitur in postilla : Quoniam lignum est, et non homo. In hebreo non est aliqua hic dictio negativa expressa, sed hic dictio : Lignum est homo, quod varie exponitur ab expositoribus Hbr. {1578} sed translatio nostra posuit illa verba interrogative, ut intelligerentur sic : Numquid lignum est homo scilicet ut fugiat a te. quasi dicat lignum non est homo. et sententia translationis nostre consonat verbis, que hic ponuntur in Hebraico, si intelligantur admirative, ut dicendo, Numquid lignum est homo ? quod satis littere Hebraice consonare potest.
prol.| {1577} Deuteronomii



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Dt. 20), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=07&chapitre=07_20)

Notes :