Nicolaus de Lyra

Capitulum 28

Numérotation du verset Dt. 28,1 

Sin autem
audieris vocem Domini
Dei tui ut facias
atque custodias
omnia mandata eius
que ego
precipio
tibi hodie
faciet te Dominus Deus tuus excelsiorem cunctis gentibus que versantur in terra
Numérotation du verset Dt. 28,2 

venientque super te
universe benedictiones iste
et apprehendent te si tamen precepta eius audieris
Numérotation du verset Dt. 28,3 

benedictus eris1 tu
1 eris] om. Weber
in civitate
et benedictus in agro
Numérotation du verset Dt. 28,4 

benedictus fructus ventris tui
et fructus terre tue
fructusque
iumentorum tuorum
greges armentorum tuorum2
2 tuorum] om. Weber
et caule ovium tuarum
Numérotation du verset Dt. 28,5 

benedicta horrea tua
et benedicte reliquie tue
Numérotation du verset Dt. 28,6 

benedictus eris et
ingrediens
et egrediens
Numérotation du verset Dt. 28,7 

dabit Dominus
inimicos tuos
qui consurgunt
adversum te corruentes
in conspectu tuo
per unam viam venient
contra te et per septem fugient
a facie tua
Numérotation du verset Dt. 28,8 

emittet Dominus benedictionem
super cellaria tua
et super omnia opera manuum tuarum benedicetque
tibi in terra
quam acceperis
Numérotation du verset Dt. 28,9 

suscitabit te Dominus sibi in populum sanctum sicut iuravit tibi si custodieris mandata Domini Dei tui et ambulaveris in viis eius
Numérotation du verset Dt. 28,10 

videbuntque omnes terrarum populi quod nomen Domini invocatum sit
super te et timebunt te
Numérotation du verset Dt. 28,11 

abundare
te faciat3 Dominus omnibus bonis fructu uteri tui
3 faciat] faciet Weber
et fructu iumentorum tuorum fructu terre tue
quam iuravit Dominus patribus tuis ut daret tibi
Numérotation du verset Dt. 28,12 

aperiet
Dominus thesaurum suum optimum celum
ut tribuat pluviam
terre sue4
4 sue] tue Weber
in tempore suo benedicetque5 cunctis operibus manuum tuarum et fenerabis
5 benedicetque] benedicet Weber
gentibus multis et ipse a nullo fenus accipies
Numérotation du verset Dt. 28,13 

constituet te Dominus Deus tuus6 in caput
6 Deus tuus] om. Weber
et non in caudam
et eris semper supra et non subter si tamen7 audieris mandata Domini Dei tui que ego precipio tibi hodie et custodieris et feceris
7 tamen] om. Weber
Numérotation du verset Dt. 28,14 

ac non declinaveris
ab eis nec ad dexteram
nec ad sinistram nec secutus fueris deos alienos neque colueris eos
Numérotation du verset Dt. 28,15 

quod si audire
nolueris
vocem Domini Dei tui
ut custodias
et facias
omnia mandata eius et cerimonias quas ego precipio tibi hodie venient super te
omnes maledictiones iste et apprehendent te
Numérotation du verset Dt. 28,16 

maledictus eris in civitate maledictus in agro
Numérotation du verset Dt. 28,17 

maledictum horreum tuum et maledicte reliquie tue
Numérotation du verset Dt. 28,18 

maledictus fructus ventris tui et fructus terre tue armenta boum tuorum et greges ovium tuarum
Numérotation du verset Dt. 28,19 

maledictus eris ingrediens et maledictus egrediens
Numérotation du verset Dt. 28,20 

mittet Dominus super te famem
et esuriem
et increpationem et8 omnia opera tua que tu9 facies donec conterat te et perdat velociter propter adinventiones tuas pessimas in quibus reliquisti me
8 et] in Weber |
9 tu] om. Weber |
Numérotation du verset Dt. 28,21 

adiungat tibi Dominus10 pestilentiam
10 tibi Dominus] inv. Weber
donec consumat
te de terra tua11
11 tua] om. Weber
ad quam ingredieris possidendam
Numérotation du verset Dt. 28,22 

percutiat te Dominus
egestate
febri
et frigore
ardore et estu et
aere corrupto
ac robigine
et persequatur donec
pereas
Numérotation du verset Dt. 28,23 

sit celum
quod supra te
est eneum
et terra quam
calcas ferrea
Numérotation du verset Dt. 28,24 

det Dominus imbrem
terre tue pulverem
et de celo descendat super te cinis
donec conteraris
Numérotation du verset Dt. 28,25 

tradat te Dominus corruentem ante hostes tuos
et12
12 et] om. Weber
per unam viam
egrediaris contra eos et per septem
fugias et dispergaris
per omnia regna terre
Numérotation du verset Dt. 28,26 

sitque cadaver tuum in escam
cunctis volatilibus celi et bestiis terre
et non sit qui abigat.
Numérotation du verset Dt. 28,27 

Percutiat te Dominus
ulcere Egypti
et partem13 corporis per quam stercora egeruntur14
13 partem] parte Weber |
14 egeruntur] digeruntur Weber |
scabie
quoque et prurigine
ita ut curari nequeas
Numérotation du verset Dt. 28,28 

percutiat te Dominus
amentia et cecitate ac furore mentis
Numérotation du verset Dt. 28,29 

et palpes in meridie
sicut palpare solet cecus in tenebris et non dirigas vias tuas
omnique tempore
calumniam sustineas et opprimaris violentia nec habeas qui liberet te
Numérotation du verset Dt. 28,30 

uxorem
accipias
et alius
dormiat cum ea domum edifices et non habites in ea plantes vineam et non vindemies eam
Numérotation du verset Dt. 28,31 

bos tuus immoletur coram te et non comedas ex eo asinus
tuus rapiatur in conspectu tuo et non reddatur tibi oves tue dentur inimicis tuis et non sit qui te adiuvet
Numérotation du verset Dt. 28,32 

filii
tui et filie tue tradantur alteri populo
videntibus
oculis tuis
et deficientibus
ad conspectum eorum tota die et non sit fortitudo in manu tua
Numérotation du verset Dt. 28,33 

fructus terre tue
et omnes labores
tuos comedat populus quem ignoras et sis semper calumniam sustinens et oppressus cunctis diebus
Numérotation du verset Dt. 28,34 

et stupens ad terrorem eorum que videbunt oculi tui
Numérotation du verset Dt. 28,35 

percutiat te Dominus ulcere pessimo in genibus
et in suris sanarique non possis a planta pedis
usque ad verticem tuum
Numérotation du verset Dt. 28,36 

ducetque te
Dominus15 et regem
15 ducetque te Dominus] ducet Dominus te Weber
tuum quem constitues16 super te in gentem quam ignoras tu et patres tui et servies ibi diis alienis ligno et lapidi
16 constitues] constitueris Weber
Numérotation du verset Dt. 28,37 

et eris perditus in proverbium ac fabulam omnibus populis ad quos te introduxerit Dominus
Numérotation du verset Dt. 28,38 

sementem multam
iacies in terram et modicum congregabis quia locuste
devorabunt omnia17
17 devorabunt omnia] inv. Weber
Numérotation du verset Dt. 28,39 

vineam plantabis et fodies et vinum non bibes nec colliges ex ea quippiam quoniam vastabitur vermibus
Numérotation du verset Dt. 28,40 

olivas habebis in omnibus terminis tuis et non ungueris oleo quia defluent et deperibunt18
18 deperibunt] peribunt Weber
Numérotation du verset Dt. 28,41 

filios generabis et filias et non frueris eis quoniam ducentur in captivitatem
Numérotation du verset Dt. 28,42 

omnes arbores tuas et fruges terre tue robigo consumet
Numérotation du verset Dt. 28,43 

advena
qui
tecum versatur in terra ascendet super te eritque sublimior tu autem descendes
et eris inferior
Numérotation du verset Dt. 28,44 

ipse fenerabit tibi et tu non fenerabis ei ipse erit in caput et tu eris in caudam
Numérotation du verset Dt. 28,45 

et venient super te omnes maledictiones iste et persequentes apprehendent te donec intereas quia non audisti vocem Domini Dei tui nec servasti mandata eius et cerimonias quas precepit tibi
Numérotation du verset Dt. 28,46 

et erunt in te signa atque prodigia et in semine tuo usque in sempiternum
Numérotation du verset Dt. 28,47 

eo quod non servieris Domino Deo tuo in gaudio cordisque letitia propter rerum omnium abundantiam
Numérotation du verset Dt. 28,48 

servies inimico tuo19 quem immittet tibi Deus20 in fame et siti et nuditate et omnium penuria et ponet iugum ferreum super cervicem tuam donec te conterat
19 tuo] uot cacogr. Rusch |
20 tibi Deus] Dominus tibi Weber |
Numérotation du verset Dt. 28,49 

adducet Dominus super te gentem de longinquo
et de extremis terre finibus21 in similitudinem aquile volantis cum impetu cuius linguam intelligere non possis
21 terre finibus] inv. Weber
Numérotation du verset Dt. 28,50 

gentem procacissimam que non deferat
seni nec misereatur parvuli22
22 parvuli] parvulo Weber
Numérotation du verset Dt. 28,51 

et devoret fructum iumentorum tuorum ac fruges terre tue donec intereas et non relinquat tibi triticum vinum et oleum armenta boum et greges ovium donec te disperdat
Numérotation du verset Dt. 28,52 

et conterat in cunctis urbibus tuis et destruantur muri tui firmi atque sublimes in quibus habebas fiduciam in omni terra tua obsideberis intra portas tuas in omni terra tua23 quam dabit tibi Dominus Deus tuus
23 tua] om. Weber
Numérotation du verset Dt. 28,53 

et comedes fructum uteri tui
et carnes filiorum et filiarum tuarum quas dederit24 tibi Dominus Deus tuus in angustia et vastitate qua opprimet te hostis tuus
24 dederit] dedit Weber
Numérotation du verset Dt. 28,54 

homo delicatus in te et luxuriosus valde invidebit fratri suo et uxori que cubat in sinu suo
Numérotation du verset Dt. 28,55 

ne det eis de carnibus filiorum suorum quas comedet eo quod nihil aliud habeat25 in obsidione et penuria qua vastaverint te inimici tui intra omnes portas tuas
25 aliud habeat] inv. Weber
Numérotation du verset Dt. 28,56 

tenera mulier et delicata que super terram ingredi non valebat nec pedis vestigium figere propter mollitiem et teneritudinem nimiam invidebit viro suo qui cubat in sinu eius super filii et filie carnibus
Numérotation du verset Dt. 28,57 

et illuvie
secundinarum26 que egrediuntur de medio feminum eius et super liberis qui eadem hora nati sunt comedent enim eos clam propter rerum omnium penuriam in obsidione et vastitate qua opprimet te inimicus tuus intra portas tuas
26 secundinarum] secundarum Weber
Numérotation du verset Dt. 28,58 

nisi custodieris et feceris omnia verba legis huius que scripta sunt in hoc volumine et timueris nomen eius gloriosum et terribile hoc est Dominum Deum tuum
Numérotation du verset Dt. 28,59 

augebit Dominus plagas suas27 et plagas seminis tui plagas magnas et perseverantes infirmitates pessimas et perpetuas
27 suas] tuas Weber
Numérotation du verset Dt. 28,60 

et convertet in te omnes afflictiones Egypti quas timuisti et adherebunt tibi
Numérotation du verset Dt. 28,61 

insuper et universos languores et plagas que non sunt scripte in volumine legis huius inducet Dominus super te donec te conterat
Numérotation du verset Dt. 28,62 

et remanebitis pauci numero qui prius eratis sicut astra celi pre multitudine quoniam non audisti vocem Domini Dei tui
Numérotation du verset Dt. 28,63 

et sicut ante letatus est Dominus super vos bene vobis faciens vosque multiplicans sic letabitur disperdens eos28 atque subvertens ut auferamini de terra ad quam ingredieris possidendam
28 eos] vos Weber
Numérotation du verset Dt. 28,64 

disperget
te Dominus in omnes populos a summitate terre usque ad terminos eius et servies ibi diis alienis quos et tu ignoras et patres tui lignis et lapidibus
Numérotation du verset Dt. 28,65 

in gentibus quoque illis non quiesces neque erit requies vestigio pedis tui. Dabit enim tibi Dominus ibi
cor pavidum
et deficientes oculos
et animam consumptam merore29.
29 consumptam merore] inv. Weber
Numérotation du verset Dt. 28,66 

Et erit vita
tua quasi pendens
ante te
timebis
nocte et die et
non credes vite tue
Numérotation du verset Dt. 28,67 

mane
dices
quis mihi det vesperum et vespere quis mihi det mane propter cordis tui formidinem qua terreberis et propter ea que tuis videbis oculis
Numérotation du verset Dt. 28,68 

reducet te Dominus classibus in Egyptum per viam de qua dixit30 tibi ut eam amplius non videres ibi venderis inimicis tuis in servos et ancillas et non erit qui emat.
30 dixit] dixi Weber

Capitulum 28

Numérotation du verset Dt. 28,ad litteram 
marg.| marg.| {1527} .1. Si autem. Hic consequenter ponitur benedictionum et maledictionum {1528} in precatio. et primo benedictionum super observatores legis, secundo maledictionum super transgressores, ibi : Quod si audire nolueris. Circa primum sciendum quod benedictiones imprecantur, {1629}secundum ea que solent homines desiderarem presenti vita, quia in veteri lege observatoribus legis promittebantur bona temporalia tanquam hominibus carnalibus et imperfectis, qui non possunt capere spiritualia, et propter hoc dicit Apostolus ad Hbr. vii capitulo Nihil ad perfectum adduxit lex. Solent autem homines desiderare primo prosperitatem domus sue, que consistit in fecunditate prolis et abundantia temporalium bonorum et quantum ad hoc dicitur in generali : Benedictus tu in civitate et benedictus in agro. Et consequenter explicatur magis in particulari, cum dicitur : Benedictus fructus ventris tui, etc.
Numérotation du verset Dt. 28,ad litteram 
marg.| .1. Benedicta   horrea   . quia plena erunt bonis, nec putrefientibi :
marg.| .2. Et   benedicte id est superabundantie bonorum tuorum, quia de illis dabis pauperibus, et illi benedicent tibi. Consistit etiam bona dispositio domus in corporis incolumitate sine qua predicta bona parum valerent homini. ideo subditur :
marg.| .3. Benedictus etc. Quia intus civitatem et extra poteris convenienter {1630} exercere opera tibi convenientia. Secundo solent homines desiderare inimicorum suorum depressionem. et quantum ad hoc dicitur : Dabit dominus inimicos, etc.
marg.| .4. Per unam viam. Modus est enim veniendi ad prelium, scilicet unite et coniunctim, et modus fugiendi per diversas vias. Tertio desiderant homines fame celebritatem in bonitate. et quantum ad hoc dicitur.
marg.| .5. Suscitabit   . Et sanctitas ista per famam divulgabitur ad dei gloriam et tuam. ideo subditur : Videbuntque omnes terrarum populi, etc. et subditur :
marg.| .6. Aperiet. dicitur autem celum thesaurus, quia ibi reposita sunt et abscondita bona diligentibus deum, secundum illud 1Cor. 2.a. Quod oculus non vidit, etc. Dicitur autem thesaurus, quia tota fertilitas bonorum in istis inferioribus provenit ex influentia celi et stellarum.
marg.| .7. Et fenerabis id est accommodabis. quasi dicat ita plenus eris, divitiis quod poteris accommodare gratis gentibus multis. Quarto desiderant hominis dominii et honoris sublimitatem, et quantum ad hoc dicitur.
prol.| {1631}
Numérotation du verset Dt. 28,ad litteram 
marg.| .1. Constituet te   dominus etc. Quia est superior pars corporis.
marg.| .2. Ac non declinaveris ab eis, nec etc. id est quocumque impulsu prosperitatis seu adversitatis.
marg.| .3. Quod si   audire nolueris   . hic consequenter ponitur imprecatio maledictionum super legis transgressores, et sicut imprecate sunt benedictiones secundum ea que homines desiderant in vita presenti, ut dictum est, sic etiam maledictiones imprecantur secundum ea que homines abhorrent in presenti vita et secundum hoc posset divide sequens littera, ut patebit per distinctiones eorum, que abhorrentur. Ista autem distinctio non est ita precisa, quinde pertinentibus ad unam partem plura ponantur in alia et econverso, quia Moyses ista tradebat populo per modum exhortationis et predicationis, et ideo frequenter intermiscet illa, que pertinent ad diversas maledictiones per modum cuiusdam exaggerationis. Accipiatur tamen distinctio prout potest fieri per oppositum ad benedictiones, quia {1632} primo solent homines abhorrere malam dispositionem domus sue, que consistit in sterilitate prolis et penuria bonorum, et quantum ad hoc dicitur.
marg.| .4. Maledictus   . et patet littera ex predictis usqueibi :
marg.| .5. Propter id est peccata que sunt a nobis, sed bona sunt a Deo secundum quod habetur Osee xiii capitulo Perditio tua ex te Israel, tantummodo ex me auxilium tuum. Consistit etiam secundo principaliter mala dispositio domus in languore et infirmitate corporis, que potest causari multis modis et quantum ad hoc dicitur.
marg.| .6. Adiungat. ex fulgure, tonitruo. et grandinibus, et similibus bona terra et aerem corrumpentibus, ex quibus sequuntur infirmitates, ut languores.
marg.| .7. Sit id est ad modum aeris siccum et clausum ita quod inde non procedat ros nec pluvia.
marg.| .8. Et   terra id est cura et sicca nullum fructum proferens.
prol.| {1633}
Numérotation du verset Dt. 28,ad litteram 
marg.| .1. Tradat. secundo solent abhorrere homines deprimi ab inimicis que quidem depressio sit multis modis, et quantum ad hoc dicitur. Tradat. et patet expositio ex predictis.
marg.| .2. Sitque etc. abhorret enim homo quod corpus eius occisum ab inimicis remaneat insepultum.
marg.| .3. Percutiat   te. de quo ulcere habetur Ex. ix.
marg.| .4. Et partem. tali plaga percussi fuerunt Philisthei, ut habetur 1Rg. v.
marg.| .5. Omnique tempore. Ab adversariis, ita quod non sit tibi aliquod intervallum pacis et quietis.
marg.| .6. Uxorem   accipias   . non ad letitiam, sed dolorem, ideo subditur :
marg.| .7. Et alius dor. quod solet fieri, quando aliqui sunt ab inimicis devicti, quia mulieres in preliis non interficiuntur, sed victores ad luxuriam eis abutuntur, et postea vilibus personis dimittuntur.
marg.| .8. Domum   . afflictio magna est non reportare fructum ab illis in quibus{1634} homo multum laboravit sicut est in edificatione domus, et plantatione vinea et similibus.
marg.| .9. Filii tui. Quod fit quando adversarii victores existentes capiunt eos, et vendunt in servos et ancillas.
marg.| .10. Videntibus oculis, etc. Quod facit ad augmentum doloris.
marg.| .11. Fructus terre, etc. Come dat populus quem ignoras, quia omnia bona hominum devictorum consumuntur ab inimicis, et si est aliquid residuum, rapitur et portatur alibi.
marg.| .12. Et in suris. Sura est posterior pars tibie.
marg.| .13. Ducetque. Et hoc fit quando adversarii devictos nolunt occidere, sed ducunt eos captivos, et affliguntur longa morte. Tertio solent homines abhorrere infamiam et improperia sustinere. et quantum ad hoc dicitur : Et eris perditus in proverbium et fabulam omnibus populis. et subditur :
marg.| .14. Sementem multam iacies in   terram   . Ut per hoc appareat omnibus quod tu es homo maledictus ad Deo et derelictus. Quarto solent homines {1635} abhorrere subiectionem maxime ab inferioribus se. et quantum ad hoc dicitur.
Numérotation du verset Dt. 28,ad litteram 
marg.| .1. Advena. Quantum ad divitias, ideo subditur : Ipse fenerabit tibi : et quantum ad honores. ideo subditur : Ipse erit In caput etc. subditur :
marg.| .2. Et erunt in te   signa id est pestilentie de celo descendentes.
marg.| .3. Atque prodigia. De terra vel aliter. Signa id est infortunia de presenti. Atque prodigia id est infortunia de futuro. unde dicitur prodigium, quasi procul a digito longe a presentibus que digito possunt tangi. Quinto solent homines abhorrere obsideri ab inimicis, eo quod tunc multa mala contingunt ipsis obsessis, et maxime quando obsessio est longa et agente crudelissima, et quantum ad hoc dicitur. Adducet dominus etc.
marg.| .4. In similitudinem id est ita subito venientes, quod non poteris te parare ad resistendum victualibus et armis.
marg.| .5. Cuius   linguam   . Et sic non poteris cum eis tractare de pace.
prol.| {1636} .6. Gentem pro. Et ideo non dimittet obsidionem.
marg.| .7. Que non deserat etc. Capta civitate sed omnia destruens.
marg.| .8. Obsideberis intra portas tuas etc. Ita quod non poteris adiuvare alios fratres tuos nec ipsi ce, nec per arma, nec per victualia, ideo subditur :
marg.| .9. Et comedes   fructum etc. Pre nimia fame quod est maxime horribile.
marg.| .10. Tenera. non ex defectu membrorum, sed pre teneritudine sicut in eundo sustentantur magne domine.
marg.| .11. In videbit id est abscondet ne inde accipiat partem, sed ipsa totum glutiat pre nimie fame.
marg.| .12. Et illuvie id est immunditie.
marg.| .13. Secundinarum   . Dicuntur autem secundine pellicule in quibus involvuntur pueri in ventre matris, et simul egrediuntur cum eis quando nascuntur. Dicunt aliqui quod melius dicitur. Secundarum de medio femorum eius.
marg.| .14. Et super. cum predictis pelliculis.
marg.| .15. Et plagas. que non sunt scripte, quia non possunt ad plenum exprimi {1637} pre multitudine et magnitudine.
Numérotation du verset Dt. 28,ad litteram 
marg.| .1. Et sicut. Utens sua benignitate et gratia, quando ei serviebatis.
marg.| .2. Sic. utens sua equitate et iustitia, eo quod a servitute eius recesseritis.
marg.| .3. Disperget. quod factum est per Titum et Vespasianum xlii. anno a passione Christi, eo quod peccaverant occidendo eum.
marg.| .4. In gentibus   . quia frequenter eiiciuntur de civitate in civitatem, et de regno in regnum.
prol.| {1638} .5. Dabit. timore malorum imminentium de futuro.
marg.| .6. Et   deficientes   . dolore malorum presentium.
marg.| .7. Et erit id est in pendulo posita ex periculis imminentibus.
marg.| .8. Et non scilicet quod possit etiam ad modicum stare, utpote de mane ad vesperam, et econverso. ideo subditur : Mane dices, etc. et patet.
marg.| .9. Reducet te. et hoc fuit per Titum et Vespasianum, quia ut dicit Iosephus libro de iudaico bello, capta civitate Ierusalem multi Iudei fuerunt captivi, in tantum quod dabantur 30 pro denario uno, ut dicunt aliqui et ideo onerate fuerunt plures naves de ipsis ; in quibus ducti sunt in Alexandriam, que est in Egypto, ut ibi revenderentur carius a mercatoribus, qui eos emerant.
prol.| {1527} Deuteronomii
Numérotation du verset Dt. 28,moraliter 
marg.| .1. Si autem. non solum aure corporis, sed etiam cordis firmiter retinendo.
marg.| † Ut fa. opere adimplendo.
prol.| {1528}
marg.| † Faciet. excelsiorem cunctis gentibus, scilicet in celorum regno, Mt. 11.b. Qui minor est in regno celorum, maior est illo.
marg.| † Benedictus id est in operibus vite active, que pertinent ad politicam.
marg.| † Et benedictus id est quantum ad opera vite contemplative que exercentur extra tumultum civilem.
Numérotation du verset Dt. 28,moraliter 
marg.| marg.| {1629}
marg.| † Benedictus id est tue mentis in meditationibus sanctis.
marg.| † Fructusque id est sensuum exteriorum.
marg.| † Greges armentorum etc. id est sensuum interiorum per sensus enim interiores et exteriores convenit homo cum animalibus brutis, propter quod eorum nominibus nominantur. differunt tamen in hoc, quod in homine pars sensitiva deseruit virtuti, inquantum est obediens rationi, que non est in brutis.
marg.| .1. Benedicta horrea. Per que significatur merita reposita a Deo et conservata homini tempore futuro.
marg.| .2. Et benedicte. Merita namque hominis non sibi soli valent, sed etiam aliis, ex hoc vocantur reliquie id est aliis relicte.
marg.| .3. Benedictus eris ingrediens id est opus bonum incipiens.
marg.| .4. Et egrediens id est bonum opus inchoatum perficiens.
prol.| {1630}
marg.| † Dabit dominus inimicos tuos id est demones.
marg.| .4. Corruentes ante te id est superatos in tentatione. Iaco. 4.a. Resistite diabolo, et fugiet a vobis.
marg.| † Emittet domi. Per cellaria intelliguntur cordis secreta aliis celata, que dominus benedicit, quando meditationes sanctas hominibus immittit, per opera manuum intelliguntur exteriora bona, que patent aliis et a Deo benedicuntur, quando non ad hominum, laudem, sed ad dei gloriam ordinantur.
marg.| .5. Suscitabit te dominus   sibi id est in fine mundi resurgere faciet in parte sanctorum.
marg.| † Abundare te faciet dominus, etc. In gloria celesti, de qua dicitur Psa. xvi.d. Satiabor, cum apparuerit gloria tua.
marg.| .6. Aperiet   dominus scilicet celum ad recipiendum te in anima et corpore gloriosum.
Numérotation du verset Dt. 28,moraliter 
marg.| marg.| {1631} .1. Quod si audi. Sequitur :
marg.| .4. Maledictus fructus ventris   . Hic ponuntur maledictiones inferende nolentibus {1632} obedire deo, per oppositum ad benedictiones predictas propter quod ex sensu mystico benedictionum de facili potest accipi sensus mysticus maledictionum, quia sicut dicitur id est de Anima. Rectum est index sui et obliqui, ergo pertranseo.
Numérotation du verset Dt. 28,Additio. 
marg.| marg.| {1637} In capitulo 28. ubi dicitur in postilla : Quod si audire nolueris.
prol.| Maledictiones in hoc capitulo contente non solum sunt comminatorie, sed etiam prophetice, quia omnes contigerunt illi populo in sequentibus temporibus. Sed notandum est, quod sicut dictum fuit supra Levitici 26. In additione secunda, ubi alie maledictiones ponuntur, que contentis in hoc capitulo in multis assimilantur maledictiones ibidem contente pertinent ad Babylonicam captivitatem. prout ibidem satis fuit expositum. Maledictiones vero in hoc capitulo contente pertinent ad hodiernam captivitatem Iudeorum, quam ipsi Romanam vocant, eo quod fuit per Romanos incepta, per quos etiam consummata fuit vastitas templi secundi et civitatis Ierusalem, et status eorum destructus, prout per Dan. 9. capitulo fuit pronuntiatum. Quod autem huiusmodi maledictiones prophetice in hoc capitulo contente pertine aut principaliter ad hodiernam captivitatem Iudeorum patet ex multis, specialiter ex octo que sequuntur. Primo quia in hoc capitulo non assignatur tanquam causa precipua destructionis eorum peccatum idololatrie, sicut in aliis maledictionibus in predicto c. Levi. contentis. Cuius ratio est, quia in templo secundo non incurrerunt peccatum idololatrie, sed solum assignatur hic, ut causa destructionis, hoc quod dicitur, scilicet Quod si audire nolueris vocem Domini dei tui, ut custodias et facias omnia mandata eius etc. Quod quidem peccatum in hoc loco expressum, quod omnia mandata legis comprehendit, proprie incurrunt Ludei in ultimo tempore templi secundi, et specialiter tempore Christi qui eos redarguens dicebat : Nonne Moyses dedit vobis legem, et nemo ex vobis facit legem, ut habetur Io. vii. Que quidem interpretatio manifeste concordat cum causa huius destructionis ante dicta Secundo hoc patet ex progressu utriusque destructionis seu captivitatis. Prima enim destructio eorum fuit paulative seu partibiliter, quia primo per Assyrios ut 4Rg. xv. c. ubi dicitur quod tempore Phacee regis Israel Teglathphalassar rex Assur cepit Galaad et Galileam et totam terram Nephtali, et quasdam civitates regis Israel, et transtulit eos in Assyrios. Postea vero a tempore Osee filii Hela regis Israel, Salmanasar rex Assyriorum cepit Samariam, et transtulit hinc Israel in Assyrios iuxta fluvium Gozan {1638} ut in 4Rg. 17. Postea vero tempore Ezechie regis Iude Sennacherex Assyriorum accepit omnes civitates munitas regni Iude, ut patet 4Rg. 18. Post vero tempore Ioachin regis Iude Nabuchodonosor rex Babylonie transtulit Ioachin et matrem eius et omnes principes Iude in Babyloniam, ut 4Rg. 24. Quam quidem destructionem seu transmigrationem sic partibiliter factam videntur sonare verba in predicto c. Levitici contenta, ubi dicitur : Si autem non obedietis mihi, addam correptiones vestras, et infra : Si autem ambulaveritis ex adverso mihi, nec audieritis me, addam plagas vestras etc. Que verba et similia ulterius repetuntur, in quo designatur quod in variis modis et temporibus illa destructio erat fienda, iuxta illud Dan. 9. capitulo qui de captivitate Babylonica dicebat. Distillabit dominus maledictionem que scripta est in lege Moysi : prout ibidem exponitur. In maledictionibus vero in hoc capitulo contentis nihil huic simile ponitur, in quo denotatur quod destructio de qua hic loquitur, non partibiliter et per diversos reges sed quasi in uno semel et continuatim per eamdem gentem esset consummanda. Tertio patet ex hoc, quod in maledictionibus contentis in Levi dicitur : Vos autem dispergam in gentes. quod impletum fuit cum fuerunt dispersi in Chaldea, Persia, et Media, et huiusmodi propinquis regionibus tempore captivitatis Babylo. Sed in hoc capitulo dicit : Disperget te dominus in omnes populos a summitate terre usque ad terminos eius, quod impletum fuit tantummodo in hac captivitate in qua per omnia mundi climata sunt dispersi. Quarto patet propositum ex tempore durationis utriusque captivitatis scilicet Babylon. et hodierne. Prima enim duravit per septuaginta annos. Hiere. 39. Quod quidem tempus fuit equale tempori quo non servarunt sabbatha. unde in predicto capite Levitis dicitur : Tunc placebunt sabbatha sua terre cunctis diebus solitudinis sue etc. prout ibidem fuit expositum in additione secunda. Duratio autem captivitatis hodierne excedit non solum tempus sabbathorum, sed etiam totum tempus durationis utriusque templi. unde in hoc capitulo quod respicit hodiernam captivitatem, non designatur nec innuitur aliquod tempus determinatum huius durationis. Quinto patet ex hoc quod maledictiones {1639} contente in Levitici ca. supradicto terminantur in consolationem cum ibi dicitur. Recordabor federis mei Iacob etc. Et terre quoque memor ero, scilicet ad hoc, ut iterum habitarent in ea, et in fine ad ostendendum quod etiam post illam captivitatem essent sub divino cultu sicut antea, subdit ibidem finaliter. Et recordabor federis mei pristini. quando eduxi eos de terra Egypti in conspectugentium, ut essem Deus eorum ego dominus Deus. In quo manifeste ostenditur, quod illa captivitas erat terminanda in consolationem, sic quod Deus haberet eos in populum sicut antea. Maledictiones vero contente in hoc capitulo non terminantur in aliquam consolationem, sed potius videntur terminari in quamdam pessima maledictionem, que contigit eis in ultimo tempore templi secundi, scilicet quod fuerunt deducti in Egyptum et Alexandriam in classibus, et hoc per Titum et Vespasianum, et ibi fuerunt in tanta vilitate venundati, quia non erat qui emeret, ut habetur in historia Iosephi de quo dicitur hic : Ibi venderis in servos et ancillas, et non erit qui eMt. et post illam finalem maledictionem statim subdit : Hec sunt verba federis que precepit dominus, etc. Ex quo patet, quod huiusmodi captivitas de qua in hoc capitulo loquitur, non erat terminanda in aliquam consolationem, sicut de destructione civitatis et templi secundi, de qua Dan. ix. dicitur. Et finis eius vastitas, ad designandum quod non erat in destructione templi secundi spectanda aliqua consolatio restitutionis. Sexto patet propositum ex hoc quod dicitur in hoc capitulo : Ducetque te dominus ac regem quem constitues super te in gentem, quam ignoras tu et patres tui. Quod impletum fuit cum Herodes rex eorum tempore templi secundi fuit ductus Romam, ubi erat gens quam ignorabant Iudei et patres eorum, nusquam enim legitur quod patriarche seu prophete vel populus Isreliticus in regionem Romanam devenissent, que quidem auctoritas non potest sane intelligi de Sadechia qui fuit ductus in Babyloniam per Chaldeos. Tum quia de Sedechia non proprie diceretur : Regem quem constitues super te. Sedechias autem constitutus erat a Deo inquantum descendebat de genere David, qui fuerat a Deo constitutus rex pro se et semine suo, ut patet 1Rg. 16. Tum quia de gente Caldaica non vere diceretur, Quam ignoras tu et patris tui, etc. Abraham enim qui primus pater fidei fuit, non ignoravit Chaldeam, sed in ea fuit natus, et inde fuit eductus supra Gn. 11. capitulo De Herode vero proprie dicitur : Regem quem constitues super te, quia non fuit a Deo constitutus, imo contra legem divinam que prohibebat alienigenam constitui in regem, ut supra Deute. 17. Similiter de gente Romana proprie dicitur : Quam ignoras tu et patres tui, ratione predicta. Septimo patet proposito ex hoc quod dicitur in hoc capitulo : Adducet dominus super te gentem de longinquo, cuius linguam intelligere non possis. Constat autem quod hoc sane intelligi non potest de lingua Chaldaica, que maximam conformitatem habet cum Hebraica, ut patet in translatione Chaldaica, que communiter habetur ab Hebreis. Unde et Is. 36. legitur quod Eliachim et alii servi Ezechie Regis qui erant Iudei, dicebant ad Rubsacen Chaldeum : Loquere ad servos tuos Syra lingua id est Chaldaica, intelligimus enim. Ex quo manifeste patet, quod lingua Chaldaica non erat ignota Iudeis, etiam ante captivitatem Babylonicam. Unde verba predicta, scilicet cuius linguam intelligere non{1640} possis proprie intelliguntur, de lingua Romana, cuius gentis lingua scilicet Latina maxime distat a lingua Hebraica, ut patet habenti notitiam aliqualem predictarum linguarum. Octavo patet propositum in reconciliatione, quam Deus eis promittit seu pronuntiat infra 30. ca. quod incipit : Cum ergo venerint super te omnes sermones isti, etc. Pro quo sciendum quod postquam proposuit Moyses in presenti capitu. 28. maledictiones propheticas, que tempore templi secundi Iudeis contigerunt, quas insinuavit esse interminabiles per aliquam absolutionem generalem toti populo, prout dictum fuit statim supra consequenter subiunxit in xxix. capitulo quedam exhortatoria pertinentia ad statum illius populi, ut eos redderet attentos ad maledictiones et benedictiones sibi proponendas in monte Garizim et in monte Hebal, ut dictum est precedenti ca.ibi : Vocavitque Moyses et omnem Israelem et dixit ad eos, etc. usque ad finem ca. Consequenter in predicto 30. capitulo prenuntiat eis qualiter ab ista captivitate erant Deo reconciliandi, dicens : Cum ergo super te venient omnes sermones isti, etc scilicet completa destructione civitatis et templi secundi, et dispersione populi de quibus agit, ut dictum est, tunc reconciliandi erant primo et principaliter per penitentiam cordis, de quo dicit. Et ductus penitudine cordis in universis gentibus, et reversus fueris ad Deum, et obedieris eius imperiis, etc. reducet te dominus Deus tuus de captivitate tua ac miserebitur tibi, quod manifeste impletur in quolibet Iudeo, qui ductus penitudine cordis de infidelitate et obstinatione pristina reversus fuerit ad Christum, et obedierit eius imperiis, talis enim statim reducitur a Deo de captivitate. et Deus ei miseretur per gratiam, et quia in tali reconciliatione seu redemptione nihil facit distantia localis, sicut In captivitate Babylonica, ideo dicit. Si ad cardines celi fueris dissipatus, inde retrahet te dominus Deus tuus, et assumet atque introducet in terram quam possederunt patres tui, scilicet terram viventium, et ut insinuet qualiter predicta penitudo cordis salutifera eis eveniret, subdit. Circumcidet dominus Deus tuus cor tuum, scilicet auferendo a te duritiam cordis, per quam doctrine salvatoris non credidisti, et cor seminis tui a te descendentis secundum spiritum, ut diligas dominum Deum tuum in toto corde tuo, etc. quia hoc est finis precepti, ut possis vivere vita gratie seu eterna. Promissiones enim consolatorie in hoc loco posite intelligende sunt spiritualiter, non autem ut littera primo sonat, Cuius ratio est, nam si litteraliter intelligerentur, sequeretur quod quicumque Hebreus esset penitudine ductus ad Deum, et ei obediret, quod statim a Deo fuisset assumptus, et reductus in terram promissionis, sicut antea possidendam, quod est falsum etiam secundum eos, nullo enim modo concederent, quod a tempore destructionis templi secundi usque hodie non fuit aliquis inter eos vere penitens, et tamen constat, quod nullus eorum fuit sic reductus modo predicto ad litteram intellecto. Relinquitur igitur, quod huiusmodi ultime consolationes intelligende sunt spiritualiter modo predicto. Ex quibus bene attentis satis patet, quod Iudei spectantes presentis captivitatis redemptionem per Messiam quem credunt omnes illas simul fore congregaturum falso et inaniter hoc estimant. Presens enim captivitas eorum nullo modo est terminanda, nisi per conversionem seu penitudinem unuscuiusque singulorum etiam dictum est, quod manifeste concordat catholice veritati.
prol.| {1639} Deuteronomii



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Dt. 28), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=07&chapitre=07_28)

Notes :