Nicolaus de Lyra

Capitulum 29

Numérotation du verset Dt. 29,1 

Hec sunt verba
federis
quod precepit Dominus Moysi ut feriret cum filiis Israel in terra Moab preter
illud fedus quod cum eis pepigit in Horeb
Numérotation du verset Dt. 29,2 

vocavitque Moyses omnem Israelem et dixit ad eos vos vidistis universa que fecit Dominus coram vobis in terra Egypti pharaoni et omnibus servis eius universeque terre illius
Numérotation du verset Dt. 29,3 

temptationes magnas quas
viderunt oculi tui signa illa portentaque ingentia
Numérotation du verset Dt. 29,4 

et non dedit vobis Dominus1 cor intelligens
1 vobis Dominus] inv. Weber
et oculos
videntes
et aures que possunt2 audire
2 possunt] possint Weber
usque in presentem diem
Numérotation du verset Dt. 29,5 

adduxitque3 vos quadraginta annis per desertum non sunt attrita vestimenta
3 adduxitque] adduxi Weber
vestra nec calciamenta pedum vestrorum4 vetustate consumpta sunt
4 vestrorum] tuorum Weber
Numérotation du verset Dt. 29,6 

panem
non comedistis
vinum et siceram non bibistis ut sciretis quia ipse5 ego6 Dominus Deus vester
5 ipse] om. Weber |
6 ego] + sum Weber |
Numérotation du verset Dt. 29,7 

et venistis ad hunc locum7 egressusque est Seon rex Esebon et Og rex Basan occurrens nobis ad pugnam et percussimus eos
7 hunc locum] inv. Weber
Numérotation du verset Dt. 29,8 

et tulimus terram eorum ac tradidimus possidendam Ruben et Gad et dimidie tribui Manasse
Numérotation du verset Dt. 29,9 

custodite ergo verba pacti huius et implete ea ut intelligatis universa que facitis
Numérotation du verset Dt. 29,10 

vos statis hodie cuncti coram Domino Deo vestro principes vestri et8 tribus ac9 maiores natu atque doctores omnis populus Israel
8 et] ac Weber |
9 ac] et Weber |
Numérotation du verset Dt. 29,11 

liberi et uxores vestre et advene10 qui tecum morantur11 in castris exceptis lignorum cesoribus et his qui comportant aquas
10 advene] advena Weber |
11 morantur] moratur Weber |
Numérotation du verset Dt. 29,12 

ut transeas in federe Domini Dei tui et in iureiurando quod hodie Dominus Deus tuus percutit tecum
Numérotation du verset Dt. 29,13 

ut suscitet te sibi in populum et ipse sit Dominus12 Deus tuus sicut locutus est tibi et sicut iuravit patribus tuis Abraham Isaac et Iacob
12 Dominus] om. Weber
Numérotation du verset Dt. 29,14 

nec vobis solis ego hoc fedus ferio et hec iuramenta confirmo
Numérotation du verset Dt. 29,15 

sed cunctis presentibus
et absentibus
Numérotation du verset Dt. 29,16 

vos enim nostis quomodo13 habitaverimus in terra Egypti et quomodo transierimus per medium nationum quas transeuntes
13 quomodo] ut Weber
Numérotation du verset Dt. 29,17 

vidistis abominationes et sordes id est idola earum14 lignum et lapidem argentum et aurum que colebant
14 earum] eorum Weber
Numérotation du verset Dt. 29,18 

ne forte sit inter
vos vir aut mulier familia aut tribus cuius cor aversum est hodie a Domino Deo vestro ut vadat et serviat diis illarum gentium et sit inter vos radix germinans fel et amaritudinem
Numérotation du verset Dt. 29,19 

cumque audierit verba iuramenti huius benedicat
sibi in corde suo dicens pax erit mihi et ambulabo in pravitate cordis mei et assumat ebria
sitientem
Numérotation du verset Dt. 29,20 

et Dominus non ignoscat ei sed tunc quam maxime furor eius fumet
et zelus contra hominem illum et sedeant super eum15 omnia
15 eum] eo Weber
maledicta que scripta sunt in hoc volumine et deleat
dominus16 nomen eius sub celo
16 dominus] om. Weber
Numérotation du verset Dt. 29,21 

et consumat eum in perditionem ex omnibus tribubus Israel iuxta maledictiones que in libro legis huius ac federis continentur
Numérotation du verset Dt. 29,22 

dicetque sequens generatio et filii qui nascentur deinceps et peregrini qui de longe venerint videntes plagas terre illius et infirmitates quibus eam afflixerit Dominus
Numérotation du verset Dt. 29,23 

sulphure
et solis17 ardore
17 solis] salis Weber
comburens ita ut ultra non seratur nec virens quippiam germinet in exemplum subversionis Sodome et Gomorrhe Adame et Seboim quas subvertit Dominus in ira et in18 furore suo
18 in] om. Weber
Numérotation du verset Dt. 29,24 

et dicent omnes gentes quare sic fecit Dominus terre huic que est hec ira furoris eius immensa
Numérotation du verset Dt. 29,25 

et respondebunt quia dereliquerunt pactum Domini quod pepigit cum patribus eorum quando eduxit eos de terra Egypti
Numérotation du verset Dt. 29,26 

et servierunt diis alienis et adoraverunt eos quos nesciebant et quibus non fuerunt19 attributi
19 fuerunt] fuerant Weber
Numérotation du verset Dt. 29,27 

idcirco iratus est furor Domini contra terram istam ut induceret super eum20 omnia maledicta que in hoc volumine scripta sunt
20 eum] eam Weber
Numérotation du verset Dt. 29,28 

et eiecit eos de terra sua in ira et furore et in21 indignatione maxima proiecitque in terram alienam sicut hodie comprobatur
21 in] om. Weber
Numérotation du verset Dt. 29,29 

abscondita a22 Domino Deo nostro
22 a] om. Weber
que manifesta sunt nobis et filiis nostris usque in sempiternum23 ut faciamus universa legis huius.
23 sempiternum] eternum Weber

Capitulum 29

Numérotation du verset Dt. 29,1 
differentia
marg.| {LYR#T#.1} De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 27rb
marg.| {LYR#T#.1} De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 27va
Numérotation du verset Dt. 29,ad litteram 
marg.| .1. Haec sunt. Hic consequenter ponitur predictarum benedictionem et maledictionum susceptio, sicut enim in susceptione legis in monte Sinai professi sunt se eam suscipere et servare, sic replicata lege per Moysen super Iordanam fluvium et expressis benedictionibus super observantes, et maledictionibus super transgressores, professi sunt eam observare sub istis benedictionibus et maledictionibus. Circa quod sic proceditur, quia primo ponitur huius professionis causa motiva, secundo professio ipsa {1640}ibi : Vos statis hodie. tertio transgressionis penaibi : Vos enim nostis. Circa primum ponitur primo quasi quidam prologus cum dicitur. Hec id est legis federantis inter Deum et populum.
marg.| .2. Preter. Non quod sit alia lex ab illa, que fuit data in monte Sinai, sed quia sunt in hoc lib. aliqua addita ad illius legis declarationem et propter benedictiones et maledictiones hic expressas per modum $additionis. Et Consequenter exprimitur triplex causa professionis fiende. Prima est beneficium eductionis de Egypto, quod notatur cum dicitur.
marg.| .3. Vos vidistis. Percutiendo multipliciter Egyptios, ut vos inde educeret.
prol.| {1637}
Numérotation du verset Dt. 29,ad litteram 
marg.| .1. Tenta. Sicut enim dominus tentando Abraham notam fecit aliis eius obedientiam sic toties percutiens Egyptios, notam fecit aliis eorum malitiam et duritiam, et ideo plage ille tentationes Dei possunt dici :
marg.| .2.  Signa illa. De celo immissa, sicut grandines ignem et tonitrua, ut habetur Ex. 9.
marg.| .3.  Portentaque ingentia   . Data de terra, sicut in sparsione cineris facte sunt vesice turgentes super Egyptios, ut legitur Ex. 9 et in percussione pulveris terre facte sunt scynifes Ex. 8.
marg.| .4.  Et non dedit. Quia post predicta signa frequenter contra dominum murmuraverunt, nec eius beneficia debito modo recognoverunt. Secunda causa est sustentatio in deserto, que notatur cum dicitur
marg.| .5.  Adduxit vos. In columna ignis et nubis dans conductum et in descensu manne victum.
marg.| .6.  Non sunt   attrita vestimenta   . Quia divina virtute sunt {1638} conservata.
marg.| .7.  Panem non come. Labore vestro acquisitum sed celitus datum.
marg.| .8.  Vinum et siceram non bi. Quia talia non leguntur habuisse in deserto, sed aquam de petra eductam.
marg.| .9. Ut sciretis, etc. Qui in deserto sic vobis providit sua virtute et gratia. Sciendum tamen, quod aliqua victualia habuerunt peremptionem, ut dictum fuit supra 2 capitulo sed hoc fuit in exitu de deserto, quia emerunt ab Idumeis et Moabitis, quorum terra erat fructifera, per cuius confinia transierunt filii Israel. Tertia causa est protectionis in confinio, quod notatur cum dicitur.
marg.| .10.  Et venistis. Qui erat inter desertum et terram promissionis Deo deducente vos et protegente, ideo subditur :
marg.| .11.  Egressusque   est. Ista exposita sunt Nm. 21 ubi plenius hec habentur, et tunc infertur conclusio cum dicitur. Custodite ergo verba pacti huius, etc. et sequitur :
Numérotation du verset Dt. 29,ad litteram 
marg.| marg.| {1641} .1. Vos statis. Hic consequenter ponitur professionis forma, que fuit sub iuramento ut esset firma, et primo cum presentibus, cum dicitur : Vos statis hodie, ut profiteamini legem eius observare sub pena maledictionum supradictarum, et premio benedictionum, ideo subditur :
marg.| .2. Ut transeas. Sicut servus in homagium Domini sui.
marg.| .3.  Et in iureiurando. Quia veritas divina ratione sue firmitatis habet vim iuramenti de impletione promissi, et similiter obligatio populi fuit sub attestatione iuramenti, secundo fit cum futuris, cum dicitur :
marg.| .4.  Non vobis. Quia filii nascituri in parentibus obligabantur.
marg.| .5.  Vos enim. Hic consequenter ponitur transgressionis pena que est duplex. Prima est destructio consumens, secunda deripso subsannans, que ponitur ibi : Dicetque sequens generatio. Circa primum premittitur probabilis timor transgressionis, cum dicitur : Vos enim nostis. In qua abundat idololatria, et ideo timendum erat, ne filii Israel ex his que ibi viderant, inclinarentur ad eam, et similiter ex visione idolorum illarum gentium per quas transierant, et hoc notatur cum dicitur : Et quomodo. ideo subditur :
marg.| .6.  Ne forte. Declinans ad idololatriam propter ista.
marg.| .7.  Et sit id est aliquis corruptus per idololatriam, {1642} qui ulterius corrumpat alios per suam iniquam persuasionem
marg.| .8.  Cumque   au. Ex tunc non peccabit per ignorantiam.
marg.| .9.  Benedicat. Promittat sibi veniam, et sic confidentius transgrediatur legem Dei, ideo subditur :
marg.| .10.  Et   assuMt. Qui prius peccabat ex ignorantia sicut ebrius. per assuefactionem acquirit sibi habitum vitiorum, et sic tunc peccat ex certa malitia, in qua delectatur, sicut ebrius sitiens in potu, secundum quod dicitur Prv. 2 capitulo Qui letantur cum malefecerint, et exultant in rebus pessimis in hebreo habetur : Et augmentat satiata sitientem id est addat super multitudinem peccatorum precedentium, satieta sitientem sequitur desiderium potus, et in idem redit quia ex multitudine peccatorum generatur habitus.
marg.| .11.  Et do. In peccante enim ex infirmitate vel ex ignorantia est aliqua ratio miserationis divine, sed non in peccante ex certa malitia.
marg.| .12.  Sed tunc. Loquitur scriptura de Deo secundum modum humanum, quia de naribus hominis multum irati egreditur fumus.
marg.| .13.  Et se id est sint super eum longo tempore, et non transitorie usque ad consumptionem.
marg.| .14.  Dicetque   . Hic consequenter ponitur derisio subsannans, que valde aggravat hominis miseriam, quando non solum sustinet penam, sed etiam cum hoc omnem derisionem, et patet littera usque ibi
marg.| marg.| {1643} .1. Abscondita. Quod dupliciter exponitur. Uno modo referendo ad illud, quod supra dicitur. Quia dereliquerunt pactum Domini id est legem a Deo datam, que quidem lex fuit abscondita gentibus aliis et revelata Iudeis, secundum quod dicitur Ps. 147.b. Non fecit taliter. Et iudicia sua, etc. et Rm. 3.a. Quid ergo amplius IuDeest, aut que utilitas circumcisionis, multum per omnem modum. Primum quidem, quia credita sunt ei eloquia Dei, etc. et secundum hoc legi potest, quod post hoc dicitur. Abscondita a Domino Deo nostro, que manifesta sunt nobis, etc.
marg.| Vel etiam alio modo ut referatur ad illud quod premittitur : Ut induceret super eam omnia maledicta : quia talia sunt abscondita in prescientia Dei, ut manifeste congruo tempore inferantur, secundum quod dicitur infra {1644} c. 32. Nonne hec recondita sunt apud me, et signata in thesauris meis ? Mea est ultio, et ego retribuam eis in tempore : ut sic eum dicitur. Abscondita. verba sint Iudeorum pro peccatis suis in afflictione maxima positorum, et sit sensus. Abscondita Domino id est mala pene abscondita apud eum ratione sue presentie.
marg.| .2. Que manifesta. scilicet per effectum inquantum inflicta sunt nobis et filiis nostris. In hebreo habetur : Abscondita Domino, etc. et sic exponitur ab Hebreis Peccata abscondita Domino id est divino iudicio reservantur. Que manifesta id est humano iudicio puniuntur, secundum quod dicitur 1Rg. 16.b. Homo videt ea que patent, Deus autem intuetur cor. quasi dicat per litteram predictam peccatores non possunt evadere penam, quia si sit peccatum manifestum ab hominibus punietur : si autem occultum divino iudicio, quod est gravius, relinquetur.
Numérotation du verset Dt. 29,moraliter 
marg.| marg.| {1637} .5. Adduxit vos, etc. Per quadragenarium numerum, qui consurgit ex multiplicatione denarii per quaternarium, significatur abundans impletio decem preceptorum decalogi, prout exprimitur in quaternario evangeliorum, Mt. 5 capitulo Nisi abundaverit iustitia vestra, etc. Et que sit hec abundantia subditur ibidem. Audistis quia dictum est antiquis, Non occides, etc. Ego autem dico vobis, quia omnis qui irascitur fratri suo reus erit iudicio. Multo enim perfectius implet preceptum qui non irascitur quam ille qui non occidit, licet irascatur, Impletio namque stricta et necessaria ad salutem est, non occides, non mechaberis et sic de aliis, ut habetur Ex. 20.b. Abundans autem impletio est non irasci fratri suo, et avertere oculos ab aspectu impudico, ut habetur Mt. 5. Per hoc ergo quod dicitur. Adduxit vos per desertum quadraginta annis. significatur abundans iustitia que observatur in deserto religionis, ubi non solum decalogi precepta sed etiam evangelii consilia saltem aliqua sunt observanda.
prol.| {1638} .6. Non sunt attrita vestimenta vestra. Per vestimenta virtutes intelliguntur, que per exercitium bonorum operum in religione non atteruntur, sed magis solidantur.
marg.| † Nec calceamenta pedum vestrorum, etc. Calceamenta fiunt depellibus animalium mortuorum, et ideo significant memoriam sanctorum patrum defunctorum, que non debet in religione per oblivionem consumi, sed per iugem meditationem quotidie renovari.
marg.| .7. Panem non comedisti. Nam in deserto filii Israel manna nutriti fuerunt loco panis, que fuit figura sacramenti Eucharistie, quo religiosi et fideles alii spiritualiter nutriuntur.
marg.| .8. Vinum et siceram non bibistis, ut sciretis quia ego sum dominum. Per hoc significatur sobrietas, que debet esse in religiosis, ut sciretis, quia ipse est dominus Deus vester. Per sobrietatem enim in vita corporali, et devotum usum Eucharistie in vita spirituali, habetur quedam prelibatio future beatitudinis in spe, ad quam postea veniemus in re Domino concedente.
Numérotation du verset Dt. 29,Additio. 
marg.| marg.| {1643} In capitulo 39. ubi dicitur in postilla Cumque audierit verba iura. huius. Hoc quod dicitur hic, et augmentetur satiata sitiente vel sitienti : aliter videtur exponendum et magis consonum ad predicta. Ad quod sciendum quod ubi in hoc capitulo dicitur (Iuramentum) in hebreo habetur : [hébreu] alab, quod est idem quod maledictio iuratoria seu execratoria, et refertur ad illas maledictiones que debebant publicari in monte Hebal, ut supra c. 27. unde quod dicitur hic : Ut transeas in federe Domini Dei tui, refertur ad illas benedictiones et maledictiones que fuerunt dicte per Moysen supra c. 28. de quibus dicitur in principio huius capituli : Hec sunt verba federis que precepit dominus Moysi, quod autem sequitur : Et in iureiurando quod hodie dominus Deus tuus, etc. referendum est ad illud iuramentum execratorium supra dictum. Non enim legitur in hac materia, quod populus confirmasset iuramento observare legem, nisi solummodo predicto scilicet iuramento execratorio.
prol.| Item attendendum est, quod predicta maledictio seu iuramentum execratorium fiendum in monte Hebal, respicit peccata occulta, non autem manifesta, unde in prima maledictione, que est de primo et principaliter mandato prohibente idololatriam, de qua principaliter in hoc capitulo agitur, sic dicit : Maledictus homo qui facit sculptile, etc. ponetque illud in abscondito, ubi manifeste hec maledictio respicit idololatriam in abscondito commissam, et quia talis scilicet committens idololatriam in occulto, intelligitur non timere predictam maledictionem, nec per consequens iudicium Dei, qui de occultis iudicat, idcirco hic dicit : Ne forte inter vos sit vir aut mulier, cuius cor aversum est hodie. quod denotat hoc esse occultum in corde, in quo propositum idolatrandi tenet, quod dicit : {1644} Ut vadat et serviat diis aliarum gentium : et de tali proprie subditur Ne sit inter vos radix germinans fel et amaritudinem. Humana enim opera habent radicem in corde. Sicut enim ex radice arboris procedunt flores, folia, et fructus, sic ex corde procedunt bona vel mala opera humana, unde Mt. 15.b. De corde exeunt cogitationes male, etc. Et quia habens talem radicem postponit divinum timorem, ut dictum est, et non curat de huiusmodi maledictione, sed cum eam audierit sibiipsi benedicit, ideo sequitur : Cumque audierit verba iuramenti huius benedicat sibi in corde suo, dicens : Pax erit mihi, et ambulabo in pravitate cordis mei id est propter hoc non dimittam adimplere quod in corde propono, et sequitur prout in hebreo, Et augmentetur satiata sitientem, cuius sensus est, nam voluntas huius qui in abscondito habet propositum idololatrandi, licet et saciata inquantum hoc consistit in sua potestate faciendi, eo quod est dominus suorum actuum, est tamen sitiens inquantum afficitur ad implendum suum propositum etiam publice, et ideo postquam dixit : In pravitate cordis mei ambulabo. statim subiunxit. Ut augmentetur satiata scilicet voluntas mea que in se est deliberata ad hoc faciendum. Sitientem id est ut consequatur effectum desideratum, scilicet ut non tantum in abscondito, sed in publico ista impleantur, unde sequitur : Dominus non ignoscat ei, sed talia abscondita que cadunt sub maledictione iuratoria predicta a Deo punietur, et ideo concludit : Abscondita a Domino Deo nostro, etc. hoc est dicere peccata talis viri inquantum fuerunt abscondita non sunt imputanda nobis, quia divino iudicio reservantur. Manifesta autem nobis et filiis nostris imputentur, nisi fuerint punita, quia talia humano iudicio sunt punienda :



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Dt. 29), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=07&chapitre=07_29)

Notes :