Capitulum 3
Numérotation du verset
Dt. 3,1
Itaque conversi ascendimus per iter Basan egressusque est Og rex Basan in occursum nobis cum populo suo ad bellandum in Edrai
Numérotation du verset
Dt. 3,2
dixitque Dominus ad me ne timeas eum quia in manu tua traditus est cum omni populo ac terra sua faciesque ei sicut fecisti Seon regi Amorreorum qui habitavit in Esebon
Numérotation du verset
Dt. 3,3
tradidit ergo Dominus Deus noster in manibus nostris etiam Og regem Basan
et universum populum eius
percussimusque eos usque ad internetionem
Numérotation du verset
Dt. 3,4
vastantes cunctas civitates illius uno tempore non fuit oppidum quod nos effugeret sexaginta urbes et1 omnem regionem
1 et] om. Weber
Argob
regni Og in Basan
Numérotation du verset
Dt. 3,5
cuncte urbes erant munite muris altissimis portisque et vectibus atque2 oppidis innumeris que non habebant muros
2 atque] absque
Weber
Numérotation du verset
Dt. 3,6
et delevimus eos sicut feceramus Seon regi Esebon disperdentes omnem civitatem virosque
ac mulieres
ac3 parvulos.
3 ac] et
Weber
Numérotation du verset
Dt. 3,7
Iumenta
autem et spolia
urbium diripuimus4.
4 diripuimus
Weber
] dirupuimus
cacogr. Rusch
Numérotation du verset
Dt. 3,8
Tulimusque illo in tempore terram de manu duorum regum Amorreorum qui erant trans Iordanem a torrente Arnon usque ad montem Hermon
Numérotation du verset
Dt. 3,9
quem Sidonii Sarion vocant et Amorrei Sanir
Numérotation du verset
Dt. 3,10
omnes civitates que site sunt in planitie et universam terram Galaad et Basan usque Selcha et Edrai5 civitates regni Og in Basan
5 Edrai
Weber
] Esdrai
Rusch
Numérotation du verset
Dt. 3,11
solus quippe Og rex Basan restiterat de stirpe gigantum et
6 monstratur lectus eius ferreus qui est in Rabbath7 filiorum Ammon novem cubitos
6 et] om. Weber
|
7 Rabbath
Weber
] Rabath
Rusch
|
habens longitudinis et quatuor latitudinis ad mensuram cubiti virilis manus
Numérotation du verset
Dt. 3,12
terramque possedimus in tempore illo ab Aroer que est super ripam torrentis Arnon usque ad mediam partem montis Galaad et civitates illius dedi Ruben et Gad
Numérotation du verset
Dt. 3,13
reliquam partem autem8 Galaad et omnem Basan regni Og tradidi medie tribui Manasse omnem regionem Argob cunctaque9 Basan vocabatur10 terra gigantum
8 partem autem]
inv. Weber
|
9 cunctaque] cuncta
Weber
|
10 vocabatur] vocatur
Weber
|
Numérotation du verset
Dt. 3,14
Iair filius Manasse possederat11 omnem regionem Argob usque ad terminos Gessuri et Machati vocavitque ex nomine suo Basan Avothiair id est villas Iair usque in presentem diem
11 possederat] possedit
Weber
Numérotation du verset
Dt. 3,15
Machir quoque dedi Galaad
Numérotation du verset
Dt. 3,16
et tribubus Ruben et Gad dedi de terra12 Galaad usque ad torrentem Arnon medium torrentis et confinium13 usque ad torrentem Iaboc14 qui est terminus filiorum Ammon
12 de terra] terram
Weber
|
13 confinium] finium
Weber
|
14 Iaboc]
scrips.,
Iebot
Rusch,
Ieboc
Weber
|
Numérotation du verset
Dt. 3,17
et planitiem solitudinis atque Iordanem et terminos Cenereth usque ad mare Deserti quod est Salsissimum ad radicem15 montis Phasga contra orientem
15 radicem] radices
Weber
Numérotation du verset
Dt. 3,18
precepique vobis in tempore illo dicens Dominus Deus vester dat vobis terram hanc in hereditatem expediti precedite fratres vestros filios Israel omnes viri robusti
Numérotation du verset
Dt. 3,19
absque uxoribus et parvulis atque16 iumentis novi enim quod plura habeatis pecora et in urbibus remanere debebunt quas tradidi vobis
16 atque] ac
Weber
Numérotation du verset
Dt. 3,20
donec requiem tribuat Dominus fratribus vestris sicut vobis tribuit et possideant ipsi etiam17 terram quam daturus est eis trans Iordanem tunc revertetur unusquisque in possessionem suam quam dedi vobis
17 ipsi etiam]
inv. Weber
Numérotation du verset
Dt. 3,21
Iosue quoque in tempore illo precepi dicens oculi tui viderunt que fecit Dominus Deus vester duobus his regibus sic faciet omnibus regnis ad que transiturus es
Numérotation du verset
Dt. 3,22
ne timeas eos Dominus enim Deus vester pugnabit pro vobis
Numérotation du verset
Dt. 3,23
precatusque sum Dominum in tempore illo dicens
Numérotation du verset
Dt. 3,24
Domine Deus tu cepisti ostendere servo tuo magnitudinem tuam manumque fortissimam neque enim est alius Deus vel in celo vel in terra qui possit facere opera tua et comparari fortitudini tue
Numérotation du verset
Dt. 3,25
transibo igitur et videbo terram hanc optimam trans Iordanem et montem istum egregium et Libanum
Numérotation du verset
Dt. 3,26
iratusque est Dominus mihi propter vos nec exaudivit me sed dixit mihi sufficit tibi nequaquam ultra loquaris de hac re ad me
Numérotation du verset
Dt. 3,27
ascende cacumen Phasge et oculos tuos circumfer ad occidentem et ad18 aquilonem austrumque et orientem et aspice nec enim transibis Iordanem istum
18 ad] om. Weber
Numérotation du verset
Dt. 3,28
precipe Iosue et corrobora eum atque conforta quia ipse precedet populum istum et dividet eis terram quam visurus es
Numérotation du verset
Dt. 3,29
mansimusque in valle contra fanum Phogor19.
19 Phogor
Weber
] Fogor
Rusch
Capitulum 3
Numérotation du verset
Dt. 3,1
differentia
differentia
marg.|
{LYR#T#.1}
De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 24vb
Numérotation du verset
Dt. 3,ad litteram
marg.|
marg.| {1475}
.1.
Itaque
conversi.
Hic consequenter describitur victoria de rege Og, et primo describitur occasio pugne, secundo conditio victorie,ibi : Percussimusque. Circa primum dicitur sic : Itaque conversi ad continuandum iter nostrum post debellationem Sehon.
marg.|
.2.
Ascendimus per iter
id est quod ducit ad Basan.
marg.|
.3.
Egressusque.
Ex hoc apparet causa quare Moyses non petivit transitum verbis pacificis ab isto Og, sicut fecerat a Sehon, quia iste Og non expectavit quod Moyses ad terram eius appropinquaret. et inde nuntios mitteret sed preoccupavit tempus movendo bellum iniustum contra filios Israel.
marg.|
.4.
Dixitque.
Hoc dictum fuit specialiter de Og, quia erat mire magnitudinis et fortitudinis, ut patet infra eo. ca.
marg.|
.5.
Percussimusque.
Hic describitur magnitudo victorie, et primo ex hominum interfectorum et civitatum captarum et predarum multitudine, et patet littera. Secundo ex regis Og magnitudine, cum dicitur.
marg.|
.6.
Solus quippe Og rex
etc.
de stirpe gigantum.
Dicit autem {1476}
Rabbi Salomon quod loquitur hic de gigantibus, quos interfecit Chodorlahomor et socii eius, ut habetur Gn. xiii.b. et de illa interfectione evasit solvi Og, qui postea factus est rex Basan, ut dicitur. et secundum hoc iste Og diu vixerat, qui a tempore belli predicti de quo evasit usque ab bellum in quo obiit, fluxerunt plus quam cccc. anni.
marg.|
.7.
Monstratur lectus eius
etc. De magnitudine huius Og dicunt Iudei, quod a planta pedis eius usque ad cavillam pedis erant 30. cubiti humani, prout diffusius posui in libro Numeri xxi. et quia iste passus ubi describitur mensura lecti eius, illam falsitatem destruit, ideo ad colorandum predictam, falsitatem Iudei perverse exponunt hanc litteram. Dicunt enim aliqui, quod in hebreo non est lectus, sed cuna, in qua erat positus quando erat puer, et quod iam tante erat fortitudinis et magnitudinis, quod non poterat teneri nisi in cuna ferrea habente novem cubitos usuales in longitudine. Sed hec expositio assumit falsum, quia in hebreo non habetur cuna, sed [hébreu] eres id est lectus vel stratum, ut magis proprie loquamur, eadem enim dictio est hic Hebraica, que habetur Ps. 6.b. Lacrimis meis statum meum rigabo etc. et Gn. xlix.a. Maculasti stratum eius, delecto Iacob cum iam esset vir perfectus, de quo certum est quod non iacebat in cuna. Item licet puer {1477} de novo natus sit minoris quantitatis quam in etate adulta, tamen de communi cursu habet quantitatem pedalem vel parum plus respectu sui ipsius in etate adulta, spatium autem a planta pedis usque ad cavillam, ad plus non est nisi quarta pars longitudinis pedis, et ideo si fictio Iudeorum predicta de longitudine Og, esset vera quando fuit de novo natus, non solum habuit novem cubites usuales in longitudine, sed quater 30 ad minus, scilicet cxx. Et ideo ad colorandum predictam fictionem seu falsitatem Rabbi Salomon aliter exponit litteram predictam, concedens quod hic habetur lectus, et non cuna, sed cum subditur, Habens novem cubitos longitudinis ad mensuram virilis manus, dicit quod hoc est intelligendum de mensura cubiti ipsius Og, qui vocabatur vir per quamdam excellentiam, et ille cubitus erat valde magnus. Sed hec expositio non potest stare nec colorare predictam falsitatem, quia sicut iam dictum est, longitudo que est a planta pedis usque ad cavillam non est ad plus nisi quarta pars longitudinis pedis, et ideo si inter plantam pedis et cavillam ipsius Og erant 30 cubiti usuales secundum predicta fictionem, sequitur quod tota longitudo pedis eius ad minus esset cxx. cubitorum, ut predictum est. Cubitus autem continet duos pedes secundum communiorem opinionem et veriorem, ut credo, secundum aliam vero pedem et dimidium. ex quo sequitur, quod cubitus ipsius Og continebat. ccxl. pedes communes secundum predictam fictionem, vel ad minus lxxx. et per consequens lectus eius novem cubitorum continebat nonies tantum in longitudine, quod includit maximam absurditatem, quia non posset fieri lectus ferreus tante longitudinis et latitudinis correspondentis, nec inveniretur tanta materia ferri, nec artifex qui faceret, nec esset verum quod dicitur in textu : Monstratur lectus eius ferreus, qui est in Rabbath filiorum Ammon id est in tali civitate, quia magnitudo predicti lecti fere occuparet locum unius magne civitatis. Et ideo dicendum quod hic accipitur cubitus usualis et communis, qui continet duos pedes communes, vel ad minus pedem et dimidium. Ex quo patet, quod lectus ipsius Og erat bene magnus continens novem cubitos longitudinis id est 18. pedes communes secundum communiorem opinionem de magnitudine cubiti, vel xiii. pedes cum dimidio secundum aliam.
prol.|
{1478} Moraliter Og qui interpretatur congregans, significat peccatorem, qui sibi congregat iniquitatem, secundum quod dicitur Ps. quadraginta b. Cor eius congregabit iniquitatem sibi, quia secundum Greg. peccatum quod per penitentiam non diluitur, mox suo pondere ad aliud trahit. Lectus enim sunt allicientia ad peccatum et detinentia in ipso, sicut in lecto in quo iacet prostratus. habet autem 9. cubitas longitudinis, et quatuor latitudinis, exemplum in peccato carnis, et sic potest intelligi de aliis. Primus cubitus longitudinis est in escis. Secundus in poculis. Tertius in spectaculis. Quartus in cantilenis dissolutis. Quintus in suavitate aromatum. Sextus in multiplicitate donorum gratis datorum. Septimus in mollitie lectorum. Octavus in applausu sociorum. Nonus in turpi usu mulierum. Latitudinis vero primus cubitus est delectatio secundus est consensus. tertius operatio. quartus consuetudo, et quando intervenit in corrigibilitas et obstinatio, tunc est lectus ferreus.
Numérotation du verset
Dt. 3,ad litteram
marg.|
.1.
Terramque possedimus.
Hic consequenter recolitur predicte terre acquisite distributio, que assignata fuit duabus tribubus et dimidie ut plenius continetur Nm. 32. et hoc est quod dicitur : Et civitates illius dedi Ruben, etc. et patet littera usqueibi :
marg.|
.2.
Ad terminos.
Nomen est lacus magni, per quem transit Iordanis fluvius, et vocatur in evangelio mare Cenereth, a quedam villa sic nominata super littus eius sita, et mare Tyberiadis a quadam alia civitate sita in eius littore, et mare Galilee, quia est iuxta Galileam regionem.
marg.|
.3.
Usque ad mare quod est falsissimum.
nomen est alterius lacus in quo cadit Iordanis fluvius, et in loco ubi subverse sunt quinque civitates de quarum subversione habetur Gn. 19. et de isto lacu dictum fuit Nm. 33. Vocatur autem mare more Hebraici sermonis, secundum quem quelibet congregatio aquarum notabilis mare vocatur, secundum illud Gn. 1.a. Congregationesque aquarum appellavit maria.
marg.|
.4.
Expediti.
Hoc dicitur viris bellatoribus duarum tribuum et dimidie, que iam habebant terram assignatam, et civitates muratas, in quibus reliquerunt uxores suas et parvulos et familias, et ideo poterant procedere ad bella magis expedite, quam alii qui ducebant secum uxores suas et parvulos et familias.
prol.|
{1479}
Numérotation du verset
Dt. 3,ad litteram
marg.|
.1.
Iosue quoque.
Postquam explicavit beneficia prestita in bellis preteritis, hic consequenter explicat beneficia prebenda in bellis futuris. et hoc totum fit ad inducendum filios Israel ad Dei reverentiam et observantiam legis, et dicitur in partem principalem et incidentalem. secunda : Precatusque sum. Circa primum Moyses ex victoriis divinitus concessis filiis Israel de preterito, assecurat de concedendis in futuro, quia secundum quod dicit beatus Gregorius preteritarum rerum exhibitio futurarum est certitudo. Et patet littera.
marg.|
.2.
Precatusque.
Hec est pars incidentalis. ex hoc enim quod Moyses ex Dei adiutorio duos reges debellaverat, et terram eorum distribuerat, ut predictum est, opinatus fuit, quod verbum Domini sibi dictum Nm. 20 scilicet quod intraret terram promissionis, non esset verbum sententie diffinitive, sed magis comminationis, quod frequenter retractatur, sicut illud Ione 3.b. Adhuc quadraginta dies et Ninive subvertetur. Et ideo oravit dominum ut transiret Iordanem et videret terram promissionis ac divideret, et hoc est quod dicitur.
marg.|
.3.
Servo tuo
id est mihi Moysi. 4. Magnitudinem. In operibusmirabilium.
marg.|
.4.
Manumque. In
debellatione duorum regum.
marg.|
.5.
Transibo
id est hoc peto ex tua gratia.
marg.|
.6.
Et montem.
Rabbi Salomon dicit quod per montem hic intelligitur Ierusalem, que pro parte principali erat sita in monte, et per Libanum ipsum templum, quod fuit factum de lignis Libani, ut habetur 3Rg. 5. Sed hoc non videtur verum, quia Moyses non petebat visionem spiritualem terre, sed corporalem, ut manifeste patet ex textu. templum autem {1480} non fuit factum usque ad tempora Salomonis. Et ideo usque tunc videri non poterat visione corporali. Et ideo dicendum quod per montem Libanum intelliguntur duo termini terre promissionis secundum eius longitudinem, quia mons in quo est ascensus scorpionis est in termino australi, et Libanus in termino aquilonari, et per hoc intelligitur petita visio locorum intermediorum.
marg.|
.7.
Iratusque
est dominus mihi propter vos.
Istud refertur ad peccatum Moysi, in aquis contradictionis, quod habetur Nm. 2. cuius peccati occasio fuit malitia populi, ut supra dictum est capitulo 1.
marg.|
.8.
Nec exaudivit.
verbum suum retractando, sed magis confirmando, quantum ad hoc quod terram non intraret, concessit tamen quod eam ab extra miraculose videret. unde subditur :
marg.|
.9.
Ascende cacumen.
Nomen est montis.
marg.|
.10.
Et oculos tuos circunfer.
Non accipitur hic oriens et occidens, auster et aquilo prout sunt termini totius terre habitabilis, quia sic non fuit ostensa Moysi, sed prout significant terminos terre promissionis, quia Moyses vidit oculis corporalibus totam terram promissionis a termino eius australi usque ad aquilonarem, et ab orientali usque ad occidentalem.
marg.|
.11.
Precipe Iosue.
ut recipiat regimen populi et labores in acquirendo terram et dividendo.
marg.|
.12.
Et corrobora eum.
Timebat enim Iosue, ne sicut Moyses magister suus ab ingressu terre et eius divisione fuerat impeditus, ita et ipse qui non erat tante perfectionis, multo fortius impediretur, et ideo dominus verba eum assecurare de transitu et divisione, ideo, sequitur : Ipse precedet populum iustum et dividet eis terram, etc.
Numérotation du verset
Dt. 3,moraliter
marg.|
marg.| {1477}
marg.|
† Iair filius Manasse etc. Per Manassen qui interpretatur oblivio convenienter significari potest primus pater alicuius Religionis approbate, ut beatus Aug. beatus Benedictus, beatus Franciscus, et sic de aliis quia quilibet ingrediens oblivisci debet populi sui et domus patris sui. Per Iair vero qui interpretatur vigilans vel illuminatio, significatur quilibet bonus et religiosus, qui sui patris exemplo vigilat ad proficiendum in scientia et vita et iste obtinet regionem Argob, que interpretatur maledictio, sublimitas. ideo significat excellentiam superborum maledictam Iob. v.a. Vidi stultum firma radice, et maledixi pulchritudini eius. Omnis autem superbus est stultus, cuius etymologia est status altus. Iair {1478}autem obtinet Argob, id est excellentiam superborum, quando bonus religiosus verbo et exemplo superbus reducit ad humilitatem bonorum, sic vertit nomina eorum vocans eos. Anoth Iair id est villas Iair. quia facti sunt habitacula Dei, qui habitat in mentibushumilium, Isaie lvi.a. Super quem requiescet spiritus meus, nisi super pauperem et contritum et trementem sermones meos. Ubi vero translatio nostra habet pauperem, alia translatio habet humilem, et idem significat. Nam Matthei. 5.a. Humiles dicuntur pauperes spiritu, id est non habentes inflatum spiritum ut exponit August.
marg.|
† Precedite fratres vestros filios Israel. Tales enim religiosi ad edificationem aliorum apti ad predicandum et confessiones audiendum a suis superioribus sunt mittendi.
Numérotation du verset
Dt. 3,moraliter
marg.|
marg.| {1479}
marg.|
† Absque uxoribus et parvulis ac iumentis. Per uxores intelliguntur carnales, qui quamvis sint litterati, non tamen sunt inter seculares mittendi, quia plus nocerent mala vita quam proficerent doctrina, eo quod in moralibus magis movent facta {1480}quam verba. Per parvulos autem intelliguntur novitii, ver de novo professi, qui non sunt adhuc bene firmati, et isti similiter non sunt mittendi. Per iumenta vero intelliguntur fratres simplices et illiterati, qui propter defectum scientie non sunt ad predicandum apti.
Numérotation du verset
Dt. 3,Additio 1
marg.|
marg.| {1479} In capitulo 3. ubi dicitur in postilla : Et montem iustum egregium et Libanum. Rabbi Salomon dicit, etc. Sicut visio terre promissionis quam Moyses petebat a Deo, intelligatur de visione corporali tantum, non modice admirationis dignum videtur, cur Moyses qui tante perfectionis erat, ut de eo diceretur : Qui in omni domo mea fidelissimus est, et palam et non per enigmata et figuras dominum videt sup. Nm. 12. cum tanta affectione et tam ardenti instantia peteret videre a Deo terram illam trans Iordanem, et montem illum egregium, presertim cum ad hoc impetrandum inducit memoriam maximorum operum, que Deus sibi ostenderant, et hoc cum dicit : Tu cepisti ostendere servo tuo, etc. Neque enim alius Deus in celo et in terra, qui possit facere opera tua. In quo videtur maxime magnificare huiusmodi petitionem, quasi cequando eam his potissimis que iam Deus sibi ostenderat, {1480} cum tamen inter illa sit modica vel nulla comparatio. Nam prima magnalia que Moysi fuerunt ostensa, de quibus hic fit mentio, pertinebant ad omni potentiam divinam, et ad magnam populi Dei utilitatem, sicut redemptio Egyptiaca, et datio legis, et deductio per desertum, et huiusmodi. Quod autem Moyses transiret Iordanem, ut videret illam terram corporaliter, nihil horum simile vel equale includit. Ad quod quidam expositores Hebreorum dicunt quod hoc faciebat Moyses, ut populus ille magis diligeret terram illam, cuius visio tam desiderabilis erat a viro tante perfectionis. Sed hoc non videtur convenienter dictum quia si sic Moyses hoc petebat per modum fictionis, ut populo hoc ostenderet, non quod in corde sic haberet, quod non pertinet ad virum Dei. Unde videtur aliter dicendum quod Moyses desiderabat illam terram videre ex devotione, quam habebat ad illa que fuerunt ibi facta scilicet immolatio Isaac, que fuit celebrata in monte Moria, ubi Deus concessit et iuramento solennissimo firmavit. {1481} quod in semine. Abrahe id est in Christo benedicentur omnes gentes, pro ut fuit large ostensum supra Gn. 22. In additione 4. Et ideo fecit hic mentionem de monte dicens : Et montem istum egregium. Et quia ex fide etiam cognoscebat, quod in illo monte postquam ibi templum fuisset edificatum de lignis Libani, erat offerendus Christus et doctrinam salutis ibi docturus ; ideo fecit mentionem de Libano dicens : montem istum egregium et Libanum, et generaliter desiderabat terram totam videre, ut patet in littera, quia per totam terram promissionis scilicet Iudeam : Galileam, et trans Iordanem Christus progressurus erat predicando, et docendo, et miracula faciendo, ut in historiis evangelicis patet. Unde Moyses etsi videre petebat corporalem visionem terre, hoc tamen erat propter visionem spiritualem supra dictam. Nimirum, si ratione huius devotionis Moyses petivisset videre terram illam, quia etiam hodie fideles {1482} Christi videmus in longinquas regiones peregrinari, ut loca sancta visitent. Sed Deus ut suam iustitiam ostenderet, etiam circa sanctos noluit sibi concedere illam visionem de propinquo, sed tantum a longe dicens : Ascende cacumen Phasge, et oculos circunfer ad occidentem, etc. In viris enim perfectis modica exercitatio corporis in rebus ad devotionem excitantibus tantum operatur, sicut talium magna exercitatio in minus devotis. nam secundum Philosophum, Activorum actus est secundum dispositionem passi. Est etiam hoc alia ratio, que habetur in gl. ubi sic dicitur, Magna dispensatione Dei factum est, ut Moyses qui est typus legis, non introduceret populum in terram promissionis, quia lex neminem ad perfectum adduxit. Sed Iosue typus Christi, qui salvator interpretatur, tanquam dux et princeps populum in terram promissionis introduxit. Hec in gl. Que quidem expositio licet allegorica sit, multum tamen correspondet litterali, ut patet consideranti.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Dt. 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 30/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=07&chapitre=07_3)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Dt. 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 30/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=07&chapitre=07_3)
Notes :