Nicolaus de Lyra

Capitulum 33

Numérotation du verset Dt. 33,1 

Hec est benedictio
qua benedixit Moyses homo
Dei filiis Israel ante mortem suam
Numérotation du verset Dt. 33,2 

et ait Dominus de Sina
venit
et de Seir ortus est nobis
apparuit de monte Pharan
et cum eo sanctorum
millia in dextera eius
ignea
lex
Numérotation du verset Dt. 33,3 

dilexit
populos
omnes
sancti
in manu illius sunt
et qui appropinquant
pedibus
eius
accipient de doctrina illius
Numérotation du verset Dt. 33,4 

legem
precepit
nobis Moyses
hereditatem
multitudinis
Iacob
Numérotation du verset Dt. 33,5 

erit apud rectissimum
rex
congregatis
principibus populi
cum tribubus
Israel
Numérotation du verset Dt. 33,6 

vivat Ruben et non moriatur
et sit parvus in numero
Numérotation du verset Dt. 33,7 

hec est Iude benedictio
audi Domine
vocem Iude
et ad populum suum
introduc
eum manus
eius
pugnabunt
pro eo
et adiutor
illius contra adversarios eius
erit
Numérotation du verset Dt. 33,8 

Levi quoque ait perfectio
tua
et doctrina
tua viro sancto tuo quem
probasti
in Temptatione
et iudicasti ad aquas Contradictionis
Numérotation du verset Dt. 33,9 

qui dixit patri
suo et matri
sue nescio vos et fratribus suis ignoro illos
et nescierunt filios suos
hii custodierunt eloquium tuum et pactum
tuum servaverunt
Numérotation du verset Dt. 33,10 

iudicia tua
o Iacob
et legem tuam
o Israel
ponent thymiama
in furore
tuo
et holocaustum super altare
tuum
Numérotation du verset Dt. 33,11 

benedic Domine
fortitudinem1 eius et opera manuum illius
1 fortitudinem] fortitudini Weber
suscipe
percute
dorsa
inimicorum
eius et qui oderunt eum
non consurgant
Numérotation du verset Dt. 33,12 

et Beniamin
ait amantissimus
Domini
habitabit
confidenter in eo
quasi in thalamo
tota die
morabitur
et inter humeros
illius requiescet
Numérotation du verset Dt. 33,13 

Ioseph quoque
ait de benedictione Domini
terra eius de pomis
celi
et rore
atque abysso subiacente
Numérotation du verset Dt. 33,14 

de pomis fructuum
solis
ac lune
Numérotation du verset Dt. 33,15 

de vertice antiquorum montium
de pomis collium
eternorum
Numérotation du verset Dt. 33,16 

et de frugibus terre
et de2 plenitudine eius benedictio
2 de] om. Weber
illius
qui apparuit
in rubo veniat super caput Ioseph
et super verticem Nazarei
inter fratres suos
Numérotation du verset Dt. 33,17 

quasi primogeniti tauri
pulchritudo eius cornua
rhinocerotis
cornua illius
in ipsis
ventilabit
gentes
usque ad terminos terre
he
sunt multitudines
Ephraim
et hec millia
Manasse
Numérotation du verset Dt. 33,18 

et Zabulon ait
letare Zabulon in exitu
tuo
et Isachar in tabernaculis
tuis
Numérotation du verset Dt. 33,19 

populos
ad montem
vocabunt
ibi immolabunt
victimas iustitie
qui
inundationem
maris
quasi lac
sugent et thesauros
absconditos arenarum
Numérotation du verset Dt. 33,20 

et Gad ait
benedictus in latitudine
Gad
quasi leo requievit
cepitque brachium et verticem
Numérotation du verset Dt. 33,21 

et vidit
principatum suum quod in parte sua doctor esset repositus
qui fuit cum principibus
populi et fecit
iustitias
Domini et iudicium suum cum Israel
Numérotation du verset Dt. 33,22 

Dan quoque ait
Dan catulus leonis
fluet largiter de Basan
Numérotation du verset Dt. 33,23 

et Neptalim dixit Neptalim abundantia perfruetur et plenus erit benedictionibus3 Domini mare et meridiem possidebit
3 benedictionibus] benedictione Weber
Numérotation du verset Dt. 33,24 

Aser quoque ait
benedictus in filiis Aser sit placens fratribus suis tingat in oleo
pedem suum
Numérotation du verset Dt. 33,25 

ferrum et aes calciamentum
eius sicut dies
iuventutis tue ita et senectus tua.
Numérotation du verset Dt. 33,26 

Non est Deus4
4 Deus] om. Weber
alius ut Deus rectissimi, ascensor celi
auxiliator tuus. Magnificentia eius
discurrunt
nubes
Numérotation du verset Dt. 33,27 

habitaculum eius
sursum
et subter
brachia
sempiterna eiciet
a facie tua inimicum.
Dicetque
conterere
Numérotation du verset Dt. 33,28 

habitabit
Israel
confidenter
et solus
oculus Iacob in
terra
frumenti
et vini celique
caligabunt rore.
Numérotation du verset Dt. 33,29 

Beatus es5 tu Israel.
5 es] om. Weber
Quis similis tui
popule qui salvaris in Domino?
Scutum
auxilii tui et gladius
glorie tue.
Negabunt
te
inimici
tui et tu
eorum colla
calcabis.

Capitulum 33

Numérotation du verset Dt. 33,1 
differentia
marg.| {LYR7.33.T1} De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 27vb
marg.| {LYR7.33T2} De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 28ra
Numérotation du verset Dt. 33,1 
marg.| .1. Haec est benedictio, etc. Hic consequenter punitur benedictio Moysi super populum sicut et Iacob patriarcha benedixit filios suos imminente morte sua ut habetur {1672} Gn. xlix. In hec ergo benedictione premittitur prefatio, secundo subditur executio,ibi : Vivat Ruben tertio ponitur conclusio,ibi : Non est alius. Circa primum premittitur titulus cum dicitur. Hec est benedictio. et subditur benedictionis causa, qua fuit datio legis et eius susceptio. et hoc notatur cum dicitur.
Numérotation du verset Dt. 33,2 
marg.| marg.| {1673} .1. Dominus de. quia ibi dedit legem, ut habetur Ex. 20.
marg.| .2. Et de. Dicunt Hebrei, quod dominus primo legem obtulit Idumeis, qui habitant in monte Seir, et Hismaelitis, qui habitant circa montem Pharan, sed ipsi noluerunt eam accipere, et tunc dedit eam filiis Israel in monte Sinai. et sic secundum eos exponitur quod dicitur : De Seir. or. est. no. etc. id est illius locis venit ad nos dando nobis legem ab aliis recusatam. Sed quod dictum non consonat sacre scripture, que in toto suo processu videtur sonare, quod populus Hebreorum a Deo fuit specialiter electui, ut inde Christus nasceretur, propter quod speciali sanctitate debuit pollere : propter quod ab aliis populis primo fuit segregatus, per fidem unius Dei scilicet in Abraham. ut habetur Gn. 12. et postea distinctus per circumcisionem, que fuit signum fidei, ut habetur Gn. 17. postea Deo specialiter applicatus per legis susceptionem. Ex. 20. et de talibus beneficiis illi populo singulariter datis, dicit Ps. cxlvii.b. Non fecit taliter omni nationi etc. iudicia. etc. que in lege continentur, et ideo a Iudeis videtur esse confictum, quod lex illa oblata fuerit aliis populis, propter quod aliter exponunt doctores nostri sic : De Seir id est idumeis et Hismaelitis in sua infidelitate et idololatria dimissis, Deus per speciale beneficium ortus est nobis in datione legis. Licet autem hoc sit bene dictum, tamen non consonat ad plenum littere : quia scriptura uniformiter loquitur hic de Sina et de monte pharan, ut patet in textu, ideo potest aliter exponi, quia post dationem legis in monte Sinai populus eundo versus terram promissionis transivit iuxta montem Seir, ut habetur Nume. 20. Et dum circumirent montem illum, cepit populum tedere itineris et laboris, et ex hoc murmurarunt, propter quod dominus immisit serpentes ignitos in populum, ut habetur Nm. 21. Et cum populus clamaret propter morsus serpentum, dominus precepit Moysi ut faceret serpentem eneum, ad cuius conspectum percussi a serpentibus sanabantur. Ille autem serpens habebat similitudinem animalis venenosi, erat tamen sine {1674} veneno, et ideo fuit figura Christi qui habuit carnem similem peccatrici, sed fuit sine peccato, cuius intuitus per veram fidem sanata morsibus peccatorum. Illam autem figuram intellexit Moyses. Et ideo dixit. De Seir ortus. quia in circumitu montis Seir revelatum fuit ei beneficium incarnationis Christi et passionis, quod est maximum.
marg.| .3. Apparuit. Nm. 10. habetur quod cum populus recessisset de monte Sinai, nube eos ducente, requievit nubes in solitudine Pharan. et cum populus ibi desideraret carnes dominus dedit eis coturnices in tanta multitudine, quod habuerunt satis usque ad mensem integrum, quod Moysi visum fuit valde magnum ut habetur Nume. 11. Tunc etiam in adiutorium Moysi in regimine populi replevit dominus 70. senes Spiritu Sancto ut ibidem habetur et propter istud beneficium dixit Moyses.
prol.| Apparuit de monte Pharan. illuminando 70. senes.
marg.| .4. Et cum eo sanctorum millia id est angelorum ei ministrantium, secundum quod dicitur Dan. 7 capitulo Milia milium ministrabant ei etc. Sic igitur post beneficium legis date in monte Sinai Moyses facit hic mentionem de aliis duobus locis propter predicta beneficia ibi collata.
marg.| .5. In dextera eius. quia fuit data de medio ignis ut habetur Exodio. 11.
Numérotation du verset Dt. 33,3 
marg.| .6. Dilexit   populos id est 12. tribus quia quelibet poterat dici populus unus. Vel aliter. Dilexit populum, generaliter, secundum illud Sapient. 11.d. Diligis domine omnia que sunt et nihil odisti eorum que fecisti. sed specialiter dilexit populum Israel tanquam sibi deputatum, ideo subditur :
marg.| .7. Omnes sancti id est in gubernatione et protectione, licet enim ibi essent aliqui mali, tamen pro maiori parte erant boni.
marg.| .8. Et qui appropinquant. hoc dicitur quia in datione legis dominus super montem Sinai loquebatur, et populus erat in valle iuxta pedem montis audiens verba Domini, et quia decem precepta decalogi data sunt ab eo immediate, cetera vero mediante Moyse. ideo sequitur :
Numérotation du verset Dt. 33,4 
marg.| marg.| {1675} .1. Legem precepit, auctoritate Dei.
marg.| .2. Hereditatem multitudinis. quia sicut hereditas est res immobilis, ita lex fuit data Iudeis, ut immobiliter servaretur ab eis.
Numérotation du verset Dt. 33,5 
marg.| .3. Erit apud rectissimum rex. si lex sic conservetur a popolo, erit rectissimus, quia lege divina gubernatus, et dominus erit eorum rex, unde et 1Rg. 8. quando primo elegerunt alium regem, dixit dominus ad Samuelem. Non te abiecerunt, sed me, ne regnem super eos.
marg.| .4. Vivat Ruben. Hic consequenter ponitur benedictionis executio., et dividitur in 11. partes secundum tribus 11. benedictas a Moyse : et patebunt partes prosequendo. Primo ergo ponitur benedictio ipsius Ruben, quia fuit primogenitus, cum dicitur : Vivat Ruben. vita nature.
marg.| .5. Et non moriatur. morte culpe vel gehenne.
marg.| .6. Et sit parvus in numero. Hoc autem addit Moyses ad concordandum cum verbo Iacob, quo dixit ipsi Ruben Gn. xlix.a. Effusus es sicut aqua, non crescas, etc.
marg.| .7. Hec est Iude benedictio. Post benedictionem Ruben immediate ponitur benedictio Iude, quia successit ei in honore regni quantum ad eius primogenituram.
marg.| .8. Audi domine vocem Iude. Dicit Rabbi Salomon quod hec prophetia respicit {1676} ad vocem orationis ipsius David et Salomonis, qui fuerunt exauditi in pluribus orationibus suis, et ipsius Asa pro exercitu Ethiopum invadente ipsum. 2Par. 14. et Iosaphat pro Ammonitis 2Par. 20. et Ezechie pro Sennacheribus 4Rg. 21. qui fuerunt reges Iuda.
marg.| .9. Et ad populum id est ad limbum patrum post vitam presentem, unde de sanctis communiter scribitur de morte eorum. Et appositus est ad populum suum, vel ad patres suos.
marg.| .10. Manus eius pugnabunt pro eo. quia usque ad electionem Saulis, tribus Iuda habuit ducatum belli, ut habetur Idc. 1.a. Quis ascendet ante nos contra Chananeum, et erit dux belli ? Dixitque dominus : Iudas ascendet, et 20 capitulo in bello contra filios Beniamin, cum alie tribus quererent, quis erit in exercitu nostro princeps certaminis. Respondit dominus Iudas sit dux vester.
marg.| .11. Et adiutor illius   contra   adversarios eius. Dicit Rabbi Salomon quod hoc specialiter dicitur pro Iosaphat rege Iuda, qui impetu facto contra eum in Ramoth Galaad, exclamavit ad dominum, et audivit eum, 3Rg. 22. Potest etiam intelligi de pluribus aliis regibus de tribu Iuda, qui fuerunt adiuti a Domino in periculis.
marg.| .12. Levi. Post benedictiones Iude immediate ponitur benedictio Levi propter dignitatem sacerdotii.
Numérotation du verset Dt. 33,ad litteram 
marg.| marg.| {1677} .1. Perfectio tua. quantum ad vitam sanctam.
marg.| .2. Doctrina tua. quantum ad sanam doctrinam.
marg.| .3. A viro id est a Moyse, qui fuit de eadem tribu, et sanctitas vite et veritas doctrine ab eo derivata fuit ad alios eiusdem tribus. Et loquitur hic Moyses de seipso quasi de quodam alio ex humilitate, quia pertinent ad commendationem eius, sicut et Ioannes Evangelista Io. 19.e. dixit de seipso, Vidit illum discipulum quem diligebat Iesus etc.
marg.| .4. Quem probasti. Hoc dirigitur ad Deum, qui patientiam Moysi probavit in multis tentationibus Iudeorum.
marg.| .5. Et iudicasti. determinando super eum penam mortis, ut habetur Nm. xx. et ex hoc patet veritas ipsius Moysi, qui ita fideliter exprimit peccatum suum sicut et meritum.
marg.| .6. Qui dixit. hoc non solum intelligitur de Moyse, sed etiam de aliis {1678} filiis Levi, qui ad preceptum Moysi interfecerunt propinquos suos propter culpam ex adoratione vituli. Ex. 32.
marg.| .7. Hi custodierunt. quia lex divina precepit idolatras interfici.
marg.| .8. Et pactum. dicit hic Rabbi Salomon quod hoc intelligitur de circumcisione, que vocatur pactum Domini, Gn. xvii. quia alie tribus non circumciderunt filios suos natos in deserto quousque fuerunt in terra promissionis, ut habetur Iosue 5. Sed tribus Levi filios suos circumcidit, ut iste dicit Contrarium autem dicunt communiter expositores nostri, et huic consonat scriptura Iosue 5.b. ubi dicitur, Populus autem qui natus est in deserto per quadraginta annos incircumcisus fuit, ita quod generaliter loquitur, et nullum excipit. Et secundum hoc quod dicitur hic, Pactum tuum, potest intelligi de observatione legalium, sicut et alia que hic ponuntur.
marg.| .9. Ponent thymiama in. ad avertendum furorem tuum a populo tuo.
marg.| .10. Benedic domine fortitudini. dicit hic Rabbi Salomon quod hoc refertur {1679} ad Machabeos, qui fuerunt de tribu Levi, et fortiter pugnaverunt contra adversarios fidei. et quia fuerunt valde pauci respectu adversariorum, ideo Moyses hoc previdens ora pro eis.
Numérotation du verset Dt. 33,ad litteram 
marg.| .1. Et Beniamin ait :. Hic post benedictionem Levi, ad quem pertinebat sacerdotium, ponitur immediate benedictio Beniamin, in cuius sorte fuit templum.
marg.| .2. Habitabit confidenter In eodem scilicet in Domino, eo quod Deus speciali modo habitabat in templo, de qua habitatione subditur :
marg.| .3. Quasi in thalamo tota. templum enim ubi Deus colebatur, erat quasi thalamus ipsius.
marg.| .4. Et inter   humeros   . licet enim humeri sint in superiori parte corporis, tamen inferiores sunt capite, et per hoc designatur locus edificationis templi, {1680} quia licet templum edificatum fuerit in monte Moria, non tamen in summitate eius, sed in declivi per spatium 24. cubitorum a summitate montis, ut dicunt Hebrei.
marg.| .5. Ioseph quoque ait. Post benedictionem Beniamin ponitur benedictio Ioseph, quia sicut in sorte Beniamin fuit templum, sic in sorte Ioseph fuit Silo, ubi filii Israel posuerunt tabernaculum Moysi et arcam testimonii, ut habetur Iosue. 18. Et quia locus templi fuit excellentior et Deo diligibilior, ideo preponitur benedictio Beniamin benedictioni Ioseph, licet Beniamin fuerit iunior.
marg.| .6. De benedictione Domini terra eius. quia sors Ioseph fuit valde fertilis.
marg.| .7. De pomis. quia arbores fructificant ex influentia celi et stellarum.
prol.| {1681}
Numérotation du verset Dt. 33,ad litteram 
marg.| .1. Et rore atque abysso. Terra enim humecta, est apta ad fructificandum, humectatur autem a superiori ex descensu roris, et ab inferiori ex aquis sub terra latentibus, que hic nomine Abyssi designantur.
marg.| .2. De pomis   fructuum   . hoc additur ad designandum quod inter celi luminaria sol et luna habent maiorem efficaciam super terrenascentia.
marg.| .3. De vertice. Ibi enim fructus citius maturantur, et propter novitatem magis diliguntur.
marg.| .4. Benedictio illius qui apparuit id est ipsius Dei, qui in rubo apparuit {1682} Moysi.
marg.| .5. Super verticem id est sancti, quia Ioseph inter alios fratres suos fuit sanctior.
marg.| .6. Quasi primogeniti. Hoc dicitur propter tribum Ephraim, que fuit fortis et bellicosa, et propter regnum decem tribuum, quod fuit datum illi tribui in primo rege, scilicet Ieroboam, ut habetur 3Rg. 11.
marg.| .7. He sunt multitudines Ephraim. Hoc exponitur dupliciter. Uno modo referendo ad numerositatem populi utriusque tribus. Alio modo referendo ad multitudinem adversariorum ab eis devictorum.
Numérotation du verset Dt. 33,ad litteram 
marg.| marg.| {1683} .1. Et Zabulon ait. Hic consequenter describitur benedictio Zabulon et Issachar simul, fortes enim eorum fuerunt propinque, et ut dicunt Hebrei, tribus Zabulon fuit intenta mercationibus in portubus maris qui fuerunt in sorte eius, tribus autem Issachar fuit magis intenta studio legis et ut liberius ad hoc vacare, tribus providebat ei saltem in magna parte de necessariis, et hoc est quod dicitur.
marg.| .2. Letare. pro mercationibus exercendis.
marg.| .3. Et Issachar in   tabernaculis   . ibi manende studio divine legis.
marg.| .4. Populos id est ad Ierusalem in monte sitam, quia in solemnitatibus veniebat ibi populus ad audiendum doctrinam legis a doctoribus {1684} de tribu Issachar.
marg.| .5. Ibi immolabunt victimas   iustitie   . quia in tribus solennitatibus precipuis debebant apparere coram Domino, non vacui, sed cum muneribus et sacrificiis.
marg.| .6.  Qui   inundationem   . bona apportata in navibus per undas maris.
marg.| .7.  Et   thesauros id est metalla diversa et lapides pretiosos, qui de arena terre extrahuntur, et ad loca longinqua per mare frequenter transportantur.
marg.| .8.  Et Gad ait. Hic ponitur benedictio Gad cum dicitur.
marg.| .9. Benedictus in. per quod designatur, quod habuit latitudinem terre in sua sorte.
marg.| .10.  Quasi leo. quia in illa tribu fuerunt homines fortes et bellicosi, secundum quod dicitur Gn. xlix capitulo Gad accinctus preliabitur.
marg.| .11. Cepitque. erant enim ibi aliqui ita fortes, quod uno ictu amputabant {1685} caput hominis cum humero et brachio, ut dicit Rabbi Salomon Aliter exponitur, ut per brachium intelligatur fortis adversarius, per verticem turme vel aciei capitaneus, et neutri poterant impetum Gadditarum sustinere. et propter hoc fuerunt positi in fronte exercitus filiorum Israel pugnando contra Chananeos.
Numérotation du verset Dt. 33,ad litteram 
marg.| .1. Et vidit   principatum suum   . quod in parte sua doctor esset repositus. Iste doctor fuit Moyses, qui fuit sepultus in sorte Gad, et hoc cessit ad magnum honorem et dignitatem illius tribus.
marg.| .2. Qui fuit cum   principibus id est cum principibus novem tribuum et dimidie quousque esset eis hereditas acquisita.
marg.| .3. Et fecit iustitias. In hoc adimplendo quod promiserat Moysi Nm. 32.
marg.| .4. Et iudicium id est tenendo eis in hoc fidelitatem.
marg.| .5. Dan quoque. Hic ponitur benedictio ipsius Dan, cum dicitur.
marg.| .6. Dan   catulus   . quod dicitur speciali propter Samsonem, qui fuit fortissimus et de tribu Dan.
prol.| {1686} .7. Fluet   largiter   . hoc dicitur propter fluvium Iordanem, qui oritur in sorte eius iuxta civitatem captam ab eis, que prius Lachis vocabatur, scilicet ab eis fuit denominata Dan ex nomine patris sui, ut habetur Idc. 18. et est in termino aquilonari terre promissionis sub monte Libani, in cuius radicibus sunt duo fontes, unus nomine Ior, et alter Dan, qui simul iuncti Iordanis nomen efficiunt.
marg.| .8. De Basan. In terra enim illa ultra Iordanem est quidam fons quem Hier. vocat Phialam. Marcus Dalmanutha. Mattheus Magedon, ubi et primus ortus Iordanis, nam palee ibi immisse subterraneo meatu ducte recipiuntur in Dan.
marg.| .9. Et Nephthali. ipsum benedicendo.
marg.| .10. Nephthali. In quo sue sortis fertilitas designatur.
marg.| .11. Et   plenus   . In sorte enim eius terrenascentia citius appropinquabant ad maturitatem, quam in aliis partibus terre promissionis, et ideo ex fructibus illius terre primo afferebantur primitie ad templum. unde et sacerdotes et Levite benedicebant dominum, et eadem sententia habetur Gn. xlix. In benedictione Nephthali.
marg.| .12. Mare, etc. quia mare Galilee quantum ad sui partem meridionalem cecidit in sortem Nephthali,
Numérotation du verset Dt. 33,ad litteram 
marg.| marg.| {1687} .1. Aser. ipsum benedicendo.
marg.| .2. Benedictus   . In hoc designatur pulchritudo prolis. ideo subditur :
marg.| .3. Si   placens   . quia filie eius erant ita pulchre, ut essent apte ad maritandum regibus ac sacerdotibus, ut dicit Rabbi Salomon .
marg.| .4. Et tingat in oleo pedem suum. quia in sorte sua multe fuerunt olive et fructifere ex quibus ibi abundabat oleum, que abundantia designatur per tinctionem pedis, sicut Iob. 29.a. Lavabam pedes meos butyro.
marg.| .5. Ferrum et es Calceamentum eius. quia in sorte Aser fuerunt minere ferri et eris, que calcabantur calceamentis eorum, qui ibi operebantur.
marg.| .6. Sicut dies   iuventutis   . sunt delectabiles et placidi.
marg.| .7. Ita et   senectus   tua. sit amabilis et placida. Hic queritur, quare Simeon non habuit benedictionem ? Ad quod respondent Hebrei, quod hoc fuit {1688} quia primo tractavit de venditione Ioseph, et alios ad hoc induxit, propter quod Ioseph retinuit eum in vinculis, ceteris fratribus ad patrem remissis, ut habetur Gn. xlii. Item quia princeps tribus Simeon fornicatus est in Beelphegor, ex quo accidit mortalitas in populo, ut habetur Nm. 25.
marg.| .8. Non   est   Deus alius   . Hic ponitur conclusio intenta, que est inductio populi ad Dei reverentiam et amorem. Ad eius autem reverentiam inducit Moyses ex consideratione magnitudinis divine, cum dicitur. Non est alius. similis in magnitudine.
marg.| .9. Ut Deus   rectissimi id est ut Deus populi Israel rectissima lege gubernati.
marg.| .10. Ascensor celi id est Deus qui est celis excelsior.
marg.| .11. Magnificentia eius. In hebreo habetur : Discurrunt celi. quia motus orbium celestium Dei magnificentiam ostendit.
marg.| .12. Habitaculum   eius sursum. quia super omnia est benedictus.
Numérotation du verset Dt. 33,ad litteram 
marg.| marg.| {1689} .1. Et super brachia. In hebreo habetur : Brachia seculi. per que intelliguntur angeli, quorum virtute administrantur alie creature, et ipsi subsunt Deo tanquam eius ministri. Consequenter inducit ad Dei amorem ex consideratione beneficiorum promissorum cum dicitur.
marg.| .2. Eiiciet a facie tua inimicum id est inimicos, et accipitur hic singulare pro plurali, sicut Ex. viii.f. Venit musca gravissima id est multitudo muscarum.
marg.| .3. Dicetque conterere id est verbo suo conterentur absque tuo labore.
marg.| .4. Habitabit Israel. devictis adversariis.
marg.| .5. Et solus. quia propter securitatem magnam non erit necesse, quod homines congregentur adinvicem ad resistendum adversariis, sed quilibet poterit habitare per se sub vite sua et ficulnea sua.
marg.| .6. Oculus Iacob in   terra id est videbit fertilitatem bonorum in terra sua.
prol.| {1690} .7. Celique caligabunt rore. In hoc designatve abundantia roris, ad fecundationem terre.
marg.| .8. Beatus es tu. qui sic visitaris a Domino et defenderis, unde subditur :
marg.| .9. Scutum auxilii tui. supple est dominus Deus tuus.
marg.| .10. Negabunt te inimici tui. In hebreo habetur : Mentientur tibi inimici tui. quod exponunt Hebrei de Gabaonitis, qui mentientes dixerunt filiis Israel : De terra longinqua valde venerunt servi tui, ut habetur Iosue 9. Potest etiam exponi secundum translationem nostram de regibus Chananeorum, qui negantes filiis Israel terram eis promissam a Domino, venerunt unanimiter ad pugnandum contra eos, ut habetur Iosue ix.
marg.| .11. Et tu eorum. quod impletum fuit, quando principes exercitus Israel posuerunt pedes suos super colla quinque regum latentium in spelunca, ut habetur Iosue 10.
Numérotation du verset Dt. 33,moraliter 
marg.| .1. Hec est   benedictio etc. Et primo ponitur benedictio Ruben primogeniti {1672} Iacob, cum dicitur infra : Vivat Ruben. Per Ruben qui interpretatur visionis filius convenienter intelligi potest contemplativus divinis meditationibus intentus, ideo dicitur.
Numérotation du verset Dt. 33,{1675} 
moraliter
marg.| .4. Vivat Ru scilicet vita gratie in presenti, et glorie in futuro.
marg.| .5. Et non. morte culpe nec gehenne. Contemplationamque quedam est participatio celestis et immortalis vite.
marg.| .6. Et sit parvus. Contemplativus enim debet fugere tumultum multitudinis presentis vite quantum potest, bono modo, ne per hoc impediatur in contemplatione.
marg.| .7. Hec est. Per Iudam, qui confitens interpretatur, vere penitens significatur, qui non abscondit nec excusat peccata sua, sed ea fideliter confitetur. propter quod dignus est exaudiri et consequi misericordiam Dei, Prv. 28.b. Qui abscondit scelera sua non dirigetur, qui autem confessus fuerit et reliquerit ea, misericordiam consequetur. ideo subditur :
prol.| {1676} .8. Audi domine. peccata confessa sibi remittendo.
marg.| .9. Et ad populum suum introduc eum. cum sanctis in celestibus recipiendo.
marg.| .10. Manus eius pugnabunt pro eo. de cetero fortiter tentationibus resistendo.
marg.| .11. Et adiutor illius   contra   adversarios eius. supple ipse Deus qui adiuvat legitime decertantes.
marg.| .12. Levi   quoque   ait. Per Levi, cuius tribus electa fuit ad cultum Dei, significatur bonus prelatus, qui de cultu Dei debet esse maxime sollicitus, et quia debet esse perfectus in activa vita et contemplativa, secundum quod dicit Greg. In pasto. Sit presul in actione precipuus, sit pre ceteris in contemplatione suspensus. ideo subditur :
Numérotation du verset Dt. 33,moraliter 
marg.| marg.| {1677} .1. Perfectio tua. quantum ad speculativam.
marg.| .2. Et doctrina tua. quantum ad actionem.
marg.| .3. A viro sancto tuo id est a Christo, qui dicitur sanctum sanctorum et dedit se omnibus nobis formam et perfectionis et doctrine. Dedit pastoribus ecclesie Io. x.b. Ego sum pastor bonus. Quod exponens Gregorius homili. 44. dicit. Ostensa est nobis via quam sequamur, apposita forma cui imprimamur.
marg.| .4. Quem probasti intentatione scilicet demonis in deserto, quem superavit, Mt. 4. Verbum istud, quem probasti, potest ad Deum patrem referri qui permisit eum a diabolo tentari, potest etiam referri ad quemlibet Christianum et specialiter ad prelatum, qui debet probare, id est approbare Christi victoriam, de diabolo, et eam pro viribus imitari.
marg.| .6. Qui dixit patri suo et matri sue nescio vos, et fratribus suis id est quicumque patrem et matrem et alios amicos carnales dimiserunt {1678} propter Christum, secundum formam ab eo traditam.
marg.| .7. Hi custodierunt eloquium tuum scilicet evangelicum.
marg.| .8. Et pactum tuum id est novum testamentum, quod dicitur pactum Dei novum, Ier. xxxi.
marg.| † Et iudicia tua. evangelii dulcedine temperata.
marg.| † O Iacob id est Christe, qui dicitur Iacob id est supplantator, quia diabolum supplantavit.
marg.| † Et legem tuam. evangelicam.
marg.| † O Israel. Christe, qui dicitur Israel id est videns Deum propter claritatem divine visionis quam homo Christus habuit ab instanti sue conceptionis.
marg.| .9. Ponent thymiama in   furore id est boni prelati opponent orationem devotam, pro populo peccatore ad avertendum ab eo furorem tuum.
marg.| † Et holocaustum super altare tuum id est incendium caritatis in altari cordis.
marg.| .10. Benedic domine   fortitudine   . multiplicando ipsum in operibus bonis
Numérotation du verset Dt. 33,{1679} 
moraliter
marg.| † Et opera manum eius suscipe acceptando ea pro peccatis, et eorum subditis, ad meritum vite eterne.
marg.| † Percute dorsa inimicorum eius id est demonum, convertendo eos ad fugam.
marg.| † Et qui oderunt eum non consurgant. Per quod significatur quod demones non sunt ad bonum revertibiles.
marg.| .1. Et Beniamin ait. Per Beniamin secundum Augustinum, intelligitur Paulus apostolus de tribu Beniamin natus, qui primo vocari potuit filius doloris mei, eo quod ecclesiam ante suam conversionem impugnavit acriter et afflixit, et postea filius dextere, quia post suam conversionem mirabiliter edificavit ecclesiam, et propter hoc dicitur hic, amantissimus Domini habitabit confidenter{1680} In eodem nam Paulus confidens de Christo nullo labore fuit fractus, nec persecutione territus. ideo subditur :
marg.| .3. Quasi in thalamo tota die morabitur. propter divinas consolationes sibi iugiter affluentes.
marg.| .4. Et inter humeros illius requiescet. Divina fortitudine roboratus.
marg.| .5. Ioseph quoque ait. Per Ioseph qui interpretatur accrescens, significatur bonus activus, qui fertilis est in bonis operibus ideo subditur :
marg.| .6. De benedictione Domini terra. Corpus activi quod est terreum dicitur eius terra, et de benedictionibus quia exercitatur in bonis operibus ex benedictione divina procedentibus et ex a more premii quod est desuper, et timore supplicii quod est desubtus, ideo subditur :
marg.| .7. De pomis celi, et de rore. Per que significatur premium.
Numérotation du verset Dt. 33,{1681} 
moraliter
marg.| .1. Atque abysso subiacente. per quod significatur supplicium. cuius timor resilire facit a malo, et in bonum promoveri.
marg.| .2. De pomis fructuum solis, etc. Per solem intelligitur Christus et per lunam virgo Maria, que sunt celi magna luminaria, et nos fructificamus eorum ex influentia.
marg.| .3. De vertice antiquorum montium id est ex meritis et exemplis patriarcharum et prophetarum.
marg.| .3. De pomis collium eternorum, et de   frugibus   terre de plenitudine id est ex meritis minimorum iustorum predictis, sicut colles sunt {1682} minores montibus.
marg.| .4. Benedictio illius qui apparuit in rubo veniat super caput id est boni activi.
marg.| .5. Et super verticem Nazarei inter fratres suos. Hic accipitur et, pro id est quia bonus activus, Nazareus id est sanctus vel floridus inter alios fideles est reputandus.
marg.| .6. Quasi primogeniti tauri pulchritudo eius. Nam bonus activus inter alios pulcher apparet ex pietatis operibus ex quibus pulcher apparet coram Deo et hominibus.
marg.| † Cornua rhinocerotis cornua illius. Est enim fortis ad resistendum tentationibus.
Numérotation du verset Dt. 33,{1683} 
moraliter
marg.| .1. Et Zabulon ait. Zabulon et Issachar simul benedicuntur, et significant perfectiones active vite et contemplative, que simul in eadem domo sunt necessarie, ut de Martha et Maria dicitur Lc. 7. et similiter necessarie sunt in eadem religione, nam aliqui sunt claustrales intenti contemplationi, et alii officiales intenti actioni, et aliquando concurrunt in eadem persona, sicut de presule dictum est eodem capitulo. Sic est etiam suo modo in predicatoribus religiosis, qui in claustro vacare debent contemplative per studium et orationem, et exterius active docendo populum exemplo vite et verbo doctrine. Patet igitur, quod hec littera pluribus modis mystice posset exponi, sed ad presens sufficiat eam exponere uno modo, scilicet de persona religiosa interius vacante contemplationi et exterius actioni, de qua potest dici :
marg.| .2. Letare Zabulon scilicet de claustro, ut intendas fidelium saluti verbo et exemplo.
marg.| .3. Et Issachar. 1. manens in claustro causa studii et orationis.
marg.| .4. Populus ad   montem id est ad Christum qui est magnus, implens universam terram, Dan. 2. Et dicitur, vocabunt, in plurali de eadem persona, propter duo exercitia predicta intus et extra.
marg.| .5. Ibi immolabunt victimas iustitie id est sacramentum Eucharistie, {1684}quod dicitur victime in plurali propter duplicem consecrationem scilicet corporis et sanguinis Christi, quia hoc sacrificium tanquam perfectissimum per sacrificia veteris legis multa et varia fuit figuratum.
marg.| .6.  Qui immundationem maris id est tribulationem vite presentis.
marg.| .7.  Quasi lac id est dupliciter per patientiam sustinebunt, sic enim debet esse exemplo apostolorum, de quibus dicitur Actuum 5.g. Ibant apostoli gaudentes a conspectu concilli quoniam digni habiti sunt pro nomine Iesu contumeliam pati.
marg.| .7. Et thesauros id est merita pretiosa sanctorum, que tales predicatores assequentur. Quod autem per arenas intelligantur sancti hoc est, quia contempti sunt in hoc mundo et conculcati ut arena. Iob. 12.a. Deridetur iusti simplicitas, lampas contempta apud cogitationes divitum parata ad tempus statutum.
marg.| .8. Et Gad. Per Gad qui felicitas vel felix interpretatur, dominus noster Iesus Christus significatur, qui inquantum Deus felix est per seipsum et felicitas filiorum sanctorum, ideo subditur :
marg.| .9.  Benedictus. quia fides eius dilatata est per orbem, in quo fideles eum laudant et benedicunt.
marg.| .10. Quasi leo scilicet in morte, quia sicut leo dormit oculis apertis, ita Christus dormivit in cruce vigilante deitate. Can. v.a. Ego dormio, et cor meum vigilat.
marg.| .11. Cepitque brachium et   verticem   . Per verticem demon intelligitur, qui{1685} caput est omnium malorum, per brachium eius potestas, et utrumque cepit Christus in morte demonem confutando, et potestatem eius diminuendo.
Numérotation du verset Dt. 33,moraliter 
marg.| .1. Et vidit   principatum   . vidit enim humanitatem suam principatum adepturam super choros angelorum.
marg.| .1. Quod in parte sua doctor esset   repositus   . Iste doctor est Spiritus Sanctus, qui secundum quod dicitur 1. Io. 2. docet de omnibus cuius plenitudinem habuit Christus inquantum homo. Ioa. 1.b. Vidimus eum quasi unigenitum a patre, plenum gratie et veritatis. Et in quantum Deus ab ipso sicut a patre procedit Spiritus Sanctus, ideo bene dicitur repositus in parte eius.
marg.| .2. Qui fuit cum principibus populi. Principes isti sunt apostoli, de quibus dicit Ps. xliiii.d. Constitues eos principes super omnem terram, et cum ipsis fuit Spiritus Sanctus etiam in signo visibili.
marg.| .3. Et fecit iustitias. iustificans impios.
marg.| .4. Iudicium suum. nam ad visionem Dei claram per Israel significatam deducit iustificatos, Roman. 8.f. Quos autem iustificavit, etc.
marg.| .5. Dan quoque ait. Per Dan qui iudicium interpretatur, bonus {1686} iudex significatur, propter quod 5. Ethicorum bonus iudex dicitur iustum animatum. ideo dicitur.
marg.| .6. Dan catulus leonis. quia bonus iudex constans est in operibus equitatis.
marg.| .7. Fluet largiter de Basan. que interpretatur pinguedo, propter quod significat pietatem. nam in bono iudice semper cum iustitia et misericordia debet esse.
prol.| Greg. In esse bonis rectoribus debet iuste consulens misericordia et pie seviens disciplina, ne nimis sit aspera iustitia, et pietas sit remissa.
marg.| .9. Et Nephthali dixit. Per Nephthali qui interpretatur dilatatio mea, significat homo pius et largitate diffusus, ideo subdit.
marg.| .10. Abundantia perfruetur. sicut dicitur Mt. 5.a. Beati misericordes quoniam ipsi, etc.
marg.| .11. Et plenus erit   benedictionis   . Misericors benedicitur a Deo, sanctis, angelis, et hominibus.
marg.| .12. Mare et meridiem possidebit. Per mare significatur vita presens, que est in continua transmutatione, per meridiem unde provenit fervor caloris, significatur vita beata, que consistit in fervore dilectionis. Per hoc ergo quod dicitur mare et meridiem possidebit, significatur quod misericors post bonam dispensationem bonorum vite presentis, bona celestis patrie possidebit.
Numérotation du verset Dt. 33,moraliter 
marg.| marg.| {1687} .1. Aser. Per Aser qui beatus interpretatur, bonus doctor et sapiens intelligitur. Eccl. 14 capitulo Beatus vir qui in sapientia morabitur, etc. Pia. 1.a. Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentie non sedit sed in lege Domini voluntas eius, et in lege eius meditabitur die ac nocte. Talis enim doctor iam beatus est in spe, et postea erit in re.
marg.| .2. Benedictus in filiis Aser id est in bonis discipulis, quos relinquet post se ad informationem ecclesie.
marg.| .3. Sit placens   fratribus   suis. Id cit doctoribus aliis, eo quod reverenter tractat eorum dicta.
prol.| {1688} .4. Et tingat in oleo pedem. Per pedem intelligitur affectio, eo quod anima procedit affectibus sicut corpus pedibusPedem igitur in oleo tingere, est affectum ponere in oleo misericordie.
marg.| .5. Ferrum et es   calceamentum   . Calceamentum est munitio pedum, et ideo per soliditatem eris et ferri significatur constantia voluntatis et perseverantia bone operationis.
marg.| .6. Sicut dies   iuventutis   . Nam bonus doctor ita diligens debet esse de profectu circa bonam vitam et scientiam in senectute, sicut fuit in iuventute, unde quidam antiquus Philosophus dixit, Si alterum pedem in sepulchro haberem, nihilominus ad discere vellem.
Numérotation du verset Dt. 33,Additio. 
prol.| {1689} In capitulo 33 ubi dicitur in postilla Propter quod aliter exponunt doctores nostri etc. Ad ulteriorem evidentiam eorum que in hoc capitulo 33. traduntur, una cum continuatione eorum ad predicta in precedenti capitulo considerandum est, quod secundum apostoli doctrinam ad Rm. 11. supra allegatam : Cecitas ex parte contigit in Israel, donec plenitudo gentium intraret, in quo severitas Dei, scilicet eius iustitie rectitudo et eius bonitas comprobatur Severitas quidem in deiectione Iudeorum proportionata peccatis eorum, ut dictum est, bonitas vero in vocatione gentium. unde dicit ibidem loquens Romanis : Vide ergo bonitatem et severitatem Dei. In eos quidem qui ceciderunt severitatem, in te vero bonitatem, de qua quidem severitate et bonitate Dei in precedenti cantico agitur, prout ibidem fuit declaratum, et quia secundum ipsius apostoli doctrinam ad Rom. 9. populus iudaicus non fuit sic totaliter eiectus a Deo, quin ex eo remansissent alique reliquie, prophetante Is. 1.b. Nisi dominus reliquisset nobis se etc. Que quidem reliquie secundum ipsum ibidem, comparantur ad gentem nove legis sicut radix ad ramos, unde gentilibus ibidem dicit : Tu autem cum oleaster esses etc. et socius radicis et pinguedinis olive factus es, quod in magnam laudem seu benedictionem populi Israelici vertitur. ideo de hac laude per modum prophetice benedictionis Moyses {1690} in hoc capitulo principaliter agit. unde et gloss. In hoc loco sic dicit, Non negligenter pretereunda est ista prophetia. apparet enim hec benedictio ad novum populum pertinere, quem sanctificavit Christus, hec in glo.
prol.| In qua quidem benedictione Mosaica Moyses intendit principaliter prophetare, quod lex a Deo per ipsum data, licet solum populo Israelitico dirigeretur, quod ad magnam dignitatem illius populi pertinebat, finaliter tamen in Israeliticam dignitatem totius mundi plenitudo transire debebat, prout ecclesia orat in quadam collecta in officio sabbathi sancti pasche. unde in hac benedictione primo incipit a datione predicte legis dicens, Dominus de Sinai venit, quia de monte Sinai dominus Moysen vocavit et etiam populum ad dandam legem predictam, quam eis ibidem dedit, ut supra Ex. 19.
prol.| Consequenter quia ista lex nihil ad perfectum ducebat, ut ad He. vii capitulo Non enim curabat morbos, spirituales per gratiam, ideo subdit, De Seir ortus est nobis, quia ille populus circumeundo montem Seir, per serpentem eneum quem dominus iussit fieri, et in ligno suspendi, a, serpentibus eius intuitu sanaretur, quod proprie figurabat incarnationem et passionem Christi, per quam morsus spirituales curantur, ut in postilla satis declaratur.
prol.| Consequenter autem dicit, Apparuit de monte Pharan, quia ibidem {1691} replevit dominus septuaginta senes spiritussancto prout in postilla, quod figurat copiosam effusionem spiritus sancti in discipulos post passionem et resurrectionem, per quam effusionem spiritus Domini replevit orbem terrarum, quod etiam Moyses ibidem scilicet Nm. 11.f. Innuit dicens : Quis det ut totus populus prophetet, et det eis dominus spiritum suo. quasi dicat utinam iam nunc esset illud quod hic figuratur, scilicet quod totus populus Dei recepisset spiritum sanctum. In primitiva enim ecclesia per baptisma et impositionem manuum apostolorum omnes recipiebant spiritum sanctum cum signis visibilibus, ut habetur in actibus apostolorum. Fecit igitur Moyses post beneficium legis late mentionem de predictis duobus beneficiis tum quia lex illa non ducebat ad perfectum sine huiusmodi beneficiis, quia alii populi sine ipsis beneficiis secundum legem ordinatam in Israeliticam dignitatem non transirent, de quo hic intendit, ut dictum est : Exponantur cetera prout in postilla usque ibi : Dilexit populos, in quo Moyses ostendit, quod predicta beneficia debebant se extendere de populos generaliter, unde in hebreo habetur : Etiam dilexit populos. quasi dicat non solum te, scilicet Israel Deus dilexit ad ista beneficia percipienda, sed etiam populos, et consequenter reddens causam huius extensionis dicit : Omnes sancti in manu illius sunt quasi dicat ex quo omnes sancti cuiuscumque nationis sint, in manu Dei sunt, inquantum a Deo moventur ad sanctitatis vitam habendam. Idcirco non videtur equum, ut in una tantum natione beneficia salutaria recluderentur, unde Petrus apostolus circa materiam reductionis gentium dicebat Act. x. e. In veritate competi, quod non est personarum acceptor Deus, sed in omni gente etc.
prol.| Et sequitur, Qui appropinquabit pedibus eius, quod refertur ad sanctos de quibus dixerat, Omnes sancti in manu illius sunt, Que quidem appropinquatio ad pedes illius potest intelligi moraliter. Vel quia sancti vel electi venientes ad fidem Christi, de quibus ait, cum magna humilitate debebant venire, sicut illi qui ex humilitate pedibus Dominorum appropinquant, lex enim Christi, que ipsa gratia est, ita recipiente humilitatem precipue requirit. unde Iacobi iiii.a. Humilibus autem dat gratiam. Vel quia tales electi debent sequi vestigia Christi, cuius vita est instructio fidelium, iuxta illud prime Petri 3.d. Ut sequamini vestigia eius, que quidem vestigia per pedes designantur. Vel in hoc innuit Moyses, quod patres novi testamenti scilicet apostoli, cum post resurrectionem disponerentur ad annuntianda ministeria Christi per orbem, pedes Christi tenuerant, ut Matthe. 28. Et ideo de illis sanctis dicitur, Qui appropinquant pedibus eius, de quo potest enim intelligi illud Is. iii.b. Quam pulchri supra montes evangelizantis etc. Qui quidem sancti de doctrina Christi accipiunt. unde Matthe. vi.d. docentes eos que precipio vobis, ideo dicit : Accipient de doctrina illius. Ubi notandum quod non dicit : Accipient doctrinam illius sed de doctrina illius quia perfectio doctrine huius plenarie, et sine mensura residet in Christo. 1. Alii vero secundum mensuram donationis Christi, ut ad Eph : iiii. Et isto modo dicitur Io. 1.b. De plenitudine eius omnes accepimus. Non enim dicit plenitudinem, sed de plenitudine.
prol.| Consequenter, ne forte quis ex predictis estimaret, quod per doctrinam Christi, de qua dixerat, Accipient doctrina illius, lex Mosaica penitus evacuaretur, ideo subdit : Legem precepit nobis Moyses hereditatem multitudinis Iacob. Et est sensus, quod lex quam Moyses precepit nobis id est populo Israelitico, de quo numero erat ipse Moyses, qui loquebatur : Venit in hereditatem ecclesie, que designatur per hoc quod dicit multitudinis Iacob, Nam sicut illud quod parentes iuste acquirunt, ad eorum successiones hereditarie provenit, sic et lex Mosaica licet populo veteris testamenti data fuit, de quo dicit : Precepit nobis. venit tamen hereditarie ad ecclesiam, de quo dicit : Hereditatem multitudinis Iacob. Et notandum, quod ubi translatio nostra in hoc loco habet (Multitudinis) Hebraica littera habet quamdam dictionem que significat ecclesiam. Eadem enim dictio ponitur, hic, et Nume. 10.a. ubi dicitur : Cur eduxisti ecclesiam Dei in solitudinem ? Similiter 1Rg. 17.a. Noverit omnis ecclesia, quod non in gladio salvat dominus, sic in quam plurimus aliis locis, et forte translatio nostra posuit hanc dictionem (Multitudinis) ut innueret hoc referendum esse ad illud quod dicitur Act. 4.a. Multitudinis credentium erat cor unum.
prol.| {1692} Consequenter dicit, Et erit apud rectissimum rex congregatis principibus populi cum tribubus Israel, Pro quo considerandum quod quia ex hoc quod dixerat, quod lex hec fuerat preceptu uni populo, et deinde hereditarie devenerat ad multitudinem seu ecclesiam, posset quis estimare quod hec multitudo seu congregatio non constituebat aliquod corpus civile unum, sed erat quedam multitudo in se divisa. Idcirco ostendit, quod hec ecclesia seu multitudo Iacob debebat esse quoddam unum, tum ex parte rectitudinis fidei que una est, de quo dicit, Et erit apud rectissimum, populus enim in cuius multitudine consistit ecclesia, rectissimus potest dici, in quantum omnes recipiunt primum veritatem per veram fidem tum ex parte capitis, qui est unus Christus, et de hoc dicit. Et erit apud rectissimum rex scilicet Christus, tum ex parte membrorum. membra autem principalia huius congregationis sub capite Christo manifestat, cum dicit, Congregatis principibus populi scilicet apostolis, et eorum sequacibus, qui nunc in unitate fidei congregantur cum tribubus Israel, scilicet eorum qui in primitiva ecclesia remanserunt in fide, vel etiam in temporum successione ad fidem veniunt.
prol.| Ex quibus patet. qualiter Moyses in predictis istum populum laudat seu benedicit in hoc, quod in dignitatem Israeliticam totius mundi plenitudo transiret. Et quia mentionem statim fecerat ante de tribubus Israel, a quibus Moyses de propinquo erat recessurus, ideo introduxit benedictionem singularum tribuum dicens, Vivat Ruben etc. unde in glos. predicta salute primitive ecclesie singulis tribubus proprias benedictiones tribuit. Hec in glos. Exponantur he benedictiones tribuum, prout in postilla, exceptis his que sequuntur, scilicet primo de benedictione Iude. Circa quam attendendum est, quod in hac tribu singulari modo intitulavit benedictionem dicens : Hec est Iude benedictio in aliis vero non sic, sed Levi dixit, Beniamin dixit, et sic de aliis. Que quidem benedictio Iude videtur referenda esse ad benedictionem Iacob de eodem Iuda Genesis penultimo, predixerat enim ibi Iacob, quod sceptrum et ducatus populi Israelitici pertinebat ad Iudam, et insuper de illa tribu exspectabatur Messias de quo dixerat, donec veniat qui mittendus est. Nunc autem Moyses precatur Deum, ut adducat illud scilicet qui mittendus est ad populum suum.
Numérotation du verset Dt. 33,replica 
prol.| Replica. In capitulo 33. Burgens. continuat expositionem allegoricam glosse, inter cetera nititur preferre iudaismum, quasi in ecclesia constituta ex vocatione gentium, quendam obtinere debeat primatum. Et ad hoc persuadendum adducit Apostolum et Romanos 11. ubi secundum quod Burgens. exponit dictum Apostoli comparat Iudeos radici, gentes autem dicit ramos insertos etc. Sed hec conclusio correcta est supra, Gn. 9. correcto. 3. Nec facit ac propositum Burgensis dictum Apostoli allegatum, quia bene pensando hoc dictum, radix fides est, rami fideles. Dicitur enim radix sancta in patriarchis et prophetis, sed unde ? non ex operibus legis, sed fide. Radicis igitur sanctitas, non patriarcha, non propheta, nec opus eorum secundum legem, sed fides Christi pro tunc venturi et sanctitas fuit, et radix in qua et patriarchas et prophetas, ut essent sancti rami Deus inseruit. Huius insertionis principes dicit ibidem, et Apostolus gentes sanctas dicens, Tu autem dum oleaster esses, insertus es in illi scilicet ramis, socius radicis et pinguedinis olive factus es, scilicet gratie et iustitie Christi, que ex fide est, in qua communiter gentes et Iudei radicati sunt, et sic in illa radice non est distinctio Iudei et Greci, quia ab Apostolo dicuntur socii qui currunt de pari, unde Apostolus infra decimoquinto, ponens differentiam, dicit Iudeos vocatos ad hanc radicem propter promissa facta patribus. Sed unde promissio nisi ex gratia, sicut et vocatio gentium, de qua Apostolus ibidem. Gentes autem super misericordia, que similiter est gratia, eadem enim est igitur radix utrorumque ramorum, et in hac radice consistit Israelitica dignitas, in quam ut orat ecclesia, transibit totius mundi plenitudo Non potest igitur Burgensis Iudaismo ascribere aliquem primatum dignitatis in ecclesia, nisi secundum prioritatem temporis, quia prius tempore insertus est radice gratie, quam Gentilitas, et de hoc primatu dicit Apostolus ad Romanos primo b. quod virtus est in salutem omni credenti, IuDeoprimum et Greco. ex prioritate autem temporis non formaliter arguitur prioritas dignitatis, quia alias bestie essent digniores homine, tanquam prius tempore create a Deo .



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Dt. 33), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 30/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=07&chapitre=07_33)

Notes :