Nicolaus de Lyra

Capitulum 34

Numérotation du verset Dt. 34,1 

Ascendit ergo Moyses de campestribus Moab super montem Nebo in verticem Phasga1 contra Hiericho
1 Phasga Weber ] scrips., Fasga Rusch
ostenditque ei Dominus omnem terram
Galaad usque Dan
Numérotation du verset Dt. 34,2 

et universum Neptalim terramque Ephraim et Manasse et omnem terram Iuda2 usque ad mare Novissimum
2 Iuda] om. Weber
Numérotation du verset Dt. 34,3 

et australem partem et latitudinem campi Hiericho civitatis Palmarum usque Segor.
Numérotation du verset Dt. 34,4 

Dixitque Dominus ad eum: hec est terra pro qua iuravi Abraham, Isaac et Iacob dicens: Semini tuo dabo eam. Vidisti eam oculis tuis et non transibis ad illam.
Numérotation du verset Dt. 34,5 

Mortuusque est ibi Moyses servus Domini in terra Moab
iubente Domino
Numérotation du verset Dt. 34,6 

et sepelivit eum in valle
terre Moab contra Phogor. Et non cognovit homo sepulcrum eius usque in presentem diem.
Numérotation du verset Dt. 34,7 

Moyses
centum et viginti annorum
erat quando mortuus est non
caligavit
oculus eius nec dentes
illius moti sunt.
Numérotation du verset Dt. 34,8 

Fleveruntque eum filii Israel in campestribus Moab triginta diebus.
Et completi sunt dies planctus lugentium Moysen.
Numérotation du verset Dt. 34,9 

Iosue
vero filius Nun repletus est
spiritu sapientie quia Moyses posuit super eum manus suas et obedierunt ei
filii
Israel feceruntque
sicut precepit Dominus Moysi.
Numérotation du verset Dt. 34,10 

Et non surrexit propheta
ultra in Israel sicut Moyses quem nosset Dominus facie ad faciem
Numérotation du verset Dt. 34,11 

in omnibus signis atque portentis que per eum misit3 ut faceret in terra Egypti pharaoni et omnibus servis eius universeque terre illius
3 per eum - misit] inv. Weber
Numérotation du verset Dt. 34,12 

et
cunctam manum robustam magnaque mirabilia que fecit Moyses coram universo Israel4.
4 Israel] + Explicit Liber Helleaddabarim id est Deuteronomium Weber

Capitulum 34

Numérotation du verset Dt. 34,ad litteram 
marg.| .1. Ascendit ergo Moyses. Completa benedictione populi, hic consequenter describitur mors et sepultura Moysi, et primo describitur consummatio pastoris, secundo subditur confortatio successoris,ibi : Iosue vero. tertio commendatio predecessoris ibi : Et non surrexit propheta. Circa primum premittitur obedientia Moysi implentis preceptum Dei, qui dixerat sibi supra 32. In fine. Ascende in montem istum Abarim etc. et sequitur : Et morere in monte. Et ideo completa benedictione populi ascendit illuc.
marg.| .2. Super montem Nebo, in verticem Phasga. Abarim est nomen totalis montis. Nebo est nomen cuiusdam monticuli supereminentis in ipso. Phasga vero est superior pars illius monticuli, unde potest longe videri.
prol.| {1694} .3. Ostenditque ei dominus omnem terram. ad consolationem suam.
marg.| .4. Usque   Dan, et universam Nephtalim, etc. ubi est terminus aquilonaris terre promissionis.
marg.| .5. Usque   ad mare novissimum et australem partem id est mare mortuum, quod est in termino opposito terre promissionis scilicet.
marg.| .6. Et latitudinem campi Iericho civitatis   palmarum   . Vocabatur enim duplici nomine, scilicet Iericho, et civitas palmarum. Et subditur mors Moysi, cum dicitur.
marg.| .7.Mortuusque est Moyses servus Domini in terra Moab iubente Domino, et sepelivit eum scilicet dominus ministerio tamen angelico.
marg.| .8. Et non cognovit homo sepulchrum eius. quod factum est a Deo, ne Iudei colerent ipsum tanquam Deum, propter magnitudinem et multitudinem signorum.
prol.| {1695}
Numérotation du verset Dt. 34,ad litteram 
marg.| .1. Non caligavit oculus eius, nec dentes etc. quia sensus eius perseveraverunt vivaces usque in finem. Iudei dicunt. Et non fuit obscurata visio eius. Et accipiunt visionem pro colore, qui est obiectum visus.
marg.| .2. Iosue vero. hic consequenter ponitur confortatio successoris scilicet Iosue, qui fuit confortatus dupliciter, scilicet a superiori, quia fuit repletus Spiritu Sancto, quod notatur cum dicitur.
marg.| .3. Repletus est spiritu sapientie. et ab inferiori per bonam obedientiam{1696} populi, quod notaturibi : Et obedierunt ei etc.
marg.| .4. Et non surrexit. hic consequenter ponitur commendatio predecessoris, quia dixerat scriptura Iosue repletum fuisse spiritu sapientie ne ex hoc crederetur ipsum equalem fuisse Moysi, ideo subditur, Et non surrexit propheta ultra in Israel sicut Moyses id est equalis ei.
marg.| .5. Quem nosset dominus facie ad faciem id est loquens cum eo familiariter et ad voluntatem suam, sicut solet homo loqui ad amicum suum.
marg.| .6. In omnibus signis   atque   portentis   . quia tot et tanta mirabilia, et tam longo tempore, non fuerunt facta per alium prophetam in veteri lege.
Numérotation du verset Dt. 34,1 
moraliter
marg.| .1. Ascendit ergo Moyses, etc. Per Moysen, qui de monte vidit terram promissionis, et non intravit, licet multum desideraret, allegorice significatur quilibet sanctus veteris Testamenti, qui sublevatus in montem contemplationis, vidit Deo sibi revelante futurum mysterium Christi, ad quod tamen non pervenit, licet desideraverat ex tota intentione animi. Unde dicit Salvator 10.d.a “Dico vobis quia multi reges, et prophete voluerunt videre, que {1694} vos videtis et non viderunt”.
a Lc. 10, 24 ; cf. Mt. 13, 17.
marg.| Moraliter autem per Moysen significatur contemplativus celestis patrie, per terram promissionis significate, quam tamen non intrat, licet multum desideret nisi morte corporis precedente Unde dicitur Hbr. 9.g. “Statutum est hominibus semel mori”.
Numérotation du verset Dt. 34,5 
moraliter
marg.| .7. Mortuusque est ibi Moyses, etc. Sequitur :A
A ¶Codd. : Urb21 Ed1590
Numérotation du verset Dt. 34,6 
moraliter
marg.| Et sepelivit eum in valle scilicet Dominus. Et per hoc significatur quod amoto impedimento nature per Christum anima {1695} munda1 separata ascendit ad Deum, et corpus quod sepelitur in terra remanet usque ad iudicium. Ecclesiastes 12.cb: “Donec pulvis revertatur in pulverem unde erat et spiritus redeat ad Deum2 qui dedit illum3”. Que reditum prosperum4 nobis concedat qui vivit et regnat in secula seculorum. Amen.B
b Qo. 12, 7.
B ¶Codd. : Urb21 Ed1590
1 anima munda] om. Urb21
2 Deum] + unde exivit Urb21
3 qui dedit illum] unde exivit et Urb21
4 prosperum] om. Urb21
Numérotation du verset Dt. 34,7 
moraliter
marg.| .1. Non caligavit oculus eius. Per oculum intelligitur contemplatio, {1696} que non deficit in bono contemplativo, sed magis proficit tempore senectutis sedatis passionibus sensitive partis.C
marg.| Nec dentes illius moti sunt : Per dentes eius qui cibum in interiora traiiciunt, labor predicationis intelligitur, per quem auditores ad fidem et devotionem trahuntur id est5 Act. 10.b. “Surge Petre, occide et manduca” id est Cornelium et eius amicos Gentiles per tuam predicationem Christo per fidem incorpora, sicut ibidem patet per litteram precedentem.D
5 id est] coniec., j. Ed1590



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Dt. 34), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=07&chapitre=07_34)

Notes :