Nicolaus de Lyra

Capitulum 6

Numérotation du verset Dt. 6,1 

Hec sunt precepta et cerimonie atque iudicia que mandavit Dominus Deus vester ut docerem vos et faciatis ea in terra ad quam transgredimini possidendam
Numérotation du verset Dt. 6,2 

ut timeas Dominum Deum tuum et custodias omnia mandata et precepta eius que ego precipio tibi et filiis ac nepotibus tuis cunctis diebus vite tue ut prolongentur dies tui
Numérotation du verset Dt. 6,3 

audi Israel et observa ut facias et bene sit tibi et multipliceris amplius sicut pollicitus est Dominus Deus patrum tuorum tibi terram lacte et melle manantem
Numérotation du verset Dt. 6,4 

audi Israel Dominus Deus tuus Deus1 unus est
1 tuus Deus] noster Dominus Weber
Numérotation du verset Dt. 6,5 

diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo
et ex tota anima tua
et ex tota fortitudine tua
Numérotation du verset Dt. 6,6 

eruntque verba hec que ego precipio tibi hodie in corde tuo
Numérotation du verset Dt. 6,7 

et narrabis ea filiis tuis et meditaberis
sedens
in domo tua et ambulans in itinere
dormiens
atque consurgens
Numérotation du verset Dt. 6,8 

et ligabis
ea quasi signum in manu tua eruntque
et movebuntur inter oculos tuos
Numérotation du verset Dt. 6,9 

scribesque ea in limine et ostiis domus tue
Numérotation du verset Dt. 6,10 

cumque introduxerit te Dominus Deus tuus in terram pro qua iuraverat2 patribus tuis Abraham Isaac et Iacob et dederit tibi civitates magnas et optimas quas non edificasti
2 iuraverat] iuravit Weber
Numérotation du verset Dt. 6,11 

domos plenas cunctarum opum quas non extruxisti cisternas quas non effodisti3 vineta et oliveta que non plantasti
3 effodisti] fodisti Weber
Numérotation du verset Dt. 6,12 

et comederis et saturatus fueris
Numérotation du verset Dt. 6,13 

cave diligenter ne obliviscaris Domini Dei tui4 qui eduxit te de terra Egypti de domo servitutis Dominum Deum tuum timebis et illi soli5 servies ac per nomen illius iurabis
4 Dei tui] om. Weber |
5 illi soli] ipsi Weber |
Numérotation du verset Dt. 6,14 

non ibitis post deos alienos cunctarum gentium que in circuitu vestro sunt
Numérotation du verset Dt. 6,15 

quoniam Deus emulator Dominus Deus tuus in medio tui nequando irascatur furor Domini Dei tui contra te et auferat te de superficie terre
Numérotation du verset Dt. 6,16 

non temptabis
Dominum Deum tuum sicut temptasti in loco temptationis
NON TEMPTABIS etc. Deum temptat qui habens quod faciat sine ratione, se committit periculo experiens utrum possit liberari a Deo.
Numérotation du verset Dt. 6,17 

custodi precepta Domini Dei tui ac testimonia et cerimonias quas precepit tibi
Numérotation du verset Dt. 6,18 

et fac quod placitum est et bonum in conspectu Domini ut bene sit tibi et ingressus possideas terram optimam de qua iuravit Dominus patribus tuis
Numérotation du verset Dt. 6,19 

ut deleret omnes inimicos tuos coram te sicut locutus est
Numérotation du verset Dt. 6,20 

cum interrogaverit te filius tuus cras dicens quid sibi volunt testimonia hec et cerimonie atque iudicia que precepit Dominus Deus noster nobis
Numérotation du verset Dt. 6,21 

dices ei servi eramus pharaonis in Egypto et eduxit nos Dominus de Egypto in manu forti
Numérotation du verset Dt. 6,22 

fecitque signa atque prodigia magna et pessima
in Egypto contra pharaonem et omnem domum illius in conspectu nostro
Numérotation du verset Dt. 6,23 

et eduxit nos inde ut introductis daret terram super qua iuravit patribus nostris
Numérotation du verset Dt. 6,24 

precepitque nobis Dominus ut faciamus omnia legitima hec et timeamus Dominum Deum nostrum et bene sit nobis cunctis diebus vite nostre sicut est hodie
Numérotation du verset Dt. 6,25 

eritque nostri misericors si custodierimus et fecerimus omnia precepta eius coram Domino Deo nostro sicut mandavit nobis.

Capitulum 6

Numérotation du verset Dt. 6,1 
differentia
marg.| {LYR#T#.1} De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 25ra
Numérotation du verset Dt. 6,ad litteram 
marg.| marg.|{1497} Haec sunt precepta. Hic consequenter agitur de preceptis aliis a preceptis decalogi : et primo de preceptis huiusmodi ponitur exhortatio generalis secundo explicatio specialis,ibi : Audi Israel. Circa primum dicitur.
marg.| .1. Hec sunt precepta, etc. quia in huiusmodi preceptis aliqua sunt circa mores, et dicuntur precepta aliqua circa modum colendi Deum, et dicuntur cerimonie, aliqua circa iustum hominis convictum, et dicuntur iudicia.
marg.| .2. Et facia, quia aliqua eorum obligabant tantum in terra illa, et aliqua extra illam terram fieri non poterant, ut dictum fuit Nm. 34.
marg.| .3. Que ego   precipio   . quia obligabat futuros sicut et presentes.
marg.| .4. Ut   prolongentur   . Hic est effectus observantie legis, ut dictum est supra 3. capitulo.
marg.| .5. Et multipliceris, numero et potestate.
marg.| .6. Audi. Hic consequenter ponitur explicatio illorum preceptorum, que sunt alia a preceptis decalogi, que sunt in duplici gradu, quia aliqua se habent ad precepta decalogi, sicut principia eorum, aliqua autem se habent ad ea sicut quedam conclusiones elicite ex preceptis decalogi. Illa autem que se habent ut principia, sunt dilectionis precepta. Cuius ratio est, quia in agibilibus finis habet rationem principii. precepta autem dilectionis sunt finis preceptorum decalogi sicut patet manifeste, quod tria prima precepta ordinantur sicut ad finem ad dilectionem Dei. alia vero septem {1498} ad dilectionem proximi. Et ideo dicit salvator Mt. 22.d. quod in duobus preceptis dilectionis tota lex pendet et prophete, sicut ex fine. et Apostolus 1. Timot. 1.a. Finis precepti est caritas. Alia autem precepta a preceptis dilectionis et preceptis decalogi, sunt quasi quedam conclusiones elicite ex preceptis decalogi, et per consequens quedam declarationes qualiter precepta decalogi debeant observari. Item sciendum quod dilectio proximi ordinatur finaliter ad dilectionem Dei, ex quo sequitur quod preceptum de dilectione Dei habet rationem finis, et per consequens principii respectu omnium preceptorum. Primo ergo agitur de Dei dilectione, que est quasi finis, ad quem precepta decalogi ordinantur secundo de aliis preceptis que sunt conclusiones que ex principiis decalogi eliciuntur 12 capitulo Circa primum Moyses describit primo ea que pertinent ad Dei dilectionem, secundo infert conclusionem intentam 11 capitulo quod sic incipit. Ama itaque dominum deum. Circa primum, Moyses primo per modum exhortationis describit preceptum dilectionis divine quantum ad diligendi modum. Secundo huius dilectionis multiplex impedimentum et incitamentum, impedimenta excludendo, et incitamenta includendo,ibi : Cumque introduxerit. Circa primum dicitur. Audi Israel id est attende diligenter, quia ad illud quod subditur tota lex finaliter ordinatur.
marg.| .7. Dominus. Et ideo unice super omnia et perfectissime diligendus est, et subditur huius dilectionis modus cum dicitur.
marg.| .8. Diliges id est ex toto motu voluntatis qui hic designatur nomine cordis, quia sicut cor movet alia membra corporis, et sic voluntas movet alias anime potentias ad actus suos.
prol.| {1499}
Numérotation du verset Dt. 6,ad litteram 
marg.| .1. Et ex tota id est ex toto intellectu et sensitivo appetitu. Ut ex motu dilectionis intellectus sit Deo subditus maxime in his que pertinent ad fidem, et appetitus sensitivus sit secundum ordinem dilectionis divine regulatus.
marg.| .2. Ex tota. Per quam designatur vis exterior executiva, quod fit cum ex divina dilectione actus noster exterior exequitur imperium voluntatis prompte et expedite.
marg.| .3. Eruntque. dilectione divina.
marg.| .4. In corde. ad firmiter retinendum.
marg.| .5. Et narrabis. de dilectione dei eos informando.
marg.| .6. Et meditaberis. id tempore quietis.
marg.| .7. Et ambulans. tempore laboris.
marg.| .8. Dormiens. In hebreo habetur : Cubans atque consurgens, quia in egressu lecti ad dormiendum, et ingressu ad vigilandum debet homo per dilectionem cor suum reducere in deum. Potest etiam exponi dormiens secundum translationem nostram quia de his circa que solicitatur homo in vigilia, solent in dormiendo occurrere phantasmata, et sic sollicitis in vigilia de dilectione dei solent consimilia phantasmata occurrere in dormitione. propter quod dicit Philosophus Primo Ethicorum, quod in dormientibus meliora sunt phantasmata studiosorum id est virtuosorum, quam quorumcumque.
marg.| .9. Et ligabis id est in operibus tuis, quia manus est organum organorum, 3. de Anima. que debent fieri caritate.
marg.| .10. Eruntque, etc. id est nullo modo erunt tibi oblivioni, sicut homo non obliviscitur rei que ante oculos eius appenditur.
marg.| .11. Scribesque id est intrans domum tuam et exiens recordaberis de dei dilectione. Iudei autem hoc ponentes nimis litteraliter, dixerunt passam istum qui incipit ab illo loco. Audi Israel, dominus deus noster unus est, diliges dominum, etc. usque hic. In limine et ostiis domus tue. Similiter passum illum de dilectione dei qui habetur infra. 11.ca qui sic incipit. Si ergo obedieritis mandatis meis, que ego hodie precipio vobis : ut diligatis dominum, usqueibi : Et scribes ea super postes et ianuas domus tue, inclusive debebant scribi in schedulis et ligari in brachio et super frontem, et poni in limine superiori domus. Et adhuc Iudei hoc observant in pluribus locis, quod predicti duo passus scribuntur in schedula, que ponitur in superiori limine {1500} ostii domus. Intentio tamen legislatoris est, quod sint in recordatione modo supradicto. Notandum etiam, quod omnia predicta de modo dilectionis divine non sic precipiuntur, quod sint semper in actu, sed in habitu, quia homo tenetur semper habere caritatis habitum, qui secundum Augustinum dividit inter filios regni et perditionis.
marg.| .12. Cumque introduxerit te dominus. Hic consequenter ponuntur impedimenta et incitamenta predicte dilectionis, illa removendo, ista inducendo, et primo ponuntur ista prout contingunt homini respectu sui, secundo respectu extranei vel adversarii, c. 17. tertio respectu Dei, capite octavo. Prima in duas, qua primo removetur impedimentum, secundo exprimitur incitamentumibi : Custodi precepta Domini. Circa primum sciendum quod homo de penuria veniens ad magnam abundantiam, ex hoc in semetipso solet elevari, et a Dei amore retrahi et impediri, secundum quod dicit Gregorius homilia vicesima. Tanto quis a superno amore disiungitur, quanto inferius delectatur, et ideo Moyses timebat ne filii Israel exeuntes de terra deserta, et intrantes terram promissionis plenam omnibus bonis, per hoc ab amore Dei retraherentur, propter quod etiam dicitur in Cantico infra 32.b. Incrassatus est dilectus, et recalcitravit, incrassatus, impinguatus, dilatatus Dereliquit Deum factorem suum, etc. ideo premonuit eos, ne ex tali affluentia averterentur a dei amore, et ad idolatriam converterentur, et hoc est quod dicitur. Cumque introduxerit, etc. et enumeratis multis bonis mobilibus et immobilibus, que habituri erant filii Israel gratis, intulit. Cave diligenter.
marg.| .13. Dominum Deum tuum timebis. timore filiali.
marg.| .14. Et ipsi soli   servies   . servitute latrie.
marg.| .15. Ac per nomen illius iurabis. Ex hoc loco erraverunt aliqui Iudei dicentes quod iuratio per nomen Domini erat frequentanda, etiam sine necessitate. Quod improbat salvator Mt. 5. dicens. Nolite iurare omnino id est non iuretis ex qualibet causa, quia hoc ad irreverentiam nominis Dei pertinet, sed tantum ex causa necessaria, ut si occurrit necessitas aliquid affirmandi inter homines, debet fieri per veritatem immobilem, quod fit iurando per numen Domini, et in tali casu loquitur hic scriptura.
marg.| .16. Non ibitis post deo s alienos. impendendo eis cultum latrie.
marg.| .17. Cunctarum gentium que in circuitu vestro sunt. et idem intelligendum est de diis aliarum gentium gentium a Iudeis remotarum, sed pro exemplo ponitur illud quod erat propinquum.
prol.| {1501}
Numérotation du verset Dt. 6,ad litteram 
marg.| .1. Non tentabis dominum deum tuum, sicut tentasti, etc. De hac tentatione qualiter sit intelligenda, dictum fuit Ex. 17.
marg.| .2. Custodi precepta. Remoto impedimento divine dilectionis. hic ponitur eius incitamentum, et primo respectu subiecti proprii, secundo respectu filii, qui est quasi idem cum patre, ibi : Cumque interrogaverit, et quia signum dilectionis est exhibitio operis, ut dicit beatus Gregorius ideo dicitur hic. Custodi precepta Domini Dei tui, etc scilicet ex dilectione et incitamentum ad hoc subditur, cum dicitur, ut bene sit tibi, etc. et patet littera.
marg.| .3. Cum. Hic ponitur incitamentum amoris divini respectu filii, qui est {1502} quasi idem cum patre, quia in ipso remanet pater post mortem, quodam modo, et ideo debet ipsum incitare ad dei dilectionem et mandatorum eius implationem, per beneficia patribus facta, et hoc est quod dicitur hic. Cum interrogaverit te filius tuus cras id est in posterum.
marg.| .4. Dices ei : Servi eramus. servitute gravissima, etc.
marg.| .5. Eduxit nos dominus de Egypto in manu forti. Hec exposita sunt sup. 4 capitulo
marg.| .6. Precepitque, etc. ex dilectione.
marg.| .7. Ut bene fit nobis. quia per opera bona ex caritate facta, acquiritur gratia in presenti et gloria in futuro, ideo subditur : Eritque nostri misericors.
Numérotation du verset Dt. 6,moraliter 
marg.| marg.| {1497} .1. Hec sunt precepta et cerimo. Sequitur :
marg.| † Sicut pollicitus. Ista terra figura fuit secundum sensum allegoricum virginis gloriose, de qua dicitur Is. xlv. b. Rorate celi desuper et nubes pluant iustum, aperiatur terra et germinet salvatorem. Ista terra {1498} fluit lacte, ad nutritionem parvulorum in fide : et melle, reficiendo perfectos in contemplatione, nam utrosque sua dulcedine fovet et consolatur. Secundum autem sensum anagogicum terra ista figura fuit celestis patrie de qua dicitur Ps. 140. b. Portio mea in terra viventium. Manat autem ista terra lacte et melle. nam in ea impletur totum desiderium.
Numérotation du verset Dt. 6,{1499} 
moraliter
marg.| .3. Eruntque   . Ex quo patet, quo Moyses loquitur de verbis Deute. secundum vero Hieronym. In epistola ad Paulinum, de omnibus sacre scripture libris. Deuteronomium est nove legis prefiguratio, que est lex amoris, et ideo debet esse in corde scripta, propter quod a Christo scripta non fuit in tabulis lapideis vel chartis, sed in cordibus credentium per missionem spiritus sancti in signo visibili. Act. 11. sicut predictum fuerat Hiere. 31.f. Ecce dies venient dicit dominus, et seriam domui Israel et domui Iuda {1500} fedus novum, non secundum pactum quod pepigi cum patribus vestris, etc. Sequitur : Dabo legem meam in visceribus eorum, et in corde eorum scribam eam, et ero eis in deum, ipsi mihi erunt in populum.
marg.| .5. Et   narrabis   . Sicut enim pater tenetur providere filiis de victu et vestitu, ita et de documento quantum ad agenda et credenda, que sunt de necessitate salutis, et tanto magis eis in istis providere tenetur, quanto que sunt anime corporalibus preferuntur : Cetera vero non indigent moralitate quia sensus eorum litteralis est, et etiam moralis.
Numérotation du verset Dt. 6,a 
dditio 1
prol.| {1501} In capitulo 6. ubi dicitur in postilla Audi Israel.
prol.| In hoc capitulo ponuntur duo legis precepta Quorum unum est primum et principalissimum circa credenda scilicet Audi Israel, dominus deus noster unus est. Articulus enim de unitate dei primum locum in symbolo tenet ; secundum vero preceptum quod hic ponitur, primum est et maximum circa agenda scilicet Diliges dominum deum tuum. Unde salvator Mt. 22 capitulo Hoc est primum et maximum mandatum. Et quia in horum preceptorum expositione postillator valde breviter videtur se expedivisse, ideo circa eorum declarationem ulterius videtur esse insistendum.
prol.| Circa declarationem primi inquirendum prima facie occurrit. Que fuerit necessitas ponendi hic istud preceptum de unitate dei, unitas enim divina manifeste traditur in decalogo, qui a Deo immediate fuit populo traditus, Ex. 20. et in precedenti c. 5. a. Moyse repetitus. In utriusque enim decalogi preambulo dicitur. Ego sum dominus deus tuus, qui te eduxi, etc. In quo et per totum decalogum ita nomina quam verba, que de Deo dicuntur, sunt singularis numeri. In quo manifeste ostenditur unitas. Si autem dicatur, quod hoc preceptum de unitate dei, proponitur ad excludendum pluralitatem deo rum, circa quod multi erraverunt, ut Manichei et alii, hoc non videtur sufficere nam pluralitas deo rum manifeste excluditur in primo precepto decalogi, ubi dicitur. Non habebis deo s alienos coram me id est preter me, ut supra expositum est, et adhuc expressius sup. 4 capitulo talis pluralitas excluditur, dicitur enimibi : Scito ergo hodie et cogita in corde tuo, quia dominus ipse est deus in celo sursum, et in terra deo rsum, et non est alius. Unde dicendum videtur, quod licet unitas divina cum exclusio pluralitas deo rum intelligatur ex predictis aliis in Sacra Scripturacontentis, exprimitur tamen his per modum precepti, quod deus est unus, et unitas que hic Deo attribuitur, per quamdam excellentiam intelligatur, sic scilicet ut unitas huiusmodi soli Deo conveniat. Si enim unitas, que hic Deo attribuitur, etiam creaturis posset convenire : sicut de uno convertibili cum ante communiter intelligitur, sic superflue poneretur in precepto. Sicut enim quilibet homo est unus homo, et quilibet equus est unus equus, sic quilibet deus est unus deus, unde hoc non indigebat ut institueretur tanquam preceptum et promulgaretur, sed in hoc quod hic proponitur ut preceptum pertinens ad fidem, et cum hoc premittitur : Audi Israel. Fides enim est ex auditu, ad Rom. x capitulo manifeste datur intelligi, quod unitas que hic singulariter Deo attribuitur, intelligi debet sic, quod deus credatur {1502} esse maxime unus, quod nulli rei create competit. Cuius ratio est, nam secundum sanctum Thomam in prima parte q. 11. art. 4. In corpore questionis : Cum unum sit ens indivisum id est quod est maxime ens, et maxime in divisum, oportet quod sit maxime unum. Constat autem, quod deus est maxime ens, inquantum est ipsum esse subsistens omnibus modis interminatum, et prima causa totius entis creati. Similiter constat, quod deus est ens maxime indivisum, inquantum non dividitur nec actu, nec potentia, nec alio modo divisionis, sed omnibus modis est summe simplex. Unde oportet dicere, quod deus est maxime unus, sic, quod nulli creature talis unitas competit, et ideo licet in decalogo et aliis locis scriptura de Deo loquatur tanquam de uno, excludendo pluralitatem deo rum, nihilominus tamen fuit datum hoc preceptum exprimens divinam unitatem, ut talis unitas intelligatur singulariter Deo conveniens modo predicto. Unde Bernardus in 5. de Consideratione, postquam posuit multiplicem modum unitatis que in creaturis diversimode invenitur, de unitate dei sic dicit : Verum hec omnia quid ad illum summum unum, atque (ut ita dicam) unice unum, ubi unitatem consubstantialitas facit, huic uni quodvis illorum si adsimiles, erit quodammodo unum, si compares nullo. Hec ille.
prol.| Sed potest dici contra predicta, quod talis unitas que hic attribuitur deo, scilicet sit vera, non tamen pertinet ad fidem, saltem apud omnes. nam Deum esse unum modo predicto potest esse scitum per demonstrationem. Unde Philosophus 12. Metaph. hoc demonstrative probat. Multi etiam alii Philosophi hoc demonstrative induxerunt, prout in secunda secunde. q. 1. sanctus Thomas tradit, articu. 5. In responsione ad quartum argumentum. Ad quod dicendum secundum eundem ibidem, quod multa per fidem tenemus de deo, que naturali ratione Philosophi investigare non potuerunt, puta circa prudentiam eius et omnipotentiam, et quod ipse solus sit colendus, que omnia continentur sub articulo unitatis dei. Hec ille. Ratio autem quare predicta videantur contineri sub articulo unitatis dei, talis videtur esse. Nam per fidem illum credimus esse unum Deum, qui est omnipotens et omnibus providens, qui solus est colendus. Omnia enim que in symbolo traduntur, copulative intelliguntur esse credenda.
prol.| Ulterius circa hoc videtur attendendum, quod ex ista trina iteratione divini nominis, cum dicitur. Dominus deus noster, dominus unus est, convenienter secundum veritatem catholice fidei, secundum quam unus Deus in trinitate veneratur, intelligenda est trinitas personarum {1503} in divinis cum unitate essentie. Si enim in predictis verbis Moyses solum unitatem Dei sine quacumque pluralitate credendam tradere voluisset, suffecisset dicere : Audivi Israel, Deus noster unus est, vel dominus unus est. et sic dicendo perfecte unitatem expressisset, semota quacumque pluralitate : sed in hac trina iteratione manifeste ostenditur presupposita fide vera, quod esset divinum est unum. verbum enim essentiale quod hic ponitur scilicet est, singularis est numeri, tria vero nomina divina, que per modum suppositi significant pluralitatem trium personarum proprie ostendunt. et sic talis unitas omnem aliam unitatem maxime transcendit. Unde Bernardus ubi supra Inter omnia que unum recte dicuntur, arcem tenet unitas trinitatis, qua tres persone una substantia sunt. Et ibidem infra. Nec abducimur ab hac unitatis professione assertione trium, cum in hac trinitate non recipiamus multiplicitatem, sicut nec solitudinem in unitate. Quamobrem cum dico unum non me trinitas turbat. Numerus enim qui essentiam non multiplicat, non variat, non partitur. Rursum cum dico tria, non me arguit intuitus unitatis, que illa quecumque tria seu illos tres, nec in confusione cogit, nec in singularitatem redigit : Hec ille. Que quidem verba huius sancti doctoris bene videntur adaptari verbo proposito, scilicet cum dicitur. Audi Israel. hoc enim mysterium, prout ipse dicit ibidem, non ratione perspicuum est, sed fidei persuasum. unde : Audi Israel id est ex auditu crede. hoc enim sacramentum magnum est : nam quomodo sit pluralitas in unitate, et unitas in pluralitate, scrutari temeritas est : credere vero pietas : nosse vero vita eterna.
prol.| Circa hoc etiam notandum est, quod Hebrei, qui ista precepta, scilicet Audi Israel, etc. et Diliges dominum Deum tuum, etc. cum magna solennitate bis in die recitant, dictis his verbis, scilicet Audi Israel dominus Deus noster Deus unus est, antequam incipiant dicere : Diliges dominum Deum tuum. Interponunt sub silentio verba Hebraica que hoc dicunt, scilicet benedictum nomen maiestatis regni eius in secula seculorum, quod tamen in aliis invocationibus divini nominis hoc non dicunt. Ex quo satis videtur innui, quod in hoc loco specialius exprimitur, quod nomen divine maiestatis est trinum et unum. Est enim ordinatio huius benedictionis eis tradita ab antiquo scilicet a tempore prophetarum, qui fuerunt in initio templi secundi, prout ex codicibus eorum comprobari posset, et hoc de primo precepto predicto circa credenda.
prol.| Sequitur in littera : Diliges dominum Deum tuum.
prol.| Circa continuationem huius precepti ad immediate precedens, scilicet de unitate Dei credenda considerandum est, quod per caritatem homo unitur Deo . Amor enim secundum Dionysium 4. de divinis nominibus est vis unitiva. per unionem autem caritatis homo sic unitur deo, ut quodammodo dicatur unus spiritus cum eo iuxta illud 1Cor. 6.d. Qui adheret Deo, unus spiritus est cum eo. Idcirco postquam de unitate dei ineffabili in precedenti precepto tractavit, statim subiunxit preceptum caritatis, per quam homo supernaturaliter unitur summe unitati.
prol.| Circa quod quidem preceptum sane intelligendum multa, et magna a doctoribus traduntur, que hic omittuntur causa brevitatis, nisi solum quedam que ad intellectum huius precepti videntur potius requiri. Quorum primum occurrit inquirere rationem quomodo istud preceptum dicatur primum et maximum legis preceptum, iuxta sententiam salvatoris Mt. 22. Ad quod dicendum quod ratio huius proprie et sufficienter habetur ab Apostolo 1. ad Tim. 1.a. ubi dicit quod finis precepti est caritas de corde puro et conscientia bona, et fide non ficta. In hoc enimquod dicit. Finis precepti est caritas, manifeste habetur quod preceptum caritatis est primum inter legis precepta. Finis enim in agibilibus habet rationem principii, cum finis secundum Philosophum est primum in intentione. In hoc autem quod subiungit : De corde puro et conscientia bona, et fide non ficta, ostendit quod precepta legis, que omnia de actibus virtutum dantur, requiruntur et ordinantur ad diligendum Deum. Que quidem precepta sunt in triplici differentia, quia aut sunt talia, que ordinantur ad purificandum cor a turbationibus passionum, sicut virtutes que sunt circa passiones, de quibus dicit : De corde puro. Cor enim impurum a Dei dilectione abstrahit, propter passionem declinantem ad terrena, vel ordinantur ad habendum bonam conscientiam circa operationes, de quibus dicit, Et conscientia bona. conscientia enim mala facit horrere divinam iustitiam propter timorem pene, vel ordinantur ad habendum rectam fidem, sicut illa que pertinent ad divinum cultum, de quibus dicit, Et fide non ficta. Fides autem ficta, scilicet non recta trahit affectum in id quod de Deo fingitur, separans se a Dei veritate. et sic patet, quod dilectio Dei est per se intenta a legislatore tanquam finis. Cetera vero precepta queruntur propter hanc tanquam ea que sunt ad finem et quia in quolibet genere id quod est per se potius est eo quod est ad aliud : ideo maximum preceptum est de caritate. que omnia plene traduntur secunda secunde q. 44.
prol.| Secundo considerandum occurrit, quod ex hoc quod huiusmodi preceptum est maximum, ad quod omnia sunt referenda, ut dictum est, ideo totalitas quedam fuit designanda circa preceptum de dilectione Dei : unde dicit. Diliges dominum Deum tuum ex toto corde, etc. Si autem contra hoc arguatur ex eo quod hoc quod dicitur, Ex toto corde, importat modum divine dilectionis, modus autem virtuosi actus non cadit sub precepto, ut in 1.2. q capitulo art. 10. In responsione ad questionem. {1504} Ad hoc dicendum quod licet modus quem habet actus virtutis ex aliqua superiori virtute, non cadat sub precepto inferioris virtutis, non enim cadit sub precepto de honoratione parentum. quod honoratio fiat ex caritate, modus tamen qui pertinet ad rationem proprie virtutis cadit sub precepto ipsius virtutis, sicut quod aliquis operetur sciens cadit sub ratione precepti tam legis divine quam humane. Ignorantia enim simpliciter considerata tollit rationem premii vel pene in actibus humanis, et hoc modo sub precepto de diligendo Deum cadit, quod dicitur, Ex toto corde. Si autem contra hoc dicatur, quod quicumque facit aliquid quod non pertinet ad dilectionem Dei, non diligit Deum ex toto corde, et sic agit contra Dei preceptum, et per consequens peccavit mortaliter, ex quo sequeretur, quod peccatum veniale esset mortale.
prol.| Ad hoc dicendum quod Deum diligere ex toto corde, contingit dupliciter. Uno quidem modo in actu, sicut cor hominis semper actualiter in Deum feratur, et ista est perfectio caritatis patrie, qua cuicumque peccato quantumcumque minimo veniali non est compatibilis. Alio modo diligere Deum ex toto corde, est cum habitualiter totum cor hominis in Deum fertur, et hoc dupliciter.
prol.| Uno modo, quando homo ex tali dilectione Dei se abstrahit inquantum possibile est, a rebus temporalibus etiam licitis, que per occupationem animi impediunt actualem motum cordis in Deum : Et hec est perfectio caritatis ad quam ordinantur consilia.
prol.| Alio modo quando homo ex dilectione habituali quam habet ad Deum, etsi non abstrahit se a rebus temporalibus licitis, que actum caritatis impedire solent, nihil tamen contra Dei dilectionem cor eius recipit. Et hec est perfectio caritatis vite, que est ex necessitate salutis. Et istis duobus modis ultimis non contrariatur veniale peccatum divine dilectioni, cum non tollat habitum caritatis, sed solum impedit caritatis usum.
prol.| Ulterius considerandum occurrit, quomodo totalitas que assignatur in hoc loco circa dilectionem Dei intelligenda sit in corde et anima et fortitudine prout hic dicitur, Similiter et in mente prout Mt. 22. et in virtute prout Mt. 12. Et in omnibus viribus, prout Luce 10.
prol.| Ad cuius declarationem sciendum quod ista nomina que in materia huius precepti ponuntur, scilicet cor, anima, mens, et huiusmodi, varias significationes habent in scripturis sacris. Cor enim non solum significat cor carneum, sed etiam significat quandoque intellectum humanum. Eccl. 8.a. Tempus et responsionem cor sapientis intelligit. Quandoque vero significat affectum intellectivum humanum, ut in Psalmo. Desiderium cordis eius tribuisti ei. Mens etiam quandoque significat humanas cogitationes. unde 1Par. 28.b. Universas mentium cogitationes intelligit. Quandoque vero significat memoriam hominis. unde in Ps. 76.b. Annos eternos in mente habui. Similiter anima quandoque significat animam sensitivam. Gn. 1 capitulo Producat terra animam viventem. quandoque vero significat animam rationalem. Ezech. 18.a. Anima que peccaverit, ipsa morietur. habent etiam predicta nomina preter predictas significationes quasdam alias, que causa brevitatis omittuntur. Ex qua quidem significationum varietate doctores nostri diversimode predicta nomina in hoc loco exposuerunt. Nam Augustinus, Primo De doctrina christiana, per cor intelligit cogitationes, per animam vero vitam, per mentem autem intellectum. Alii vero per cor animam vegetativam, per animam vero sensitivam, per mentem autem intellectivam. Alii vero aliter. Ista tamen diversitas expositionum non videtur deviare a mente legislatoris. Intentio autem legislatoris, ut dictum est in precepto fuit, ut Deus diligatur sicut finis ultimus ad quem omnes actus humani interiores sunt saltem habitualiter referendi. Unde quocumque predicta nomina a dictis sanctis doctoribus accipiantur, omnia que in homine sunt, in Deum referibilia videntur continere, ut patet recte consideranti. unde nulla expositio eorum est excludenda. Videtur tamen planior sensus circa hoc esse talis scilicet ut per hoc quod precipitur Deum diligi ex toto corde, intelligatur quod tota intentio feratur in Deum. Sicut enim cor corporale omnium temporalium motuum est principium, ita intentio voluntatis respectu finis ultimi est principium omnium spiritualium. Includitur etiam in hoc precepto, quod intellectus noster subdatur Deo, iuxta illud 2Cor. 10.b. In captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi. Et sic diligitur Deus ex tota mente. Includitur etiam in hoc precepto, quod appetitus noster inferior regatur secundum Deum, quod est ex tota anima Deum diligere. Includitur etiam, quod exterior actus noster obediat Deo, quod est tota fortitudine vel virtute vel viribus Deum diligere.
prol.| Ulterius quin secundum Augustinum in libro de perfectione iustitie, in plenitudine caritatis patrie preceptum istud impletur scilicet Diliges dominum Deum tuum ex toto corde tuo, etc. Nam cum adhuc est aliquid carnalis concupiscentie, non omnino ex tota anima diligitur Deus : videndum est ergo quomodo Deus nobis precipit quod implere in via non possumus. Maledictus est enimsecundumHieronymum qui dicit Deum aliquid impossibile precepisse.
prol.| Ad quod dicendum secundum sanctum Thomam in Secunda secunde ubi supra, quod implere preceptum contingit dupliciter. Uno modo perfecte, et hoc est quando pervenitur ad finem, quem intendit precipiens Alio modo imperfecte. quando etsi non pertingat ad finem quem, intendit {1505} precipiens, non tamen receditur ab ordine ad finem quem intendit precipiens. Sicut si dux exercitus precipiat militibus, ut pugnent ad victoriam hostis, ille perfecte implet preceptum, qui pugnando hostem vincit, quod dux principaliter intendit. Ille etiam implet sed imperfecte cuius pugna etsi ad victoriam non pertingit, pugnat tamen sic quod contra disciplinam militarem non agit. Intendit autem Deus per hoc preceptum, ut homo totaliter Deo uniatur, quod fiet in patria, quando Deus erit omnia in omnibus, ut dicitur 1Cor. 15.d. Et ideo plene et perfecte implebitur hoc preceptum, in via vero impletur, sed imperfecte modo iam dicto.
prol.| Sed contra predicta solet dici quod frustra daretur hoc preceptum, si impossibile esset illud adimplere precepta enim dantur ad dirigendos homines in viam salutis. unde in Ps. 18.b. Preceptum Domini lucidum illuminans oculos.
prol.| Ad quod respondetur, quod ideo precipitur homini ista perfectio quamvis eam in hac vita nemo habeat de communi lege, quia non recte curritur, si quo currendum est nesciatur, neque quo currendum est si sciretur, si nullis ostenderetur preceptis. Sed etiam hoc non videtur ex toto sufficere : nam si sic, hoc non deberet dari per modum precepti, cum non datur nisi solum ad ostendendum terminum ad quem curritur, ad quod suffecisset dicere, sicut Apostolus. Deus erit omnia in omnibus. In quibus verbis Apostolus non procedit ut precipiens, sed ut prenuntians. Unde salva semper sanctorum reverentia videtur dicendum quod hoc preceptum de dilectione Dei non fuit impossibile ut impleretur perfecte etiam in hac vita universaliter loquendo. Implevit istud preceptum perfecte Christus etiam quando fuit in hac vita, in qua fuit verus viator simul et verus comprehensor, et ideo a primo instanti sue conceptionis hoc preceptum, in quo plenitudo legis secundum Apostolum, Rom. 13 capitulo consistit, implevit, cuius respectu principaliter in lege promissum est hoc preceptum, tanquam possibile, saltem per ipsum Christum totaliter adimpleri. per alios vero imperfecte et quasi principative. unde tanto unus perfectius alio implet, quanto magis accedit per quamdam similitudinem ad perfectionem impletionis Christi, de quo Mt. 5.b. Non veni solvere legem, sed adimplere. proprie enim et vere loquendo totam legem implevit Christus, implendo perfecte huiusmodi preceptum ut dictum est. Nec mirandum si propter unum singulare individuum preceptum generale daretur, quia dicitur Lv. 12. Mulier si suscepto semine pepererit masculum. Que quidem conditio, que intelligitur, cum dicitur : Si suscepto semine, solum fuit apposita propter unam singularem personam, scilicet beatam Virginem. Nulla enim alia sine susceptione seminis concepit et peperit, et similiter dicendum est in proposito.
prol.| Ulterius si queratur circa predicta precepta. Cum preceptum de dilectione Dei sit simpliciter primum et maximum, ut dictum fuit, et preceptum de credendo unitatem Dei, est primum et maximum respectu credendorum, cur ista non fuerunt proposita populo in decalogi traditione, {1506} in quo precipua legis precepta traduntur ? Ad quod dicendum quod hec questio fuit mota supra in additione supra Ex. 20.capitulo specialiter circa precepta caritatis. Ad quod fuit responsum diversimode secundum varias opiniones.
prol.| Opinio autem que mihi salvo meliori iudicio in hoc rationabiliter videtur, hec est, quod precepta decalogi data fuerunt de notioribus quo ad intellectum, et facilioribus quo ad affectum, et quia preceptum de dilectione Dei prout in lege traditur, scilicet ut Deus diligatur ex toto corde et ex tota anima, etc. quod importat etiam interiorem motum animi cum magna promptitudine, est difficillimum sen impossibile non habenti caritatem, idcirco expressio huius precepti fuit rationabiliter reservata ad tempus ultimum totius doctrine Mosaice, scilicet in sexagesimo anno, in quo tempore postquam repetiit precepta decalogi, In capitulo videlicet immediate precedenti, consequenter in hoc capitulo proposuit eis tanquam aliqualiter iam perfectis hoc preceptum de dilectione Dei per extensum, prout plenius continetur in predicta additione, videibi : Idem dicendum est de precepto immediate precedenti, scilicet Audi Israel, etc. In quo divina unitas traditur cum implicatione trinitatis personarum, ut dictum est ; quod quidem mysterium inter cetera que nobis per fidem traduntur altius est et ineffabilius. Unde non dicebat, ut in primis rudimentis populo rudi proponeretur. sed fuit reservatum usque ad ultimum tempus Mosaice doctrine ratione predicta.
prol.| Sed adhuc restat querendum quare ista duo precepta, cum sint precipua et dignissima, non fuerunt tradita populo a Deo immediate saltem in hoc tempore, scilicet in sexagesimo anno, quando iam populus erat magis perfectus, ut dicitur in predicta additione.
prol.| Ad quod dicendum quod licet populus iam isto tempore esset quodammodo aptior ad capienda divina, non tamen sufficiebat ad vocem Domini audiendam, unde dicitur supra In capitulo precedenti. Si enim audiverimus ultra vocem Domini Dei nostri moriemur. Et ideo Moyses post repetitionem decalogi in precedenti capitulo ab ipso factam, ante quam ista precepta maxima exprimerentur, introduxit narrando terrorem magnum quem populus habuerat in audiendo vocem Dei, et quomodo ab ipso Moyse instanter petierunt dicentes. Tu magis accede, et audi cuncta que dixit dominus Deus noster tibi, loquerisque ad nos, et audientes faciemus ea. quasi dicat Ista precepta que statim proponenda sunt vobis ab ipso Deo immediate, debuissetis audire tanquam principalissima legis divine precepta, sed ad instantiam vestram (dictum est) ego fui intermedius inter Deum et vos, prout ista amplius apparent intuenti ea que leguntur hic in littera inter repetitionem decalogi, et horum preceptorum propositionem. Consequenter ut hec precepta tam principalia efficacius memorie commendarentur, subiunxit. Eruntque verba hec que ego precipio tibi hodie, scilicet de caritate et fide in corde tuo. Et narrabis ea filiis tuis et meditaberis, etc. exponatur prout in postilla.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Dt. 6), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=07&chapitre=07_6)

Notes :