Nicolaus de Lyra

Capitulum 9

Numérotation du verset Dt. 9,1 

Audi Israel tu transgredieris hodie Iordanem ut possideas nationes maximas et fortiores te civitates ingentes et ad celum usque muratas
Numérotation du verset Dt. 9,2 

populum magnum atque sublimem filios Enachim quos ipse vidisti et audisti quibus nullus potest ex adverso resistere
Numérotation du verset Dt. 9,3 

scies ergo hodie quod Dominus Deus tuus ipse transibit ante te ignis devorans atque consumens qui conterat eos et deleat atque disperdat ante faciem tuam velociter sicut locutus est tibi
Numérotation du verset Dt. 9,4 

ne dicas in corde tuo cum deleverit eos Dominus Deus tuus in conspectu tuo propter iustitiam meam introduxit me Dominus ut terram hanc possiderem cum propter impietates suas iste delete sint nationes
Numérotation du verset Dt. 9,5 

neque enim propter iustitias tuas et equitatem cordis tui ingredieris ut possideas terram earum1 sed quia ille egerunt impie introeunte te2 delete sunt et ut compleret verbum suum Dominus quod sub iuramento pollicitus est patribus tuis Abraham Isaac et Iacob.
1 terram earum] terras eorum Weber |
2 introeunte te] inv. Weber |
Numérotation du verset Dt. 9,6 

Scito ergo3 quod non propter iustitias tuas Dominus Deus tuus dederit tibi terram hanc optimam in possessionem cum durissime cervicis sis populus
3 ergo] igitur Weber
Numérotation du verset Dt. 9,7 

memento et ne obliviscaris quomodo ad iracundiam provocaveris Dominum Deum tuum in solitudine ex eo die quo es egressus de4 Egypto usque ad locum istum semper adversum Dominum contendisti
4 de] ex Weber
Numérotation du verset Dt. 9,8 

nam et in Horeb provocasti eum et iratus delere te voluit
Numérotation du verset Dt. 9,9 

quando ascendi in montem ut acciperem tabulas lapideas tabulas pacti quod pepigit nobiscum Deus5 et perseveravi in monte quadraginta diebus ac noctibus panem non comedens et aquam non bibens
5 nobiscum Deus] vobiscum Dominus Weber
Numérotation du verset Dt. 9,10 

deditque mihi Dominus duas tabulas lapideas scriptas digito Dei et continentes omnia verba que vobis locutus est in monte6 de medio ignis quando contio populi congregata est
6 locutus est - in monte] inv. Weber
Numérotation du verset Dt. 9,11 

cumque transissent quadraginta dies et totidem noctes dedit mihi Dominus duas tabulas lapideas tabulas federis
Numérotation du verset Dt. 9,12 

dixitque mihi surge et descende hinc cito quia populus tuus
quem7 eduxisti de Egypto deseruerunt
7 quem] quos Weber
velociter
viam
quam demonstrasti eis
feceruntque sibi conflatile
Numérotation du verset Dt. 9,13 

rursumque ait Dominus ad me cerno quod populus iste
dure cervicis sit
Numérotation du verset Dt. 9,14 

dimitte me ut conteram eum et deleam nomen eius sub celo et constituam te super gentem
que hac maior et fortior sit
Numérotation du verset Dt. 9,15 

cumque de monte ardente descenderem et duas tabulas federis
utraque tenerem manu
Numérotation du verset Dt. 9,16 

vidissemque vos peccasse Domino Deo vestro et fecisse vobis vitulum
conflatilem ac deseruisse velociter viam8 quam vobis ostenderat
8 viam] + eius Weber
Numérotation du verset Dt. 9,17 

proieci tabulas de manibus meis confregique eas in conspectu vestro
Numérotation du verset Dt. 9,18 

et procidi ante Dominum sicut prius quadraginta diebus et quadraginta9 noctibus panem non comedens et aquam non bibens propter omnia peccata vestra que egistis10 contra Dominum et eum ad iracundiam provocastis
9 quadraginta] om. Weber |
10 egistis] gessitis Weber |
Numérotation du verset Dt. 9,19 

timui enim indignationem et iram illius qua adversum vos concitatus delere vos voluit et exaudivit me Dominus etiam in11 hac vice
11 in] om. Weber
Numérotation du verset Dt. 9,20 

adversum Aaron quoque vehementer iratus voluit eum conterere et pro illo similiter deprecatus sum
Numérotation du verset Dt. 9,21 

peccatum autem vestrum quod feceratis id est vitulum arripiens igne combussi et in frusta comminuens omninoque in pulverem redigens proieci in torrentem qui de monte descendit
Numérotation du verset Dt. 9,22 

in Incendio quoque et in Temptatione et in sepulcris Concupiscentie provocastis Dominum
Numérotation du verset Dt. 9,23 

et quando misit vos de Cadesbarne dicens ascendite et possidete terram quam dedi vobis et contempsistis imperium Domini Dei vestri et non credidistis ei neque vocem eius audire voluistis
Numérotation du verset Dt. 9,24 

sed semper fuistis rebelles a die qua nosse vos cepi
Numérotation du verset Dt. 9,25 

et iacui coram Domino quadraginta diebus ac noctibus quibus eum suppliciter deprecabar ne deleret vos ut fuerat comminatus
Numérotation du verset Dt. 9,26 

et orans dixi Domine Deus ne disperdas populum tuum et hereditatem tuam quam redemisti in magnitudine tua quos eduxisti de Egypto in manu forti
Numérotation du verset Dt. 9,27 

recordare servorum tuorum Abraham Isaac et Iacob ne aspicias duritiam populi huius et impietatem atque peccatum
Numérotation du verset Dt. 9,28 

ne forte dicant habitatores terre de qua eduxisti nos non poterat Dominus introducere eos in terram quam pollicitus est eis et oderat illos idcirco eduxit ut interficeret eos in solitudine
Numérotation du verset Dt. 9,29 

qui sunt populus tuus et hereditas tua quos eduxisti in fortitudine tua magna et in brachio tuo extento.

Capitulum 9

Numérotation du verset Dt. 9,ad litteram 
marg.| marg.| {1516} .1. Audi Israel. Hic consequenter ponuntur incitamenta divine dilectionis ex consideratione divine misericordie portantis patienter eorum peccata ac etiam remittentis, et primo describitur transgressionis actus. secundo reconciliationis fedus c.x. Adhuc primum excluditur eorum iustitia. secundo concluditur eorum culpa, ibi : Memento. circa primum predicit eis Moyses, quod in terra eis promissa, habituri erant virtute divina victorias multas et magnas. Et quia ipsi vel aliquis eorum possent credere quod hoc faceret eis propter eorum merita, ideo hoc excludit cum subditur :
marg.| .2. Ne   dicas etc.  . et patet littera, et subditur causa vera dictarum victoriarum, que est duplex. Una propter iniquitates gentium in terra promissionis habitantium propter quos mortem meruerant, quod notatur cum dicitur.
prol.| {1516} .3. Sed quia ille, etc. Secunda, ut impleretur iuramentum Domini factum ad Abraham, Gn. 22 capitulo Per memetipsum iuravi dicit dominus, etc. Sequitur : Possidebit semen, etc. Cetera patent.
marg.| .4. Memento. Hic consequenter describitur eorum multiplex culpa, et primo ante recessum eorum de monte Sinai. secundo post recessum,ibi : Incendio quoque. Circa primum premittitur transgressio populi. secundo subditur oratio Moysi,ibi : Et procidi ante dominum. Circa primum dicitur, Memento et ne obliviscaris quomodo ad iracundiam provocaveris dominum Deum tuum in solitudine id est post transitum maris rubri, murmurando propter defectum aque et cibi, ut habetur Ex. 15. et 16. et 17.
marg.| .5. Et ex etc.  . quia cum adhuc essent in Egypto super mare rubrum videntes Egyptios super se venientes, insultantes Domino et Moysi dixerunt : Forsitan non erant sepulchra etc. ut habetur. Exodi 14.
prol.| {1517}
Numérotation du verset Dt. 9,ad litteram 
marg.| .1. Nam   et in Horeb provocasti   eum   . fabricando vitulum aureum et adorando eum, dum Moyses moram contraheret in monte cum Domino, ut acciperet ab eo legem et tabulas, ut habetur Ex. 32. ubi exposita est ista historia, que hic repetitur.
marg.| .2.  Et procidi. Hic consequenter describitur oratio Moysis pro remissione peccati predicti, et hoc est quod dicitur : Et procidi ante domi. quia sicut ante quadraginta diebus ieiunaverat in monte ad accipiendum tabulas, ita secundo ieiunavit aliis quadraginta diebus et noctibus ad impetrandum populo remissionem et etiam ipsi Aaron qui timore populi vitulum fecerat, ut habetur Ex. 33.
marg.| .3.  Peccatum autem vestrum quod   feceratis id est vitulum. licet enim esset res inanimata in qua non potest esse peccatum, vocatur tamen peccatum populi, eo quod populus peccaverat ipsum faciendo et colendo.
marg.| .4. In incendio quoque. Hic consequenter recolitur culpa populi post recessum de monte Sinai, et primo ponitur culpa populi, secundo oratio Moysi, ibi : Et iacui coram Domino. Primum autem habetur Numeri 11. ubi dicitur quod propter murmurationem populi ex labore itineris accensus est ignis ex imperio Domini, et devoravit magnam partem populi, et hoc est quod dicitur : In incendio quoque. Item peccavit populus ad aquas contraditionis, prout habetur Nm. 20.b. et hoc tangitur cum dicitur : Et in tentatione. Et iterum quando inordinate desideravit esum carnium, propter quod multi sunt ibi mortui et sepulti, ut habetur Nume. 11. et hoc est quod dicitur :
marg.| .5.  Et in sepulchris   concupiscentie   provocasti   dominum   . propter hoc enim vocatus est locus ille si pulchrum concupiscentie, quia ibi sepultus est populus qui desideravit carnes. Quarto peccavit populus, quando territus verbis exploratorum tanquam rebelles Domino voluerunt reverti in Egyptum, ut habetur Nm. 13. et hoc est quod dicitur. Quando misit vos de, etc. et sequitur :
marg.| .6.  Et iacui coram Domino quadraginta diebus ac noctibus, {1518} Hic describitur oratio Moysi, et secundum quod dicunt Hebrei, ista est tertia quadraginta quam fecit Moyses in monte. Prima fuit quando ascendit in montem, ut acciperet primas tabulas, prout habetur Ex. 24. Secunda quando post fabricationem vituli ascendit ad dominum ad impetrandum remissionem illius peccati, ut habetur Ex. 32. Ascendam ad dominum si quo modo quivero eum deprecari pro scelere vestro. Tertia fuit quando dominus placatus orationibus Moysi dixit ei : Precide tibi duas tabulas lapideas instar priorum, quibus precisis ascendit in montem, ut lex in illis tabulis scriberetur, ut habetur Ex. 34. et ibi stetit. quadraginta diebus et quadraginta noctibus sicut fecerat pro primis tabulis. unde, etc. se. ubi dicitur. Ego autem steti in monte sicut prius quadraginta diebus, etc. In hebreo habetur : Ego autem steti in monte sicut diebus prioribus quadraginta diebus, etc. quod exponit Rabbi Salomon dicens, Sicut prima quadragena fuit Moysi consolabilis, quia fuit ante offensam Domini, ita et tertia, quia fuit post remissionem peccati. secunda autem que fuit intermedia, fuit tristabilis, quia orabat pro remissione peccati, nec erat certus de obtentu usque ad ultimum diem illius quadragene, qua dominus dixit ei : Indulsi peccatum pro quo orasti. Et in signum huius precepti secundas tabulas excidit, ut lex repararetur. Expositores autem nostri communiter tenent, quod Moyses fecit in monte tantum duas quadragenas, quia (ut dicunt) non plures ponuntur in Exodo. ubi plenius hec historia describitur. Item quia a primo ascensu Moysi ad accipiendum tabulas a quo incipit prima quadragena usque ad diem expiationis in quo descendit Moyses apportans secundas tabulas, ut supponunt omnes doctores catholici et Hebrei (propter quod illa die fit festum expiationis ex placatione Domini) non possunt inveniri tres quadragene dierum, ut dicunt, sed ista non infringunt dictum Hebreorum. Primum enimnon valet, quia quando historie scripture sacre in pluribus locis eiusdem scripture narrantur, frequenter contingit, ut quod omittitur in uno loco suppleatur in alio, ut patet in omnibus libris historiarum {1519} sacre scripture, maxime in libro Regum, et Paral. In veteri testamento, et in evangeliis, in novo. Et eodem modo potest dici in proposito. quod tertia quadragena que in Ex. omittitur, hic suppletur. Similiter secundum non valet, quia assumit falsum. Ad cuius intellectum considerandum quod filii Israel exerunt de Egypto 15. die mensis primi ; ut habetur Ex. 12. Festum autem expiationis celebratur 10. die septimi mensis. Lv. 23. et sic a prima die primi mensis, in quo exierunt filii Israel de Egypto, usque ad diem expiationis fluxerunt sex menses integri, et decem dies, qui simul iuncti faciunt dies clxxxvii. quia Iudei faciunt menses per lunationes, et ideo duo menses contigui faciunt lix. dies, et sic de aliis combinando, si igitur a clxxxvii. diebus predictis subtrahantur xiiii. dies primi mensis ante egressum filiorum Israel, remanent clxxiii. dies ab exitu filiorum Israel de Egypto usque ad diem expiationis. Omnes autem doctores tam catholici quam Hebraici dicunt quod lex fuit data quinquagesima die ab exitu de Egypto, et potest hoc haberi Ex. 19 capitulo Si igitur cum predictis quinquaginta diebus addantur tres {1520} quadragene dierum, non habentur nisi centum septuaginta dies. Ex quo patet, quod a primo ascensu Moysi, qui fuit immediate post dationem legis predicte, usque ad expiationis diem fluxerunt tres quadragene, et plus, et ideo predicta non impediunt dictum Hebreorum. Andreas etiam super Levi. 23. dicit quod Moyses ieiunavit in monte Sinai tribus quadragenis. Qui autem vult tenere oppositum, potest dicere quod cum hic dicitur Et iacui coram Domino 49. diebus etc. refertur ad illud quod predictum est. Et procidi ante dominum sicut prius quadraginta diebus ita quod secunde quadragena hic repetitur et non additur tertia, et secundum hoc eadem quadragena dierum fuit in qua Moyses oravit pro remissione peccati ex fabricatione vituli, et pro expectatione secundarum tabularum, et huic dicto satis videtur consonare textus sequens, cum subditur :
Numérotation du verset Dt. 9,ad litteram 
marg.| .1. Quibus scilicet diebus eum suppliciter deprecabar ne deleret vos. Et consequenter ponitur oratio Moysi. cum dicitur.
marg.| .2. Domine, etc. et patet littera ex his que dicte sunt super Ex. 32. ubi ponitur consimilis oratio quantum ad sensum, et partim quantum ad verba.
Numérotation du verset Dt. 9,moraliter 
marg.| marg.| {1516}
marg.| † Dominus Deus, etc. per hoc docemur, quod nullum bonum actum debemus nobis attribuere, sed totum virtuti divine. Videmus enim in instrumentis alicuius artis quod licet sint optime constituta in esse sibi competenti, tamen nihil agere possunt sine motu artificis, ut securis quantumcumque acuta scindere non potest, nisi moveatur manu carpentatoris. Res autem naturales comparantur ad Deum, sicut ad artificem. Sap. 7 capitulo Omnium est enim artifex omnem habens virtutem. Et ideo res constitute in esse naturali operari non possunt sine Dei motione generali, quia causa {1516} prima plus influit in causatum quam secunda, prima propositione de causis. Eodem modo in actum meritorium nullus potest exire sine speciali Dei motione.
marg.| .4. Memento, etc. licet enim bonorum actuum nostrorum debeamus reminisci Deo gratias agendo, qui principalis est auctor eorum, ut dictum est, tamen peccatorum nostrorum frequentius debemus memorari, dolendo de ipsis et veniam postulando, quia peccatum totum est a nobis inquantum peccatum. Deus enim non est causa peccati, secundum quod ipse dicit Osee 14 capitulo Perditio tua Israel : ex me tantummodo auxilium tuum.
Numérotation du verset Dt. 9,{1517} 
moraliter
marg.| † Dimitte me ut conteram eum. Ex hoc verbo quod dicit dominus Moysi de populo peccatori, patet quod boni prelati suis meritis et orationibus retinent a peccante populo vindictam Dei, et {1518} quia pauci sunt tales prelati, ideo dicitur Is. 64 capitulo Non est qui invocet nomen tuum, qui consurgat et timeat te. Cetera sunt moralia vel replicationes quorumdam factorum, quorum sensus mysticus supra positus est.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Dt. 9), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=07&chapitre=07_9)

Notes :