Capitulum 39
Numérotation du verset
Gn. 39,1
Igitur Ioseph ductus est1* in Egyptum.
1 Ioseph ductus est
P14417
Ω ΩV
Weber
]
inv. Rusch
Emitque eum2
2 eum] + ibi ΣM
Putiphar, eunuchus pharaonis,
princeps exercitus sui3*, vir4 Egyptius, de manu Ismaelitarum
3 sui ΣM ΩS Ed1455] om. ΩV Rusch Weber
|
4 vir]
om.
ΩS
|
a quibus perductus5 erat.
5 perductus] productus ΨM
Numérotation du verset
Gn. 39,2
Fuitque Dominus
cum eo
et erat vir in cunctis
prospere agens. Habitavitque6 in domo
6 habitavitque
Rusch
] habitabatque
Weber
domini sui,
Numérotation du verset
Gn. 39,3
qui optime noverat esse Dominum cum eo et omnia que gereret ab eo dirigi in manu illius.
Numérotation du verset
Gn. 39,4
Invenitque Ioseph gratiam coram domino suo et ministrabat ei. A quo prepositus omnibus gubernabat, creditam sibi domum et universa que tradita vel credita7 fuerant.
7 vel credita
Rusch
]
om. Weber
Numérotation du verset
Gn. 39,5
Benedixitque Dominus domui Egyptii propter Ioseph et multiplicavit tam in edibus quam in agris cunctam eius substantiam.
Numérotation du verset
Gn. 39,6
Nec quicquam aliud noverat nisi panem quo vescebatur. Erat autem Ioseph pulchra facie et decorus aspectu.
Numérotation du verset
Gn. 39,7
Post multos itaque dies iniecit8 domina sua9
8 iniecit
Rusch
] iecit
Weber
|
9 sua
Rusch
]
om. Weber
|
oculos10 in Ioseph
10 oculos
Rusch
] + suos
Weber
et ait: Dormi mecum.
Numérotation du verset
Gn. 39,8
Qui nequaquam acquiescens nefario operi11 dixit ad eam: Ecce dominus meus omnibus mihi traditis ignorat quid habeat in domo sua
11 nefario operi
Rusch
]
inv. Weber
Numérotation du verset
Gn. 39,9
nec quicquam est quod in mea non12 sit potestate vel non tradiderit mihi, preter te que uxor eius es. Quomodo ergo possum malum hoc facere et peccare in dominum13 meum?
12 in mea - non
Rusch
]
inv. Weber
|
13 dominum
Rusch
] Deum
Weber
|
Numérotation du verset
Gn. 39,10
Huiuscemodi verbis per singulos dies loquebantur14
14 loquebantur et
Rusch
]
om. Weber
et mulier molesta erat adolescenti et ille recusabat stuprum.
Numérotation du verset
Gn. 39,11
Accidit autem quadam die ut15 intraret Ioseph domum et operis quippiam absque arbitris faceret
15 quadam die – ut
Rusch
]
inv. Weber
Numérotation du verset
Gn. 39,12
et illa apprehensa lacinia vestimenti eius
diceret: Dormi mecum. Qui, relicto in manu eius16 pallio, fugit et egressus est foras.
16 eius
Rusch
] illius
Weber
Numérotation du verset
Gn. 39,13
Cumque vidisset mulier vestem
in manibus eius17 et se esse contemptam,
17 eius
Rusch
] suis
Weber
Numérotation du verset
Gn. 39,14
vocavit homines domus sue et ait ad eos: En introduxit virum hebreum ut illuderet nobis. Ingressus est ad me ut coiret mecum.
Cumque ego succlamassem
Numérotation du verset
Gn. 39,15
et audisset vocem meam, reliquit pallium quod tenebam et fugit foras.
Numérotation du verset
Gn. 39,16
In argumentum ergo fidei retentum pallium ostendit marito revertenti domum
Numérotation du verset
Gn. 39,17
et ait: Ingressus est ad me servus hebreus quem adduxisti ut illuderet mihi.
Numérotation du verset
Gn. 39,18
Cumque vidisset me clamare reliquit pallium et fugit foras.
Numérotation du verset
Gn. 39,19
His auditis dominus et multum18
18 multum
Rusch
] nimium
Weber
credulus verbis coniugis, iratus est valde.
Numérotation du verset
Gn. 39,20
Tradiditque Ioseph in carcerem
ubi vincti regis custodiebantur et erat ibi clausus.
Numérotation du verset
Gn. 39,21
Fuit autem Dominus cum Ioseph et misertus illius
dedit ei gratiam in conspectu principis carceris.
Numérotation du verset
Gn. 39,22
Qui tradidit in manu ipsius universos vinctos qui in custodia tenebantur et quicquid fiebat sub ipso erat
Numérotation du verset
Gn. 39,23
nec noverat aliquid cunctis ei creditis. Dominus enim erat cum illo et omnia opera eius19 dirigebat
19 opera eius
Rusch
]
inv. Weber
Capitulum 39
Numérotation du verset
Gn. 39,1
{t. 1
:
Erfurt, f. 45va
;
facsim., p. 92a}
Igitur Ioseph ductus est1* in Egyptum.
1 Ioseph ductus est
P14417
Ω ΩV
Weber
]
inv. Rusch
interl.|
redit ad ordinem superiorum
interl.|
id est Christus predicatus per mundum
Emitque eum2
2 eum] + ibi ΣM
interl.|
pretio fidei
Putiphar, eunuchus pharaonis,
interl.|
castus in fide populus qui aliquando cogitur mundanis servire principibus
princeps exercitus sui3*, vir4 Egyptius, de manu Ismaelitarum
3 sui ΣM ΩS Ed1455] om. ΩV Rusch Weber
4 vir]
om.
ΩS
interl.|
quia gentes gentibus Christum annunciaverunt
a quibus perductus5 erat.
5 perductus] productus ΨM
marg.|
IGITUR
IOSEPH etc. AUGUSTINUS. Ad ordinem tendit scriptura unde recesserat eorum que supra gesta sunt.
Numérotation du verset
Gn. 39,2
Fuitque Dominus
interl.|
Pater
cum eo
interl.|
Filio
et erat vir in cunctis
interl.|
factis et dictis
prospere agens. Habitavitque6 in domo
6 habitavitque
Rusch
] habitabatque
Weber
interl.|
Ecclesia
domini sui,
interl.|
Dei cuius Christus servus secundum carnem
marg.|
FUIT
DOMINUS etc. GREGORIUS. Multi humana sapientia inflati dum desideriis suis divina iudicia contraire aspiciunt astute reluctari conantur ut ad votum suum superne dispositionis vim intorqueant sed inde voluntatem Dei peragunt unde mutare contendunt et consilio Dei resistentes obsequuntur quia hic eius dispositioni militat quod per humanum studium resultat. Unde: qui comprehendit sapientes in astutia eorum. Ioseph somnium viderat quod manipuli fratrum manipulum suum adorarent et se ipsum sol et luna cum ceteris stellis. Cumque fratres subiici eius dominio metuerent in puteum deponunt et Hismaelitis vendunt. Qui in Egyptum ductus servituti subditus luxurie accusatione damnatus castitatis merito adiutus prophetie iudicio ereptus omni Egypto prelatus est. Per supernam vero sapientiam providus frumenta congessit et futuro periculo necessitatis obviavit. Cumque in orbe fames inhorruit Iacob filios in Egyptum misit qui frumentorum dispensationi Ioseph prepositum inveniunt quem ut alimenta mererentur compulsi sunt adorare. Ioseph ab eis venditus fuerat ne adoraretur et adoratus est quia venditus et coacti sunt Dei voluntatem peragere quia moliti sunt commutare. Iustus quoque et misericors Deus mortalium facta disponens alia concedit propitius alia permittit iratus et que permittit iratus sic tolerat ut in consilii usum vertat. Unde fit ut quod sine voluntate Dei agitur voluntati Dei contrarium non sit quia dum in bonum usum mala facta vertuntur eius consilio militant etiam que repugnant. Unde: magna opera Domini exquisita in omnes voluntates eius. Sic enim opera magna sunt ut per omne quod agitur ab hominibus eius voluntas exquiratur. Nam sepe inde perficitur unde repelli putatur. Unde: omnia quecumque voluit Deus fecit in celo et in terra. Hinc Salomon ait: non est sapientia non est prudentia non est consilium contra Dominum. In cunctis ergo que agimus vim superne voluntatis inquiramus cui cognite debemus famulari et quasi ducem itineris sequi ne etiam nolentes serviamus ei. Vitari enim vis superni consilii non potest sed magna virtute hanc temperat qui se sub eius nutibus refrenat eiusque pondera leviat qui volens portat.
Numérotation du verset
Gn. 39,3
qui optime noverat esse Dominum cum eo et omnia que gereret ab eo dirigi in manu illius.
interl.|
quecumque faciet prosperabuntur
Numérotation du verset
Gn. 39,4
Invenitque Ioseph gratiam coram domino suo et ministrabat ei. A
{t. 1
:
Erfurt, f. 45vb
;
facsim., p. 92b}
quo prepositus omnibus gubernabat, creditam sibi domum et universa que tradita vel credita7 fuerant.
7 vel credita
Rusch
]
om. Weber
Numérotation du verset
Gn. 39,5
Benedixitque Dominus domui Egyptii propter Ioseph et multiplicavit tam in edibus quam in agris cunctam eius substantiam.
Numérotation du verset
Gn. 39,6
Nec quicquam aliud noverat nisi panem quo vescebatur. Erat autem Ioseph pulchra facie et decorus aspectu.
interl.|
Christus: «Speciosus forma pre filiis hominum»a in cuius manu omnia diriguntur
a Ps. 44, 3.
Numérotation du verset
Gn. 39,7
Post multos itaque dies iniecit8 domina sua9
8 iniecit
Rusch
] iecit
Weber
9 sua
Rusch
]
om. Weber
interl.|
synagoga
oculos10 in Ioseph
10 oculos
Rusch
] + suos
Weber
interl.|
luxuria que pudiciciam infestare tentat sed vir castus bona sibi collata ad memoriam reducit et tentationem qua pulsatur evincit
et ait: Dormi mecum.
marg.|
POST
MULTOS
ITAQUE etc. GREGORIUS. Qui mundi successibus elevatus luxuria se tentari sensit Ioseph ad memoriam revocet et se in arce castitatis servet qui ait: ecce dominus meus omnibus mihi traditis ignorat quid habeat in domo sua etc. Ubi patet quia omnia que assecutus fuerat repente ad memoriam retulit et malum quod pulsabat evicit. Cum enim voluptas tentat in prosperis ipsa sunt opponenda tentationi ut eo erubescamus prava committere quo a Deo meminimus gratuita bona percepisse quia enim voluptas ex prosperitate nascitur eiusdem consideratione feriatur.
marg.|
INIECIT
DOMINA
SUA. ISIDORUS.
ALLEGORICE. Hec figura est synagoge que sepe mechata est post deos alienos et volebat Christum in adulterii sui scelere detinere ut negaret se Deum esse et phariseorum magis et scribarum quam legis precepta servaret qui illi velut maritus erant. Sed non acquiescens illicite doctrine synagoge manu veste corporis apprehensus carne se exuit et liber in celum ascendit. Calumniata est meretrix ubi tenere non potuit dicens quod templum Dei blasphemaret et legis transgressor esset. Illum autem carcer non terruit non inferna tenuerunt. Ubi enim veluti puniendus descenderat inde alios liberavit.
Numérotation du verset
Gn. 39,8
Qui nequaquam acquiescens nefario operi11 dixit ad eam: Ecce dominus meus omnibus mihi traditis ignorat quid habeat in domo sua
11 nefario operi
Rusch
]
inv. Weber
Numérotation du verset
Gn. 39,9
nec quicquam est quod in mea non12 sit potestate vel non tradiderit mihi, preter te que uxor eius es. Quomodo ergo possum malum hoc facere et peccare in dominum13 meum?
12 in mea - non
Rusch
]
inv. Weber
13 dominum
Rusch
] Deum
Weber
Numérotation du verset
Gn. 39,10
Huiuscemodi verbis per singulos dies loquebantur14
14 loquebantur et
Rusch
]
om. Weber
interl.|
sic incentiva libidinum frequenter impetunt castitatem
et mulier molesta erat adolescenti et ille recusabat stuprum.
Numérotation du verset
Gn. 39,11
Accidit autem quadam die ut15 intraret Ioseph domum et operis quippiam absque arbitris faceret
15 quadam die – ut
Rusch
]
inv. Weber
Numérotation du verset
Gn. 39,12
et illa apprehensa lacinia vestimenti eius
interl.|
quia solitudo sceleri oportuna videbatur
diceret: Dormi mecum. Qui, relicto in manu eius16 pallio, fugit et egressus
{t. 1
:
Erfurt, f. 46ra
;
facsim., p. 93a}
est foras.
16 eius
Rusch
] illius
Weber
marg.|
QUI
RELICTO
IN
MANU etc. Sic nos tentant carnis illecebre et succutiunt vestem carneam. Sed vir castus mavult omnia vincula dirumpere quam se turpitudini subiugare.
marg.|
GREGORIUS.
ALLEGORICE. Qui relicto un manu eius etc. Quia dum synagoga Christum purum hominem credens adulterino complexu constringere voluit ipse tegimen littere oculis eius obiecit et ad cognoscendam divinitatis potentiam conspicuum se gentibus prebuit. Unde: usque hodie dum legitur Moyses velamen est super oculos cordis eorum quia scilicet adultera pallium retinuit et quem male tenebat nudum amisit.
Numérotation du verset
Gn. 39,13
Cumque vidisset mulier vestem
interl.|
velamen littere
in manibus eius17 et se esse contemptam,
17 eius
Rusch
] suis
Weber
Numérotation du verset
Gn. 39,14
vocavit homines domus sue et ait ad eos: En introduxit virum hebreum ut illuderet nobis. Ingressus est ad me ut coiret mecum.
interl.|
quem non potuit contaminare verisimilibus coniecturis nititur infamare
Cumque ego succlamassem
Numérotation du verset
Gn. 39,15
et audisset vocem meam, reliquit pallium quod tenebam et fugit foras.
interl.|
ad gentes
Numérotation du verset
Gn. 39,16
In argumentum ergo fidei retentum pallium ostendit marito revertenti domum
Numérotation du verset
Gn. 39,17
et ait: Ingressus est ad me servus hebreus quem adduxisti ut illuderet mihi.
Numérotation du verset
Gn. 39,18
Cumque vidisset me clamare reliquit pallium et fugit foras.
Numérotation du verset
Gn. 39,19
His auditis dominus et multum18
18 multum
Rusch
] nimium
Weber
interl.|
vel nimium
credulus verbis coniugis, iratus est valde.
Numérotation du verset
Gn. 39,20
Tradiditque Ioseph in carcerem
interl.|
descendit Christus in infernum
interl.|
innocentem ad penam nocentium
ubi vincti regis custodiebantur et erat ibi clausus.
Numérotation du verset
Gn. 39,21
Fuit autem Dominus cum Ioseph et misertus illius
interl.|
quia Christus inter mortuos liber
dedit ei gratiam in conspectu principis carceris.
interl.|
sui sine cuius nutu nec puniuntur mali nec coronantur boni
Numérotation du verset
Gn. 39,22
Qui tradidit in manu ipsius universos vinctos qui in custodia tenebantur et quicquid fiebat sub ipso erat
interl.|
quia tradita est Christo potestas supernorum et infernorum
Numérotation du verset
Gn. 39,23
nec noverat aliquid cunctis ei creditis. Dominus enim erat cum illo et omnia opera eius19 dirigebat
19 opera eius
Rusch
]
inv. Weber
Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Gn. Capitulum 39), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 16/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=03&chapitre=03_39)

Notes :