Glossa ordinaria

Capitulum 40

Numérotation du verset Gn. 40,1 

His ita gestis, accidit ut peccarent duo eunuchi: pincerna regis Egypti et pistor domino suo.
Numérotation du verset Gn. 40,2 

Iratusque pharao contra eos nam alter pincernis preerat
alter pistoribus.
Numérotation du verset Gn. 40,3 

Misit eos in carcerem principis militum in quo vinctus erat1 et Ioseph.
1 vinctus erat Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 40,4 

At custos carceris tradidit eos
Ioseph
qui et ministrabat eis.
Aliquantum temporis fluxerat et illi in custodia tenebantur.
Numérotation du verset Gn. 40,5 

Videruntque ambo somnium nocte una iuxta interpretationem congruam sibi.
Numérotation du verset Gn. 40,6 

Ad quos, cum introisset Ioseph mane et vidisset eos tristes,
Numérotation du verset Gn. 40,7 

sciscitatus est dicens: Cur tristior est solito hodie2 facies vestra?
2 solito hodie Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 40,8 

Qui responderunt: Somnium vidimus et non est qui interpretetur nobis.
Dixitque ad eos Ioseph: Numquid non Dei est interpretatio? Referte mihi quid vidstis3.
3 vidistis Rusch ] videritis Weber
Numérotation du verset Gn. 40,9 

Narravit prior prepositus pincernarum somnium suum4:
4 suum Rusch ] om. Weber
Videbam coram me vitem
Numérotation du verset Gn. 40,10 

in qua erant tres propagines
crescere paulatim in5 gemmas et post flores uvas maturescere,
5 in Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 40,11 

calicemque pharaonis in manu mea.
Tuli ergo uvas et expressi in calice6 quem tenebam et tradidi poculum pharaoni.
6 calice Rusch ] calicem Weber
Numérotation du verset Gn. 40,12 

Respondit Ioseph: Hec est interpretatio somnii: tres propagines tres adhuc dies sunt,
Numérotation du verset Gn. 40,13 

post quos recordabitur pharao ministerii7 tui et restituet te in gradum pristinum. Dabisque ei calicem iuxta officium tuum sicut ante facere8 consueveras.
7 ministeri Rusch ] magisteri Weber |
8 ante facere Rusch ] inv. Weber |
Numérotation du verset Gn. 40,14 

Tantum memento mei cum bene tibi9 fuerit et facias10 mecum misericordiam ut suggeras pharaoni ut11 educat me de isto carcere
9 bene tibi Rusch ] inv. Weber |
10 facias Rusch ] facies Weber |
11 ut Rusch ] et Weber |
Numérotation du verset Gn. 40,15 

quia furto sublatus sum de terra Hebreorum et hic innocens in lacum missus sum.
Numérotation du verset Gn. 40,16 

Videns pistorum magister quod prudenter somnium dissolvisset ait: Et ego vidi somnium quod haberem tria canistra farine
super caput meum
Numérotation du verset Gn. 40,17 

et in uno canistro quod erat excelsius portare me omnes cibos qui fiunt arte pistoria, avesque comedere ex eo.
Numérotation du verset Gn. 40,18 

Respondit Ioseph: Hec est interpretatio somnii: tria canistra tres adhuc dies sunt,
Numérotation du verset Gn. 40,19 

post quos auferet pharao caput tuum ac suspendet te in cruce et lacerabunt volucres carnes tuas.
Numérotation du verset Gn. 40,20 

Exinde12 dies tertius natalicius pharaonis erat, qui faciens grande convivium pueris suis, recordatus est inter epulas magistri pincernarum et pistorum principis.
12 exinde Rusch Edmaior. ] exin Weber
Numérotation du verset Gn. 40,21 

Restituitque alterum in locum suum
ut porrigeret regi poculum.
Numérotation du verset Gn. 40,22 

Alterum suspendit in patibulo
ut coniectoris veritas probaretur,
Numérotation du verset Gn. 40,23 

et tamen succedentibus prosperis
prepositus pincernarum oblitus est interpretis13 sui.
13 interpretis] interpretris cacogr. Rusch

Capitulum 40

Numérotation du verset Gn. 40,1 
{t. 1 : Erfurt, f. 46ra ; facsim., p. 93a} His ita gestis, accidit ut peccarent duo eunuchi: pincerna regis Egypti et pistor domino suo.
interl.| quia peccaverunt duo populi originaliter et actualiter et ideo in infernum quasi in carcerem retrusi
marg.| DUO  EUNUCHI. ISIDORUS. Invenit Ioseph duos eunuchos in carcere id est duos populos fidelium et infidelium qui sub peccato Ade trangressioni obnoxii tenebantur. Eunuchi dicti quia castam acceperant regulam discipline eloquia Domini eloquia casta. Sed post trinam lucem Domino ab inferis resurgente et legis obscura tamquam Ioseph somnia revelante solutus est a peccatis et carcere inferni credentium populus et ministerio divine legis redditus. Incredulus autem Iudeorum populus quia in conversione ligno non credidit transgressionis ligno suspenditur.
marg.| PINCERNA  REGIS. HIERONYMUS. Ubi nos posuimus principem vinariorum in hebreo habetur meseth illud verbum quod in nomine servi Abrae dudum legimus quod nos posuimus more vulgi vocare pincernam et usque hodie apud barbaros maxime dignitatis est regi poculum porrexisse.
Numérotation du verset Gn. 40,2 
Iratusque pharao contra eos nam alter pincernis preerat
interl.| gentilis qui mustum dilectionis propinavit dilecto
alter pistoribus.
interl.| Iudeus qui apud Hieremiam lignum mittit in panem vite
Numérotation du verset Gn. 40,3 
Misit eos in carcerem {t. 1 : Erfurt, f. 46rb ; facsim., p. 93b} principis militum in quo vinctus erat1 et Ioseph.
1 vinctus erat Rusch ] inv. Weber
interl.| innocens cum nocentibus
Numérotation du verset Gn. 40,4 
At custos carceris tradidit eos
interl.| erudiendos
Ioseph
interl.| Christo
qui et ministrabat eis.
interl.| verba salutis
Aliquantum temporis fluxerat et illi in custodia tenebantur.
interl.| Iudei sub lege gentiles sub tutoribus et actoribus usque ad prefinitum tempus a Patre
Numérotation du verset Gn. 40,5 
Videruntque ambo somnium nocte una iuxta interpretationem congruam sibi.
interl.| non pro meritis suis videtur somnium sed ut Ioseph qui latebat manifestaretur et magnificaretur
Numérotation du verset Gn. 40,6 
Ad quos, cum introisset Ioseph mane et vidisset eos tristes,
Numérotation du verset Gn. 40,7 
sciscitatus est dicens: Cur tristior est solito hodie2 facies vestra?
2 solito hodie Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 40,8 
Qui responderunt: Somnium vidimus et non est qui interpretetur nobis.
interl.| quia clausa fuit prophetia donec venit Christus qui aperuit librum et solvit signacula eius
Dixitque ad eos Ioseph: Numquid non Dei est interpretatio? Referte mihi quid vidstis3.
3 vidistis Rusch ] videritis Weber
Numérotation du verset Gn. 40,9 
Narravit prior prepositus pincernarum somnium suum4:
4 suum Rusch ] om. Weber
interl.| quia paucis de Iuda salvatis populus gentium ad salutem precucurrit
Videbam coram me vitem
interl.| que dicit ego vitis vera in qua radicata est Ecclesia de qua dicitur et vos palmites
marg.| VIDEBAM  CORAM etc. HIERONYMUS. Et ecce vitis in conspectu meo et in vite tres fundi et ipsa germinans tres undos tria flagella tres ramos sive propagines hebreus sermo significat que ab illis vocantur syriachim
Numérotation du verset Gn. 40,10 
in qua erant tres propagines
interl.| coniugati continentes rectores
crescere paulatim in5 gemmas et post flores uvas maturescere,
5 in Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 40,11 
calicemque pharaonis in manu mea.
interl.| Ecclesia producit paulatim germen fidei florida in neophytis matura in perfectis de qua etiam vinum exprimitur cum prelo passionis calcatur quod pharaoni id est mundi potestatibus propinatur cum Christi passio eis imitanda aut credenta predicatur
Tuli ergo uvas et expressi in calice6 quem tenebam et tradidi poculum pharaoni.
6 calice Rusch ] calicem Weber
Numérotation du verset Gn. 40,12 
Respondit Ioseph: Hec est interpretatio somnii: tres propagines tres adhuc dies sunt,
interl.| quamvis ad christiana tempora pertinent prophetia interpretatur tamen secundum eventum rerum mox futurorum
Numérotation du verset Gn. 40,13 
post quos recordabitur pharao ministerii7 tui et restituet te in gradum pristinum. Dabisque ei calicem iuxta officium tuum sicut ante facere8 consueveras.
7 ministeri Rusch ] magisteri Weber
8 ante facere Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 40,14 
Tantum memento mei cum bene tibi9 fuerit et facias10 mecum misericordiam ut suggeras pharaoni ut11 educat me de isto carcere
9 bene tibi Rusch ] inv. Weber
10 facias Rusch ] facies Weber
11 ut Rusch ] et Weber
Numérotation du verset Gn. 40,15 
quia furto sublatus sum de terra {t. 1 : Erfurt, f. 46va ; facsim., p. 94a} Hebreorum et hic innocens in lacum missus sum.
Numérotation du verset Gn. 40,16 
Videns pistorum magister quod prudenter somnium dissolvisset ait: Et ego vidi somnium quod haberem tria canistra farine
interl.| Hieronymus: pro tribus canistris codrithon tres cophinos farine habetur in hebreo
super caput meum
marg.| TRIA  CANISTRAS. AUGUSTINUS. Ubi in latinis codicibus tria canistra farine scriptum est greci habent codrithon quod interpretatur panes cibarios. Sed illud movet quomodo panem cibarium potuerit pharao habere in escis. Dicit enim superiore canistro omnia opera fuisse pistoria e quibus pharao edebat. Sed intelligendum est etiam primum canistrum habuisse panes cibarios quia dictum erat tria canistra codrithon et desuper fuisse illa et ex omni genere pistorii operis in eodem scilicet canistro superiore.
Numérotation du verset Gn. 40,17 
et in uno canistro quod erat excelsius portare me omnes cibos qui fiunt arte pistoria, avesque comedere ex eo.
Numérotation du verset Gn. 40,18 
Respondit Ioseph: Hec est interpretatio somnii: tria canistra tres adhuc dies sunt,
Numérotation du verset Gn. 40,19 
post quos auferet pharao caput tuum ac suspendet te in cruce et lacerabunt volucres carnes tuas.
Numérotation du verset Gn. 40,20 
Exinde12 dies tertius natalicius pharaonis erat, qui faciens grande convivium pueris suis, recordatus est inter epulas magistri pincernarum et pistorum principis.
12 exinde Rusch Edmaior. ] exin Weber
marg.| NATALICIUS  PHARAONIS. Pharao et Herodes diem nativitatis celebraverunt quia ex hora nativitatis se reges fuisse putaverunt.
Numérotation du verset Gn. 40,21 
Restituitque alterum in locum suum
interl.| qui calicem Domini accepit liberari meruit
ut porrigeret regi poculum.
interl.| etiam per vasa ire ministratur poculum vite vasis misericordie
Numérotation du verset Gn. 40,22 
Alterum suspendit in patibulo
interl.| qui in panem Domini lignum misit per lignum periit
ut coniectoris veritas probaretur,
Numérotation du verset Gn. 40,23 
et tamen succedentibus prosperis
interl.| prosperitas stultorum perdet illos
prepositus pincernarum oblitus est interpretis13 sui.
13 interpretis] interpretris cacogr. Rusch



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Gn. Capitulum 40), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 27/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=03&chapitre=03_40)

Notes :