Capitulum 18
Numérotation du verset
Gn. 18,1
Apparuit autem ei Dominus in convalle Mambre
sedenti in ostio tabernaculi sui
in ipso fervore diei.
Numérotation du verset
Gn. 18,2
Cumque elevasset oculos apparuerunt ei tres viri
stantes propter eum,
quos cum vidisset cucurrit in occursum eorum
de ostio
tabernaculi sui. Et adoravit in terra
Numérotation du verset
Gn. 18,3
et dixit: Domine,
si inveni gratiam in oculis tuis
ne transeas servum tuum
Numérotation du verset
Gn. 18,4
sed afferam pauxillum aque et laventur1 pedes vestros et requiescite sub arbore.
1 laventur
Rusch
] lavate
Weber
Numérotation du verset
Gn. 18,5
Ponamque2 buccellam panis et confortate cor vestrum, postea transibitis, idcirco enim declinastis ad servum vestrum.
2 ponamque
Rusch
] ponam
Weber
Qui dixerunt:
Fac ut locutus es.
Numérotation du verset
Gn. 18,6
Festinavit Abraham
in tabernaculum ad Saram
dixitque ei: Accelera tria
sata,
simile commisce et fac subcinericios
panes.
Numérotation du verset
Gn. 18,7
Ipse vero ad armentum cucurrit
et tulit inde vitulum tenerrimum
et optimum
deditque puero
qui festinavit et coxit illum.
Numérotation du verset
Gn. 18,8
Tulitque3 butyrum
3 tulitque
Rusch
] tulit quoque
Weber
et lac
et vitulum
quem coxerat et posuit coram eis.
Ipse vero stabat iuxta eos
sub arbore.
Numérotation du verset
Gn. 18,9
Cumque comedissent dixerunt ad eum: Ubi est Sara uxor tua? Ille respondit: Ecce, in tabernaculo est .
Numérotation du verset
Gn. 18,10
Cui dixit: Revertens veniam ad te tempore isto,
vita comite et habebit filium Sara uxor tua. Quo audito
Sara risit post ostium tabernaculi.
Numérotation du verset
Gn. 18,11
Erant autem ambo senes provecteque etatis et desierant
Sare fieri muliebria.
Numérotation du verset
Gn. 18,12
Que risit occulte
dicens:
Postquam consenui et dominus meus vetulus est, voluptati operam dabo.
Numérotation du verset
Gn. 18,13
Dixit autem Dominus ad Abraham: Quare risit Sara
dicens: Numquid4 paritura sum anus?
4 numquid
Rusch
] num vere
Weber
Numérotation du verset
Gn. 18,14
Numquid Deo est quicquam difficile?
Iuxta condictum revertar ad te hoc eodem tempore,
vita comite,
et habebit Sara filium.
Numérotation du verset
Gn. 18,15
Negavit Sara dicens: Non risi timore
perterrita. Dominus autem: Non est, inquit, ita, sed risisti.
Numérotation du verset
Gn. 18,16
Cum ergo surrexissent viri inde5 direxerunt oculos6 contra Sodomam
5 viri inde
Rusch
]
inv. Weber
|
6 oculos
Rusch
] + suos
Weber
|
et Abraham simul gradiebatur deducens eos.
Numérotation du verset
Gn. 18,17
Dixitque Dominus: Num celare potero Abraham que gesturus sum?
Numérotation du verset
Gn. 18,18
Cum futurus sit in gentem magnam ac robustissimam et benedicende sint in illo omnes nationes terre?
Numérotation du verset
Gn. 18,19
Scio enim quod precepturus sit filiis suis
et domui sue post se
ut custodiant
viam Domini
et faciant iustitiam
et iudicium ut adducat Dominus propter Abraham omnia que locutus est ad eum.
Numérotation du verset
Gn. 18,20
Dixit itaque7 Dominus8: Clamor Sodomorum9 et10 Gomorrheorum11 multiplicatus12 est
7 itaque
Rusch Weber
] Dixitque
Cava* M
Φ ΨDFM ΩM, + Abrahae ΛH ΨDFM
|
8 Dominus] Deus ΩM
|
9 Sodomorum] Sodomarum ΛL²
|
10 et] + venit ad me ΣM*
|
11 Gomorreorum
B O P²
ΘAM*G ΣO T ΛH ΠD² ΨDFM ΩJ ΩS
Ed1455 Rusch Ed1530 Clementina
] Gomorr(ha)e X ΣTM ΩM
Cor2
(antiqui iuxta hebr.)
Clementina Weber
|
12 multiplicatus] multiplicata
O
|
et peccatum eorum13 aggravatum est14 nimis.
13 eorum Cava ΛH X ΠD Σ B T* M² ΦRI ΦA2 ΦG O ΘAM*G P ΨP Ω
Ed1455 Rusch Ed1530 Clementina
] earum ΛL ΠC Amiatinus T² M* ΦR+A*ZVP ΘM² ΨD Ω Weber cum Hilar. de Trin. 4:25; Hier. in Za. 2:8 ; Aug. loc. in Gn. 61 |
Cor2
(Antiqui iuxta hebr. :
CLAMOR SODOMORUM ET GOMORRAE MULTIPLICATUS EST ET PECCATUM EARUM.
Quod dicitur
EARUM
in genit<ivo> femin<ino> ad nomina duarum refertur civitatum in plurali. Regulariter enim non invenitur ‘Sodomarum’ sed
SODOMORUM,
quod male putaverunt quidam populos signare, alioquin sicut supra 13° <capitulo> :
SODOMITARUM
ibi poneretur. Per quam apparentiam mutaverunt quod dicitur
GOMORRAE
in
GOMORREORUM
et
EARUM
in
EORUM)
|
14 et peccatum... est]
om.
ΨM
|
Numérotation du verset
Gn. 18,21
Descendam et videbo
utrum clamorem qui15 venit ad me opere compleverint16 an non est ita ut sciam.
15 qui] quam ΣM
|
16 compleverint] compleverunt ΣGMT ΦP*
|
Numérotation du verset
Gn. 18,22
Converteruntque se angeli17 inde
17 angeli
Rusch
]
om. Weber
et abierunt Sodomam. Abraham vero adhuc stabat coram Domino
Numérotation du verset
Gn. 18,23
et appropinquans ait: Numquid perdes iustum cum impio?
Numérotation du verset
Gn. 18,24
Si fuerint quinquaginta iusti
in civitate peribunt simul et non parces loco illi propter quinquaginta iustos, si fuerint in eo?
Numérotation du verset
Gn. 18,25
Absit a te ut rem hanc facias et occidas iustum cum impio. Fiatque iustus sicut impius.
Non est hoc tuum qui iudicas
omnem terram nequaquam facies iudicium hoc18 .
18 hoc
Rusch
]
om. Weber
Numérotation du verset
Gn. 18,26
Dixitque Dominus ad eum: Si invenero Sodomis quinquaginta iustos in medio civitatis, dimittam omni loco propter eos.
Numérotation du verset
Gn. 18,27
Respondens Abraham dicens: Quia semel cepi, loquar ad Dominum meum cum sim pulvis et cinis.
Numérotation du verset
Gn. 18,28
Quid si minus quinquaginta iustis quinque fuerint?
Delebis propter quadraginta quinque19 universam urbem?
19 quadraginta quinque
Cava...
Ω
Ed1455 Rusch
(quedraginta
Erfurt
)
Clementina
] quinque
Amiatinus... Cor2
(
DELEBIS PROPTER QUINQUE UNISERVAM URBEM :
certissime hebr. et antiqui habent
QUINQUE
non .XLV. que est littera Septuaginta)
Weber
Et ait: Non delebo
si invenero ibi quadraginta quinque.
Numérotation du verset
Gn. 18,29
Rursumque locutus est ad eum: Sin autem quadraginta
inventi fuerint, quid facies? Ait: non percutiam propter quadraginta.
Numérotation du verset
Gn. 18,30
Ne queso, inquit, indigneris Domine si loquar;
quid si inventi fuerint ibi triginta? respondit: Non faciam si invenero ibi triginta.
Numérotation du verset
Gn. 18,31
Quia semel, ait, cepi loquar ad Dominum meum, quid si inventi fuerint ibi viginti?
Dixit: Non interficiam propter viginti.
Numérotation du verset
Gn. 18,32
Obsecro, inquit, ne irascaris Domine si loquar adhuc semel, quid si inventi fuerint ibi decem?
Dixit: Non delebo propter decem.
Numérotation du verset
Gn. 18,33
Abiit Dominus postquam cessavit loqui ad Abraham et ille reversus est in locum suum.
Capitulum 18
Numérotation du verset
Gn. 18,1
marg.|
Apparuit autem ei dominus.
Hic ostenditur quomodo Abraham ut proficiens se habuit ad proximum. Et primo in operibus caritatis corporalibus hospitalitatem prebendo. Secundo in spiritualibus pro liberatione Lot, et aliorum orando, in medio capituli, ibi :
Dixitque dominus, celare non potero.
Circa primum sciendum quod aliter exponitur a doctoribus Catholicis, aliter ab Hebreis, utraque tamen expositio consona est fidei nostre et ideo utramque intendo ponere et primo expositionem Hebraicam, recisis tamen quibusdam frivolis, que ab ipsis interseruntur. Dicunt igitur quod describitur hic duplex apparitio, prima est ipsius Dei, cum dicitur.
marg.|
.1.
Apparuit autem ei
id est Abrahe.
marg.|
.2.
Dominus in convalle Mambre.
nomen est hominis a quo denominabatur illa vallis in qua manebat Abraham.
marg.|
.3.
Sedente.
Hic dicit quedam gl. Hbr. quod Abraham voluit surgere ex reverentia divine apparitionis, sed dominus dixit ei.
Sede, tu es enim in signum filiis tuis
Futurum est enim ut filii tui sedeant tamquam iudices in consilio, et ego siem. Que glossa fidei nostre est consona quia hoc fuit adimpletum, quando salvator noster verus Deus et verus homo stetit {230} coram principibus sacerdotum, sedentibus in concilio ad iudicandum ipsum, ut describunt quatuor evangeliste quod sustinuit pro salute electorum. qui sunt veri filii Abrahe. Contingit enim aliquando quod preter intentionem loquentis, divina virtute hoc faciente aliquod verbum sic proferatur, ut est consonum fidei catholice, licet pronuncians illud verbum hoc non intelligat, sed aliud. Sicut Caiphas dixit de Christo.
Expedit vobis ut unus moriatur homo pro populo
etc. ut habetur Io. 11.f. et evangelista subdit :
Hoc autem a semetipso non dixit
etc. Intendebat enim Caiphas solummodo dicere, quod melius erat Christum mori, licet non haberetur causa sufficiens contra eum quam quod occasione populi credentis in eum, venirent Romani et destruerent locum et gentem. Sed a Deo factum est, ut hanc sententiam per talem modum loquendi proferret Caiphas, ut illa locutio significaret mortem Christi futuram pro redemptione generis humani, quod Caiphas non intelligebat, sicut plenius dixi exponens hoc verbum Caiphe, scribendo super Io. Sic dico in proposito. Quid enim intellexerit iste Glossator, nescio, sed manifeste patet quod sic glo. predictam protulit vel scripsit, quod verba glos. predicte consonant fidei nostre.
marg.|
.4. In
ostio tabernaculi.
ad videndum si transirent viatores, quos posset ad mensam recipere, quia hospitalitatem diligebat.
marg.|
.5. In
ipso fervore diei.
Cum enim incipit dies fervescere, tunc est hora, qua viatores solent ad domum aliquam causa refectionis declinare.
Numérotation du verset
Gn. 18,1
moraliter
moraliter
marg.|
marg.| {240}
.1.
Apparuit autem ei dominus.
Hic prenunciatur Sare conceptus et Sodomorum interitus. Circa primum dicitur.
Apparuit autem ei
, scilicet Abrahe
marg.|
.2.
Dominus in convalle
etc. Per hoc autem designatur quod revelationes divine fiunt illis, qui sunt in humilitatis convalle. Mt. 11 capitulo
Confitebor tibi pater domine celi et terre, quia abscondisti
{230}
hec a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis.
marg.|
.3.
Sedenti in ostio
etc. Ut transeuntes videret et eos ad prandium invitaret, et ecce tres viri id est angeli in specie hominum, per quos designantur predicatores, fidem trinitatis annunciantes : et quia non solum sunt suscipiendi, sed etiam devote invitandi. Ideo subditur :
Numérotation du verset
Gn. 18,2
marg.|
.6.
Cumque elevasset
etc. Cum enim Deus videret affectum eius ad opus {231} hospitalitatis, et non venirent aliqui homines, fecit tres angelos apparere in specie virorum, ut eis exhiberet hospitalitatis beneficium. Dicunt etiam Hebrei, quod cum hoc alia de causa apparuerunt, quia unus veniebat ad nuntiandum Sare conceptum. alius ad subvertendum Sodomam, et alias quatuor civitates, et tertius ad sanandum Abraham qui de novo erat circumcisus, et liberandum Lot de subversione Sodomorum. Dicunt enim quod apparitio fuit tertia die postquam fuerat Abraham circumcisus, et ista apparitio angelorum est secunda. Expositores autem catholici dicunt quod a principio capituli usque adhuc, et in toto capitulo sequenti fuit una apparitio tantum, ita dominus non apparuit in se, vel in aliqua similitudine ipsum immediate representante, sed tantum in angelis, quos fecit apparere, quorum unus postea locutus est in persona ipsius Dei : Sic igitur exponunt litteram a principio capituli,
Apparuit autem ei dominus. In
hoc primo describitur apparitio ista in generali, et in sequentibus describitur modus apparitionis in speciali. et primo quantum ad locum, cum dicitur :
In convalle Mambre.
Secundum quantum ad dispositionem Abrahe cui fiebat apparitio, cum dicitur :
Sedenti in ostio tabernaculi su.
Tertio quantum ad tempus, cum subditur ;
In ipso fervore diei.
Quarto quantum ad personas apparentes auctoritate Dei cum dicitur,
Apparuerunt ei tres viri
id est angeli in specie virorum. Littera autem exponatur sicut in expositione predicta, excepto principio, cum dicitur.
Apparuit autem ei dominus sedenti,
scilicet per angelos quos fecit apparere,
marg.|
.1.
Quos cum vidisset
etc. In quo ostenditur eius promptitudo ad hospitalitatis beneficium, et in hoc datur divitibus exemplum.
marg.|
marg.| {232}
.2.
Et adoravit.
adoratione dulie ut illos convenientius posset invitare.
Numérotation du verset
Gn. 18,additio 2
prol.|
In eodem capitulo 18. ubi dicitur in postilla : Et adoravit adoratione dulie.
prol.|
Hec adoratio videtur esse latrie, quia ubi dicitur. Domine si inveni gratiam etc. ibi ponitur adonai, ut dictum est. Adorabat enim Abraham deum representatum per istos tres viros. Unde Augustinus 15. de civitate dei. Abraham in tribus viris Deum cognoscebat, cui per singularem numerum loquebatur, etiam cum eos homines esse arbitraretur. Hec ille. Nec valet quod Hebrei dicunt quod unus apparebat quasi dominus inter alios, quem Abraham alloquebatur. Nam Abraham ibi expresse vocat sed servum illorum, non tamen unius. Dicit enim : Idcirco declinastis ad servum vestrum. De nominibus autem horum trium angelorum non videtur temere aliquid asserendum sed verisimiliter videtur esse dictum quod ille qui venerat ad denunciandum Sare conceptum, a qua Christus secundum carnem nasciturus erat, esset Gabriel. Ipse enim denunciavit Danieli tempus adventus Christi. Dn. ix.f. Similiter et Zacharie conceptum precursoris ipsius Christi. Lc. 1.a. Et finaliter beate virginis Christi conceptionem. Lc. 1.ca.
Numérotation du verset
Gn. 18,2
moraliter
moraliter
marg.|
marg.| {231}
.1.
Cucurrit in occursum
etc. ad eos devotissime invitandum, sicut patet in textu sequenti. et hoc modo susceperunt Galate Paulum. Unde dicit Gal. 4.b.
Sicut angelum Dei suscepistis me.
marg.|
.4.
Et laventur pedes vestri
scilicet per famulos meos. Ecce {232} humilitas.
Numérotation du verset
Gn. 18,3
marg.|
.3.
Et dixit, domine si inveni gratiam
etc. Licet essent tres, tamen sic apparebant quasi unus esset principalis et dominus inter illos, et ideo illum alloquitur credens, quod si ipsum inducat ad hospitium, alii duo sequantur. Dicunt autem Hebrei, quod isti tres angeli fuerunt Michael, Gabriel, et Raphael. ita quod Michael erat in medio, alii autem duo ad dextram et sinistram. Et hic erat modus ambulandi tunc, quando aliquis superior erat duobus aliis, quod ille ambulabat in medio, et inde hoc cognovit Abraham quis erat superior, et dicunt quod Michael hic erat in medio, et hic venerat ad denunciandum Sare conceptum, quia hoc erat principale negotium, eo quod Messias id est Christus erat inde nasciturus, et interpretatio nominis consonat : Michael enim interpretatur quis, ut Deus : Gabriel autem venerat ad subvertendum Sodomam, et interpretatio consonat, interpretatur enim fortitudo Dei : Raphael autem venerat ad sanandum Abraham, et salvandum Lot, et interpretatio consonat, quia interpretatur medicina Dei.
Numérotation du verset
Gn. 18,4
marg.|
.4.
Sed afferam pauxillum aque
etc. Homines enim tunc non ita ibant equitando et calciati sicut modo.
marg.|
.5.
Et requiescite sub arbore. In
umbra et ad auram, propter estum imminentem.
Numérotation du verset
Gn. 18,5
marg.|
.6.
Ponamque buccellam panis
etc. Ex hoc manifeste patet, quod tunc credebat eos esse homines, sciebat enim quod angeli non indigebant talibus.
marg.|
.7.
Qui dixerunt
etc. In quo apparet gratia hospitalitatis.
Numérotation du verset
Gn. 18,5
moraliter
moraliter
marg.|
.5.
Ponamque buccellam panis.
Ecce humanitas, que predicatoribus est imponenda.
marg.|
.7.
Qui dixerunt, fac ut locutus Is.
predicatores enim gratanter accipere debent, que sibi a suis hospitibus offeruntur.
Numérotation du verset
Gn. 18,6
marg.|
.8.
Festinavit Abraham.
ne attediarentur in nimia expectatione.
marg.|
.9.
Et tulit
etc. puero id est coco. Hebrei autem dicunt. quod iste puer {233} fuit Ismael filius suus cui tradidit cibum parandum, ut eum assuefaceret hospitalitatis operibus.
Numérotation du verset
Gn. 18,7
marg.|
.1.
Ipse vero
etc. videndum ne aliquid deficeret. Sequitur :
Numérotation du verset
Gn. 18,8
prol.|
[sine postilla]
Numérotation du verset
Gn. 18,9
marg.|
.2.
Ubi est Sara uxor tua.
Hoc petunt non ex ignorantia, sed ut convenientius nuntietur eius conceptus de propinquo futurus.
marg.|
.3.
Ecce in tabernaculo est.
Erat enim simplex et verecunda, et ideo se non ei ponebat aspectibus hominum.
Numérotation du verset
Gn. 18,10
marg.|
.4.
Cui dixit :
scilicet ille angelus de tribus qui venerat ad nuntiandum eius conceptum.
marg.|
.5.
Revertens veniam ad te. In
quo ostenditur quod angeli sunt soliciti iustorum.
marg.|
.6.
Vita comite.
Loquitur more humano, quia homo estimabatur ab his quibus loquebatur.
marg.|
.7.
Et habebit filium
etc. Non adoptivum.
Numérotation du verset
Gn. 18,10
moraliter
moraliter
marg.|
marg.| {233}
.5. Cui dixit, Revertens veniam ad te. Sequitur :
marg.|
.7.
Et habebit filium Sara.
Per hoc ostenditur, quod predicatores {234} non debent suis hospitibus dicere frivola, sed edificatoria, ex quibus Sara, per quam ratio significatur, ut dictum est supra, concipiat dicitur, et pariat opus bonum. Circa secundum, scilicet Sodomorum interitum dicitur.
Numérotation du verset
Gn. 18,11
marg.|
.9.
Erant autem ambo
etc. Et sic erat unum impedimentum generationis commune ambobus, et unum speciale in Sara, quod notatur cum subditur :
marg.|
.10.
Et desierant Sare fieri muliebria
id est menstrua, post quorum cessationem non est apta mulier ad conceptionem. Sequitur :
Numérotation du verset
Gn. 18,12
marg.|
.11.
Postquam consenui
etc. quasi dicat non decet, et ex hoc videtur, quod Sara continuit ab actu coniugali, ex quo transiit tempus suum concipiendi secundum naturam, quousque fuit certificata de conceptu futuro divina virtute.
Numérotation du verset
Gn. 18,13
marg.|
.12.
Dixit autem dominus ad Abraham
id est ille angelus qui inter tres apparebat ut superior, et qui venerat ad nuntiandum Sare conceptum.
Numérotation du verset
Gn. 18,14
marg.|
.13.
Numquid Deo est quicquam difficile.
Ac si dicat, licet impossibile sit nature dare tibi conceptum, non tamen Deo est difficile, cetera patent usque ibi :
Numérotation du verset
Gn. 18,15
prol.|
[sine postilla]
Numérotation du verset
Gn. 18,16
marg.|
.2.
Direxerunt oculos
etc. Incipientes ire versus partem illam.
marg.|
.3.
Et Abraham similiter gradiebatur.
Sicut solet fieri ex curialitate humana, quod hospites per aliquod spacium conducantur. Abraham enim adhuc credebat eos esse homines itinerantes.
Numérotation du verset
Gn. 18,17
marg.|
.4.
Dixitque dominus.
Hic ostenditur pietas Abrahe orando pro proximo, et primo eius oratio describitur, et secundo exauditio ostenditur. c. 19. Circa primum sic proceditur, quia primo ponitur revelatio Abrahe facta de Sodomorum subversione, secundo ponitur oratio eius pro populi liberatione, ibi :
Abraham vero.
Primum exponitur dupliciter, secundum enim expositionem Hebraicam in principio huius capituli positam dominus qui loquebatur non est aliquis de tribus angelis predictis, sed ipse dominus qui secundum illam expositionem dicitur apparuisse Abrahe in principio capituli. Secundum autem aliam expositionem iste qui vocatur hic dominus, est ille angelus qui denunciavit conceptum Sare, ut predictum est, et secundum hoc dicendum quod licet Abraham usque tunc crediderit illos angelos esse homines, tamen tunc revelaverunt ei quod essent Angeli, et ex tunc ille principaliter Angelus loquebatur in persona Dei. Littera autem sequens in aliis uniformiter exponitur secundum istam et aliam expositionem.
marg.|
.5.
Num celare potero Abraham
etc. ac si diceret. Cum Abraham sit mihi familiaris amicus, non est dicens quod ego celem ei vindictam quam facturus sum in civitatibus Sodomorum, et maxime cum illam terram promiserim Abrahe, et causa amicitie Dei cum Abraham, subditur :
Numérotation du verset
Gn. 18,18
prol.|
[sine postilla]
Numérotation du verset
Gn. 18,19
marg.|
.6.
Scio enim
etc. Et sequitur :
Numérotation du verset
Gn. 18,20
marg.|
.7.
Clamor Sodomorum et Gomorrhe.
Peccata enim eorum erant patentia et manifesta, secundum quod dicitur Is. 3.b. « Peccatum suum, quasi Sodoma predicaverunt nec absconderunt ». et propter hoc dicuntur hic clamare. Et est hic considerandum quod tria genera peccatorum leguntur clamare ad Deum. Primum est occisio innocentis, secundum quod dicit dominus ad Cain Gn. 4.b. « Vox sanguinis fratris tui Abel clamat ad me de terra ». Secundum est peccatum contra naturam, sicut hic dicit. Tertium est defraudatio pauperum laborantium de quo habetur {235} Iac. 5.a. « Merces operariorum vestrorum, qui messuerunt regiones vestras, que fraudata est a vobis clamat, et clamor eorum in aures Domini Sabaoth introivit ».
marg.|
.8.
Multiplicatus est.
Addendo peccata peccatis.
marg.|
.9.
Et peccatum eorum aggravatum
etc. Hebrei dicunt quod ista aggravatio fuit eo quod quando puellam occiderunt morte insolita, eo quod dederat alimentum pauperi. et hoc consonat dicto Ez. 16.f. « Hec fuit iniquitas Sodome sororis tue, superbia, saturitas panis, et ocium et manum egeno et pauperi non porrigebant »
.
Numérotation du verset
Gn. 18,21
marg.|
.10.
Descendam et videbo
etc. Hoc dicitur non quia Deus indigeat tali investigatione, sed ut doceantur per hoc iudices non sententiare donec diligenter inquisierint veritatem.
Numérotation du verset
Gn. 18,21
moraliter
moraliter
marg.|
†
{234}
.11.
Descendam et videbo utrum clamorem qui venit ad me, opere compleverunt
etc. Per hec Domini verba, cuius oculis omnia sunt {235} nuda et aperta. Hbr. 4.d. ostenditur nobis, quod sententia contra aliquem non est cito, sed post diligentem examinationem ferenda. Sequitur :
Numérotation du verset
Gn. 18,22
marg.|
.11.
Converteruntque
etc scilicet duo angeli, qui apparebant in specie virorum ut habetur in principio sequentis capituli. Tertium autem qui annunciaverat Sare conceptum, et qui loquebatur in persona Domini, ut dictum est, adhuc remansit tibi cum Abraham secundum istam expositionem. Secundum vero expositionem Hebraicam pretactam, ille angelus qui annunciaverat Sare conceptum, quia perfecerat legationem suam, disparuit et recessit, quia duo tantum angeli mittebantur a Deo Sodomam, unus ad subvertendum patriam, alius ad liberandum Lot. Et ille qui vocatur hic communiter cum quo Abraham loquebatur, est ipse Deus qui sibi apparuit prout dictum est in principio capituli. In aliis autem littera uniformiter exponitur Abraham vero adhuc stabat coram Domino. Abraham enim audita populi condemnatione, pietate motus cepit rogare dominum pro eius liberatione. Et ideo dicitur.
Stabat coram Domino,
paratus ad populi adiutorium, et accipitur hic Domino, pro ipso Deo secundum expositionem Hebraicam, secundum aliam vero pro angelo loquente in persona Dei.
Numérotation du verset
Gn. 18,23
marg.|
.12.
Et appropinquans ait.
Ut convenientius orationem suam proponeret.
marg.|
.13.
Numquid perdes iustum cum impio.
quasi dicat non. Et quia sciebat Lot esse iustum, liberationem eius habuit pro obtenta et ideo convertit se ad liberationem aliorum, dicens.
Numérotation du verset
Gn. 18,24
marg.|
.14.
Si fuerint quinquaginta iusti in civitate
id est in civitatibus,
{236}
quia erant quinque civitates. In hebreoautem aliquando accipitur singulare pro plurali sicut Ex. 8.f.
Venit musca gravissima,
id est multitudo muscarum. Vel in civitate in singulari pro Sodomam, quia illa civitas principalis erat, et sub illa intelliguntur alie quatuor que erant ei subdite propter quod reges illarum iverunt cum rege Sodomorum ad prelium tamquam vassalli sui ut habetur supra 14. Patet ergo quod pro qualibet civitate accipiebat decem iustos, petens a Domino liberationem cuiuslibet civitatis pro decem iustis in ea repertis secundum quod exponunt Hebrei.
Numérotation du verset
Gn. 18,25
prol.|
[sine postilla]
Numérotation du verset
Gn. 18,26
prol.|
[sine postilla]
Numérotation du verset
Gn. 18,27
prol.|
[sine postilla]
Numérotation du verset
Gn. 18,28
marg.|
Sequitur :.1.
Quid si minus quinquaginta iustis quinque fuerint.
Ita quod cuilibet civitati assignentur novem iusti, petit Abraham quod pro illis novem parcatur cuilibet civitati, nonenim ausus fuit ad minorem numerum descendere, quia considerabat, quod octo persone iuste fuerant in arca tempore diluvii, et tamen nullus alius fuit salvatus propter eorum iustitiam {237} et ideo quando Abraham querit ultra, si parceret propter quadraginta intelligitur deliberatione quatuor civitatum tantum, et quando propter triginta, intelligitur de liberatione trium, et quando propter viginti, de liberatione duarum, et quando propter decem, de liberatione unius, et ideo ibi stetit, quia non erat ultra descensus. Expositores autem catholici dicunt quod a principio petitionis Abrahe usque ad finem intelligitur facta pro liberatione totius populi quinque civitatum, sed procedit sic descendendo usque ad decem iustos, tentando, obtenta una gratia, si possit maiorem impetrare. ultra vero decem, non descendit. Decem enim homines, et non pauciores faciunt populum. Quod autem pro iustitia minoris populi, petatur liberatio populi maioris iniusti, non videtur irrationabile petere, sed quod pro iustitia tam paucorum, qui non possunt dici populus, peteretur liberatio populorum quinque civitatum videtur magis extraneum, et ideo Abraham non fuit ausus ultra descendere.
Numérotation du verset
Gn. 18,28
moraliter
moraliter
prol.|
{236} † Non delebo si invenero ibi quadragintaquinque. Rursumque etc. Postea subditur :
marg.|
†
Non delebo propter decem.
Ex quo patet, quod propter paucos iustos, parcendum {237} est multitudini, quando bono modo potest fieri, et quando mali sine periculo bonorum non possunt exterminari. Propter quod salvator Mt. 13.d. dicit.
Sinite utraque crescere usque ad messem, ne colligentes zizania, era dicetis simul et triticum.
Numérotation du verset
Gn. 18,additio 1
prol.|
{236} In capitulo 18. ubi dicitur in postilla : Expositores autem catholici dicunt quod a principio capituli. Discutio seu examinatio harum duarum expositionum circa apparitionem Abrahe factam in hoc loco, non est sic superficialiter transeunda, sicut in postilla. Communiterenim tenet ecclesia in hoc loco, Abrahe fuisse factam revelationem de trinitate divinarum personarum, et unitate divine essentie. Unde ecclesia communiter cantat, quod Abraham tres vidit, et unum adoravit. Sed diligenter advertenti satis comprobatur veritas ex littera catholica expositionis ex multis. Primo, {237}quia si hic essent due apparitiones, prima esset omnino superflua. Cumenimdicitur Apparuit ei dominus etc. non exprimitur quod aliquid dixisset dominus Abrahe, nec econtra, quia statim subdit. Cumque elevasset oculos. Ex quo patet, quod processus seu forma illius visionis consistebat in apparitione illorum trium virorum, Et sic exponit Rabbi Moyses in libro de directione perplexorum scilicet quod apparitio Domini in hoc facta Abrahe exprimitur per hoc quod sequitur : Cum elevasset etc. Item quia angelo loquente cum Abraham de annunciatione Sare, et ipsa ridente Deus locutus est Abrahe continuam locutionem angelicam sine aliqua interruptione quasi esset idem angelus scilicet {238} qui loquebatur et Deus. Unde dicit. Dixit autem dominus etc. quari. Sa. quod non est intelligendum de identitate essentiali, sed de identitate representativa scilicet quod ille angelus tunc loquebatur in persona divina quam in illa apparitione representabat. Item dictum angeli scilicet revertens veniam ad te etc. si legitur impletum nisi in hoc quod dicitur infra. 21. capitulo Dominus autem visit. Sa. etc. In quo apparet quod ille angelus qui dicit se reversuum, et dominus visitans accipiuntur in hoc loco pro eodem, modo predicto. Item hoc patet ex adoratione Abrahe quod post quam vidit tres, unum adoravit, quod intelligendum est de adoratione latrie. Dicit enim Et adoravit in terra quod unum ab ipso adoratum, adonai vocavit, ut patet in littera Hebraica, Item hoc patet ex obsequio Abrahe predictis viris seu angelis impenso. Tum in locutione cum se vocat servum. Ut cum dicit, Ne transeas servum etc. Tum in hoc quod ea que ad convivium paraverat per seipsum cum magna diligentia seu festinatione, faciebat, ut cum dicitur : Festinavit Abraham in tabernaculum etc. Ipse vero ad armentum cucurrit etc. que festinant etc. Tulit quoque butyrum etc. et posuit coram eis. Unde Orige. Consydera protinus senem Abraham impigrum et alacrem in officiis. Item quia ipsis recumbentibus dicitur : Ipse vero stabat iuxta eos, quasi non audens considere cum eis, nec etiam illi ipsum Abraham ad hoc invitabant, que omnia attenta dignitate Abrahe et eius senectute irrationabiliter fierent, nisi hec apparitio esset sibi representativa divinorum, et Abraham hoc spiritu prophetico cognovisset. Unde Am. In libro de Abraham. Vide primo fidei mysterium Deus illi apparuit, et tres aspexit, cui Deus refulsit in trinitate, non sine filio patrem suscipit, nec sine Spiritu Sancto filium confitetur. Hec ille. Ex quibus et aliis ad hoc correspondentibus in littera contentis si attente consideretur, manifeste patet quod hec fuit una apparitio incedens ad hoc quod dicitur, Apparuit autem ei dominus, in principio huius capituli 18. usque ad principium sequentis c scilicet xix. ubi dicitur. Abiit dominus postquam cessaverat loqui Abraham, Et ideo cum angeli recessissent abeundo Sodomam, interponitur, Abraham vero adhuc stabat coram Domino, continuando predicta dicendis sub eadem apparitione. In qua Abrahe postquam a Deo audivit, Ambula coram me, et esto perfectus etc. prout supra fuit dictum in additione In capitulo immediate precedenti, et recepit pactum Domini in carne sua in fedus eternum etc scilicet ad eternitatem docens : ut in Gl. statim fuit sibi facta apparitio trium divinarum personarum cum unitate divine essentie representativa ; Ut ille qui pater multarum gentium constituebatur a Deo in vera fide ultimum terminum in quem fides tendit saltem enigmatice seu representative videret. Et consequenter ostenderetur esse intercessor pro delinquentibus etiam alienigenis, tamquam pater multarum genitum ut patet in facto Sodomorum, que est secunda pars post principalem huius apparitionis. Unde recte consideranti hec expositio est vera apud catholicos et littere magis consona, licet forte apud infideles distinctionem personarum in divinis non recipientes posset irrationabiliter declinari, De quo catholicus exponens curare non debet prout declaratum fuit in quest. super prologum art. 5. Et notandum quod licet in exordio creationis mundi, et deinceps sepe pluralitas personarum divinarum cum essentie unitate innuatur, non tamen numerus determinatus divinarum personarum explicite ostenditur usque ad tempus Abrahe in hec apparitione, ex quo dignitas Abrahe demonstratur, et presertim in his, que ad fidem pertinent.
Numérotation du verset
Gn. 18,additio 3
prol.|
In eodem capitulo 18. ubi dicitur in postilla Secundum autem aliam expositionem.
prol.|
Secundum vero expositionem scilicet catholicam supra dictam iste qui vocatur hic dominus, est verus Deus sub ratione deitatis ab Abraham apprehensus, non habito respectu ad distinctionem personarum, sicut in quam quam plurimis locis sacre scripture reperitur.
Numérotation du verset
Gn. 18,additio 4
prol.|
In eodem capitulo 17. ubi dicitur in post. Ultra vero decem non descendit.
prol.|
Ier. 5.a. legitur : Circumite vias Hierusalem et querite in plateis eius, an inveniatis virum facientem iudicium, et querentem fidem, et propitius ero ei Hierusalem ex quo videtur pro iustitia unius tantum, non esset irrationabile quod liberaretur unus populus. Unde non videtur extraneum, quod Abraham ausus fuisset petere quod Hier. In persona Domini concedebat. Ad quod dictum quod in hoc loco deus loquitur more humano, ut doceret Abraham, qui (prout deus in hoc loco testatur) precepturus {239} erat filiis suis ne domui sue post se custodire viam Domini, et facere iudicium, et iustitiam addisceret, quoniam procedendum esset per viam iustitie in puniendis magnis flagitiis, que publicam evidentiam habent, de quibusintelligitur clamor. Unde secundum Ambr. Peccatum cum clamore, culpe cum libertate est. Et ideo iste collationes inter Deum, et Abraham referende sunt ad informationem ipsius Abrahe modo humano, ut cum dicit, descendam et videbo, precipitationem iudicii compesceret, presertim quo ad maiora crimina, que quanto acrius sunt punienda, tanto videntur tardius credenda, ut in gl. Abraham autem non petivit in hoc loco misericordiam simpliciter, sed admixtam cum iustitia. Unde dicit : absit a te, ut oc. iu. cum im. et. Et ideo postquam accessit ad numerum decem, cessavit ultra petere, estimans quod modicum quasi nihil reputatur, ut dicit philosophus. 2. Phy. Hieremi. vero in persona dei more divino loquitur, cuius misericordia est infinita, ut sic etiam propter unum tantum parcendum dicit esse quandoque ceteris.
Numérotation du verset
Gn. 18,replica
prol.|
Replica Correctorii contra Burgensemfictorem. In capitulo 18. exponit postillator apparitionem factam Abrahe secundum intentionem Hebreorum et etiam doctorum catholicorum ad litteram multum sufficienter et intelligibiliter. Sed quia mysticam expositionem hic non tangit, sed in opere suo morali. Burgens. dicit eum superficialiter facere, et facit longam digressionem, que tamen ad sensum litteralem non videtur pertinere. Nam illum passum. Tres vidit et unum adoravit, etiam exponit de trinitate personarum et unitate essentie, per allegoriam. Similiter beatus Augustinus 2. de tri. c. 5. et Glossaordinaria unde etsi in hac apparitione deus representabatur ad litteram, et in eius persona fiebat locutio ministerio angelico in corporibus assumptis. Abraham tamen primo putabat eos esse homines, quibus humanitatis impendebat obsequia, sed ex colloquio aliquid supra homines excellentie habere eos concepit, ut puta scire occultum, scire risum etc. que ex littera trahi possunt, unde non dubitavit Deum adesse. Hec est sententia beati Augustini 16. de civitate Dei capitulo 18. et Magistri historiarum Patet etiam in speciali ex gestis Abrahe ipsum primo non intellexisse Deum vel angelos fuisse in hac apparitione. Quemadmodum sentit Burgens. hic contra postillatorem. Nam stultum fuisset Deo vel angelis pedum corporalem exhibere loturam, nec minus stultum intelligentiis infatigabilibus deputare locum quietis post laborem, multumque irrationabile immortalibus proponere cibum. Qui enim cibo egent immortales esse non possunt. Quod vidit Aristoteles in lumine naturali, et Abraham non dubitavit, nec dubitare debuit ex lumine fidei. Ex quibus manifestum est quod primum putabat eos homines esse, et pro tunc eis cultum dulie tantummodo exhibuisse, sed per colloquia, mores, et eorum conclusiones et determinationes continuo didicit Abraham angelos eos esse, ipsumque Deum representare, Ideo aliquando loquebatur eis pluraliter dicens : Idcirco declinastis ad servum vestrum. Aliquando singulariter dicens : Numquid perdes iustum cum impio, sicque exhibuit eis cultum hyperdulie, sed si latrie, recepit signatum pro signo, representatum deum pro representantibus angelis. Quibus bene pensatis solvuntur faciliter ea que per Burgensem sunt adducta in contrarium.
prol.|
In eodem capitulo ubi postillator exponens adorationem Abrahe dicit eam suis se latriam, allegans ad hoc quod in hebreo habetur Adonai, ubi nos habemus domine. Hos videtur Burgensis fingere, quod in hebreo scilicet habeatur Adonai. Nam Ex. 6.a. dicitur : Ego sum dominus qui apparui Abraham, Isaac et Iacob, et nomen meum Adonai non indicavi eis ? Quomodo igitur Abraham vocasset dominum Adonai cum nomen illud non fuit ei notum nec indicatum. Et puto eum sepe sic fingere quando loquitur de Hebraica veritate. Hoc tamen non urget, quia secundum beatum Hieronym. Adonai non est proprium nomen, quia interpretatur dominus vel dominator, que possunt convenire aliis quam ei cui latria est adhibenda. Nec valet instantia ad illud quod dicant Hebrei, unum illis tribus apparuisse quasi aliis prestantiorem, quia dicit Burgens.quod Abraham dixi se servum omnium trium. Stat enim apparere regem cum quatuor vel quinque principibus. Inter quos rex apparet solennior, et tamen quis dicat se servum omnium. Sed in principali videtur Burgens. implicare. Allegat enim beatum Augustinum quod Abraham arbitrabatur eos homines esse, sicut et verum est, ut patet ex dictis in precedenti. Et ibidemBurgensis dicit Abraham Deo latriam exhibuisse in proposito, qui singulariter de eis loquebatur. Unde arguitur contra Burgensem quia Abraham in eodem littere contextu loquebatur de eis pluraliter, igitur non exhibuit eis latriam a contrario sensu. igitur si exhibuit latriam, non exhibuit latriam, que est implicatio, Nec fortasse valet fugere ad mysterium trinitatis personarum, quia hoc veteri lege fuit valde velatum, quamvis multipliciter fuit sub velaminibus expressum. Nec Abraham adhuc in hoc loco in eo mysterio forte plene fuit instructus. Quibus sic stantibus pro Burgensi respondetur, quod cum Abraham eos quos estimabat esse homines, ex certis signis cognovit angelos esse, et ipsos Deum representare, locutus est eis singulariter, habendo respectum ad angelos representantes, et ita estimatione prima exhibuit illis duliam, ut vult postillator. Sed posthac melius instructus propter representatum latriam exhibuit, ut vult Burgensis. Et hunc intellectum videtur aperire idem Burgensis. In additione sequenti ubi dicit quod Abraham apprehendit in hoc loco Deum verum sub ratione deitatis, non habito respectu ad distinctionem personarum. Sed quid veritatis habeat hoc Burgensis quo ad aliqua, alium requirit tractatum. In eodem capitulo ubi postillator dicit Abraham ultra decem non descendisse etc. Burgensis instat per illud Ier. 5.a. Circumite vias Hierusalem etc. ubi secundum quod Burgensis exponit pro unius iustitia tantum conceditur venia toti communitati, {240}rem ergo fuisset extraneum Abraham petere pro paucioribus quam decem. Hic dico quod illum passum Hieremie aliter postillator exponit et melius dicens quod virum, non accipiatur hic pro unico tantum, sed accipietur singulare pro plurali. Sicut Ex. 8.f. Venit musca gravissima id est multitudo muscarum. Probat autem suam expositionem ex eo, quia ibi erant Hieremias, Baruch, et Abdemelech Ethiops, qui iusti commemorantur. De duobus primis dubium non est. De tertio dicitur Hierem. 3ix.d. Anima tua erit tibi in salutem, quia in me habuisti fiduciam, ait dominus. Et hunc locum dimittit Burgens. Intactum : Nec valere videtur distinctio Burgensis
{241} de modis loquendi hic etibi : divino scilicet et humano, quia utrobique sunt questiones, non decisiones. Deus enim parcit aliquando multis propter paucos, aliquando autem non parcit propter multos. Nam 3Rg.. 18.a. habetur quomodo non pepercit Samarie, sed totam afflixit fame propter idololatriam, cum tamen salvati fuerat septem millia virorum qui non curvaverant genua sua ante Baal : ut patet. 19. a. ibidem. Sic et aliquando punit multos propter unum, sicut propter peccatum David, ut patet. 2Rg. ultimo. quorum omnium causas : querere non est presentis propositi.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Gn. 18), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 30/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=03&chapitre=03_18)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Gn. 18), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 30/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=03&chapitre=03_18)
Notes :