Capitulum 26
Numérotation du verset
Gn. 26,1
Orta autem fame super terram,
post eam sterilitatem que acciderat in diebus Abraham. Abiit Isaac ad Abimelech
regem Palestinorum in Gerara.
Numérotation du verset
Gn. 26,2
Apparuitque ei Dominus et ait: Ne descendas in Egyptum
sed quiesce in terra quam dixero tibi
Numérotation du verset
Gn. 26,3
et peregrinare ibi1.
1 ibi
Rusch
] in ea
Weber
Eroque tecum et benedicam tibi. Tibi enim et semini tuo dabo universas regiones has,
complens iuramentum quod spopondi Abraham patri tuo.
Numérotation du verset
Gn. 26,4
Et multiplicabo semen tuum sicut stellas celi. Daboque posteris tuis universas regiones has et benedicentur in semine tuo
omnes gentes terre.
Numérotation du verset
Gn. 26,5
Eo quod obedierit Abraham voci mee et custodierit precepta et mandata2 et cerimonias legesque servaverit.
2 mandata
Rusch
] + mea
Weber
Numérotation du verset
Gn. 26,6
Mansit itaque Isaac in Geraris.
Numérotation du verset
Gn. 26,7
Qui, cum interrogaretur a viris loci illius super uxore sua,
respondit: Soror mea est. Timuerat enim confiteri
quod sibi sociata esset3 coniugio, reputans ne forte interficerent eum propter illius pulchritudinem.
3 sociata esset
Rusch
]
inv. Weber
Numérotation du verset
Gn. 26,8
Cumque pertransissent dies plurimi et ibidem moraretur4, prospiciens Abimelech rex Palestinorum5, per fenestram vidit eum iocantem cum Rebecca uxore sua
4 ibidem moraretur
Rusch
] ibi demoraretur
Weber
|
5 rex Palestinorum]
inv. Weber
|
Numérotation du verset
Gn. 26,9
et accersito eo6 ait: Perspicuum est quod uxor tua sit. Cur mentitus es sororem tuam esse?
6 eo
Rusch
]
om. Weber
Respondit: Timui ne morerer propter eam.
Numérotation du verset
Gn. 26,10
Dixitque Abimelech:
Quare imposuisti nobis?
Potuit coire quispiam de populo cum uxore tua
et induxeras super nos grande peccatum. Precepitque omni populo dicens:
Numérotation du verset
Gn. 26,11
Qui tetigerit hominis huius mulierem7 morte morietur.
7 mulierem
Rusch
] uxorem
Weber
Numérotation du verset
Gn. 26,12
Seminavit8
8 seminavit
Rusch
] servit
Weber
autem Isaac
in terra illa
et invenit in ipso anno
centuplum.
Benedixitque ei Dominus.
Numérotation du verset
Gn. 26,13
Et locupletatus est homo
et ibat proficiensque9 atque succrescens donec vehementer magnus10 effectus est.
9 proficiensque
Rusch
] proficiens
Weber
|
10 vehementer magus
Rusch
]
inv. Weber
|
Numérotation du verset
Gn. 26,14
Habuit quoque possessionem ovium et armentorum et familie plurimum,
ob hoc11 invidentes ei Palestini.
11 hoc
Rusch
] hec
Weber
Numérotation du verset
Gn. 26,15
Omnes puteos
quos foderant servi patris illius Abraham
illo tempore obstruxerunt implentes humo.
Numérotation du verset
Gn. 26,16
In tantum ut ipse Abimelech
diceret ad Isaac: Recede a nobis, quoniam potentior nobis12 factus es valde.
12 nobis
Rusch
] nostri
Weber
Numérotation du verset
Gn. 26,17
Et ille discedens
veniret ad torrentem Gerare
habitavitque13 ibi.
13 habitavitque
Rusch
] habitaretque
Weber
Numérotation du verset
Gn. 26,18
Rursum fodit alios puteos
quos foderant servi patris sui Abraham et quos illo mortuo
olim obstruxerant Philistiim. Appellavitque eos eisdem14 nominibus quibus ante pater vocaverat.
14 eisdem
Rusch
] hisdem
Weber
Numérotation du verset
Gn. 26,19
Foderuntque15
15 foderuntque
Rusch
] foderunt
Weber
in torrente
et repererunt aquam
vivam.
Numérotation du verset
Gn. 26,20
Sed et ibi iurgium
fuit pastorum Gerare adversum pastores Isaac dicentium: Nostra est aqua. Quam ob rem nomen putei ex eo quod acciderat vocavit Calumniam.
Numérotation du verset
Gn. 26,21
Foderunt autem16 et alium
16 autem
Rusch
]
om. Weber
et pro illo quoque rixati sunt; appellavitque eum Inimicitias.
Numérotation du verset
Gn. 26,22
Profectus
inde fodit alium
puteum, pro quo non contenderunt. Itaque vocavit nomen illius Latitudo,
dicens: Nunc dilatavit nos Dominus et fecit crescere super terram.
Numérotation du verset
Gn. 26,23
Ascendit autem Isaac17 ex illo loco in Bersabee
17 Isaac
Rusch
]
om. Weber
Numérotation du verset
Gn. 26,24
ubi apparuit ei Dominus in ipsa nocte dicens: Ego sum Deus Abraham patris tui. Noli timere18 quia ego19 tecum sum. Benedicam tibi et multiplicabo semen tuum propter servum meum Abraham.
18 timere
Rusch
] metuere
Weber
|
19 ego
Rusch
]
om. Weber
|
Numérotation du verset
Gn. 26,25
Itaque edificavit ibi altare Domino20 et, invocato nomine Domini, extendit tabernaculum precepitque servis suis ut foderent puteos21.
20 Domino
Rusch
]
om. Weber
|
21 puteos
Rusch
] puteum
Weber
|
Numérotation du verset
Gn. 26,26
Ad quem locum, cum venissent de Geraris Abimelech et Ochozath amicus illius et Fichol dux militum,
Numérotation du verset
Gn. 26,27
locutus est eis Isaac: Quid venistis ad me hominem quem odistis et expulistis a vobis?
Numérotation du verset
Gn. 26,28
Qui responderunt: Vidimus tecum esse Dominum et idcirco nos22 diximus: Sit iuramentum inter nos et ineamus fedus
22 nos
Rusch
] nunc
Weber
Numérotation du verset
Gn. 26,29
ut non facias nobis quicquam mali, sicut et nos nihil tuorum attigimus nec fecimus quod te lederet sed cum pace dimisimus auctum benedictione Domini.
Numérotation du verset
Gn. 26,30
Fecit ergo convivium eis23 et post cibum et potum
23 convivium eis
Rusch
]
inv. Weber
Numérotation du verset
Gn. 26,31
surgentes mane iuraverunt sibi mutuo. Dimisitque eos Isaac pacifice in locum suum.
Numérotation du verset
Gn. 26,32
Ecce autem in ipso die venerunt24 servi Isaac annuntiantes ei de puteo quem foderant atque dicentes: Invenimus aquam.
24 in ipso die – venerunt
Rusch
]
inv. Weber
Numérotation du verset
Gn. 26,33
Unde appellavit eum Abundantiam et nomen urbi impositum est Bersabee usque in presentem diem.
Numérotation du verset
Gn. 26,34
Esau vero quadragenarius duxit uxores: Iudith filiam Beeri Ethei, et Basemath25 filiam Helon eiusdem loci
25 Basemath
Cava Rusch Weber
] Basamath ΣM, Besamath ΩM, Bechsamath ΩS
Numérotation du verset
Gn. 26,35
que ambe offenderant animum Isaac et Rebecce.
Capitulum 26
Numérotation du verset
Gn. 26,1
marg.|
.1.
Orta autem fame.
Descripta generatione prolis. Hic consequenter describitur probatio patris et primo respectu gentis aliene, secundo respectu familie proprie in fine huius capituli
Esau vero.
Adhuc primo probatur in adversis. Secundo in posteris, ibi :
Seminavit autem Isaac.
Adhuc primo probatur in eventu famis, secundo ex metu proprie uxorisibi : qui cum interrogaretur. Circa primum considerandum quod Isaac habebat magnam familiam et pecora, et ideo ex fame orta imminebat sibi periculum, nisi transferret se ad regionem abundantem cuiusmodi tunc erat terra Egypti, et ideo voluit se transferre ibi : verumtamen, quia Deus sibi inhibuit confidens de Deo, et volens sibi obedire, in terra intermedia remansit.
Numérotation du verset
Gn. 26,1
moraliter
moraliter
marg.|
marg.| {312}
.1.
Orta autem fame. In
hoc capitulo agitur de peregrinatione Isaac in Geraris. Circa quam sciendum quod licet multi prelati curati et clerici seculares et religiosi possessiones habentes sint bene litterati et ad predicandum apti, quia tamen sunt negociis aliis multipliciter occupati, ideo non possunt hoc facere quantum expedit fidelium saluti dicente Domino Lc. 10.a.
Messis quidem multa, operarii autem pauci, rogate igitur dominum messis, ut mittat operarios in messem suam.
Propter quod dominus misit pauperes religiosos a terrenis expeditos et per consequens quantum ad hoc ad discutiendum pro predicatione magis aptos, et isti significantur per Isaac, de quo dicitur.
Orta autem fam.
non panis materialis, sed spiritualis, videlicet audiendi verbum Domini, {305} ut dicitur Amos 8.d.
marg.|
†
Abiit Isaac
id est pauper predicator ad predicandum.
Numérotation du verset
Gn. 26,2
moraliter
moraliter
marg.|
†
Apparuitque ei Dominus
etc. In
Egyptum
etc. id est ad populum in infidelitate obstinatum. Mt. 7.a.
Nolite sanctum dare canibus
etc. Sequitur :
Numérotation du verset
Gn. 26,3
prol.|
[sine postilla]
Numérotation du verset
Gn. 26,4
marg.|
Et patet littera usque ibi : .2.
Et benedicentur in semine tuo omnes gentes terre.
Quod exponunt Hebrei sic, quando aliquis imprecabitur bonum alicui dicet : Faciat tibi Deus, sicut fecit Isaac. Catholici autem melius exponunt de Christo, qui descendit de Isaac secundum carnem, in quo omnes gentes terre consequuntur benedictionem, sicut supra expositum est.
Numérotation du verset
Gn. 26,4
additio 1
additio 1
prol.|
{310}
In capitulo 26. ubi dicitur in postilla Benedicent in semine tuo omnes gentes terre, In hoc loco ubi dicitur : Benedicentur in semine tuo, ponitur in Hebraico verbum benedictionis omnino simile quod ponitur supra capitulo 22. quod quidem verbum secundum Hebraicam veritatem intellectum significat, quod ille in quo alii benedicentur sit causa principaliter effectiva benedictionis, quod
{311}
nulli pure creature convenit prout ibi fuit expositum, et ideo nullo modo potest intelligi, nisi de Christo. Et quod hec promissio sit omnino conformis promissioni facte Abrahe in immolatione Isaac, sup. 22 capitulo et in ea fundatur, insinuat in tribus. Primo cum premittit intentioni primi iuramenti scilicet facti tempore immolationis. et hoc cum dicit. Complens iuramentum quod spopondi Abrahe patri tuo etc. Secundo quia cum reddit rationem huius
{312}
magni promissi, subdit. eo quod obedierit Abraham voci mee, quod omnino concordat rationi reddite tempore predicti iuramenti. Ibi enim dictum fuit Abrahe, eo quod obedisti voci mee. Tertio quia hic non dicitur, Et benedicentur in re, et in semine tuo, sicut supra dixerat ca. 12. sed dixit Benedicentur in semine tuo, sicut In capitulo 22. et in aliis auctoritatibus eidem correspondentibus prout dictum fuit in additione supra eodem capitulo 22. unde hic non habet locum expositio Hebreorum, ut largius fuit expositum in additione predicta.
prol.|
{313} In eodem capitulo 26. ubi dicitur in postilla Vidit eum iocantem cum Rebecca.
Numérotation du verset
Gn. 26,5
marg.|
marg.| {305}
.3.
Eo quod obedierit Abraham voci mee,
Hoc additur, ne crederetur Isaac simpliciter perfectior ipso Abraham, ideo in promissione sibi facta fit memoria de iustitia ipsius Abrahe.
marg.|
.4.
Et custodierit precepta et mandata
etc. ista sunt, que sunt de dicta mine rationis recte et servanda etiam si nulla lex esset de hoc posita, sicut reddere depositum ipsi deponenti, et similia
marg.|
.5.
Et cerimonias.
Ista sunt, que pertinent ad modum colendi Deum.
marg.|
.6.
Legesque servaverit.
Ista sunt que non obligant, nisi quia sunt a Deo vel homine instituta vel precepta. Et ex istis patet, quod ante legem Moysi datam plura fuerunt observata de illis que tempore Moysi fuerunt scripta.
Numérotation du verset
Gn. 26,6
marg.|
.7.
Mansit itaque Isaac in Geraris.
Ex precepto divino, noluit enim quod descenderet in Egyptum. Causam autem huius dicunt Hebrei, quia Isaac ut supra dictum est 27 capitulo fuerat Domino consecratus quando fuerat oblatus in monte, et ideo non erat decens, quod exierit terram promissionis et ideo remansit in Geraris, quia tota Palestina continetur infra terminos terre promissionis.
Numérotation du verset
Gn. 26,6
moraliter
moraliter
marg.|
.7.
Mansit itaque Isaac in Geraris.
Qui interpretatur advene appropinquantes, per quod significantur populi devoti, qui licet nunc sint advene a patria celesti, tamen libenter volunt audire de ea per predicationem verbi divini sicut quilibet advena libenter audit bonos rumores de patria sua.
Numérotation du verset
Gn. 26,7
marg.|
.8.
Qui cum interrogaretur.
Hic consequenter ponitur probatio Isaac in metu ratione uxoris, celans prudenter veritatem absque tamen {306} falsitate dicens eam sororem suam esse, et eodem modo exponatur sicut dictum patris sui de Sara, ut supra dictum est. 20 capitulo
Numérotation du verset
Gn. 26,7
moraliter
moraliter
marg.|
.8.
Qui cum interrogata viris loci illius super uxore sua.
†
Respondit, sor
etc. Per quam intelligitur sapientia, sicut dicitur Sap. 8.a.
Hanc que sivi mihi sponsam assumere.
Quia nullus debet se iactare sapientiam
{306}
habere. Propter quod Pythagoras non dixit se esse sapientem, sed philosophum id est sapientie amatorem, ϕὶλος quod est amor, et σοϕὸς, sapiens quod significatur nomine sororis, que amabilis est, non tamen sponsa.
Numérotation du verset
Gn. 26,8
marg.|
.1.
Cumque pertransissent dies
etc. Ex hoc videtur, quod se habuit ad uxorem sicut ad sororem, continendo ab ea, quousque expertus fuit, quod propter eius pulchritudinem non molestabant eam, et tunc rediit ad exercendum actum coniugalem. Ideo sequitur :
marg.|
.2.
Prospicient Abimelech
etc. id est reddentem debitum uxori. Dictio enim Hebraica que hic ponitur, equivoca est ad ludum et ad coitum, ut supra dictum est. 21 capitulo Et quod hic debeat accipi in secundo sensu, videtur per illud quod subditur :
Numérotation du verset
Gn. 26,8
additio 2
additio 2
marg.|
In hoc loco in Hebraico ponitur hec dicti mezahek [מְצַחֵק]
mezahech] מצתק praem. Ed1600 Ed1603
omnino similis illi que posita fuit supra capitulo 21acum de Ismael ageretur, que quidem dictio licet habeat plura significata (significat enim risum, gaudium, et ludum, similiter et derisionem,) numquam tamen significat ceuntem, ut in additione sup. predictio c. fuit dictum, unde translatio nostra se bene habet que dicit : Vidit eum iocantem. Et debet exponi prout in postilla in secunda expositione.
a Cf. Gn. 21, 9.
Numérotation du verset
Gn. 26,8
moraliter
moraliter
marg.|
.4.
Prospiciens Abimelech Palestinorum rex
etc. Per quem intelligi potest summus pontifex habens regimen universalis ecclesie. propter quod dictos religiosos consideravit vacare studio sapientie, ideo dixit verbo mentis et oris.
Numérotation du verset
Gn. 26,9
marg.|
.3.
Perspicuum est, quod uxor tua sit.
Alii vero dicunt quod vidit eum amplexantem vel osculantem Rebeccam, quod non faciebant viri, nisi cum uxoribus propriis.
marg.|
.4.
Cur mentitus
etc. Non est mentitus, quia de cognatione sua erat,
{307}
ut patet ex predictis de patre suo.
Numérotation du verset
Gn. 26,9
moraliter
moraliter
marg.|
.5.
Perspicuum est quod uxor tua sit.
Per evidentiam enim doctrine apparuit sapientiam sponsam eorum esse. Unde Papa Gregorius IX
1
* beatum Antonium de ordine minorum qui diu sapientiam suam celaverat, arcam testamenti vocabat.
1 Gregorius IX]
corr.,
Greg. III
Ed160
Numérotation du verset
Gn. 26,10
marg.|
.5.
Quare imposuisti nobis.
Imponere in una significatione idem est quod decipere, et tunc construitur cum dativo, et sic accipitur hic, et eius supinum est impositum, sed aliquando syncopatur et dicitur impositum, et inde dicitur impostor, id deceptor, cetera patent.
Numérotation du verset
Gn. 26,10
moraliter
moraliter
marg.|
marg.| {307}
†
Potuit coire quispiam
etc. id est sapientiam in te latentem fedare in suis derisionibus propter exteriorem simplicitatem in victu et habitu.
marg.|
†
Et induxeras
etc. Magnum enim esset peccatum si permitteretur contemni sapientia pauperum. ideo sequitur :
Numérotation du verset
Gn. 26,11
moraliter
moraliter
marg.|
†
Qui tetigerit
etc. id est suis derisionibus et detractionibus fedaverit pauperis sapientiam.
marg.|
†
Morte morietur
, scilicet culpe.
Numérotation du verset
Gn. 26,12
marg.|
.6.
Seminavit autem Isaac.
Hic probatur tempore prosperitatis, quia ex hoc invidiam insurgentem contra eum, et iniuriam patienter toleravit. Et patet littera exceptis paucis verbis.
marg.|
.7.
Et invenit
etc. ad ostendendum, quod fuit ex speciali dono Dei, quia ille annus non fuit fertilis.
Numérotation du verset
Gn. 26,12
moraliter
moraliter
marg.|
.7.
Semina, autem Isaac
id est pauper predicator semen verbi divini.
marg.|
.7.
Et invenit in ipso anno centuplum
id est fructum multiplicem animarum.
marg.|
†
Benedixitque ei dominus.
Multiplicando numerum fratrum, et merita, et famam eorum.
Numérotation du verset
Gn. 26,13
prol.|
[sine postilla]
Numérotation du verset
Gn. 26,14
prol.|
[sine postilla]
Numérotation du verset
Gn. 26,14
moraliter
moraliter
marg.|
marg.| {308} †
Ob hec invidentes
etc. qui interpretantur contendentes ore, et significant clericos parum scientes, et sacerdotes qui contendunt verbis sine ratione.
marg.|
†
Omnes puteos obstruxerunt
id est corda fidelium ab amore fratrum pro viribus retraxerunt, et etiam prelatos aliquos contra fratres excitaverunt, ideo subditur :
Numérotation du verset
Gn. 26,15
prol.|
[sine postilla]
Numérotation du verset
Gn. 26,16
prol.|
[sine postilla]
Numérotation du verset
Gn. 26,16
moraliter
moraliter
marg.|
†
In tantum ut ipse abimelech.
per quem significantur prelati a clericis excitati.
marg.|
†
Diceret ad Isaac.
per quem fratres significantur.
marg.|
†
Recede a nobis
suam potestatem fratribus denegando vel restringendo, vel usurpationem potestatis indebite eis irrogando ideo subditur,
Numérotation du verset
Gn. 26,17
marg.|
Ad quod denotandum signanter dicitur in ipso anno :
Recede a nobis, quoniam potentior nobis factus es,
ac si diceret : si tu rebellares tu posses a nobis auferre civitatem, vel si venirent adversarii, posses te illis coniungere, et tradere eis civitatem et terram hoc tamen dicebat motus invidie spiritu, quo non poterat eius prosperitatem tam celerem videre.
marg.|
.2.
Ut veniret ad torrentem Gerare
etc. elongans se a civitate. Sequitur :
Numérotation du verset
Gn. 26,17
moraliter
moraliter
marg.|
.1.
Et ille discedens
quia fratres debent patienter audire talia, et quantum possunt bonis spiritualibus intendere, propter quod subditur, quod Isaac tres puteos fodit, per quos significantur predicatio, confessio, lectio. Et, ut dicitur in textu,
pro duobus primis contenderunt pastores
id est aliqui curati sacerdotes inhibendo fratribus ne in suis ecclesiis predicarent et in suis parochianis, ne pro confessione ad fratres recurrerent. Pro tertio vero scilicet pro lectione nondum contenderunt, sed ad scolas fratrum aliquando veniunt, propter quod plurimi prelati, vitam fratrum et doctrinam considerantes, receperunt eos in gratiam, quod significatur per ipsius Abimelech cum Isaac federationem. cum subditur
Numérotation du verset
Gn. 26,19
marg.|
.3.
Foderunt in torrente.
Torrens enim est aqua currens ex descensu pluviarum, vel resolutione nivium, que non continuatur, et ideo foderuntibi : ut aquam ex pluviis descendentem ibi retinerent ad conservandum
{309}
tempore siccitatis.
marg.|
.4.
Et repererunt aquam vivam
id est quid melius quam intenderent a principio fossionis.
Numérotation du verset
Gn. 26,23
marg.|
.5.
Ascendit autem ex illo loco
etc. ubi manserat pater suus, ut habetur : supra 21 capitulo
Numérotation du verset
Gn. 26,24
marg.|
.6.
Ubi apparuit ei dominus.
ad confortandum eum de iniuriis sibi illatis.
marg.|
marg.| {310}
.1.
Noli metuere
etc. ad te protegendum.
marg.|
.2.
Benedicam tibi,
in temporalibus bonis et spiritualibus multiplicando.
Numérotation du verset
Gn. 26,25
marg.|
.3.
Itaque edificavit ibi altare,
ad reddendum gratias Domino de sua consolatione et promissione.
Numérotation du verset
Gn. 26,26
marg.|
.4.
Ad quem locum
etc. Hic probatur de mansuetudine et fidelitate, quia propter iniurias sibi illatas non dimisit cum iniuriantibus sibi amicitie fedus inire.
marg.|
.5.
Abimelech.
patet quod secundum translationem nostram, Ochozath est hic proprium nomen unius hominis. Hebrei autem dicunt quod est nomen commune et signat congregationem, unde littera eorum est.
Abimelech et congregatio amicorum eius,
quia adduxerat secum aliquos de amicis suis.
Numérotation du verset
Gn. 26,26
differentia
differentia
marg.|
{LYR3.26T1} f.
Abimelech et Ochozath amicus eius.
Et secundum hoc
Ochozat
est nomen proprium. Heb<rei> : Abimelech et congregatio amicorum eius et sic ochozat est nomen appellativum significans congregationem. b
Numérotation du verset
Gn. 26,27
marg.|
.6.
Quid venistis
etc. Licet Isaac non intenderet fedus renuere, tamen voluit iniuriam sibi factam eis ostendere.
Numérotation du verset
Gn. 26,28
marg.|
.7.
Qui responderunt
etc. per hoc quod tam cito te multiplicavit in bonis.
marg.|
.8.
Et ineamus fedus
etc. Nec per teipsum inferendo, nec nostros, adversarios adiuvando.
Numérotation du verset
Gn. 26,28
moraliter
moraliter
marg.|
{310}
.8. In
eamus fedus
etc. Et speramus quod adhuc maiorem gratiam {311} prelatorum inveniemus Domino concedente.
Numérotation du verset
Gn. 26,29
marg.|
.9.
Sicut et nos
etc. In hoc responderunt ad hoc quod dixerat Isaac, quia venistis ad me hominem quem odistis et expulistis, ac si dicerent, licet emiserimus te de civitate, tamen nihil abstulimus a te, nec aliud nocumentum
{311}
intulimus tibi :
Numérotation du verset
Gn. 26,30
marg.|
.10.
Fecit ergo
etc. curialiter recipiendo eos.
Numérotation du verset
Gn. 26,31
marg.|
.11.
Surgentes mane
etc scilicet saliva ieiuna propter reverentiam iuramenti.
Numérotation du verset
Gn. 26,32
marg.|
.12.
Ecce autem
etc. preceperat enim eis ante iuramentum fodere puteum, sed annunciaverunt ei post iuramentum factum de aqua inventa.
Numérotation du verset
Gn. 26,33
marg.|
.13.
Et nomen
etc. Prius erat ei impositum, sed tunc fuit iterum de novo confirmatum. Ad cuius intellectum considerandum quod in hebreo
2 idem est quod puteus. שבע autem signat septem et iuramentum et societatem. Et ex istis tribus significationibus locus ille ubi erat puteus vocatus est Bersabee. Primo propter septem agnas, quas ibi statuit Abraham, ut habetur sup. 21 capitulo Item propter iuramentum quod factum est ibi inter ipsum et Abimelech. Item propter hoc quod Isaac vocavit illum puteum abundantiam, ut hic habetur : quod sonat idem quod satietatem. Et si contra hoc arguatur quod non videtur esse idem puteus hic de novo factus, et qui fuerat tempore Abrahe, dicendum quod imo, quia sicut habetur in hoc capitulo Palestini obstruxerant, puteos quos foderat Abraham implentes eos terra, et Isaac iterum fodit eos, et iste fuit unus ex eis.
2 in Hebreo] [hébreu]
praem. Ed1603
Numérotation du verset
Gn. 26,34
marg.|
.14.
Esau vero.
Hic probatur patientia Isaac respectu proprie familie, in hoc quod Esau absque consilio patris et matris, accepit duas uxores de genere Etheorum, que offenderunt animos Isaac et Rebecce.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Gn. 26), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=03&chapitre=03_26)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Gn. 26), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=03&chapitre=03_26)
Notes :