Nicolaus de Lyra

Capitulum 48

Numérotation du verset Gn. 48,1 

His itaque1 transactis, nuntiatum est Ioseph quod egrotaret pater eius2*. Qui assumptis duobus filiis3 Manasse et Ephraim ire perrexit.
1 itaque X ΣT O Cor2 (Antiqui.) ΩS Ed1455 Rusch ] ita ΩV Weber, om. P14417 |
2 eius ΩJ ΩS Weber ] suus ΩV Ed1455 Rusch Clementina |
3 filiis] + suis Cava Λ ΣTO T M ΦA* ΩV cum hebr. LXX Lugd. |
Numérotation du verset Gn. 48,2 

Dictumque est seni: Ecce filius tuus Ioseph venit ad te. Qui confortatus sedit in lectulo
Numérotation du verset Gn. 48,3 

et ingresso ad se ait: Deus omnipotens apparuit mihi in Luza que est in terra Chanaan; benedixitque mihi
Numérotation du verset Gn. 48,4 

et ait: Ego augebo te4 et multiplicabo et faciam in turbas populorum; daboque tibi terram hanc et semini tuo post te in possessionem sempiternam.
4 augebo te Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 48,5 

Duo ergo5 filii tui qui nati sunt tibi in terra Egypti antequam huc venirem ad te mei erunt, Ephraim et Manasses, sicut Ruben et Simeon reputabuntur mihi.
5 ergo Rusch ] igitur Weber
Numérotation du verset Gn. 48,6 

Reliquos autem quos genueris post eos tui erunt et nomine fratrum suorum vocabuntur in possessionibus suis.
Numérotation du verset Gn. 48,7 

Mihi enim quando veniebam de Mesopotamia6 mortua est Rachel in terra Chanaan in ipso itinere. Eratque vernum tempus et ingrediebar Ephratam
6 Mesopotamia Rusch Edmaior. ] Mesopotamiam Weber
et sepelivi eam iuxta viam Ephrate que alio nomine appellatur Bethleem.
Numérotation du verset Gn. 48,8 

Videns autem filios eius dixit ad eum: Qui sunt isti?
Numérotation du verset Gn. 48,9 

Respondit: Filii mei sunt quos donavit7 mihi Deus in hoc loco. Adduc eos, inquit8, ad me ut benedicam illis.
7 donavit ΦA* ΩS ΩJ Rusch Ed1530 Clementina ] dedit Weber |
8 eos inquit Rusch ] inv. Weber |
Numérotation du verset Gn. 48,10 

Oculi enim Israel caligabant pre nimia senectute et clare videre non poterat. Applicatosque9
9 applicatosque Rusch ] applicitosque Weber
ad se deosculatus et circumplexus eos10
10 eos Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 48,11 

dixit ad filium: Non sum fraudatus a conspectu11 tuo, insuper ostendit mihi Deus semen tuum.
11 a conspectu Rusch ] aspectu Weber
Numérotation du verset Gn. 48,12 

Cumque tulisset eos Ioseph de gremio patris, adoravit pronus in terram.
Numérotation du verset Gn. 48,13 

Et posuit Ephraim ad dexteram suam, id est ad sinistram Israel, Manassen vero in sinistra sua, ad dexteram scilicet patris. Applicuitque ambos ad eum,
Numérotation du verset Gn. 48,14 

qui extendens manum dexteram posuit super caput Ephraim, iunioris fratris, sinistram autem super caput Manasse, qui maior natu erat, commutans manus.
Numérotation du verset Gn. 48,15 

Benedixitque Iacob filios Ioseph12 et ait: Deus in cuius conspectu ambulaverunt patres mei Abraham et Isaac, Deus qui pascit me ab adolescentia mea usque in presentem diem,
12 Iacob filios Ioseph ΩS Rusch ] Ioseph filio suo G Cava Λ ΠD Σ B T Φ O ΘAMG ΨB*DFM ΩJ ΩM Weber
Numérotation du verset Gn. 48,16 

angelus qui eruit me de cunctis malis benedicat pueris istis13 et invocetur super eos nomen meum, nomina quoque patrum meorum Abraham et Isaac et crescant in multitudinem super terram.
13 istis Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 48,17 

Videns autem Ioseph quod posuisset pater suus manum dexteram14 super caput Ephraim. Graviter accepit et apprehensam patris manum levare conatus est de capite Ephraim et transferre super caput Manasse
14 manum dexteram Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 48,18 

dixitque ad patrem: Non ita convenit, pater, quia hic15 primogenitus. Pone dexteram tuam super caput eius.
15 hic Rusch ] + est Weber
Numérotation du verset Gn. 48,19 

Qui renuens ait: Scio, fili mi, scio. Et iste quidem erit in populos et multiplicabitur, sed frater eius iunior maior illo erit et semen illius crescet in gentes.
Numérotation du verset Gn. 48,20 

Benedixitque eis in tempore illo16 dicens: In te benedicetur Israel atque dicetur: Faciat tibi Deus sicut Ephraim et sicut Manasse. Constituitque Ephraim ante Manassem17.
16 tempore illo Rusch ] ipso tempore Weber |
17 Manassem Rusch ] Manassen Weber |
Numérotation du verset Gn. 48,21 

Et ait ad Ioseph filium suum: En ego morior et erit Deus vobiscum. Reducetque vos ad terram patrum vestrorum.
Numérotation du verset Gn. 48,22 

Do tibi partem unam extra fratres tuos quam tuli de manu Amorrei in gladio et arcu meo.

Capitulum 48

Numérotation du verset Gn. 48,1 
marg.| {LYR3.48.1L} .1. {443} His itaque. Hic consequenter ponitur filiorum Iacob benedictio : et primo ipsius Ioseph in filiis suis. secundo ipsius Ioseph in propria persona cum aliis filiis Iacob. 49. capitu. Adhuc primo describitur filiorum Ioseph adoptio. Secundo eorum benedictio, ibi :   Videns ait. Tertio ipsius Ioseph specialis premiatio, ibi :   Et ait ad Ioseph. Adhuc primo describitur dicta adoptio. secundo subditur ipsius Iacob excusatio, ibi :   Mihi enim. Circa primum dicitur.
marg.| .2. Nuntiatum est Ioseph quod egro etc. Quia nuntii frequenter currebant de ipso ad patrem et econverso, ad sciendum statum mutuum.
marg.| .3. Ire perexit. Hoc non est in hebreo, sensus tamen est id est ad eundum es disposuit.
Numérotation du verset Gn. 48,2 
marg.| .4. Qui confortatus. de adventu filii sui predicti.
Numérotation du verset Gn. 48,3 
marg.| .5. Deus omnipotens apparuit mihi in Luza. Ista civitas vocatur Bethel, et Hierusalem, et aliis nominibus, ut supra expositum est c. 28.
Numérotation du verset Gn. 48,4 
marg.| .6. Daboque tibi terram hanc. Hoc dixit Iacob, ut ostenderet, quod poterat dare partem in terra illa promissionis filiis Ioseph sicut et propriis filiis. ideo subditur :
Numérotation du verset Gn. 48,5 
marg.| .7. Duo igitur filii tui. Scilicet Manasses et Ephraim.
marg.| .8. Mei erunt :. per adoptionem.
marg.| .9. Sicut Ruben et Symeon reputabuntur mihi. Quilibet eorum ita accipiet portionem suam in terra promissionis quando dividetur, sicut filii mei naturales, et ponit exemplum de Ruben et Symeon plus quam de aliis, quia erant primogeniti. Et ideo equiparavit filios Ioseph ipsis per consequens et aliis minoribus.
Numérotation du verset Gn. 48,6 
marg.| {LYR3.48.6L1} .10. Reliquos autem quos genueris etc. id est non adopto eos tali modo.
marg.| {LYR3.48.6L2} .11. Et nomen etc. id est ab eis non denominabitur aliqua tribus, sed nominabuntur sub tribubus Manasse et Ephraim, et cum eis accipient hereditatem,
Numérotation du verset Gn. 48,7 
marg.| {LYR3.48.7L1} .12. Mihi enim. Hic subditur ipsius Iacob excusatio, perpenderat enim per aliqua signa, quod Ioseph mirabatur de hoc, quod Iacob cum tantis sumptibus volebat portari corpus suum ad speluncam duplicem in Hebron, et maxime quia Rachel mater sua que fuerat uxor Iacob predilecta, {444} non erat ibi sepulta, et ideo Iacob volens super hoc pacificare Ioseph dixit.
marg.| {LYR3.48.7L2} .13. Mortua est Rachel etc. quasi dicat necessitas me compulit ipsam sepelire extra speluncam duplicem, quia eram in itinere cum magna familia : quam non poteram deserere, et adhuc nimis distabam a loco sepultura predicte.
marg.| {LYR3.48.7L3} .14. Eratque vernum tempus. In quo pecora habent fetus in utero, propter quod non poteram iter accelerare ne morerentur.
Numérotation du verset Gn. 48,7 
differentia
marg.| {LYR3.48.7T1} b. Eratque vernum tempus et   ingrediabar Ephfratem 1 id est appropinquabam ad eius ingressum. Heb<rei> :   Et adhuc erat spatium terre usque ad introitum Ephrate. Exponatur ut supra, capitulo 35.a A
a Cf. Nicolaus de Lyra, Postilla litteralis (Gn. 35:16), ed. Sacra Pagina .
A ¶Codd. : Nicolaus de Lyra, Tractatus de differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 12va . {MM2024}
1 Ephratem Ed1507 ] Ephratam Clementina
Numérotation du verset Gn. 48,7 
additio 1
prol.| {LYR3.48.7A1} {447} In capitulo 48. ubi dicitur in postilla “Eratque verum tempus”, in hebreo autem non habetur hic aliqua dicto significans vernum, nec tempus sed est ibi dictio significans mensuram parvam terre, et est sensus, quod mortua est Rachel in itinere in loco a quo restabat modicum spatium itineris usque ad Bethleem, sed tamen sepelivit eam in via, ratione qua declaratur in postilla :
Numérotation du verset Gn. 48,7 
replica
prol.| {LYR3.48.7R1} Replica correctorii contra Burgensem in capitulo 48. : Burgensis dicit “in hebreo non habetur dictio significans vernum tempus” etc. ita et Postillator in Tractatu suo de differentia translationis nostre et Hebraice veritatis ibi exponit, ut hic Burgensis in proposito autem se nostre translationi coaptat ut satis faciat vie utrique.
Numérotation du verset Gn. 48,7 
Lyra
marg.| {LYR3.48.7L4} .15. Et sepelivi eam iuxta viam. Ubi transeunt homines communiter et edificavi sepulchrum ita quod transeuntes poterant videre sepulturam eius, et memoriam eius ad alios deferre. ac si diceret ipsi Ioseph : debes me excusatum habere de hoc, quod non portavi eam ad sepulchrum maiorum, quia habui legitimum impedimentum, sed nihilominus construxi ei nobile sepulchrum. Sic exponunt Doctores nostri.
marg.| {LYR3.48.7L5} Hebrei autem aliter exponunt licet ad eundem finem videlicet ad excusationem Iacob de hoc, quod Rachel non erat sepulta in Hebron. Et secundum eos Iacob se non excusat propter difficultatem portandi corpus Rachel ad locum predictum, imo primo excludit causam istam dicens : Mortua est Rachael in terra Chanaan, in qua terra est Hebron. Et ideo longitudo itineris non me impedivit, et maxime quia secundum descriptionem terre sancte Hebron non distat a Bethleem, iuxta quam sepulta est Rachel nisi per sex leucas vel circiter.   Eratque vernum tempus quod est aptum ad itinerandum, et ideo malitia temporis similiter me non impedivit. Quod igitur, voluntas Dei et eius ordinatio.
marg.| {LYR3.48.7L6} Dicunt enim Hebrei quod Iacob scivit ex divina revelatione quod, tempore Nabuchodonosor destruenda erat Hierusalem, ut habetur 4Rg. 15.c et quod Nabuzardam duceret populum eius captivum in Babylonem, et quod transirent iuxta sepulchrum Rachel, quod est super viam illam. Et transitu illorum ipsa Rachel de sepulchro miraculose clamaret ad Deum, querens misericordiam eius super populum captivatum, ut scribitur Ieremie tricesimo capitulob : « Vox in excelsis audita est, lamentationis et fletus et luctus Rachelis plorantis filios suos » . Ideo2 subditur :   Et sepelivi eam iuxta viam secundum divinam ordinationem propter causam predictam.
2 Ideo Ed1590 ] Ide cacogr. Ed1603
Numérotation du verset Gn. 48,7 
additio 2
prol.| {LYR3.48.7A2} In eodem capitulo 48. ubi dicitur in postilla “Dicunt enim Hebrei” etc. H ec expositio est falsa. Non enim hoc quod legitur Ier. 31 capitulo “Vox {448} in excelsis audita est”, referendum est ad tempus captivitatis filiorum Israel tempore Nabuchodonosor, sed potius ille clamor seu ululatus Rachel referendus est ad occasionem innocentium factam per Herodem, ut evangelista declarat Mt. 2c prout in capitulo allegato Ieremie Domino concedente plene ostendetur.
c Cf. Mt. 2, 18.
Numérotation du verset Gn. 48,8 
marg.| .16. Videns autem. Hic subditur ipsius Ioseph benedictio specialis in filiis suis.
marg.| .17. Qui sunt isti ?. Hoc quesivit Iacob, quia caligaverunt oculi eius ut postea subditur, et ideo licet videre eos astantes obscure, non tamen clare et dictincte.
Numérotation du verset Gn. 48,9 
marg.| {445} .1. Adduc inquit eos etc. Quia ante benedictionem volebat eos amplexari et deoscurali, et subditur :
Numérotation du verset Gn. 48,10 
marg.| .2.  Applicatosque ad se osculatus etc. Cumque tulisset eos Ioseph de gremio patris ubi amplexatus3*, et   deosculatus eos fuerat.
3 amplexatus Ed1590 ] explexatus Ed1603
Numérotation du verset Gn. 48,11 
differentia
marg.| {LYR3.48.11T2} Item d. Non sum fraudatus a conspectu tuo. Heb<rei> :   Vidi faciem tuam quod non sperabam. Ex hox patet quod translator accepit hanc sententiam improprie quia fraudari proprie est carere re sperata. B d
d ¶Nota: Ici le Tractatus de differentia complète un silence de la postille littérale, telle que la restituent les éditions imprimées tout au moins. [MM2024]
B ¶Codd. : Nicolaus de Lyra, Tractatus de differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 12va . {MM2024}
Numérotation du verset Gn. 48,12 
marg.| .3.  Adoravit pronus in terram id est disponens se ad benedictionem.
Numérotation du verset Gn. 48,13 
marg.| {LYR3.48.13L} .4.  Et posuit Ephraim etc. Vultus enim puerorum et ipsius Ioseph erant contra vultum ipsius Iacob et ideo ille qui erat ad sinistram Ioseph erat   ad dexteram ipsius Iacob.
Numérotation du verset Gn. 48,14 
marg.| {LYR3.48.14L}Sic enim posuerat4 eos Ioseph, volens5* quod Manasses qui erat primogenitus, esset sub manu dextera Iacob, tamquam principalis in illa benedictione, sed pater fecit contrarium ex causa que exprimitur infra.
4 posuerat Ed1590 ] iter. Ed1603
5 volens Ed1590 ] volē Ed1603
Numérotation du verset Gn. 48,14 
moraliter
marg.| {LYR3.48.14M1} {445} Qui extendens manum etc. Ex hoc habetur duplex moralitas. Una est quod propter maiorem etatem non est aliquis ponendus in regimine seculari vel ecclesiastico, nisi conditiones alie ad regendum requisite concomitentur. Hoc etiam modo David Salomonem regem instituit reprobata Adonie institutione. 3Rg. 1. eo quod Salomon sapientior erat. Et similiter Petrus apostolus Ecclesiam regendam tradidit beato Clementi, quamvis haberet alios discipulos seniores.
marg.| {LYR3.48.14M2} Alia mortalitas est secundum interpretationem nominum. Manasses enim interpretatur oblivio et significat excellentem in contemplatione, qui divina contemplando obliviscitur inferiorum. Ephraim autem interpretatur fertilitas, et significat bonum activum operibus convenientibus humane vite fertilem. Propter quod dicitur 6. Ethic<orum> Anaxagoras et consimiles sapientes dicebantur, quia considerabant altissima, non tamen prudentes, quoniam non considerabant conferentia humane {446} vite, de quibus est prudentia, que considerat humane vite conferentia. Et eadem ratione boni activi proprie prudentes dicuntur non sapientes.
marg.| {LYR3.48.14M3}Regimen autem ecclesiasticum primo est circa Deum, qui est altissima et prima causa, secundario vero et ex consequenti est circa temporalia. Et ideo sapientes qui per Manassen significantur sunt magis apti ad regimen ecclesiasticum, et in hoc preponendi, prudentes vero per Ephraim significati magis sunt apti ad regimen, seculare, quod per se respicit conferentia humane vite. Et hoc fecerunt Apostoli Act. 6.a. qui septem diaconos ordinaverunt circa administrationem temporalium, ut ipsi liberius intenderent orationi et predicationi6*, ut ibidem dicitur. Episcopus tamen debet habere utramque perfectionem, secundum quod Gregorius in Pastorali : Sit presul actione precipuus, sit pre ceteris contemplatione suspensus. Prima tamen perfectio magis est attendenda in promitione ad statum episcopalem quam secunda, ut satis patet ex predictus.
6 predicationi Ed1590 ] predicationis cacogr. Ed1603
Numérotation du verset Gn. 48,15 
marg.| .5. Benedixitque Ioseph et ait : Deus etc. Quia propter eum benedicebat pueris eius. Sequitur :
Numérotation du verset Gn. 48,16 
marg.| .6.  Et invocetur etc. Quia vocati sunt filii adoptivi Iacob, et facti sunt capita duarum tribuum, sicut alii filii Iacob.
Numérotation du verset Gn. 48,17 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Gn. 48,18 
marg.| Sequitur : .7.  Non ita convenit pater. Hoc dixit Ioseph, quia eventus puerorum non erat sibi revelatus, sicut et patri. licet enim {446} Ioseph haberet spiritum prophetie, ut habitum est supra 40.ca. et 41. tamen bene revelatur aliquando aliquid uni prophete, quod celatur alteri sicut patet in multis locis veteris et novi testamenti.
Numérotation du verset Gn. 48,19 
marg.| .8. Scio filii mi, scio scilicet quod est primogenitus.
marg.| .9. Sed frater eius iunior. Alias minor. maior illo erit In numerositate et dignitate, quia Iosue qui fuit dux populi post Moysen, et fecit tot mirabilia, et Hieroboam, qui fuit primus res Israel, postquam divisum fuit regnum Israel a regno Iuda fuerunt de tribus Ephraim.
Numérotation du verset Gn. 48,20 
marg.| .10. Constituitque Ephraim ante Manassem. In oblatione primitiarum, et in situatione tabernaculorum, et motione eorum et dignitatibus aliis.
Numérotation du verset Gn. 48,21 
marg.| .11. Et ait. Hic describitur premiatio Ioseph specialis cum dicitur.
Numérotation du verset Gn. 48,22 
marg.| .12. Do tibi 7   partem unam etc. Ac si diceret tu me et fratres tuos tempore famis salvasti, et me deferendum ad sepulchrum patrum meorum promisisti, et ideo terram Sichem speciali munere do tibi :
7 tibi Ed1590 cum Vulgata ] sibi cacogr. Ed1603
marg.| .13. Quam tuli etc. ipsius Emor, qui fuit de genere Amorrheorum.
marg.| .14. In gladio et arcu meo id est in rebelli. Dicunt enim Hebrei, quod {447} depopulata urbe Sichem8 pro filios Iacob, populi qui erant in circuitu congregaverunt se, ut irruerent super Iacob et filios eius sed ipse armavit se et familiam suam ad resistendum eis, confidens de divino adiutorio, sicut sibi promissum fuerat a Domino, unde et timor Dei. 1.a. Deo immissus cecidit super illos et non sunt ausi invadere eum, ut habitum est supra 35. Et ideo locum istum obtinuit iure belli, tum quia dominus dederat sibi illam terram, tum quia propter violationem Dine digni erant eam perdere Sichimite, et ideo quando Iacob fuit in possessione, videtur quod {448} licite potuit eam ut suam retinere, unam etiam partem emerat, ut habetur 34. sed de illa quia modica erat non facit hic mentionem. ex tunc autem locus ille fuit ipsius Iacob. propter quod dictum est supra 37. quod filii Iacob omnes preter Ioseph et Beniamin pascebant oves in Sichimis, et quod Iacob misit ipsum Ioseph illuc ad sciendum statum eorum ex quo patet, quod ibi morabantur ad tempus, et ideo verisimile est quod haberent ibi domos ad habitandum, et caulas pro pecoribus tamquam in loco, quod erat patris ipsorum.
8 Sichem] scrips. hic et ubique, Sichen edd. hic et ubique



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Gn. 48), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 18/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=03&chapitre=03_48)

Notes :