Capitulum 20
Numérotation du verset
Gn. 20,1
Profectus1 inde Abraham in terram australem,
1 Profectus] + est O P14417 cum hebr. LXX
habitavit inter Cades
et Sur
et peregrinatus est in Geraris.
Numérotation du verset
Gn. 20,2
Dixitque de Sara uxore sua: Soror mea est.
Misit ergo Abimelech rex Gerare et tulit eam.
Numérotation du verset
Gn. 20,3
Venit autem Deus ad Abimelech per somnium nocte2
2 nocte
Rusch
] noctis
Weber
et ait illi3: En morieris propter mulierem quam tulisti.
3 illi
Rusch
] ei
Weber
Habet enim virum.
Numérotation du verset
Gn. 20,4
Abimelech vero non tetigerat eam et ait: Domine num gentem ignorantem et iustam interficies?
Numérotation du verset
Gn. 20,5
Nonne ipse dixit mihi: Soror mea est , et ipsa ait: Frater meus est? In simplicitate cordis mei
et munditia manuum mearum feci hoc.
Numérotation du verset
Gn. 20,6
Dixitque ad eum Deus: Et ego scio quod simplici corde feceris et ideo custodivi te ne peccares in me
et non dimisi ut tangeres eam.
Numérotation du verset
Gn. 20,7
Nunc igitur redde uxorem viro suo
et orabit pro te
quia propheta est4
4 et orabit pro te – quia propheta est
Rusch
]
inv. Weber
et vives. Si autem nolueris reddere scito
quod morte morieris tu et omnia que tua sunt.
Numérotation du verset
Gn. 20,8
Statimque de nocte consurgens
Abimelech; vocavit omnes servos suos
et locutus est universa verba hec in auribus eorum timueruntque omnes viri valde.
Numérotation du verset
Gn. 20,9
Vocavit autem Abimelech etiam Abraham et dixit ei: Quid fecisti nobis? Quid peccavimus in te? Quia induxisti super me et super regnum meum peccatum grande?
Que non debuisti facere fecisti nobis.
Numérotation du verset
Gn. 20,10
Rursusque expostulans
ait: Quid vidisti ut hoc faceres?
Numérotation du verset
Gn. 20,11
Respondit Abraham: Cogitavi mecum dicens:
Forsitan non est timor Dei in loco isto et interficient me propter uxorem meam.
Numérotation du verset
Gn. 20,12
Alias autem et vere soror mea est filia patris mei et non filia matris mee et duxi eam in5 uxorem.
5 in
Rusch
]
om. Weber
Numérotation du verset
Gn. 20,13
Postquam autem eduxit me Deus de domo patris mei, dixi ad eam: Hanc misericordiam facies mecum: in omni loco ad quem ingrediemur, dices quod frater tuus sim.
Numérotation du verset
Gn. 20,14
Tulit igitur Abimelech oves et boves et servos6
6 et servos
Rusch
] + et ancilla
Weber
et dedit Abraham
reddiditque illi Saram uxorem suam
Numérotation du verset
Gn. 20,15
et ait: Terra coram vobis est. Ubicumque tibi placuerit, habita.
Numérotation du verset
Gn. 20,16
Sarre autem dixit: Ecce mille argenteos dedi fratri tuo. Hoc erit tibi in velamen oculorum ad omnes qui tecum sunt et quocumque perrexeris, memento7 te deprehensam.
7 memento
Rusch
] mementoque
Rusch
Numérotation du verset
Gn. 20,17
Orante autem Abraham, sanavit Deus Abimelech et uxorem ancillasque eius et pepererunt.
Numérotation du verset
Gn. 20,18
Concluserat enim Deus omnem vulvam domus Abimelech propter Saram uxorem Abrahe8.
8 Abrahe
Rusch
] Abraham
Weber
Capitulum 20
Numérotation du verset
Gn. 20,1
marg.|
{LYR#T#.1}
De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 8ra
marg.|
.1.
Profectus inde Abraham.
Hic consequenter ostenditur qualiter, Abraham ut proficiens se habuit ad propriam domum et primo respectu uxoris. Secundo respectu prolis. 21 capitulo Circa primum sic proceditur, quia circa uxorem Abrahe describitur culpa sublationis. Secundo pena correptionis, ibi :
Venit autem Deus ad Abraham.
Tertio satisfactio transgressionis, ibi :
Statimque de nocte consurgens.
et quarto relaxatio punitionis ibi :
Orantem autem Abraham.
Circa primum sic dicit id est
Profectus inde Abraham
scilicet de loco ubi manebat, non multum longe a Sodoma.
marg.|
Et causa fuit (ut dicunt Hebrei) quia diligebat multum hospitalitatem, subversis autem quinque civitatibus et omni populo mortuo, nullus de illis civitatibus remanserat, qui transiret ultra ad domum Abrahe, nec ex aliis locis veniebant ad predictas civitates per domum Abrahe transeuntes. Et ideo quia non poterat exercere hospitalitatem, transtulit se ad alium locum, ubi vie essent frequentate. Et sic posset hospites recipere.
Numérotation du verset
Gn. 20,1
moraliter
moraliter
marg.|
marg.| {256}
.1.
Profectus inde Abraham
etc. Bonus enim prefatus (qui per Abraham significatur, tendere debet ad perfectionem caritatis, que per austrum designatur, eo quod inde provenit fervor caloris. Iob. 37 capitulo
Nonne vestimenta tua sunt calida, cum superflata fuerit terra austro.
Numérotation du verset
Gn. 20,2
marg.|
.2.
Dixitque de Sara
etc. Causa huius infra exponitur.
marg.|
marg.| {251}
.3.
Misit ergo
etc. ut acciperet eam sibi uxorem, sed hoc videtur absurdum quia reges non accipiunt uxorem alienigenam, nisi propter magnam pulchritudinem, vel aptitudinem ad prolem vel propter utrumque. Sara autem iam erat nonagenaria et vetula, et desiderant in ea fieri muliebria, ut predictum est c. 28. Et ideo videbatur pulchra, nec conceptui apta.
marg.|
Dicunt igitur Hebrei quod usque ad finem vite sue remansit in ea teneritudo carnis, et vivacitas coloris, et simile habetur de Moyse Dt. ult. c. cum esset centum viginti annorum, non caligavit oculus eius.
marg.|
In hebreo habetur
Non est obscuratus color eius,
vel non emarcuit recentia eius, scilicet carnis et coloris eius. Et de Caleb dicitur Iosue 14 capitulo quod cum esset octogintaquinque annorum Abraham erat ita fortis ad debellandum et gradiendum, sicut cum fuerat quadragintaquinque annorum. Et eodem modo potest hic dei de pulchritudine Sarai, et teneritudine carnis, quod conservate sunt a Deo propter eius sanctitatem. Et licet hic expressius in littera, tamen probabiliter potest trahi ex circumstantia littere ex concupiscentia regali super eam in tanta etate.
Numérotation du verset
Gn. 20,2
moraliter
moraliter
marg.|
.2.
Dixitque de Sara uxore sua, soror mea.
Uxor prelati est sua Ecclesia, bona vero alicuius pro ipso frequenter accipiuntur, sicut dicitur{251} de aliquo, talis destructus, eo quod destructa sunt bona eius, et sic alicuius ecclesie bona possunt accipi pro ipsa. Prelatus igitur uxorem suam dicit esse suam sororem, id est alteri nubilem, quando bona Ecclesie sue paratus est caritative communicare. Sed contingit aliquando quod tyrannus eam rapit iniuste, quod significatur cum dicitur.
marg.|
†
Misit ergo Abimelech
etc. Sed quia tyrannus ex hoc meretur penam, ideo subditur :
Numérotation du verset
Gn. 20,3
marg.|
.4.
Venit autem Deus.
Hic consequenter ponitur pena divine correptionis {252} super
Abimelech
quia post sublationem Sare statim infirmatus est, ut dicit Iosephus, et desperantibus medicis dominus apparuit sibi in visione, dicens quod non erat nisi propter Saram, et quod etiam moreretur nisi eam redderet viro suo.
Numérotation du verset
Gn. 20,3
moraliter
moraliter
marg.|
marg.| {252} †
En morieris.
Hoc enim dicit dominus tyranno per predicatorem, vel per bonum confessorem, vel per synderesim remurmurantem malo.
Numérotation du verset
Gn. 20,4
prol.|
[sine postilla litterali]
Numérotation du verset
Gn. 20,4
moraliter
moraliter
marg.|
†
Num gentem
etc. Nam tyrannus propter consuetudinem malam dicit se innocentem, allegans causam aliquam apparentem, sicut 1Rg. 15.b. de preda Amalech male accepta, Saul excusavit se per Domini sacrificia. Et in legenda sanctorum Ioannis et Pauli
{253} dicitur quod Iulianus apostata auferens patrimonia Christianis avaritiam suam evangelii testimonio colorabat dicens. Christus vester dicit :
Nisi quis renuntiaverit omnibus que possidet, non potest meus esse discipulus.
Sed quia tales aliquando restituunt, sicut Constantinus qui fuerat Ecclesie persecutor, postea multa bona fecit Ecclesie, sicut dicitur in legenda beati Sylvestri, quod significatur per hoc, quod Abimelech magna dona dedit Abrahe et Sare. Nam aliqua data sunt Ecclesiis et aliqua earum prelatis.A
A
¶Codd. :
Ed1498
Ed1603
Numérotation du verset
Gn. 20,5
marg.|
.1. Et patet littera usque ibi : In
simplicitate
etc. id est ignorans quod esset alligata viro.
marg.|
.2.
Et munditia
etc. quia non intendebam eam tangere nisi affectu maritali. Sequitur :
Numérotation du verset
Gn. 20,6
marg.|
.3.
Et non dimisi
etc. affligendo te infirmitate, sic ut non posses eam tangere.
Numérotation du verset
Gn. 20,7
marg.|
.4.
Nunc igitur redde uxorem viro
etc. ac si dicat, non formides eam reddere, timens quod ipse non recipiat eam, vel quod eam odio habeat, eo quod fuerit in domo tua, quia per spiritum prophetie scit eam esse mundam, et quod eam non tetigisti.
marg.|
.5.
Et orabit pro te.
quia sanctus est et Deo acceptus.
marg.|
.6.
Et vives
id est curaberis ab infirmitate.
Numérotation du verset
Gn. 20,8
marg.|
.7.
Statimque de nocte consurgens
etc. Hic ponitur satisfactio {253} culpe in hoc, quod Abimelech Deo obedivit Saram ipsi Abrahe reddendo, et cum hoc ei munera offerendo, eo quod Saram sibi acceperat, non enim sufficienter inquisivit si esset alligata viro vel non, ideo peccavit eam accipiendo, et patet littera usque ibi :
Numérotation du verset
Gn. 20,9
prol.|
[sine postilla]
Numérotation du verset
Gn. 20,10
marg.|
.8. Et patet littera usque ibi :
Quid vidisti ut hoc faceres
id est quid movit te ad dicendum de uxore tua quod esset tibi soror.
Numérotation du verset
Gn. 20,11
marg.|
.9.
Respondit Abraham
etc. Et ideo celavit quod esset uxor sua, quousque sciret conditionem illius populi, timebat enim ne essent tales sicut Egyptii, et ideo ex eadem causa que dicta est ibi : scilicet 12 capitulo celavit Saram esse uxorem suam, nec exposuit periculo ipsius castitatem, quia iam expertus fuerat in Egypto quod ipsa habebat angelum sue castitatis custodem, et iterum hic de novo per spiritum propheticum scivit eam non esse tangendam, sicut dictum est Abimelech:
Redde uxorem viro suo quia propheta est,
et consequenter excusat sed mendacio dicens : [=> v. 12]
Numérotation du verset
Gn. 20,11
Burgensis add. 1
Burgensis add. 1
prol.|
{254}<In capitulo 20. dicitur in postilla : Nunc
redde uxorem viro suo quia propheta est>
1
. H
ec expositio Postillatoris conformis est illi2 quod dictum fuerat supra capitulo 12 in additione tertia
3. Nam si per spiritum prophetie Abraham cognoscebat Saram esse mundam ab Abimelech, licet fuisset in domo sua, eodem spiritu potuisset cognoscere Saram non fore contaminatam in domo Pharaonis, quod sufficit ad evacuandam questionem ibi motam, ut ibidem dictum fuit.B
2 conformis est ill] confirmat illud quod
Ed1498
3 c. 12
Ed1498 Ed1590
] c. 2
Ed1603
Numérotation du verset
Gn. 20,12
marg.|
.10.
Alias autem
etc.
Filia matris.
Erat enim filia Aram fratris sui {254} et per consequens dicebatur filia Thare patris Abrahe, quia filii filiorum dicuntur etiam filii avorum. Verumtamen, quia Abraham et Aram non erant de eadem matre, quia Thare habuit plures uxores, ideo dicitur quod non erat filia matris Abrahe, attinebat enim ex parte patris sus, et non attinebat sibi ex parte matris Unde et Lot. qui in eodem gradu attinebat ipsi Abraham, vocatur frater eius supra tredicesimo capituloa. Sequitur :
a Cf. In Gn. 13.
Numérotation du verset
Gn. 20,13
marg.|
.1. In
omni loco ad quem ingrediemur.
qui mihi erit suspectus propter tuam pulchritudinem, et populi malitiam, dicens quod frater tuus sim.
Numérotation du verset
Gn. 20,14
marg.|
.2.
Tulit igitur
etc. ut honoraret eum et provocaret ad orandum pro se.
Numérotation du verset
Gn. 20,15
prol.|
[sine postilla]
Numérotation du verset
Gn. 20,16
marg.|
.3.
Sare autem dixit : Ecce mille
etc. Abrahe quem vocasti fratrem tuum.
marg.|
.4.
Hoc erit
etc. id est iste modus loquendi quo vocasti virum fratrem tuum, qui est quoddam velamen veritatis, debet tibi esse inter illos qui tecum sunt qui cognoscunt quod ipse est vir tuus, quia per talem modum loquendi {255} non decipientur credentes te solutam esse a viro.
marg.|
.5.
Et quocumque
etc. inter extraneos.
marg.|
.6.
Memento te
etc. id est acceptam a me in uxorem, propter talem modum loquendi velatum, et ideo inter homines extraneos non debes uti tali modo loquendi aliter tamen exponitur secundum Hebreos ; qui habent talem litteram,
Hoc tibi in velamen oculorum omnibus qui tecum sunt, et omnibus argumentum vel probatio.
et est sensus Illud quod dedi Abrahe erit in velamentum oculorum omnibus qui tecum sunt, ut possint dicere quod ego fedavi te, et postea reddidi te vacuam sicut solet fieri de levibus mulieribus, sed per dona predicta ostendi, quod ego compulsus sum a Deo reddere te mundam viro tuo, et istud etiam erit tibi argumentum vel probatio ad omnes alios qui male vellent loqui de te, eo quod fueris in domo mea.
Numérotation du verset
Gn. 20,16
Burgensis add. 2
Burgensis add. 2
prol.|
In eodem capitulo 20. ubi dicitur in postilla : Aliter autem exponitur secundum Hebreos. Multis autem modis exponitur ille locus ab aliis doctoribus Hebreorum, eo quod verba littere sunt truncata, quos causa brevitatis omitto, quia non videtur hic esse magna utilitas.
prol.|
Sed notandum quod in hoc loco non est dictio que sonet
memento,
sicut in translatione nostra dicitur, nec est ibi dictio sonans illud quod est argumentum seu probatio, sed potius est ibi quedam dictio que significat redargutionem seu reprehensionem verbaliter {255} vel nominaliter, quod concordat cum prima expositione.
prol.|
Et est sensus, quod quocumque perexeris scilicet inter extraneos, eris redarguta seu reprehensa propter talem modum loquendi scilicet vocando virum tuum fratrem Alia autem expositio scilicet secunda que ponitur hic secundum Hebreos, non videtur rationabilis, quia licet per dona predicta que Abimelech dedit Abrahe, ostendatur ipsum Abimelech fuisse a Deo compulsum, non tamen ex hoc ostenditur quod uxor redderetur munda viro, sed potuissent dicere obloquentes, quod tanta dona fuissent data Abrahe ad satisfaciendum de iniuria adulterii. Potest etiam aliter exponi scilicet quod cum dicitur in hoc loco. Hoc tibi erit in velamen oculorum etc. ly hoc, refertur ad Abraham, de quo dixerat immediate. Dedi fratri tuo. ut sit sensus, hoc frater tuus Abraham erit in velamentum, non quibuscumque hominibus, sed omnibus qui tecum sunt, quia cum ipse sit propheta, et talis reputetur apud suos, scilicet eos qui tecum sunt, illi non possunt dicere, quod ego fedavi te, videntes quod ipse propheta te acceptat tamquam mundam, sed quocumque perexeris scilicet inter extraneos, eris reprehensa seu redarguta, eo quod non omnes habebant Abraham tamquam prophetam, ex quo hortari intendebat Saram, ne ultra hoc modo loquendi uteretur, sicut etiam increpaverat Abraham, de hoc supra, eodem capitulo.
Numérotation du verset
Gn. 20,17
marg.|
.7.
Orante autem Abraham, sanavit Deus Abimelech
etc. Hic ponitur relaxatio pene orante Abraham pro Abimelech, sanatus est ab infirmitate, et uxor eius et ancille ab impossibilitate pariendi.
Numérotation du verset
Gn. 20,17
moraliter
moraliter
marg.|
marg.| marg.| {254}
.7.
Orante autem
etc. prelati namque per se et per subditos {255} suos debent orare pro benefactoribus suis et Ecclesiarum suarum. b
b
¶Codd. :
Ed1498
Ed1603
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Gn. 20), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=03&chapitre=03_20)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Gn. 20), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=03&chapitre=03_20)
Notes :