Capitulum 47
Numérotation du verset
Gn. 47,1
Ingressus ergo Ioseph nuntiavit pharaoni dicens: Pater meus et fratres, oves eorum et armenta et cuncta que possident venerunt de terra Chanaan et ecce consistunt in terra Gessen.
Numérotation du verset
Gn. 47,2
Extremos quoque fratrum suorum quinque viros statuit coram rege
Numérotation du verset
Gn. 47,3
quos ille interrogavit: Quid habetis operis? Responderunt: Pastores ovium sumus servi tui, nos1 et patres nostri.
1 nos
Rusch
] et
praem. Weber
Numérotation du verset
Gn. 47,4
Ad peregrinandum in terram tuam2 venimus quoniam non est herba gregibus servorum tuorum ingravescente fame in regione Chanaan. Petimusque ut esse nos iubeas servos tuos in terra Gessen.
2 terram tuam
Rusch
] terra tua
Weber
Numérotation du verset
Gn. 47,5
Dixit itaque rex ad Ioseph: Pater tuus et fratres tui venerunt ad te.
Numérotation du verset
Gn. 47,6
Terra Egypti in conspectu tuo est. In optimo loco fac eos habitare3, trade eis terram Gessen. Quod si nosti4 in eis viros industrios, constitue illos magistros pecorum meorum.
3 eos habitare
Rusch
] habitare eos et
Weber
|
4 nosti
Rusch
] + esse
Weber
|
Numérotation du verset
Gn. 47,7
Post hec introduxit Ioseph patrem suum ad regem et statuit eum coram eo. Qui benedicens illi
Numérotation du verset
Gn. 47,8
et interrogatus ab eo: Quot sunt dies annorum vite tue?
Numérotation du verset
Gn. 47,9
respondit: Dies peregrinationis vite mee
centum triginta annorum sunt, parvi et mali et non pervenerunt usque ad dies patrum meorum quibus peregrinati sunt.
Numérotation du verset
Gn. 47,10
Et benedicto rege egressus est foras.
Numérotation du verset
Gn. 47,11
Ioseph vero patri et fratribus suis dedit possessionem in Egypto in optimo5 terre solo
5 optimo
Rusch
] + loco
Weber
Ramesses
ut preceperat pharao.
Numérotation du verset
Gn. 47,12
Et alebat eos omnemque domum patris sui prebens cibaria singulis.
Numérotation du verset
Gn. 47,13
In toto enim orbe panis deerat et oppresserat fames terram maxime Egypti et Chanaan.
Numérotation du verset
Gn. 47,14
E quibus omnem pecuniam congregavit pro venditione frumenti et intulit eam in aerarium regis.
Numérotation du verset
Gn. 47,15
Cumque defecisset emptoribus6 pretium, venit cuncta Egyptus ad Ioseph dicens: Da nobis panes. Quare morimur coram te deficiente pecunia?
6 emptoribus
Rusch
] emptoris
Weber
Numérotation du verset
Gn. 47,16
Quibus ille respondit: Adducite pecora vestra et dabo vobis pro eis cibos si pretium non habetis.
Numérotation du verset
Gn. 47,17
Que cum adduxissent, dedit eis alimenta pro equis et ovibus et bobus et asinis sustentavitque eos illo anno pro commutatione pecorum.
Numérotation du verset
Gn. 47,18
Venerunt7 anno secundo et dixerunt ei: Non celamus dominum nostrum
7 vanerunt
Rusch
] veneruntque
Weber
quod deficiente pecunia, pecora simul defecerint. Nec clam te est quod absque pecoribus8
8 pecoribus
Rusch
] corboribus
Weber
et terra nihil habeamus.
Numérotation du verset
Gn. 47,19
Cur ergo morimur te vidente? Et nos et terra nostra tui erimus: eme nos in servitutem regiam et prebe semina ne pereunte cultore terra redigatur9 in solitudinem.
9 terra redigatur
Rusch
]
inv. Weber
Numérotation du verset
Gn. 47,20
Emit ergo10
10 ergo
Rusch
] igitur
Weber
Ioseph
omnem terram
Egypti vendentibus singulis possessiones suas pre magnitudine famis subiecitque eam pharaoni
Numérotation du verset
Gn. 47,21
et cunctos populos eius a novissimis terminis Egypti usque ad extremos fines eius,
Numérotation du verset
Gn. 47,22
preter terram sacerdotum que a rege tradita fuerat eis
quibus et statuta cibaria ex horreis publicis prebebantur et idcirco non sunt compulsi vendere possessiones suas.
Numérotation du verset
Gn. 47,23
Dixit ergo Ioseph ad populos: En ut cernitis et vos et terram vestram pharao possidet; accipite semina et serite agros
Numérotation du verset
Gn. 47,24
ut fruges habere possitis. Quintam partem regi dabitis,
quatuor reliquas permitto vobis in sementem et in cibum familis11 et liberis vestris.
11 cibum familis
Rusch
] cibos famulis
Weber
Numérotation du verset
Gn. 47,25
Qui responderunt: Salus nostra in manu tua est;
respiciat nos tantum dominus noster et leti serviemus regi.
Numérotation du verset
Gn. 47,26
Ex eo tempore usque in presentem diem in universa terra Egypti, regibus quinta pars solvitur et factum est quasi in legem, absque terra sacerdotali que libera ab hac conditione fuit.
Numérotation du verset
Gn. 47,27
Habitavit ergo Israel in Egypto id est in terra Gessen et possedit eam auctusque est et multiplicatus nimis.
Numérotation du verset
Gn. 47,28
Et vixit in ea decem et septem annis. Factique sunt omnes dies vite illius centum quadraginta septem annorum.
Numérotation du verset
Gn. 47,29
Cumque appropinquare cerneret diem mortis12 eius13, vocavit filium suum Ioseph et dixit ad eum: Si inveni gratiam in conspectu tuo,
12 diem mortis
Rusch
]
inv. Weber
|
13 eius
Rusch
]
om. Weber
|
pone manum tuam14 sub femore meo et facies mihi misericordiam et veritatem ut non sepelias me in Egypto
14 tuam
Rusch
]
om. Weber
Numérotation du verset
Gn. 47,30
sed dormiam cum patribus meis et auferas me de hac terra condasque in sepulcro maiorum. Cui respondit Ioseph: Ego faciam quod iussisti.
Numérotation du verset
Gn. 47,31
Et ille: Iura, inquit, ergo15 mihi. Quo iurante adoravit Israel Dominum16 conversus ad lectuli caput.
15 inquit ergo
Rusch
]
om. P14417 inv. Weber
|
16 Dominum
Rusch
] Deum
Weber
|
Capitulum 47
Numérotation du verset
Gn. 47,1
marg.|
.1. In
gressus ergo Ioseph.
Postquam Moyses descripsit descensum Iacobin Egyptum, hic consequentes describit ipsius moram et statum ibidem. Et primo quantum ad eius inhabitationem. Secundum quantum ad finem et consummationem, ibi :
Factique sunt omnes dies
Adhuc primo describitur ipsius Iacob receptio gratiosa secundo eius sustentatio larga, ibi :
Ioseph vero.
Adhuc primo describitur ipsius receptio benigna in prole sua, secundo in persona propria,ibi :
Post hoc introduxit.
Circa primum dicitur.
Numérotation du verset
Gn. 47,1
moraliter
moraliter
marg.|
.1. In
gressus ergo Ioseph
etc. Per hoc autem, quod Ioseph exaltatus a rege fratres suos studuit promovere, ostenditur quod quilibet exaltatus a Deo maxime quantum ad regimen ecclesie debet esse solicitus de promitione bonorum, qui dicuntur eius fratres quia sunt in virtute similes. Frater enim dicitur quasi fere alter ideo de talibus promotis subditur :
marg.|
.2.
Pater meus et fratres
etc. Hec nuntiavit Ioseph Pharaoni, antequam adduceret fratres suos ad presentiam ipsius, ad probandum si affectio bona regis erga eos perseveraret sicut a principio.
marg.|
.3.
Ecce consistunt in terra Gessen
etc. Hoc addidit Ioseph, quia desiderabat, quod illa terra eis assignaretur, ut patet in precedenti ca. Et ideo hoc dixit, ac si ei insinuaret, ex quo uxores et familie et omnia bona eorum mobilia suntibi : bonum esse, quod remanerent illic, quia labor esset eos alio transferre.
marg.|
.4.
Extremos quoque fratrum suorum.
Extremitas alicuius rei accipitur dupliciter, scilicet a parte superiori, et a parte inferiori. et secundum hoc ista littera dupliciter exponitur, uno modo sic,
Extremos fratrum
id est minores et debiliores. et hanc expositionem sequuntur Iudei dicentes quod hoc fecit Ioseph, ne si rex vidisset maiores et fortiores posuisset eos cum viris bellatoribus. Alio modo sic,
Extremos fratrum
id est maiores et valentiores, ut ex hoc rex et consiliarii sui magis haberent acceptum dominium Ioseph, videntes cognationem eius esse ita gratiosam. et istud magis concordat cum predictus capitulo precedenti.
prol.|
{436}
marg.|
.5.
Ad peregrinandum
etc. id est ad morandum ad tempus, cuius causa subditur :
marg.|
.6.
Quoniam non est herba gregibus
etc. sed si non erat in terra Chanaan, herba, quomodo erat in Egypto, ubi erat in tanta sterilitas, sicut alibi Et dicunt aliqui hic, quod tempore siccitatis ex qua causabatur illa sterilitas, sunt bona pascua in Egypto, quia magna inundatio Nili ex aqua remanente super terram plus impedit nascentiam herbarum, quam siccitas. Vel aliter potest dici quod terra Gessen, quam petebat, erat sic disposita, quod non erat ibi tanta siccitas, quin esset sufficienter pascualis. ex quo habebant colorem petendi eam, quia bona eorum consistebant principaliter in animalibus.
marg.|
.7.
Terra Egypti in conspectu
etc. Ac si diceret, ubicumque placuerit tibi, fac. eos habitare.
marg.|
.8.
Post hec,
Hic consequenter describitur receptio Iacob in persona propria, quia postquam Ioseph expertus fuerat, quod rex fratres suos gratiose receperat, certificatus est de bona receptione patris sui. Ideo sequitur :
marg.|
.9.
Et statuit eum coram
etc. Tum ut patrem suum honoraret de accessu ad presentiam regis, tum ut pater suus gratias redderet ipsi regi de bonis ab eo receptis pro se et familia sua.
marg.|
.10.
Qui benedicens illi
scilicet regi, quem Iacob salutavit, et cui imprecatus fuit bona, et istud vocatur hic benedicere.
marg.|
.11.
Dies peregrinationis
etc. Quia primo peregrinatus fuerat in Mesopotamiam apud Laban, ut supra dictum est. Item peregrinatus erat in terra Egypti, in terra etiam Chanaan habitaverat, ut peregrinus pro maiori parte, quia non erat assecutus dominium in illa nisi in parva portione. Aliter etiam exponitur, quia tota vita humana in presenti, non est nisi quedam peregrinatio respectu celestis patrie, secundum quod dicit apostolus Hbr. 13 capitulo
Non habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus
etc.
Numérotation du verset
Gn. 47,3
moraliter
moraliter
prol.|
{437}
prol.|
†
Pastores ovium sumus.
et sicut prelatus honoratur a subditis, ita debet prelatum superiorem honorare, propter hoc subditur :
Numérotation du verset
Gn. 47,7
moraliter
moraliter
prol.|
{436}
marg.|
.8.
Post hec introduxit
etc. regem, scilicet celestem qui per terrenum intelligitur propter regiam dignitatem. Dicitur autem prelatus vivens patrem suum ad regem introducere, quando pro predecessore suo orat Deum devote, ut veniat ad conspectum regis glorie.
Numérotation du verset
Gn. 47,10
moraliter
moraliter
marg.|
.10.
Quo bene
etc.
Et benedicto rege
etc. Veniens igitur ad conspectum Dei clarum benedicitur ab eo dono glorie, quod est summa benedictio, et econverso ipse benedicit Deum benedictione laudis eterne. Ps. 38.a.
Beati qui habitant in domo tua
etc. Per hoc autem quod subditur :
Numérotation du verset
Gn. 47,10
moraliter
moraliter
prol.|
†
Egressus est foras.
Non est intelligendus secessus a Deo, sed sicut dicit salvator Io. 10.b.
Per me si quis introierit salvabitur et ingredietur et egredietur et pascua inveniet.
Nam beati reficiuntur interius in aspectu divinitatis Christi et exterius in aspectu sue humanitatis. Et hoc vocatur hic ingredi, et egredi, et non per aliquem recessum a Christo.
Numérotation du verset
Gn. 47,15
moraliter
moraliter
prol.|
†
Cumque defecisset emptoribus pretium
etc. Per hoc autem quod Egyptii bona mobilia et immobilia dederunt pro alimentis, per que {438} sapientie documenta significantur : ut supra dictum est, datur. Intelligi, quod omnia bona temporalia, pro acquisitione sapientie sunt parvipendenda. Unde de ipsa dicitur Sap. 7.a. «
Divitias nihil esse dixi in comparatione illius nec comparavi illi lapidem pretiosum : quoniam omne aurum in comparatione illius arena exigua, et tamquam lutum estimabitur argentum in conspectu illius.
Et Pro. 17 capitulo dicitur,
Quia prodest stulto Labere divitias cum sapientiam emere non possit
». Et de Anaxagora legitur, quod cum de studio sapientie
{439}
rediret ad terram suam, et videret suas possessiones {440} dissipatas risit. Ego non essem salvus, nisi iste periissent.
marg.|
.1.
Sunt parvi et mali 1.
Dicuntur autem parui eius dies respective. Unde subditur :
marg.|
.2.
Et non pervenerunt
etc. quia Abraham avus suus vixit, 175. annis, ut habetur supra 25 capitulo et Isaac pater suus 180. annis, ut habetur supra 25 capitulo et clii patres eius priores adhuc diutius vixerunt, ut habetur supra 11 capitulo Dicuntur autem dies eius mali propter malum penalitatis, quod sustinuit in vita sua. Primo ex persecutione fratris sui Esau. Secundo ex longa servitute apud Laban. Tertio ex violatione Dine filie sue. Quarto ex transgressione Ruben primogeniti sui, qui fedavit stratum eius. Quinto ex venditione Ioseph, de qua fuit inconsolabiliter afflictus. Sexto de sterilitate terre Chanaan, ut patet ex predictis.
marg.|
.3.
Ioseph vero.
Hic describitur ipsius Iacob sustentatio per ipsum Ioseph respectu patris. et secundo respectu regis, ibi :
E quibus.
Circa primum dicitur.
marg.|
.4.
Dedit possessionem in Egypto.
providens patri et fratribus de loco habitationis.
marg.|
.5. In
optimo terre
etc. Est enim Ramesses in territorio Gessen, quod supra petiverant.
marg.|
.6.
Et alebat eos,
providens eis de victu.
marg.|
.7.
E quibus.
Hic ostenditur providentia Ioseph respectu regis augendo sibi fideliter thesaurum. et secundo clementer se habens erga populum, ibi :
Dixit ergo Ioseph.
Circa primum dicitur sic.
E quibus
id est ex Egypto et Chanaan et aliis terris circum adiacentibus.
marg.|
.8.
Omnem pecuniam congregavit.
Non per exactiones, sed per venditionem bladi iustam, {438} quia tantum valet res quantum potest vendi. Et ideo illud quod Ioseph emerat pro parvo pretio tempore fertilitatis poterat revendere eisdem personis, et multo fortius aliis pro minori pretio, maxime quia nullum compulerat ad vendendum sibi bladum nomine regis.
marg.|
.9.
Adducite pecora vestra.
licet enim essent in fame positi, non tamen tenebatur rex eis dare bladum gratis, quandiu haberent bona unde possent emere.
marg.|
.10.
Venerunt quoque anno secundo et dixerunt
etc. Dicunt Hebrei, quod iste fuit secundus annus famis, et quod in adventu Iacob, qui venit in principio tertii anni famis statim Nilus irrigavit terram Egypti propter merita eius, et facta est fertilitas, que subtracta fuerat per siccitatem. ut predictum est secundum unam opinionem. Sed hoc videtur contra textum. primo, quia Ioseph per spiritum prophetie predixerat famem durare per 7. annos. secundo, quia secundum istud dictum sequeretur, quod Ioseph sustentasset Egyptios primo anno famis pro pecoribus, et per consequens durante adhuc fertilitate sustentasset eos pro pecuniis, quod videtur manifeste falsum, quia tunc emebat Ioseph bladum ab Egyptiis, et non e converso. Et ideo ducendum est, quod secundus annus hic intelligitur ab illo tempore, quo defecit eis pecunia ad emendum, et ille fuit circa finem sterilitatis terre, et maxime quia Ioseph predixerat publice, ita quod erat notum per totam terram Egypti de septem annis famis future post fertilitatem et ideo verisimile est, quod multi de terra Egypti reservaverunt sibi bladum, unde poterant sustentari per aliquod tempus, ita quod non fuerunt compulsi vendere pro blado pecora sua et possessiones suas, ita cito, sed magis in ultimis annis famis. Sequitur :
marg.|
.1.
{439} Subiecitque eam Phar etc. In hebreo dicitur sic, Et fuit terra ipsius Pharaonis, et populum transtulit ad civitates de fine terre Egypti usque ad finem eius. Dicuntenim Hebrei ad ostendendum, quod terra erat ipsius regis immediate Ioseph fecit transferre populum de una parte terre Egypti ad ad aliam, et econverso, ut per talem translationem quilibet ostenderet, et profiteretur, quod nihil iuris haberet in hereditate sua pristina. Causa autem huius diversitatis inter translationem nostram et litteram Hebraicam in hoc loco potuit esse ex hoc, quod iste due dictiones Hebraice, scilicet Heebir
[hébreu] praem. Ed1603
, et Heebid
[hébreu] praem. Ed1603
, quarum prima significat, et fecit transire, et secunda significat, et subiecit servituti non differunt in hebreo, nisi in ultima littera, quia in prima est littera Res, in secunda littera DalEthicorum Iste autem due littere Hebraice, licet in sono habeant magnam diversitatem, tamen in Scriptura habent convenientiam, et ideo propter similitudinem hanc translator noster accepit ultimam dictionem pro prima vel econverso. Scriptores Hebreorum qui fuerunt post tempus translatoris scripserunt primam pro secunda, tamen utraque littera vadit ad eamdem intentionem, Hebraica tamen magis exprimit ut patet ex predictis.
marg.|
.2.
Preter terram sacerdotum.
Erant enim deputati ad cultum Deo rum illius populi, et etiam ad studium scientiarum speculativarum, secundum quod dicit Philosophus Primo Metaphy<sicorum> quod gens sacerdotum Egypti ibi primo studere concessa est. Et Iosephus in libro Antiquitatum dicit quod {440} Abraham quando descendit in Egyptum, ut habitum est supra 12 capitulo docuit sacerdotes Egypti Astronomiam. et ex tunc in talibus scientiis studere ceperunt. Et ideo a rege habebant victum, unde subditur,
marg.|
.3.
Et statuta cibaria ex horreis publicis
etc. Et ex hoc loco habetur : quod illis qui sunt deputati divino cultui et studio, debet de victu ab his qui habent curam regende communitatis provideri.
marg.|
.4.
Dixit ergo Ioseph ad populum.
Hic consequenter ostenditur clementia Ioseph erga populum in hoc, quod terram Egypti quam iusto titulo pro rege acquisierat, reddidit his, qui eam vendiderant pro quinta parte fructum. ex quo patet, quod fecit eis magnam gratiam, quia alibi, ubi terra non est notabiliter fertilis bene traditur colenda et seminanda pro media parte fructuum terra autem Egypti non solum est bene fertilis ut referunt illi, qui eam viderunt, sed etiam cum parvo labore. propter irrigationem Nili qui fecundat terram illam. Et patet littera ex predictis.
marg.|
.5.
Habitavit ergo Israel in Egypto
etc. Hic describitur status Iacob in Egypto quantum ad finem seu consummationem, et primo describitur sue sepulture ordinatio. secundo dicte ordinationis executio. capitulo 50. Adhuc primo describitur dicta ordinatio. secundo subditur filiorum benedictio. 48 capitulo In prima parte dicit sic.
marg.|
.6.
Auctusque est, et multiplicatus,
in bonis spiritualibus, et temporalibus, et prole filiorum suorum.
marg.|
.7.
Cumque appropinquare
etc. Ex quo patet, quod habuit spiritum prophetie.
Numérotation du verset
Gn. 47,29
marg.|
.1.
{441}
Vocavit filium suum Ioseph.
Per nuntium, quia distabat ab eo negotiis regni occupatus.
marg.|
.2.
Pone manum tuam sub femore meo
scilicet ad iurandum per Christum nasciturum de Iacob, sicut supra expositum est. 24 capitulo
Numérotation du verset
Gn. 47,29
moraliter
moraliter
prol.|
{437}
marg.|
.7.
Cumque appropinquare cerneret
etc. Per hoc autem quod {441} Iacob de loco sepulture sue fuit ita solicitus, instruuntur {442} sapientes esse soliciti de sepultura sua in loco sacro, et ubi copia suffragiorum habetur.
Numérotation du verset
Gn. 47,30
marg.|
.3.
Condasque in sepulchro maiorum,
scilicet in terra promissionis, in qua erant sepulti Abraham et Isaac, et non propter illos desiderabat ibi sepeliri, sed principaliter propter redemptionem generis humani fiendam per Christumibi : qui in illa terra natus, et conversatus est, mortuus {442} et sepultus, et ibidem resurrexit, et inde ad celum ascendit, de quibus Iacob habuit fidem et notitiam aliquam, et forsitan videbat in spiritu, quod cum Christo resurgente resurgerent multi sancti iam defuncti, ut habetur Matthei 27.f. Et sperabat cum eo resurgere.
Numérotation du verset
Gn. 47,31
marg.|
.4.
Adoravit Israel dominum.
pro beneficio sibi concesso.
marg.|
.5.
Conversus ad lectuli caput.
Caput enim lectuli erat versus terram promissionis, et ad illam partem adorabant Iudei devoti quando erant extra terram illam, sicut habetur 3Rg. 8. et Daniel. 6. capitulo
additio.
prol.|
{441} In capiti 47 ubi dicitur in postilla Omnem pecuniam congregavit.
prol.|
Quia in emptione et venditione equalitas iustitie observanda est ut in Secunda secunde quest. 77. articulo 1 in corpore quest. Idcirco non videtur dicendum quod tantum valet res, quantum posset vendi. potest enim quandoque res vendi in multo maiori pretio, quam valeat secundum verum suum valorem, et hoc propter magnam indigentiam ementis quam habet de illa re, et in tali casu non est estimandus valor rei secundum quantitatem qua ipsa res potest vendi, quia sic si quis rem suam supervendit in notabili quantitate ultra iustum pretium propter magnam necessitatem ementis, tunc venditor videtur quasi vendere quod non est suum, quia id quod accrescit super iustum pretium, non est ex conditione ementis, ut in predicta questione. Ad excusationem autem Ioseph, qui vendit blada pro maiori pretio quam emerat, sufficit diversitas temporis, que sicut et diversitas loci magnam faciunt differentiam in vero valore rerum, ut in predicta questione.
Replica.
prol.|
Correctorii contra Burgensem in capitulo 47. ubi postillator dicit de contractibus Ioseph quomodo fuerunt iusti, instat Burgens. auctoritate {442} sancti Thome secunda secunde questione 72. articulo primo, in corpore quest. et responsione etiam ad ultimum argum. asserens, quod in commutationibus equalitas iustitie servanda sit. Sed ego cum postillatore verius puto quod in commutativa iustitia equalitas secundum naturam servari non possit, quicquid dicat sanctus Thomas, per Burgensem allegatus quia totum aurum mundi secundum naturam non valet unum equum cum tamen ordine ad humanos usque modicum aurum valet magnum equum. Equalitas igitur in commutativa iustitia, que est in contractibus non servatur : sed per rationem iustitie mensuratur, ut dicit sanctus Dionysius, de divinis nominibus, capitulo 8. Ratio autem iustitie mensurantis hanc equalitatem, et terminantis inequalitatem describitur a beato Augustino in libro octoginta trium questionum, qu. 44 dicente : Iustitia est habitus animi communi utilitate servata, suam cuique tribuens dignitatem. Nunc autem tempore fertilitatis modicum aurum valet multum bladum, ideo secundum mensuram iustitie tempore sterilitatis modicum bladum valet multum aurum, ideo videtur dicendum quod tantum valet res secundum illam equalitatis mensuram, quantum vendi a potest servata utilitate non privata. maxime cessantibus dolo, metu, et violenta compulsione, sic et in his factis Ioseph prout postillator dicit. Fateor quidem quod respiciens ad solam necessitatem ementis, et sic carius vendens, quia non respicit ad commune conferens, sed privatum, iustitie cultor non est, sed hoc non est in factis Ioseph, nec apparet ex dictis postillatoris.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Gn. 47), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=03&chapitre=03_47)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Gn. 47), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=03&chapitre=03_47)
Notes :