Nicolaus de Lyra

Capitulum 13

Numérotation du verset Gn. 13,1 

Ascendit ergo Abram de Egypto, ipse et uxor eius et omnia que habebat et Loth cum eo ad australem plagam.
Numérotation du verset Gn. 13,2 

Erat autem dives valde in possessione auri et argenti1.
1 auri et argenti Rusch ] argenti et auri Weber
Numérotation du verset Gn. 13,3 

Reversusque est per iter quo venerat a meridie
in Bethel usque ad locum ubi prius fixerat tabernaculum inter Bethel et Hai
Numérotation du verset Gn. 13,4 

in loco altaris quod fecerat prius et invocavit ibi nomen Domini.
Numérotation du verset Gn. 13,5 

Sed et Loth qui erat cum Abram, fuerunt greges ovium et armenta et tabernacula
Numérotation du verset Gn. 13,6 

nec poterat eos capere terra ut habitarent simul. Erat quippe substantia eorum multa et nequibant2 habitare communiter.
2 nequibant Rusch ] non quibant Weber
Numérotation du verset Gn. 13,7 

Unde et facta est rixa inter pastores
gregum
Abram
et Loth.
Eo autem tempore Chananeus et Pherezeus habitabant in illa terra.
Numérotation du verset Gn. 13,8 

Dixit ergo Abram ad Loth: ne queso sit iurgium inter me et te et3 pastores meos et pastores tuos,
3 et Rusch ] + inter Weber
fratres enim sumus.
Numérotation du verset Gn. 13,9 

Ecce universa terra coram te est, recede a me, obsecro.
Si ad sinistram
ieris ego dexteram4 tenebo, si tu dexteram elegeris ego ad sinistram pergam.
4 dexteram Rusch ] ad praem. Weber
Numérotation du verset Gn. 13,10 

Elevatis itaque Loth oculis,
vidit
omnem circa regionem Iordanis
que universa irrigabatur
antequam subverteret Dominus Sodomam et Gomorrham sicut paradisus Domini
et sicut Egyptus venientibus in Segor.
Numérotation du verset Gn. 13,11 

Elegitque Loth sibi5 regionem circa Iordanem
5 Loth sibi Rusch ] inv. Weber
et recessit ab oriente.
Divisitque se alterutrim6 a fratre suo.
6 divisitque se alterutrim Rusch ] divisique sunt alterutrum Weber
Numérotation du verset Gn. 13,12 

Abram habitavit in terra Chanaan, Loth vero7 moratus est in oppidis que erant circa Iordanem et habitavit in Sodomis.
7 vero Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 13,13 

Homines autem Sodomite pessimi erant et peccatores coram Domino nimis.
Numérotation du verset Gn. 13,14 

Dixitque Dominus ad Abram postquam divisus est ab eo Loth8:
8 ab eo – Loth Rusch ] inv. Weber
Leva oculos tuos in directum9 et vide a loco in quo nunc es ad aquilonem et10 meridiem, ad orientem et ad occidentem.
9 in directum Rusch ] om. Weber |
10 et Rusch ] + ad Weber |
Numérotation du verset Gn. 13,15 

Omnem terram quam conspicis tibi dabo
et semini tuo
usque in sempiternum.
Numérotation du verset Gn. 13,16 

Faciamque semen tuum sicut pulverem terre . Si quis potest hominum numerare pulverem terre et11 semen12 tuum
11 terre et Rusch ] om. Weber |
12 semen Rusch ] + quoque Weber |
poterit numerare13.
13 poterit numerare Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 13,17 

Surge ergo14
14 ergo Rusch ] om. Weber
et perambula terram in longitudinem15 et in latitudinem suam16 quia daturus sum eam tibi17.
15 longitudinem Rusch ] longitudine Weber |
16 latitudinem suam Rusch ] latitudine sua Weber |
17 daturus eam eam – tibi Rusch ] inv. Weber |
Numérotation du verset Gn. 13,18 

Movens igitur Abram tabernaculum suum,
venit et habitavit iuxta convallem Mambre
que18 est in Hebron.
18 que Rusch ] quod Weber
Edificavitque ibi altare Domino.

Capitulum 13

Numérotation du verset Gn. 13,1 
differentia
marg.| {LYR3.13T1} De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 7r b
Numérotation du verset Gn. 13,1 
marg.| {195} Ascendit ergo Abram de Egypto ipse et uxor etc. Hic consequenter ascribitur quomodo Abram bene se habuit ad proximum. Et primo quomodo se habuit ad proximum tempore prosperitatis scilicet eius pacem conservando Secundo quomodo tempore adversitatis scilicet ipsum velociter adiuvando. 14 capitulo Circa primum tria declarantur, quia primo describitur inter familias Abre et Lot contentionis occasio, secundo occasionis precisio, ibi : Dixit ergo Abram ad Lot. tertio precisionis approbatio, ibi : Dixitque dominus ad Abram. Occasio autem contentionis fuit, quia uterque erat dives valde et habebat familiam, et ex tali cohabitatione solet sepe contentio surgere. Dicit igitur.
marg.| .1. Ascendit ergo Abram de Egypto. Sequitur :
marg.| .2. Ad australem plagam. Non est intelligendum quod terra promissionis ad quam ascendit Abram rediens de Egypto, sit in parte australi respectu Egypti, sed est in Aquilonari, sed australis plaga hic accipitur respectu Hierusalem, quia illa pars terre promissionis, que est vicinior Egypto, est pars australis respectu Iudee.
Numérotation du verset Gn. 13,1 
moraliter
marg.| .1. Ascendit ergo Abram de Egypto. Per quod designatur quod religiosus postquam profecit in doctrina secularium ad claustrum redire debet, ad agendum Deo gratias, et orationi studioquevacandum.
Numérotation du verset Gn. 13,2 
marg.| .3. Erat autem dives valde in possessione etc. In hebreo habetur Gravis [hébreu] praem. Ed1603 vel ponderosus multum, quia habebat multa pondera auri et argenti et aliarum rerum, et in idem redit.
Numérotation du verset Gn. 13,3 
marg.| .4. Reversusque est per iter etc. In hebreoautem habetur habetur] + ויעטמל Ed1590 pro {196} ‘Per mansiones quibus venerat’ et duplici de causa. Una, quia homines revertentes ad terram suam, unde exierant, consueverant accipere hospicium redeundo ubi fuerunt prius hospitati eundo. Alia, quia quando Abram init in Egyptum non habebat pecuniam pro expensis sufficientibus et contraxerat in hospiciis aliqua debita, sed in redeundo erat dives valde, ut predictum est, et ideo rediit per eadem hospicia ad solvendum illa debita.
marg.| .5. A meridie in Bethel. quia sicut dictum est, intravit terram promissionis a parte australi. Sequitur :
Numérotation du verset Gn. 13,4 
marg.| .6. Et invocavit ibi nomen Domini etc. Gratias Deo agens de hoc quod ipsum, uxorem et familiam conservaverat, et in bonis multiplicaverat.
Numérotation du verset Gn. 13,5 
marg.| .7. Sed et Lot qui erat etc. hoc exprimitur ad ostendendum occasionem discordie. Divitie enim frequenter sunt causa discordie inter homines etiam propinquos et amicos. unde sequitur :
Numérotation du verset Gn. 13,6 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Gn. 13,7 
marg.| .8. Unde et facta est etc. quia tam isti quam illi volebant sibi preoccupare meliora pascua et meliores aquas. Hebrei dicunt quod causa contentionis fuit, eo quod pastores Lot pascebant animalia sua in bladis alienis. pastores autem Abram increpabant eos, quia erant edocti in iustitia a magistro suo, non sic autem pastores Lot. Sed prima expositio melior videtur.
marg.| .9. Chananeus et Phereseus habitabant etc. ac si diceret, licet terra illa promissa esset a Deo ipsi Abre, non tamen erat sibi tradita, et ideo magis voluit Abram recedere a nepote suo, ne forte ex contentione predictorum famulorum moveretur lis coram iudicibus infidelibus.
Numérotation du verset Gn. 13,7 
additio
marg.| {199} In capitulo 13. ubi dicitur in postilla « Chananeus et Phereseus » etc.
prol.| Rationabilius presumitur, quod timebat Abram ne habitatores terre qui erant sine timore Domini, scilicet Chananeus et Phereseus, videntes tantam esse {200}abundantiam Abre et nepotis eius, quod non poterat capere eos terra, expoliarent eos vel saltem de terra eiicerent, sicut eiecerunt Philistiim Isaac propter similem causam, ut infra 26 capitulo Et ideo interposuit scriptura in narratione huius recessus. Chananeus et Phereseus habitabant in terra, quasi diceret, tales erant habitatores terre quod non tolerarent tantam abundantiam in extraneis.
Numérotation du verset Gn. 13,8 
marg.| .10. Dixit ego Abram ad Lot. Hic consequenter describitur {197}contentionis precisio. Licet enim delectabile esset ipsi Abre manere cum nepote suo, magis tamen voluit ab eo separari quam quod occasione servorum contendentium moveretur lis inter ipsum et nepotem suum, et quamvis esset senior, dedit tamen electionem ipsi Lot.
Numérotation du verset Gn. 13,9 
marg.| .1. Ecce universa etc. Ad intelligendum quam partem volueris.
marg.| .2. Si ad sinistram ieris. Ac si diceret licet separemur ab invicem, non tamen ita elongabor a te quin succurram tibi in necessitate, quod patet per effectum In capitulo sequenti.
Numérotation du verset Gn. 13,10 
marg.| .3. Elevatis itaque etc. Ista erat regio pentapolis, in qua erant quinque civitates, quas subvertit dominus, ut habetur infra xix. c. que ante subversionem erat pulcherrima.
marg.| .4. Sicut paradisus Domini. Non per equalitatem sed per quandam similitudinem.
marg.| .5. Et sicut Egyptus etc. Terra enim Egypti, in illa parte qua de Egypto veniunt homines in Segor. est pulcherrima.
Numérotation du verset Gn. 13,11 
marg.| .6. Elegitque sibi Lot. Propter conditiones predictas. Sequitur :
marg.| .7. Et habitavit in Sodomis. Hebrei exponunt hoc in vituperium ipsius Lot, licet enim {198} sciret homines illius terre esse pessimos, voluit tamen habitare cum eis, et exinde peioratus est. Catholici tamen exponunt hoc in laudem eius, ac si dicatur, quamvis enim habitaverit inter homines pessimos, tamen inter eos servavit innocentiam et mundiciam, et hoc modo exponit beatus Gregorius in Moralia.
Numérotation du verset Gn. 13,12 
moraliter
marg.| marg.| {198} .6. Abram habitavit in terra Chanaan. Que interpretatur commutatio, vel mercatio, que habet curam et anxietatem annexam. Ubi designatur quod prelationis status est anxietatibus plenum. Et quia talis indiget divina consolatione, ideo subditur :
Numérotation du verset Gn. 13,13 
marg.| .8. Homines autem etc. De quorum malitia habetur infra 18. et xix. et Ezechie. 16.f. « Hec fuit iniquitas Sodome sororis tue » etc.
Numérotation du verset Gn. 13,14 
marg.| .9. Dixitque dominus ad Abram. Hic consequenter describitur separationis Abram et Lot approbatio, per hoc quod dominus locutus est ipsi Abram post illam separationem, promittens ei terram et prolis multiplicationem, et hoc fuit convenienter factum, Divine enim revelationes solent fieri mentibus quietatis, et a perturbationibuspassionum. sedatis. Societas autem ipsius Lot propter rixam famulorum erat causa perturbationis, ut predictum est, et ideo revelatio divina facta est Abre post ipsius Lot separationem, et patet littera usque ibi :
Numérotation du verset Gn. 13,14 
moraliter
marg.| .9. Dixitque dominus ad Abram. Ipsum consolando de magnitudine meriti.
Numérotation du verset Gn. 13,15 
moraliter
marg.| Omnem terram quam conspicis etc. Per quam designatur terra viventium Sequitur :
Numérotation du verset Gn. 13,16 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Gn. 13,17 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Gn. 13,18 
marg.| .10. Et habitavit etc. Mabre nomen est hominis potentis illius terre a quo denominata est vallis illa, et iste fuit, federatus cum Abram, ut patet c. seq.
marg.| .11. Edificavitque ibi altare Domino. Ad sacrificandum et gratias agendum ipsi Deo.
marg.| .4. Reversusque est per iter quo venerat a meridie. Nam eadem caritate qua descenderat propter edificationem proximi, redire debet {196} ad contemplationem Dei. Sed quia talis religiosus aliquando sumitur ad regimen ecclesie, sicut beatus Gregorius et plures alii. Et huic consonat interpretatio nominis Abram, quod interpretatur pater excelsus, quia status episcoporum altior est statu religiosorum, et tunc fit in eo quedam rixa vel contentio. Nam consuetudo in religione habita trahit ipsum ad contemplationem. {197} Onus autem in positum ad actionem unde dicit Augustinus Otium sanctum querit, caritas, negocium iustum necessitas caritatis. Et quoniam in tali necessitate maior est obligatio pastoralis cure. Ideo Abram separatura Lot, per quod designatur quod religiosus episcopus pro necessitate subditorum interrumpere debet ocium contemplationis, saltem ad tempus. Per hoc autem quod Lot elegit regionem delectabilem sicut paradisus, significatur quod contemplatio est valde delectabilis. Per hoc autem quod subditur :
Numérotation du verset Gn. 13,18 
moraliter
marg.| .11. Edificavitque ibi altare Domino. Pro gratiarum actione ex tanta bonorum promissione.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Gn. 13), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 18/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=03&chapitre=03_13)

Notes :