Nicolaus de Lyra

Capitulum 39

Numérotation du verset Gn. 39,1 

Igitur Ioseph ductus est1* in Egyptum.
1 Ioseph ductus est P14417 Ω ΩV Weber ] inv. Rusch
Emitque eum2
2 eum] + ibi ΣM
Putiphar, eunuchus pharaonis,
princeps exercitus sui3*, vir4 Egyptius, de manu Ismaelitarum
3 sui ΣM ΩS Ed1455] om. ΩV Rusch Weber |
4 vir] om. ΩS |
a quibus perductus5 erat.
5 perductus] productus ΨM
Numérotation du verset Gn. 39,2 

Fuitque Dominus
cum eo
et erat vir in cunctis
prospere agens. Habitavitque6 in domo
6 habitavitque Rusch ] habitabatque Weber
domini sui,
Numérotation du verset Gn. 39,3 

qui optime noverat esse Dominum cum eo et omnia que gereret ab eo dirigi in manu illius.
Numérotation du verset Gn. 39,4 

Invenitque Ioseph gratiam coram domino suo et ministrabat ei. A quo prepositus omnibus gubernabat, creditam sibi domum et universa que tradita vel credita7 fuerant.
7 vel credita Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 39,5 

Benedixitque Dominus domui Egyptii propter Ioseph et multiplicavit tam in edibus quam in agris cunctam eius substantiam.
Numérotation du verset Gn. 39,6 

Nec quicquam aliud noverat nisi panem quo vescebatur. Erat autem Ioseph pulchra facie et decorus aspectu.
Numérotation du verset Gn. 39,7 

Post multos itaque dies iniecit8 domina sua9
8 iniecit Rusch ] iecit Weber |
9 sua Rusch ] om. Weber |
oculos10 in Ioseph
10 oculos Rusch ] + suos Weber
et ait: Dormi mecum.
Numérotation du verset Gn. 39,8 

Qui nequaquam acquiescens nefario operi11 dixit ad eam: Ecce dominus meus omnibus mihi traditis ignorat quid habeat in domo sua
11 nefario operi Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 39,9 

nec quicquam est quod in mea non12 sit potestate vel non tradiderit mihi, preter te que uxor eius es. Quomodo ergo possum malum hoc facere et peccare in dominum13 meum?
12 in mea - non Rusch ] inv. Weber |
13 dominum Rusch ] Deum Weber |
Numérotation du verset Gn. 39,10 

Huiuscemodi verbis per singulos dies loquebantur14
14 loquebantur et Rusch ] om. Weber
et mulier molesta erat adolescenti et ille recusabat stuprum.
Numérotation du verset Gn. 39,11 

Accidit autem quadam die ut15 intraret Ioseph domum et operis quippiam absque arbitris faceret
15 quadam die – ut Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 39,12 

et illa apprehensa lacinia vestimenti eius
diceret: Dormi mecum. Qui, relicto in manu eius16 pallio, fugit et egressus est foras.
16 eius Rusch ] illius Weber
Numérotation du verset Gn. 39,13 

Cumque vidisset mulier vestem
in manibus eius17 et se esse contemptam,
17 eius Rusch ] suis Weber
Numérotation du verset Gn. 39,14 

vocavit homines domus sue et ait ad eos: En introduxit virum hebreum ut illuderet nobis. Ingressus est ad me ut coiret mecum.
Cumque ego succlamassem
Numérotation du verset Gn. 39,15 

et audisset vocem meam, reliquit pallium quod tenebam et fugit foras.
Numérotation du verset Gn. 39,16 

In argumentum ergo fidei retentum pallium ostendit marito revertenti domum
Numérotation du verset Gn. 39,17 

et ait: Ingressus est ad me servus hebreus quem adduxisti ut illuderet mihi.
Numérotation du verset Gn. 39,18 

Cumque vidisset me clamare reliquit pallium et fugit foras.
Numérotation du verset Gn. 39,19 

His auditis dominus et multum18
18 multum Rusch ] nimium Weber
credulus verbis coniugis, iratus est valde.
Numérotation du verset Gn. 39,20 

Tradiditque Ioseph in carcerem
ubi vincti regis custodiebantur et erat ibi clausus.
Numérotation du verset Gn. 39,21 

Fuit autem Dominus cum Ioseph et misertus illius
dedit ei gratiam in conspectu principis carceris.
Numérotation du verset Gn. 39,22 

Qui tradidit in manu ipsius universos vinctos qui in custodia tenebantur et quicquid fiebat sub ipso erat
Numérotation du verset Gn. 39,23 

nec noverat aliquid cunctis ei creditis. Dominus enim erat cum illo et omnia opera eius19 dirigebat
19 opera eius Rusch ] inv. Weber

Capitulum 39

Numérotation du verset Gn. 39,1 
marg.| .1. Igitur Ioseph ductus. Posito incidenti revertitur scriptura ad historiam Ioseph, describendo eius promotionem, et primo in domo Phutipharis, secundo in domo regis. 41. capitulo Adhuc primo describitur Ioseph promotio digna. Secundo eius incarceratio iniusta,ibi :   Cumque vidisset mulier. Circa primum ostenditur ipsius Ioseph fidelitas, et secundo castitas, ibi :   Erat autem Ioseph. Et hec duo faciebant eum dignum. Circa primum dicitur.
Numérotation du verset Gn. 39,2 
marg.| .2. Fuitque etc. Largiendo sibi gratiam suam, et erat acceptus Deo et hominibus, quod per effectum et exteriora signa cognovit dominus {395} suus, propter quod omnia que erant in domo sua dispensanda simpliciter commisit gubernationi ipsius.
Numérotation du verset Gn. 39,5 
marg.| .3. Benedixitque etc. In bonis temporalibus notabiliter multiplicando.
Numérotation du verset Gn. 39,6 
marg.| .4. Nec quicquam etc. scilicet dominus Ioseph de omnibus que habebat dimittens curam eorum ipsi Ioseph.
marg.| .5. Nisi panem etc. id est Cibum suum qui nomine panis intelligitur omni enim sero petebat Ioseph a Domino suo, quid in crastino vellet comedere, et de hoc solo dominus Ioseph disponebat.
marg.| .6. Erat autem Ioseph. Hic describitur eius castitas, quia cum esset corpore gratiosus, et a domina sua instanter pulsaretur, et quasi continue de fractione castitatis, nullo tamen modo acquievit, sed magis mulieri suasit ut suam passionem refrenaret, et patet littera usque ibi :
Numérotation du verset Gn. 39,6 
marg.| {LYR03.39.6T} .b. Nec quicquam aliud noverat nisi panem quo vescebatur : quod exponunt aliqui de Ioseph quod nihil reportabat de servitute sua nisi victum. Heb<reus> : Et reliquit quicquid habebat in manu Ioseph et non scivit cum eo aliquid nisi panem quem comedebat. Et refetur ad Dominum Ioseph a quo petebat Ioseph a quo petebat Ioseph omni sexo quid vellet comedere in crastinum et hoc solum sciebat cum Ioseph de rebus pertinentibus ad domum suam. Et hoc patet ex hoc quod sequitur posteaa : Ecce Dominus meus omnibus mihi traditis ignorat quid habeat in domo sua. A
a Gn. 39, 8.
A ¶Codd. : Nicolaus de Lyra, Tractatus de differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 11r b {MM2023}
Numérotation du verset Gn. 39,7 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Gn. 39,8 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Gn. 39,9 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Gn. 39,10 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Gn. 39,11 
marg.| {396} .1. Accidit etc. Dicit Iosephus quod illa dies erat valde solennis Egyptiis, et in ea congregabantur omnes ad fanum idoli, preter Ioseph qui erat Dei cultor, et ideo predicta mulier tunc finxit se infirmam, ut remaneret domi, et haberet maiorem oportunitatem inducendi Ioseph ad concubitum suum, quod et fecit. Primo verbis deprecatoriis, postea comminatoriis, dicens quod illum accusaret, sicut et postea fecit, nisi sibi acquiesceret, et tandem nimio libidinis ardore ducta, accepit eum per vestimenta, ut cum importunitate nimia eum induceret ad opus nefarium, sed ipse Dei timore, ac castitatis amore predicta contempsit et, relicto pallio suo in manibus mulieris, foras exivit.
Numérotation du verset Gn. 39,13 
marg.| .2. Cumque vidisset. Hic consequenter describitur eius incarceratio iniusta, ut probaretur eius patientia, et quia secundum Apostolum.   Deus facit cum tentatione proventum. ideo primo describitur eius incarceratio. Secundo divina consolatio, ibi :   Fuit autem dominus cum Ioseph. {397} Circa primum premittitur accusatio eius falsa, primo erga homines de domo Domini sui, ut patet in littera. secundo erga dominum, cum subditur :
Numérotation du verset Gn. 39,14 
marg.| .3. In gressus est ad me etc. Ac si diceret, licet sit servilis conditionis aliene gentis, tamen ingratus tuis beneficiis voluit tibi tantum vituperium facere.
Numérotation du verset Gn. 39,15 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Gn. 39,16 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Gn. 39,17 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Gn. 39,18 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Gn. 39,19 
marg.| .4. His auditis etc. Quia absque examinatione debita innocentem condemnavit ad carcerem.
Numérotation du verset Gn. 39,20 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Gn. 39,21 
marg.| .5. Fuit autem. Hic subditur divina consolatio erga Ioseph ne nimia tristitia absorberetur et primo describitur eius consolatio in pene mitigatione, secundo in mentis, ipsius illuminatione. 40 capitulo Circa primum dicitur :   Fuit autem dominus cum Ioseph, eius firmando patientiam.
marg.| .6. Et misertus est illius. Ad pene mitigationem.
marg.| Deditque etc. Quia amovit sibi ferramenta, et dedit sibi meliorem die tam, ut posset alios clausos in carcere visitare et custodire.
Numérotation du verset Gn. 39,22 
prol.| [sine postilla]



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Gn. 39), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 01/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=03&chapitre=03_39)

Notes :