Nicolaus de Lyra

Capitulum 15

Numérotation du verset Gn. 15,1 

His itaque transactis, factus est sermo Domini ad Abram per visionem
dicens: Noli timere Abram, ego protector tuus sum et merces tua magna nimis.
Numérotation du verset Gn. 15,2 

Dixitque Abram: Domine Deus, quid dabis mihi? Ego vadam absque liberis
et filius procuratoris
domus mee iste Damascus
Eliezer.
Numérotation du verset Gn. 15,3 

Addiditque Abram: Mihi autem non dedisti semen et ecce vernaculus meus heres meus erit.
Numérotation du verset Gn. 15,4 

Statimque sermo Domini factus est ad eum dicens: Non enim1 hic erit2 heres tuus, sed qui egredietur de utero tuo ipsum habebis heredem .
1 enim Rusch ] om. Weber |
2 hic erit Rusch ] inv. Weber |
Numérotation du verset Gn. 15,5 

Eduxitque eum foras et ait illi: Suspice celum et numera stellas si potes, et dixit: ei: Sic erit semen tuum.
Numérotation du verset Gn. 15,6 

Credidit Abram3 Deo4 et reputatum est ei ad iustitiam.
3 Abram Rusch ] om. Weber |
4 Deo Rusch ] Domino Weber |
Numérotation du verset Gn. 15,7 

Dixitque ad eum: Ego Dominus qui eduxi te de Ur
Chaldeorum ut darem tibi terram istam et possideres eam.
Numérotation du verset Gn. 15,8 

At ille ait: Domine Deus, unde scire possum quod possessurus sum5 eam?
5 sum Rusch ] sim Weber
Numérotation du verset Gn. 15,9 

Et respondit6 Dominus: Sume, inquit, vaccam7 triennem
6 et respondit Rusch ] respondens Weber |
7 vaccam Rusch ] mihi parem. Weber |
et capram trimam
et arietem annorum trium,
turturem quoque et columbam.
Numérotation du verset Gn. 15,10 

Qui tollens universa hec divisit
ea8
8 ea Rusch ] om. Weber
per medium et utrasque partes contra se altrinsecus posuit; aves autem non divisit.
Numérotation du verset Gn. 15,11 

Descenderuntque volucres
super cadavera et abigebat
eas Abram.
Numérotation du verset Gn. 15,12 

Cumque sol occumberet pavor9
9 pavor ΛH Rusch ] sopor Weber
irruit super Abram et horror magnus et tenebrosus invasit eum.
Numérotation du verset Gn. 15,13 

Dictumque est ad eum: Scito prenoscens quod peregrinum futurum sit semen tuum
in terra non sua et subicient eos servituti et affligent
quadringentis annis.
Numérotation du verset Gn. 15,14 

Verumtamen gentem cui servituri sunt ego iudicabo et post hec egredientur cum multa10
10 multa Rusch ] magna Weber
substantia.
Numérotation du verset Gn. 15,15 

Tu autem ibis
ad patres tuos
in pace sepultus in senectute bona.
Numérotation du verset Gn. 15,16 

Generatione autem quarta
revertentur
huc necdum enim implete11 sunt
11 implete Rusch ] complete Weber
iniquitates Amorreorum usque ad presens tempus.
Numérotation du verset Gn. 15,17 

Cum ergo occubuisset sol, facta est caligo tenebrosa
et apparuit clibanus fumans
et lampas ignis
transiens inter divisiones illas.
Numérotation du verset Gn. 15,18 

In die illo pepigit Dominus fedus cum Abram12 dicens: Semini tuo dabo terram hanc a fluvio Egypti
12 fedus – cum Abram Rusch ] inv. Weber
usque ad fluvium magnum flumen Euphraten,
Numérotation du verset Gn. 15,19 

Cineos et Cenezeos et Cedmoneos13
13 Cedmoneos plerique codd. Clementina Weber ] Cet(h)m(m)oneos Amiatinus X ΣOM ΩS , Cethinoneos cacogr. Rusch
Numérotation du verset Gn. 15,20 

et Etheos et Pherezeos, Raphaim quoque
Numérotation du verset Gn. 15,21 

et Amorreos, Eveos14 et Chananeos et Gergeseos et Iebuseos.
14 Eveos Rusch ] om. Weber

Capitulum 15

Numérotation du verset Gn. 15,1 
marg.| {LYR#T#.1} De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 7va
marg.| .1. His itaque etc. Postquam descripsit Moyses qualiter Abram bene se habuit ut incipiens, et hoc quantum ad Deum et proximum, Hic consequenter ostendit qualiter se habuit ad seipsum, et quia proles reputatur una persona cum patre, et secundum illud Eccl. 30.a.   Mortuus est pater eius, et quasi non est mortuus, reliquit enim filium similem sibi : et similiter vir et uxor quasi una persona computantur, secundum dictum salvatoris Mt. 19.a.   Itaque iam non sunt duo sed una caro. Ideo primo ostenditur qualiter Abram se habuit in petenda prole. Secundo, qualiter in regenda uxore. 16 capitulo Circa primum primo ponitur Abre petitio. Secundo petitionis exauditio,   Factus est sermo Domini etc. Tertio exauditionis confirmatio, ibi :   At ille ait, domine Deus. Circa primum describitur occasio petitionis. Abramenim ex victoria tam solenni, quam dominus dederat ei, timuit ne in hoc accepisset totam mercedem iustitie sue a Domino, et ideo dominus assecuravit eum de contrario dicens.
marg.| .2.  Noli timere. de eo quod cogitasti. Sequitur :
marg.| .3.  Et merces tua etc. id est victoria quam dedi tibi non est merces tua. sed maiorem satis ergo reservo tibi : Et ex illo verbo Domini habuit occasionem petendi prolem, quia quilibet naturaliter desiderat in bonis suis habere heredem sive successorem. Propter quod sequitur :
marg.| .4. Dixitque Abram. ostendendo suum desiderium.
marg.| .5.  Domine deus etc. ac si dicat parum valebunt ista mihi, ex quo filium non habeo. .6.   Ego vadam absque liberis etc. quia Sara erat sterilis.
marg.| .7.  Et filius procuratoris etc. Hoc exponitur dupliciter. Uno modo sic, ut sit sensus, Procurator domus mee habet filium, cui potest bona sua relinquere, non autem ego, et sic, melioris conditionis me est, quantum ad hoc. Alio modo ut cum dicitur, Et filius procuratoris domus mee, subintelligitur, erit heres meus, quia cogitabat eum adoptare in filium, eo quod uxor sua erat sterilis, Et ista expositio magis consonat littere, quia sequitur postea.
marg.| .8.  Et ecce verna. meus id est servus natus in domo mea.
marg.| .9.  Heres meus erit. Iste Damascus Eliezer. Eliezer enim erat procurator domus Abre, et Damascus filius eius fuit, a quo etiam denominata est civitas Damasci.
marg.| .10.  Statimque sermo Domini factus est ad eum. Hic ponitur sue petitionis exauditio. Petitio enim est de siderii ostensio, et ideo quia Abram ostenderat desiderium suum de prole habenda, dominus resp. illi dicens.
marg.| .11.  Non erit hic heres tuus scilicet filius procurationis tui.
marg.| .12.  Sed qui egredietur etc. id est quem generabis in uxore tua, et quia non solum promisit sibi prolem, sed etiam prolis magnam multiplicationem. Ideo sequitur :.13.   Suspice celum etc.   1. Et accipitur hic si, pro non.
marg.| .14.  Sic erit semen {208}   tuum scilicet in tanta multitudine, quod vix aut numquam possit numerari ab homine. Patet etiam ex dictis, quod ista visio ostensa est Abre de nocte quando stelle possunt videri. Considerandum quod licet Deus etiam per hoc intenderet significare multitudinem seminis Abre, comparando ipsum stellis celi, tamen principaliter intendebat promittere ei et semini eius vitam beatam, que erit in resurrectio mortuorum unde dicit Apost. 1Cor. 15.e.   Stella differt a stella in claritate, sic et resurrectio mortuorum. Multiplicatio enim prolis et bona quecumque temporalia, non possunt esse merces vel finis principalis operum iustitie vel virtutis, quia finis principaliter intentus melior est semper his que sunt ad finem, et premium a Deo principaliter promissum semper est melius quam opus meritorium, propter quod promittitur. Bona autem quecumque temporalia, sunt minora quam iustitie opera, et ideo hic et in aliis locis sacre scripture, ubi pro operibus virtutis vere et proprie dictis, promittuntur aliqua bona temporalia, non intelliguntur principaliter promissa, sed quasi manu ductiva ad bona spiritualia et eterna, que principaliter intelliguntur promissa. et hoc conveniebat maxime tempore legis Mosaice et nature, in quo homines imperfecti erant respectu temporis gratie secundum quod dicit Apost. ad Hbr. 7 capitulo Nihil enim ad perfectum adduxit lex. Modus autem imperfectorum est, ut ad amorem bonorum spiritualium et celestium inducantur per amorem temporalium et terrestrium ut secundum Gregorium animus ex his que novit surgat ad incognita que non novit. Et per hoc quod scit notum diligere, discat et incognita amare. Quod autem Abraham in hoc loco intellexerit sibi et semini suo non solum esse promissa terrena, sed, etiam celestia, que per Christum sunt adimpleta, patet Io. 8.g. Ubi dicitur  Abraham pater vester exultant, ut videret diem meum, vidit et gavisus est. Dies autem Christi, vel tempus, intelligitur tempus passionis, et resurrectionis eius secundum quod ipse dixit imminente passione. Mt. 26.b.   Tempus meum prope est etc. Et tunc aperta est ianua celestis, et educti sunt sancti patres de inferno. et propter predicta bene dicitur in offi. de mortuis.   Sed signifer sanctus Michael representer eas in lucem sanctam quam olim Abrahe promisisti et semini eius. accipitur ex hoc loco. considerandum quod in hoc passu et consimilibus est aliquomodo duplex sensus litteralis. Unus de bonis terrenis, que minus principaliter et manu ductive promittuntur. Alius de spiritualibusseu eternis, que principaliter intenduntur, quia sensus principaliter intentus litteralis dicit, tamen aliquo modo potest dici unus, quia secundum philosophum. Ubi unum propter alterum, utrobiquetantum unum. Minus principale vero semper est propter magis principale. Illud autem quod hic dictum est prebet viam ad intelligendum multa que continent in veteris testamentipropter quod diutius hic moratus sum.
marg.| .15.  Credidit. In nullo hesitans de divino promisso.
marg.| .16.  Et reputatum etc. {209}quia fides formata per dilectionem illa sola est que vere iustificat mentem formaliter
marg.| .1. Ego dominus etc. id est igne Chaldeorum secundum unam opinionem, vel de tali loco qui est in Chaldea, sicut dictum est supra 11 capitulo
marg.| .2. Ut darem etc. Per quam principaliter intelligitur terra viventium promissa.
marg.| .3. Et possideres eam. In hereditatem perpetuam.
marg.| .4. At ille ait etc. Hic consequenter ponitur predicte promissionis confirmatio per signum, Abre divinitus ostensum. Ad cuius intellectum considerandum quod Abram non dubitavit quin haberet prolem sibi promissam, et similiter hereditatem in persona propria vel filiorum, Aliter non esset verum quod dictum est.   Credidit Abraham Deo etc. Sciebat tamen Abram quod sicut bona conferuntur a Deo propter opera meritoria, ita propter opposita auferuntur, et ideo ad conservationem boni divinitus collati, requiritur quod homines sint soliciti conservando per exercitium operis Deo placiti, et propterea de hoc quesivit Abraham dicens.
marg.| .5. Domine Deus unde etc. ac si diceret, quid est illud quod conservabit bonum quod promisisti. ideo non dixit. unde scire possum quod, accepturus sim eam, sed possessurus.
marg.| .6. Et respondit dominus. Ad intellectum huius considerandum quod sicut patet ex discursu totius veteris testamenti quamdiu filii Israel steterunt in cultu unius veri Dei possederunt pacifice terram promissionis sibi collatam, et quando declinaverunt ad idololatriam, fuerunt ab alii impugnati et deiecti, sicut patet in libro Iud. et Reg. et aliis locis, et aliquando quando eorum malitia nimis abundavit, fuerunt eiecti et captivati terra illa, primo perNabuchodonosor regem Babylonis et secundo per Romanos, eo quod autorem fidei Iesum Christum negaverunt et occiderunt. Verus igitur cultus unius Dei est illud per quod possideri poterat terra illa Abre promissa. Iste autem cultus principaliter est in actibus interioribusmentis secundum quod dicit beatus Augustinus in Enchiridio. Fide, spe, et caritate colit unus Deus, verum tamen cum huiusmodi cultu interiori requiritur cultu exteriori qui est quasi quedam protestatio interioris cultus. Talis autem cultus in veteri lege fuit per sacrificia Deo oblata, ideo de talibus sacrificiis in lege fiendis dominus instruit Abraham dicens.
marg.| .6. Sume inquit mihi vaccam etc. Quia de istis tribus specieb. animalium solum erant sacrificia fienda in lege, ut patebit in Lv. Et ideo de qualibet specie nominat unum individuum. Considerandum etiam, quod {210} de qualibet specie predicta fiebat in lege triplex sacrificium. Unum vocabatur hostia pro peccato quod fiebat pro expiatione alicuius peccati commissi. Aliud vocabatur hostia pacifica, quod offerebatur Deo pro aliquo bono obtento, vel obtinendo. Tertium erat hostia in holocaustum, que tota incendebatur ad honorem divinum, et ideo ad hoc triplex sacrificium designandum dicitur hic, quod quodlibet individuum predictorum sit trium annorum.
marg.| .7. Turturem quoque et columbam. quia futurum erat in lege danda per Moysen, ut fieret sacrificium de istis specieb. avium tantum, nisi in emundatione leprosi ubi fiebat oblatio de passeribus propter quod de ista specie avis non sit hic mentio, quia non erat communis oblatio vel sacrificium. Licet autem assignare rationes plenius, et in particulari, quare de predictis fiebant sacrificia magis quam de aliis, pertineat ad librum Leviticum, tamen potest hic breviter premitti. Dictum est autem quod sacrificia legis erant quedam protestationes fidei ideo rationes sacrificiorum sunt accipiende ex ipsa protestatione, secundum vero Augustin. In libro de lege et gratia nullus unquam hominum fuit salvatus nisi in fide mediatoris, in quo duplex est natura, divina scilicet et humana. Divinitatem autem ipsius protestabantur sacrificia, inquantum homines per illa sacrificia ostendebant se habere vitam a Deo, et per consequens alia bona. Hoc autem fiebat in sacrificiis predictorum animalium scilicet bovis, ovis, et capre, quia ista animalia tamquam domestica sunt cum hominibus et cedunt in usum eorum ad sustentationem vite. Alia vero animalia communiter sunt sylvestria, vel si sunt domestica sunt immunda, ut porcus, et similia. Item predicta animalia representabant humanitatem Christi, inquantum fuit instrumentum nostre redemptionis, quia ovis representabat eius innocentiam, capra similitudinem carnis peccati, bos fortitudinem Christi ad sustinendum labores, maxime in passione. Turtures autem et columbe abundabant in terra illa, et ideo ex illis fiebant sacrificia pauperum, quia de facili poterant haberi. Turtur etiam castitatem Christi significat, columba vero, que sine felle est, eius humilitatem, secundum illud Mt. 11.   Discite a me quia mitis sum etc. Et sic patet quare de predictis fiebant sacrificia ut communiter.
marg.| .8. Qui tollens universa hec etc. Causa huius divisionis et partionis est, quia tum temporis quando homines adinvicem faciebant pactum vel fedus inviolabile ad hoc designandum interficiebant unum animal, et dividebant in duas partes, et transibant inter illas {211} partes, ad designandum quod digni essent morte, si pactum illud transgrederentur. Dominus autem hic pepigit fedus et pactum cum Abram, ut dicitur infra eodem capitulo et ideo animalia ista fuerunt divisa in duas partes, et partes sic posite quod posset esse transitus inter illas partes.
marg.| .1. Aves autem non divisit. quia in confirmatione talis pacti vel federis avis non occidebatur, nec dividebatur etiam cum alias immolabatur holocaustum, ut habetur Lv. 1.d. Alia est causa mystica, quia per animalia designatur vita activa, que dividit hominem circa multa, secundum illud Lc. 10.   Martha Martha sollicita es et turbaris erga plurima. Per aves vero propter volatum designatur vita contemplativa que unit hominem ad Deum, ideo subditur ibidem.   Porro unum est necessarium, Maria optimam partem elegit etc.
marg.| .2. Descenderuntque volucres super cadavera id est super sacrificia, ad designandum quod demones qui per aves designantur (Mt. 13.a. et maxime quia iste erant aves de nocte volantes, ut patet per sequentia) nituntur destruere, vel fedare bona opera.
marg.| .3. Et abigebat eas Abram. quia si in operibus bonis demones nos volunt impedire, debemus eos fervore caritatis repellere.
marg.| .4. Cumque sol occumberet. In hebreo dicitur occubuisse. Ex quo patet quod iam erat nox.
marg.| .5. Sopor irruit super Abram. In hebreo habetur tardema [hébreu] praem. Ed1603 id est exstasis. Exstasis vero non signat proprie somnum, sed magis raptum a sensibus exterioribus.
marg.| .6. Horror magnus etc. per hoc enim designabantur afflictiones et anxietates quas passuri erant filii eius, antequam obtinerent terram promissionis, et quas oportet sustinere fideles antequam veniant ad terram viventium secundum illud Act. decimoquarto. d.   Per multas tribulationes oportet transire ad regnum. propter quod subditur :
marg.| .7. Scito prenoscens quod etc. Isti quadringenti anni possunt referri ad servitutem et afflictionem quam passi sunt filii Israel in Egypto. quod probatur manifeste, quia Caath descendit in Egyptum cum Levi patre suo, et Iacob avo suo, ut habetur Genesis xlvi.b. Item iste Caath vixit 133. annis et Amram filius eius. 137. ut habetur Ex. 6. capit. Et Moyses filius Amram erat octoginta annorum in exitu de Egypto, {212} ut habetur Ex. septimo. b. qui anni coniuncti faciunt. 350. annos tantum, et adhuc si volumus habere precise numerum annorum a principio descensus in Egyptum usque ad Exitum, oportet subtrahere a predictis. 350. annis omnes annos quibus vixit Caath antequam descenderet in Egyptum, et annos quibus vixit Amram postquam genuit Moysen. Ex quo patet quod non fuerunt in Egypto quadringentis annis, sed fuerunt ibi ducentis decem annis tantum, ut dicunt Hebrei ex aliis suis chronicis, quibus credendum est in talibus, quando ex textu biblie non potest veritas haberi, sicut est in proposito, et eodem modo Hieronym. et alii doctores catholici in casu simili recurrunt ad historiam Iosephi, et annales Iudeorum, et ideo isti anni quadringenti predicti reducendi sunt ad illud quod predicitur :   Scito prenoscens quod peregrinum futurum sit semen tuum etc. quia a nativitate Isaac, in quo vocatum est semen Abrahe, ut habetur. 21 capitulo usque quo genuit Iacob fluxerunt anni. 60. ut habetur infra 25. capit. Iacob autem erat annorum 130. quando descendit in Egyptum, ut habetur infra xlvii.b. Et sic a nativitate Isaac usque ad descensum in Egyptum fluxerunt anni. cxc. quibus si iungantur anni. 400. et 10. quibus filii Israel fuerunt in Egypto, habentur anni 400. precise in quibus semen Abrahe fuit peregrinum in terra non sua scilicet partim in terra Chanaan, in qua Isaac cum patre suo fuit peregrinus, primo, quia licet Deus promisisset sibi teram Chanaan, non tamen dedit sibi in actu passum pedis in ea, ut habetur Act. 7.a. postea peregrinatus est Isaac in Gerare, et postea Iacob cum filiis suis in Egypto, et propter hoc non dixit dominus Abre.   Peregrinum erit semen tuum in terra Egypti 400. annis. sed dixit in terra non sua, et subiicient eos servituti et affligent. Ista fuit servitus et afflictio Egypti, que terminata est in illis 400. annis, sed non incepit a principio illius temporis, ut visum est.
marg.| .8. Verumtamen gentem cui etc. id est gentem Egyptiorum.
marg.| .9. Ego iudicabo. Percutiendo decem plagis, ut habetur in Ex.
marg.| .10. Et post etc. quia filii Israel in exitu de Egypto acceperunt mutuo a vicinis suis vasa aurea et argentea et vestes, ut habetur Ex. 12.f. Et sic egressi sunt cum magna substantia.
marg.| .11. Tu autem ibis etc. id est antequam predicta servitus et afflictio superveniant semini tuo.
marg.| .12. Sepultus in se bona id est decedens in gratia, quia non dicitur hoc nisi de iustis.
marg.| marg.| {213} .1. Generatione autem quarta revertentur huc id est ad terram Chanaan Abre promissam. In illa enim erat Abram actu quando dominus sic loquebatur cum eo. Adventum tamen quod iste quatuor generationes non sunt accipiende ab Abram, sed a Iacob, qui descendit in Egyptum, et computentur generationes ab eo per lineam regiam, inveniuntur quatuor usque ad reditum in terram promissionis, quia Iacob genuit Iudam, Iudas autem genuit Phares, Phares autem genuit Esron, ut habetur Mt. 1.a. Esron autem genuit Caleb, ut habetur. 1Par. ii.a. Et iste Caleb in quo completa est quarta generatio, fuit de intrantibus terram promissionis, ut habetur Nm. 14.d. et Iosue 14.b. Translatio vero 70. habet.   Quinta generatione revertentur huc. et hoc est verum si computentur generationes per lineam sacerdotalem, quia Iacob genuit Levi. Levi autem genuit Caath, Caath autem genuit Amram, Amram autem genuit Aaron ut habetur Ex. 6 capitulo Aaron autem genuit Eleazarum sacerdotem et iste Eleazarus in quo completa est quinta generatio fuit de intrantibusterram promissionis. quia ipse et Iosue filius Num diviserunt terra illa filiis Israel, ut habe. Ios. 14.
marg.| .2. Necdum enim complete etc. Istud interponitur pro causa dilationis implende {214} promissionis facte Abre de terra illa, quia iniquitates populi qui habitabat terram actu, adhuc non tantum increverant quod deberet inde expelli. Deus enim expectat in talibus mensuram sui iudicii.
marg.| .3. Cum ergo occubuisset sol. Repetit quod supra predixit, ut revertatur ad consummationem sacrificii Abrahe.
marg.| .4. Et apparuit clibanus etc. Sicut enim supra dictum est, iniens pactum vel fedus firmum cum aliquo transibat inter pares animalis occisi. Deus autem faciebat pactum firmum cum Abraham, ut statim subditur :
marg.| .5. In illo die pepigit etc. Deitas vero oculis sensibilibus videri non potest. ideo apparuit ignis representans presentiam Dei, sicut Moysi in rubo, Ex. 3.a. et transiens inter divisiones predictas, ad ostendendum firmitatem pacti cum Abram. Sequitur :
marg.| .6. A fluvio Egypti. Qui dividit terram Chanaam ab Egypto et vocatur Rinocorula, et iste est terminus terre promissionis a parte australi.
marg.| .7. Usque ad fluvium Euphra. qui est alius terminus ex parte opposita.
marg.| .8. Cineos et Cenezeos etc. Enumerat hic decem gentes quarum terras dedit hic dominus filiis Abre et Iacob. Filii enim Esau aliquam partem obtinuerunt.
Numérotation du verset Gn. 15,moraliter 
prol.| Secundum Hebreos Abram ex victoria excellenti de quatuor regibus habita, timuit, ne foret in hoc sua iustitia remunerata propter quod dixit dominus ei, ne timeret. Igitur. Abram significat quemlibet iustum, qui exultatus ex aliquo bono Dei timet, ne forte de bonis suis remuneratus sit in presenti, Propter quod dominus consolatur eum per inspirationem internam dicens.
marg.| .2.  Noli timere Abram etc scilicet in futurum reservata. Homo vero sic visitatus a Deo reputat se parum aut nihil fecisse, secundum illud {208} Lc. 17 capitulo   Cum omnia bona feceritis dicite servi inutiles sumus. Sic beatus Franciscus dicebat fratribus suis. Modo incipiamus servire Domino, quia usque nunc parum profecimus. Ideo subditur :   Ego vadam etc. id est absqueoperibus bonis in quibuscum Dei gratia homo per liberum arbitrium operatur.
marg.| .9.  Iste Damas id est ille. qui offi vel statu est me minor inoperibus bonis. .11.   Non erit hic heres. 1. habetur ditabit vitam eternam me excluso, vel saltem erit mecum ibid. In maiori loco propter quod subditur assecuratio de contrario cum dicitur.13.   Suspice celum. Quasi dicat plus quam posses credere augmentabitur meritum tuum.
prol.| {209}
Numérotation du verset Gn. 15,moraliter 
marg.| .1. Ego dominus qui eduxi te de Ur Chaldeorum id est de incendio vitiorum.
marg.| .2. Ut darem tibi terram scilicet viventium. Et de hoc consequenter datur signum cum dicitur.
marg.| b Sume vaccam triennem id est humilitatem que per vaccam significatur, eo quod vacca iugo subiicitur que bene dicitur triennis, quia per humilitatem homo subiicitur maiori, equali, et minori.
marg.| .9. Et capram trimam id est veram penitentia in quo confitetur homo suam ignorantiam, propter quod per capram significatur, et dicitur {210} trima propter tres penitentie partes, que sunt contritio confessio, et satisfactio.
marg.| .7. Et arietem trium id est fortitudinem, quam aries designat, quia cornibus fortiter pugnat, et dicitur annorum, trium, quia per virtutem fortitudinis homo sustinet patienter dura verba, rerum damna, corporis supplicium.
marg.| .7. Turturem. Que significat castitatem.
marg.| .8. Et columbam id est caritatem, quia Spiritus Sanctus apparuit in specie columbe super Christi humanitatem. Oblatio vero facta Deo de istis, signum est assecurans coniecturaliter de adeptione future beatitudinis, ideo sequitur postea.
prol.| {213}
Numérotation du verset Gn. 15,moraliter 
marg.| .4. Et apparuit clibanus etc. Que sunt signa divine acceptationis, sicut {214}habetur. 3Rg. 18.f. de igne descendente super sacrificium Helie, et Lv. ix.d. super sacrificium Aaron et filiorum eius in eorum consecratione.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Gn. 15), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 19/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=03&chapitre=03_15)

Notes :