Nicolaus de Lyra

Capitulum 5

Numérotation du verset Gn. 5,1 

Hic est liber generationis Adam. In die
qua creavit Deus
hominem ad similitudinem Dei
fecit illum.
Numérotation du verset Gn. 5,2 

Masculum et feminam creavit eos
et benedixit illis et vocavit nomen eorum Adam
in die qua creati sunt.
Numérotation du verset Gn. 5,3 

Vixit autem Adam centum triginta annis
et genuit filium1
1 filium Rusch ] om. Weber
ad imaginem et similitudinem suam vocavitque nomen eius Seth.
Numérotation du verset Gn. 5,4 

Et facti sunt dies Adam postquam genuit Seth octingenti anni genuitque filios et filias.
Numérotation du verset Gn. 5,5 

Et factum est omne tempus quod vixit Adam
nongenti triginta anni2 et mortuus est.
2 nongenti triginta – anni Rusch (noningenti)] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 5,6 

Vixit quoque Seth
centum quinque annos et genuit Enos.
Numérotation du verset Gn. 5,7 

Vixitque Seth postquam genuit Enos octingentis septem annis genuitque filios et filias.
Numérotation du verset Gn. 5,8 

Et facti sunt omnes dies Seth nongentorum duodecim annorum et mortuus est.
Numérotation du verset Gn. 5,9 

Vixit vero Enos nonaginta annis et genuit Cainan.
Numérotation du verset Gn. 5,10 

Post cuius ortum vixit octingentis quindecim annis et genuit filios et filias.
Numérotation du verset Gn. 5,11 

Factique sunt omnes dies Enos nongentorum quinque annorum et mortuus est.
Numérotation du verset Gn. 5,12 

Vixitque3 Cainan
3 vixitque Rusch ] Vixit quoque Weber
septuaginta annis et genuit Malaleel.
Numérotation du verset Gn. 5,13 

Et vixit Cainan postquam genuit Malaleel octingentos quadraginta annis4 genuitque filios et filias.
4 annis Rusch ] annos Weber
Numérotation du verset Gn. 5,14 

Et facti sunt omnes dies Cainan nongenti decem anni et mortuus est.
Numérotation du verset Gn. 5,15 

Vixit autem Malaleel
sexaginta quinque annis5 et genuit Iared.
5 annis Rusch ] annos Weber
Numérotation du verset Gn. 5,16 

Et vixit Malaleel postquam genuit Iared octingentis triginta annis et genuit filios et filias.
Numérotation du verset Gn. 5,17 

Et facti sunt omnes dies Malaleel octingenti nonaginta quinque anni et mortuus est.
Numérotation du verset Gn. 5,18 

Vixitque Iared centum sexaginta duobus annis et genuit Enoch.
Numérotation du verset Gn. 5,19 

Et vixit Iared postquam genuit Enoch octingentis annis6 et genuit filios et filias.
6 octingentis annis Rusch ] octingentos annos Weber
Numérotation du verset Gn. 5,20 

Et facti sunt omnes dies Iared nongenti sexaginta duo anni et mortuus est.
Numérotation du verset Gn. 5,21 

Porro Enoch vixit sexaginta quinque annis et genuit Mathusalem7.
7 Mathusalem Rusch ] Mathusalam hic et ubique Weber (Gn.)
Numérotation du verset Gn. 5,22 

Et ambulavit Enoch cum Deo. Et vixit Enoch8 postquam genuit Mathusalem
8 et vixit Enoch Rusch ] om. Weber
trecentis annis et genuit filios et filias.
Numérotation du verset Gn. 5,23 

Et facti sunt omnes dies Enoch trecenti sexaginta quinque anni.
Numérotation du verset Gn. 5,24 

Ambulavitque cum Deo et non apparuit quia tulit eum Deus.
Numérotation du verset Gn. 5,25 

Vixitque9 Mathusalem centum octoginta septem annis10 et genuit Lamech.
9 vixitque Rusch ] vixit quoque Weber |
10 annis Rusch ] annos Weber |
Numérotation du verset Gn. 5,26 

Et vixit Mathusalem postquam genuit Lamech septingentis octoginta duobus annis11 et genuit filios et filias.
11 septingentis octoginta duobus annis Rusch (octuaginta)] septingentos octoginta duos annos Weber
Numérotation du verset Gn. 5,27 

Et facti sunt omnes dies Mathusalem12 nongenti sexaginta novem anni et mortuus est.
12 Mathualem Rusch ] Mathusale Weber
Numérotation du verset Gn. 5,28 

Vixit autem Lamech centum octoginta duobus annis et genuit filium,
Numérotation du verset Gn. 5,29 

vocavitque nomen eius Noe dicens: Iste consolabitur nos ab operibus et laboribus manuum nostrarum in terra cui maledixit Dominus .
Numérotation du verset Gn. 5,30 

Vixitque Lamech postquam genuit Noe quingentis13 nonaginta quinque annis14 et genuit filios et filias.
13 quingentis Rusch ] quingentos Weber |
14 annis Rusch ] annos Weber |
Numérotation du verset Gn. 5,31 

Et facti sunt omnes dies Lamech septingenti septuaginta septem anni et mortuus est. 15Noe
15 Noe vero cum quingentorum] Hic incipit cap. 6 iuxta capitala Stephani Langton ( )
vero cum quingentorum esset annorum genuit Sem et Cham et Iaphet.

Capitulum 5

Numérotation du verset Gn. 5,1 
marg.| {131} Hic est liber generationis Adam. Hic consequenter ponitur recapitulatio generationis Ade ut illa deducatur de qua Christus erat nasciturus. Et primo ponitur in generali recapitulatio. Secundo generationis electe deducto, ibi :   Vixit autem Adam. Dicit ergo.
marg.| .1. Hic est liber id est recapitulatio brevis.
marg.| .2. Generationis Adam. prout predictum est capitulo precedenti.
marg.| .3. In diem que creavit etc. Ex hoc dicit ne Hebrei quod Adam in ipsa die creationis sue genuit filios, cum ad huc esset in paradiso, ut supradictum est. Sed quia doctores catholici tenent contrarium, ideo dicendum. quod dies hic non accipitur pro die naturali vel artificiali tantum. Sed accipitur hic singulari pro plurali sicut supra dictum est. ii. capitu.   Iste sunt generationes celi, et terre, quando create sunt in die quo fecit Deus celum et terram, et omne virgultum agri, et tamen certum est quod omnia ista non sunt facta una die, sed pluribus. Et eodem modo accipitur hic. In die id est in diebus, quia alia die fuit hominis creatio et alia eius generatio, scilicet post eiectionem de paradiso. Alia patent ex dictis usque hic.
Numérotation du verset Gn. 5,1 
moraliter
marg.| .1. Hic est liber generationis Adam. Hic agitur de generatione. Ade per Seth, in qua dicit infra quod Iared qui interpretatur roboratus, genuit Enoch, qui interpretatur dedicatus vel dedicatio, per quod moraliter {132} designatur quod ad robustam pugnam contra tentationes mundi carnis et diaboli, sequitur pax et tranquillitas mentis, et sic efficitur habitaculum inhabitationis divine per gratiam dedicatum, propter quod subditur :
Numérotation du verset Gn. 5,2 
marg.| .4. Masculum feminam etc. Hic accipitur creatio large pro formatione.
marg.| .5. Et vocavit nomen, eorum Adam. Notandum quod hoc nomen Adam, est commune appellativum in hebreo, sicut hoc nomen, homo. {132} in latino et ideo sicut hoc nomen, homo, est communis, generis, et accipitur pro viro et muliere, ita et hoc nomen Adam in hoc loco accipitur. Quod autem appropriatum est primo homini, hoc propter eminentiam est ipsius ad alios homines, sicut hoc nomen philosophus appropriatur. Aristoteli ad denotandum eius excellentiam super alios philosophos.
Numérotation du verset Gn. 5,3 
marg.| .6. Vixit autem Adam. Dimissa generatione Cain reprobata, incipit deducere generationem electam ipsius SEthicorum In qua deductione premittit truncum, scilicet Adam. Secundo ramos id est filios ab eo descendentes per ipsum Seth ibi :   Vixit quoque Seth etc. Tertio ponit fructum, scilicet ipsum Noe, qui fuit stipes secundus in generatione electorum, ibi   Vixit quoque Lemech.
marg.| Circa primum dicit sic. Vixit autem Adam etc. Secundum Methodium et aliquos alios doctores hic tacentur centum anni vite. Ade quibus luxit Abel1. Secundum Hebreos autem nihil omittitur.
1 Abel] Albel Ed1603
marg.| .7. Et genuit filium etc. id est destitutum originali iustitia, et per consequens peccatorem et mortalem, qualis iam erat Adam.
marg.| Aliter exponitur Ad imaginem etc. id est perfectum incognitione et Dei timore, sicut docuit Adam per hoc eum distinguendo a Cain et eius posteritate, et hoc videtur melius dictum, quia si intelligeretur de destitutione ab originali iustitia, magis debuisset hoc dici in generatione Cain ut videtur.
Numérotation du verset Gn. 5,4 
marg.| .8. Genuitque filios et filias scilicet post ipsum Seth, quorum nomina non exprimuntur, quia eorum genealogia non deducitur.
Numérotation du verset Gn. 5,5 
marg.| .9. Et factum est etc. preter centum annos, qui hic subiicientur, secundum aliquos doctores, ut predictum est, legatur littera sicut iacet usque ibi
Numérotation du verset Gn. 5,22 
marg.| {133} .1. Et ambulavit Enoch cum Deo . Iuste vivendo, sicut sequentis co dicitur de Noe.
Numérotation du verset Gn. 5,22 
moraliter
marg.| {133} .1. Et ambulavit Enoch cum Deo . iuste et sancte vivendo.
marg.| {134} .2. Et non apparuit ultra scilicet in presenti vita.
marg.| .3. Quia tulit eum Deus. ad gloriam sempiternam, ad quam nos cum eo producat.
Numérotation du verset Gn. 5,23 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Gn. 5,24 
marg.| .2. Et non apparuit etc. Dicunt Iudei quod licet esset iustus et bonus, tamen habebat pronitates magnas ad malum, quibus cum difficultate summa resistebat, et ideo ex divina providentia mortuus est ante terminum vite sue naturalis, ne laberetur in peccatum, secundum quod dicitur Sap. 4.b.   Iustus si preoccupatus fuerit, in refrigerio erit etc. Et sequitur,   Raptus est, ne malitia mutaret animum eius. Doctores autem catholici dicunt quod propter excellentiam sue virtutis assumptus fuit a Deo, et positus in paradiso Terrestri, ubi et Helias postea raptus est ut habetur. iiii. Re. ii.b. et inde exituri sunt ad predicandum contra perfidiam Antichristi, et hoc magis videtur sonare littera. quia de ipso non dicitur hic quod sit mortuus, sicut de aliis, sed quod non apparuit scilicet inter homines peccatores.
marg.| .3. Quia tulit eum Deus. de medio eorum ad locum predictum. Sequitur :
Numérotation du verset Gn. 5,25 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Gn. 5,26 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Gn. 5,27 
marg.| marg.| {134} .4. Et facti sunt etc. Eodem scilicet anno quo inundavit diluvium parum antequam inundaret, secundum quod dicit Hierony. libr. de hebreo quest. Et hoc potest videri per litteram, quia si accipiantur sexcenti anni quibus vixit Noe ante diluvium quod dicitur infra, septimo capituloa : « Eratque sexcentorum quando diluvi, aque inundaverunt super terram » et iterum, cl3vii. quibus vixit Lamech antequam Noe esset genitus, et cl3vii. Mathusalam ante nativitatem Lamech filii sui, et aggregetur totum simul, in veniuntur nongenti sexagintanovem anni, et sic patet propositum.
a Gn. 7.
marg.| Si autem queratur quomodo homines illius temporis ita diu vivebant, ad hoc poterit ratio multiplex assignari. - Prima est ex bonitate complexionis primorum parentum. Fuerant enim a Deo immediate formati, et per consequens optime complexionati, et sic ad longiorem vitam disposui, et illa bonitas complexionis magis venit ad homines propinquos illius temporis, quam ad remotos temporis moderni. - Secunda est ex modo vivendi, quia temperate vivebant. - Tertia est ex bonitate nutrimenti, ante diluvium terre nascientia fuerunt meliora quam post, quia inundatio diluvii fuit pro maiori parte {135} ex aquis Oceani secundum quod dicitur infra, 7.b. Rupti sunt omnes fontes abyssi magne, aque autem salse inducunt sterilitatem terre. et per consequens reddunt terrenascentia peiora, ex quibusabbreviatur hominis vita. - Quarta ex scientia Ade quia formatus fuit in perfectione scientie ut supra dictum est 2 capitulo Et ideo cognovit virtutes fructuum herbarum et lapidum, que faciunt ad conservandam sanitatem, et ultam prolongandam, et de hoc docuit homines ad vitam prolongandam. - Quinta ex bono aspectu siderum super regionem illam in qua manebant, qui aspectus multum facit ad longitudinem vite, sed per motum celi continuum mutatus est tempore procedente. - Sexta ex divina dispositione hoc ordinante, ut per longam vitam hominum cito multiplicaretur genus humanum. Item ut homines illius temporis per longam vitam possent habere experientias de cursu celi et effectibus siderum, et aliarum rerum que experientie sunt principia artis et scientie, ut habetur. 1. Metaphys<icorum>. Item videmus magnam latitudinem in quantitate molis in natura humana, quia aliqui sunt valde parui sicut pigmei, qui dicuntur homines longitudine unius cubiti tantum, alii autem sunt valde magni sicut gigantes. unde Dt. 3.a. dicitur de Oorege Basan : « Monstratur lectus eius ferreus qui est in Rabath filiorum Ammon, habens novem cubitos longitudinis et quatuor latitudinis » etc. unde et Augustinus dicit 15. De civitate Dei c. 8. quod vidit dentem gigantis qui si divideretur minutim, faceret centum dentes hominum communis stature. Si igitur est tanta latitudo et excessus unius ad alterum in quantitate molis, non videtur irrationabile, quod fuerit tantus excessus in quantitate durationis hominum primorum ad illos qui nunc sunt, sicut scriptura determinat. Item in quantitate durationis videtur etiam magna latitudo, quia etiam de pigmeis dicitur quod quinto anno generant et nono anno senescunt, et ideo si homines alii, tantum excedunt eos in quantitate durationis, quia vivunt communiter 70. vel 90. annis, non est mirandum si homines prime etatis tantum excedebant modernos in quantitate durationis. Ego autem tot rationes induxi ad propositum ostendendum, quia si una per se non sufficit, plures simul sumpte videntur propositum persuadere. Seq.
Numérotation du verset Gn. 5,27 
additio 1
prol.| {135} In capitulo 5. ubi dicitur in postilla : « Quomodo homines illius temporis vivebant », iste rationes que assignantur ad diuturnitatem vite hominum illius temporis, etsi valerent ad aliquam longitudinem vite, non tamen videtur ad tantam differentiam durationis sufficere. Bonitas enim complexionis, et etiam modus vivendi temperatus, licet non in multis, in quibusdam tamen invenitur, ponit enimGalenus in suo tegni possibilem esse complexionem temperatissimam, prout humane nature pertinet, inveniri, quam vocantἐυκράτον eucraton, et multo magis possibile est hominem boni regiminis reperiri, numquam tamen a tertia etate et citra reperitur aliquis qui ducentos2 annos fere attingat. Christus etiam qui per spiritum sanctum conceptus est, optime complexionatus fuit, et non nisi temperate et virtuose in hac vita vixit, et tamen in iuvenili etate passus est, prout communiter tenetur, ne in eo appareret nature humane diminutio, ut patet in 3. parte, q. 46 art. 9. In responsione ad ultimum arg. Ex quo patet, quod etas 3iii. annorum in Christo erat iuvenilis, quod non esset si Christus secundum naturam humanam habuisset vivere sicut Adam, et alii antiqui : quia si sic, illa etas in qua fuit passus non esset iuvenilis, sed infantie seu pueritie. Ratio etiam sumpta ex bonitate nutrimenti ante diluvium, non videtur valere, nam inundatio diluvii plus debuit terrenascentia reddere peiora in tempore propinquiori ipsi diluvio qui in magis remoto, et tamen post diluvium scilicet in secunda etate, leguntur homines vixisse cc. annos fere, et cum magis a tempore diluvii fuerunt remoti, plus fuit diminuta diuturnitas vite : Illa etiam que Adam cognovit de virtutio. fructuum et herbarum etc. que faciunt ad prolongandam vitam, de quibusdicitur docuisse homines, verisimile est ut ea addisceret Noe ab {136}antiquis suis, cum vita ipsius Noe fuerit prolongata, sicut vita eorum qui fuerunt in prima etate, qui quidem Noe cum iustus et perfectus fuisset, verisimile est, ut doceret ea posteritatem suam, quod tamen non apparet per effectum. Bonus etiam aspectus siderum etsi faciat ad longitudinem vite, non tamen tantam dissimilitudinem faceret, nec etiam Astronomi hoc videntur tradere. Sexta autem ratio quam ponit, scilicet quod hoc fuit ex divina dispositione hoc ordinante, concedenda est. Sapientia enim divina omnia disposuit suaviter. Sap. 8.a. Sed rationes quas assignat ad huiusmodi dispositionem divinam, sunt minus sufficientes : Nam non minus multiplicaretur genus humanum per vitam, brevem sicut modo, quam per longam vitam, sicut tunc, et forte citius sicut modo, nam tunc incipiebant generare post centum annos, et modo ante viginti annos ; et sic in primo centenario unius primi generantur possent generari multi filii et nepotes, et pronepotes, quorum quilibet vel maior pars infra illum centenarium generasset, et sic magis multiplicaretur genus humanum, quod manifeste potest haberi in multiplicatione filiorum Israel in Egypto, de quibus in Dt. x.d. In Septuaginta animabus descenderunt patres vestri in Egyptum, et tunc posuit te Deus sicut stellas celi in multitudine. Manifestum est enimquod populus Isreliticus non fecit moram in Egypto tanto tempore, quanto Adam et Seth filius eius abstinuerant a generatione, nam Adam abstinuit per centum xx. annos, et Seth centum 5. annis, qui faciunt cc3v. an. et cum populus Isreliticus in Egypto fuit ccx. annis prout infra patebit. Alia etiam ratio quam assignat ad divinam dispositionem scilicet ut homines illius temporis possent habere experientias de cursu celi et effectibus siderum etc. non videtur valere. Cursus enim celi et siderum, qui magna et difficili {137} investigatione induit, fuit perfecte declaratus tempore Grecorum quando Ptolemeus perfecit librum Almagesti, in quo omnes cursus celi et siderum plene traduntur, et tamen investigatio sua incepit a tempore cuiusdam predecessoris qui eum precessit per ccc. annos fere, et non plus, ut in eodem libro habetur : unde illud tempus sufficit ad illam investigationem. Similiter ad cognoscendos effectus siderum de quibus ipse Ptolemeus large ait in libro quadripartito, et in centiloquio suo cuius sententias sequuntur astronomi qui ei successerunt. unde propter hec et similia, non fuit necessaria diuturnitas vite in antiquis, et ideo potius tenendum est cumAugustino qui in libro de civitate Dei de hac materia tractans sic ait : Annorum ista numerositas cuiusque hominis qui temporibus illis fuit, nullis tunc talibus documentis venire potest in experimentum, nec tamen ideo fides huius sacre historie deroganda est, cuius tanto imprudentius narrata non credimus, quanto impleri citius prenunciata conspicimus, Hec ille. Et nimirum si Augustinus, qui tantus Ecclesie doctor fidelissimus fuit, hoc asserat esse omnino supernaturale, quod patet ex hoc quod in predicta auctoritate continetur scilicet quod ista numerositas nullis documentis in experimentum venire posset, cum ipse Rabbi Moyses Hebreus in suo libro de directione perplexorum istam diuturnitatem vite attribuit miraculo divino. Dicit etiam et forte non inconvenienter, quod licet diuturnitas fuit solum in illis qui in Sacra Scripturanominantur, scilicet Adam, Seth et Enos etc. non autem in aliis contemporaneis, qui ut dicit, non tam diuturne vivebant, sed sicut post diluvium, cuius ratio est secundum eum, nam ut dicit, ideo Deus disposuit illos tam diuturne vivere, ut fides de creatione mundi quam pagani pro maiori parte negabant, in cordibus fidelium magis radicaretur, quod sic factum est : Nam Lamech pater ipsius Noe concurrit in vita cum ipso Adam. Abraham etiam qui principalis erat in fidei publicatione, erat sexaginta trium annorum quando mortuus est Noe, et sic testimonium creationis mundi venit satis de propinquo ad tempus Abrahe, quia de Adam ad Lamech, de Lamech ad Noe, et deinde ad Abraham.
2 ducentos] scrips., .cc. Ed1603
Numérotation du verset Gn. 5,27 
replica
prol.| Correctorii contra Burgensem cavillantem. In capitulo 5. ubi postillator multas adduxit persuasiones ad hoc quod homines prime etatis tamdiu vivere potuerunt ultra vitam aliarum etatum, et in fine conclusit, Adduxi multas rationes ut si una non sufficit per se, plures simul sumpte vel omnes videantur propositum persuadere, inter quas etiam sexta est beati Augustini 15. de civitate Dei, capitulo 9. et cum postillator non velit eas esse demonstrativas sed persuasivas, Burgens. tamen occasiones communiter querens longam facit disgressionem, pertractans quasdam rationes quasi singulas, quas tamen postillator nec reputat singulas singulariter, sed omnes simul persuasivas. Item in eodem capitulo, ubi postillator prefert expositionem Hebreorum super illo verbo, Noe consolabitur ab operibus et laboribus manuum nostrarum in terra cui maledixit Deus dicens quod Noe invenit artem arandi cum animalibus, cum ante homines consueverant, manibus terram operari, et hec fuit hominibus magna consolatio, et legitur 9 capitulo Noe vocatus est vir agricola. Sed Burgensis se opponit dicens quod Noe fuisse inventorum agriculture non habet fundamentum ex littera, quia supra dicitur expresse de inventore musice et ceterarum artium, quod hic de Noe non dicitur. Ad quod videtur dicendum quod scriptura inter electorum opera non facit curam recensendi de inventoribus artium, sicut inter opera reprobatorum supra fit mentio, a principalioribus enim consuevit fieri denominatio. Sicut igitur principalis occupatio reprobatorum est circa mundana, ita electorum principaliter circa divina. Argumentum igitur Burgens. non est a simili. Et quod Burgens. dicit allegatum postillatoris, videlicet quod Noe dictus est vir agricola, facere contra intentionem postillatoris, quia dicitur in littera allegata : Cepit autem Noe vir agricola exercere terram, quodBurgens. dicit intelligi debere, quod post diluvium in plantatione vinee cepit esse vir agricola et non ante, sed hic intellectus Burgens. non habet fundamentum ex littera, quia non dicitur : Cepit Noe vir agricola esse, sed agricola existens cepit terram exercere post diluvium, ante diluvium enim artem invenit, per quam post diluvium cepit exercere terram in vinearum conditione, plantatione, et ceteris.
Numérotation du verset Gn. 5,28 
marg.| .1. Vixit autem Lamech, et patet littera usque hic :   Iste consolabitur nos. Hoc exponitur communiter de Noe, eo quod reparaturus erat seculum, quod erat ad consolationem illorum qui timebant ipsum totaliter deficere per diluvium. In hebreoautem habetur.   Iste quietabit nos etc. et huic littere consonat interpretatio huius nominis Noe, quod interpretatur requies, et ratio huius interpretationis exprimitur, cum dicitur :   Vocavitque nomen eius Noe dicens : Iste quietabit nos.
marg.| Et Hebrei dicunt quod hoc non dicitur proprie propter reparationem seculi post diluvium, sed quia ante tempus Noe homines {136} multum laborant in agricultura, quia propriis manibus tantum colebant eam. Ipse autem adinvenit artem arandi, in qua plus satis laborant animalia quam homines, ideo dicitur dedisse requiem hominibus, et hoc videtur per litteram sequentem.
Numérotation du verset Gn. 5,additio 2 
prol.| In eodem capitulo ubi dicitur in postilla, et dicunt Hebrei, quod hoc non dicitur propter reparationem seculi etc. Hec expositio Hebreorum non videtur habere fundamentum in littera, si enim Noe fuisset primus inventor artis arandi, hoc expressisset scriptura, sicut supra quarto c. de inventore musice artis et ferrarie, et huiusmodi. Quod autem allegat postillator de hoc quod Noe vocatur vir agricola, {138} infra. 9 capitulo magis facit contra hanc expositionem, nam ibi legitur. Cepit autem Noe vir agricola exercere terram. Ex quo intelligitur quod tunc in plantatione illius vinee cepit esse agricola et non ante. Veritas etiam Hebraica non dicit, iste quietabit nos, sed iste consolabitur nos quod consonat prime expositioni.
Numérotation du verset Gn. 5,29 
marg.| .2. Ab operibus etc. quia per artem arandi impositi sunt labores isti super animalia.
marg.| .3. In terra cui maledixit dominus etc. Et propter hanc maledictionem fructificare non poterat nisi multis laboribus coleretur, et ista expositio videtur magis consona littere. Potest tamen ad ipsam aptari translatio nostra, cum dicitur :   Iste consolabitur nos, quia magna consolatio fuit hominibus cum per artem arandi labor eorum fuit positus super animalia, et propter talem artem quam invenit Noe, vocatur vir agricola. Infra 9 capitulo   Noe vero  : Descripta multiplicatione per primum stipitem, scilicet Adam, hic consequenter describitur per secundum scilicet Noe. Et primo describitur ipsius Noe generatio. Secundo sue generationis multiplicatio. x capitulo ibi :   He sunt generationes. Circa primum adhuc primo describitur dicta generatio. Secundo ipsius Noe status sive conditio, ibi :   Cumque cepissent. Circa primum dicitur sic :   Noe vero cum quingentorum esset annorum etc. Hic potest queri quare tantum tardavit ad generandum, quia alii precedentes circa centesimum annum generaverunt, ut patet ex predictis ? Respondent Hebrei quod fuit quia dominus disposuerat eum salvare in diluvio cum sua posteritate tota, si autem in centesimo anno generasset, infra quingentos annos sequentes ante diluvium, quia (sexcentorum annorum erat Noe quando inundavit diluvium), fuissent tot ex eo et filiis eius multiplicati et fuissent inter eos multi mali, de quibus non esset dignum quod salvarentur. Item tot persone cum necessariis ad vitam, per annum integrum quo duravit diluvium, non potuissent competenter in arca collocari.
Numérotation du verset Gn. 5,29 
differentia
marg.| {LYR3.5.29-T1} .g. Iste consolabitur nos ab operibus et laboribus manuum nostrarum. Hebr<eus> : Ipse faciet nos quiescere ab operibus nostris et labore manuum nostrarum. Dicunt enim Hebrei quod Noe invenit artem arandi et sic laborem culture terre que prius fiebat per homines transtulit pro maiori parte ad animalia. Et sic fecit homines quiescere a laboribus suis pro magna parte et in hoc fuerunt consolati sicut translatio nostra dicit. Aliqui Hebrei dicunt quod hec est littera :   Iste quiescet a nobis eo quod, aliis morientibus in diluvio, ipse evasit cum sua domo. A
A ¶Codd. : Nicolaus de Lyra, Tractatus de differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 4vb . {MM2023}
Numérotation du verset Gn. 5,30 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Gn. 5,31 
marg.| .4. Genuit Sem etc. Dicunt Hebrei quod Sem non fuit primogenitus Noe, quod probant, quia hic dicitur quod quingentesimo anno vite sue cepit generare, et sic primogenitus eius erat centum annorum tempore diluvii, quia tunc fuit Noe sexcentorum annorum. Sem vero non habuit centum annos usque post diluvium per duos annos, ut dicitur infra, 11 capitulo dicunt tamen quod preponitur aliis propter dignitatem circumcisionis, quia natus fuit circumcisus. Sed hoc videtur fictitium, quia Abraham dicitur pater circumcisionis, et quod hoc signum primo accepit a Deo . Ideo aliter secundum predictam opinionem de primogenitura, quod hic primo nominatur propter reverentiam Patriarcharum, et Christi maxime, qui ab ipso descenderunt. unde et infra. 48. ca. Iacob Patriarcha benedicens filiis Ioseph, preposuit Ephain iuniorem ipsi Manasse, quoniam futurus erat in prolem maiorem ut ibid. dicitur Nota quod Sem ubique debet scribi per m in fine.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Gn. 5), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=03&chapitre=03_5)

Notes :